-150+ et in omnibus inbutus sum: et saciari, et esurire, et habundare, et penuriam pati, omnia possum in eo, qui me confortat." -+ <4 5> -C. V.+ Temperantia ciborum et uestium, non dissolutio eorum laudatur. Item ex Concilio Gangrensi. -[c. ultimo.]+ Parsimoniam cum ueste humili non reprobamus, sicut etiam ornatum preter corporis diligentiam infucatum laudamus. Dissolutos autem et fractos uestibus et incessu non recipimus; pietatem in priuatis domibus non concludentes, omnem locum in nomine Domini edificatum honoramus; et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem communem recipimus, et bona opera, que supra uires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas traditiones beatificamus, et omnia, que conueniunt tradicionibus apostolicis et sanctarum scripturarum preceptis, in ecclesia fieri exoptamus. <4 6> -C. VI.+ Sub specie uirtutum sepe se uicia ingerunt. Item Gregorius. -[Iohanni Constantinopolitano, lib. I. Reg. epist. 24.]+ Sepe uicia esse se uirtutes mentiuntur, ut tenacia parsimonia, effusio largitas, crudelitas zelus iusticiae, remissio pietas uelit uideri. <4 7> -C. VII.+ Meritis fidei et uitae, non diuitiis episcopalis auctoritas queritur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 15.]+ Episcopus uilem supellectilem, et mensam ac uictum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et uitae meritis querat. -@. 1.+ Hospiciolum quoque non longe ab ecclesia habeat. <4 8> -[C. VIII.]+ Item ex eodem. -[c. 45.]+ Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et ideo nec uestibus, nec calciamentis decorem querat. -Gratian.+ Sicut ergo in cibis mores eorum, cum quibus uiuimus, obseruare monemur, sic et de indumentis intelligendum est. Ut enim alibi dicitur: "quisquis contemptis his, cum quibus uiuit, lautiora sibi uel austeriora pre ceteris indumenta uel alimenta querit, aut intemperans sui est, aut supersticiosus." Incessu autem debet esse sacerdos ornatus, ut grauitate itineris mentis maturitatem ostendat. Incompositio enim corporis (ut Augustinus ait) qualitatem indicat mentis. Unde istoriographus -151+ ille, cum mutabilitatem eius describeret, cuius conscientia excita curis uastabat mentem, inter cetera etiam hoc notabile indicauit: "Incessus eius modo citus modo tardus". <1 D> <2 42> -DISTINCTIO XLII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Hospitalem uero sacerdotem esse oportet, ne sit in numero eorum, quibus in iudicio dicetur: "Hospes eram non suscepistis me." Qui enim Apostolum secutus alios ad hospitalitatem debet inuitare, quomodo hospitalitatis exhortator poterit esse, qui domum propriam hospitibus claudit? Si enim sacerdos primum a se ipso et a domestica sua ecclesia debet exigere quod postea populis imperet; si primum, imitando Christum, ipse debet facere que postea populum doceat: necesse est, ut pauperes hospitio recipiat, quo ad hospitalitatem facilius suo exemplo subditos attrahat. -@. 1.+ Ordinandus itaque sacerdos ad memoriam reuocet, quomodo Abraham et Loth per hospitalitatis opera Deo placere, et angelos hospitio recipere meruerunt; quomodo angeli, Sodomis hospitalem domum ingressi, Loth cum familia sua liberauerint; quomodo clausas domos cum hospitibus ignis ingressus perdiderit; quomodo etiam secundum Ieronimum aliena rapere conuincitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur; ac sic per opera pietatis instituat ut etiam presentis uita subsidia, et eternae claritatis premia a Domino percipiat: utrumque enim pietati promittitur. -@. 2.+ Unde Apostolus scribens ad Timotheum ait: "Exerce te ipsum ad pietatem. Nam corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem utilis est ad omnia, habens promissionem uitae, que nunc est, et futurae." Ab hac quisquis alienus fuerit, in sacerdotem ordinari non poterit -@. 3.+ Si enim uidua in ecclesia recipi prohibetur, que pauperes non recipit in hospitio, que pedes sanctorum non lauit, que omne opus bonum non est executa: multo magis sunt prohibendi a sacerdotio, qui ab opere pietatis probantur alieni. -@. 4.+ Unde quidam hospitalitatis opera despicientes in Gangrensi Concilio excommunicantur. Sic enim in eo statutum est: -[c. 11.]+ <4 1> -C. I.+ Non sint despiciendi, qui conuiuia pauperibus exhibent. Si quis despicit eos, qui fideliter agapas, id est conuiuia, pauperum exhibent et propter honorem Domini conuocant fratres, et noluerit communicare huiuscemodi uocationibus, paruipendens quod geritur, anathema sit. -Gratian.+ Hinc etiam Iohannes Euangelista in epistola sua quendam Diotrepem excommunicat, qui nec pauperes recipiebat, et recipientes de ecclesia eiciebat. In hospitalitate autem non est habendas delectus personarum, sed indifferenter quibuscumque sufficimus hospitales nos exhibere debemus. -152+ Unde Iohannes Crisostomus in epistola ad Ebreos: -[hom. XI. ad c. 6. circ. fin.]+ <4 2> -C. II.+ In recipiendis hospitibus nulla debet esse distinctio. -II. Pars.+ Quiescamus ab hac absurda curiositate, et diabolica, et peremptoria. Si enim in clero electum se esse dicat, si sacerdotem se nominet, scrutare: non enim sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa maiora periculum uertitur: non enim das, sed accipis. Si uero pro nutrimento postulat, ne in his examines. Quomodo Abraham hospitalem se circa omnes ostendebat. Si scrutator esset circa refugientes ad se, numquam angelos hospitio recepisset. Fortassis enim non putasset eos angelos, sed cum reliquis repelleret; sed quoniam omnes recipiebat, suscepit et angelos. Non enim ex uita eorum, quos accipis, mercedem tibi retributurus est Deus, sed ex uoluntate et ex honorificentia multa, ex misericordia, et bonitate. -III. Pars.+ -Gratian.+ Sed licet ipsa conuiuia despicienda non sint, nec tamen in ecclesiis celebram, nec clericos ad ea conuocatos partes sibi ex eis tollere oportet. Unde in Laudicensi Concilio: -[c. 27.]+ <4 3> -C. III.+ Clerici ad agapen uocati partem sibi non tollant. Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos ad agapen uocatos partes tollere, propter iniuriam que ex hac occasione ecclesiastico ordini poterit deputari. <4 4> -C. IV.+ In locis Deo sacratis nec comedere, nec accubitus sternere liceat. Item. -[c. 28.]+ -IV. Pars.+ Non oportet in basilicis seu in ecclesiis agapen facere et intus manducare, uel accubitus sternere. <4 5> -C. V.+ Nisi necessitate coacti in ecclesia clerici non conuiuentur. Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 30.]+ Nulli episcopi uel clerici in ecclesia conuiuentur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur. Populi etiam ab huiusmodi conuiuiis quantum fieri potest prohibeantur.

-[PALEA.+ <4 6> -C. VI.+ De eodem. Item ex dictis B. Benedicti Abbatis. Oratorium hoc sit, quod dicitur; nec ibi quicquam aliud geratur uel condatur, quam quod diuinis ministeriis conueniat. -]+

-153+

-[PALEA.+ <4 7> -C. VII.+ De eodem. Item Augustinus. -[epist. CIX. de regula monachorum.]+ In oratorio preter orandi et psallendi cultum penitus nichil agatur, ut nomini huic et opera iugiter inpensa concordent. -]+

-+ <1 D> <2 43> -DISTINCTIO XLIII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Pudicus quoque debet esse sacerdos, ut et moribus, et uerbis pudorem indesinenter exhibeat. Unde in Canticis Canticorum genae sponsae, id est predicatores, turturi comparantur. -@. 1.+ Debet etiam gratiam docendi habere, quia ut Ieronimus ait: "Innocens absque sermone conuersatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum et baculo lupi sunt arcendi." In ipsa autem doctrina discretum oportet esse rectorem, ne aut tacenda proferat, aut dicenda taceat. Unde Gregorius in XV. capitulo -[Part. II.]+ sui Pastoralis -[c. 4.]+ ait: <4 1> -C. I.+ De discretione predicationis, et silentii. Sit rector discretus in silentio, utilis in uerbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos, qui erudiri poterant, in errorem derelinquit. Sepe namque rectores improuidi, humanam amittere gratiam formidantes, loqui libere recta pertimescunt, et iuxta ueritatis uocem nequaquam iam gregis custodiae pastorum studio, sed mercenariorum uice deseruiunt, quia ueniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc namque eos per Prophetam Dominus increpans ait in Ysaia: "Canes muti, non ualentes latrare." Hinc rursum queritur dicens in Ezechiele: "Non ascendistis ex aduerso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini." Ex aduerso quippe ascendere est pro defensione gregis uoce libera huius mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in prelio stare est prauis decertantibus ex iustitiae amore resistere. Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga prebuisse? qui nimirum, si pro grege se obicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursus delinquenti populo dicitur in Hieremia: "Prophetae tui uiderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam prouocarent." Prophetae quippe in sacro eloquio nonnunquam doctores uocantur, qui dum fugitiua esse presentia indicant, que sunt uentura manifestant; quos diuinus sermo falsa uidere redarguit, quia, dum culpas corripere metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur, qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis uoce conticescunt. Clauis quippe apertionis est sermo correctionis quia increpando -154+ culpam detegit, quam sepe nescit ipse etiam qui perpetrauit. Hinc Paulus ait ad Titum: "Ut potens sit ad exhortandum in doctrina sana et eos qui contradicunt, redarguere." Hinc per Malachiam dicitur: "Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est." Hinc per Ysaiam Dominus ammonet dicens: "Clama, ne cesses, sicut tuba exalta uocem tuam." Preconis quippe offitium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante aduentum iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo, si predicationis est nescius, quam clamoris uocem daturus est preco mutus? In Actibus Apostolorum: hinc est enim, quod super pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit, quia nimirum, quos repleuerit, de se protinus loquentes facit. Hinc Moysi precipitur in Exodo, ut tabernaculum sacerdos ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut uidelicet predicationis uoces habeat, ne superni inspectoris iudicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: "Ut audiatur sonitus, quando ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur." Sacerdos namque ingrediens uel egrediens moritur, si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se occulti iudicis exigit, si sine predicationis sonitu incedit. Apte autem tintinnabula uestimentis illius describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere? Propheta attestante, qui ait in Psalmo CXXXVI.: "Sacerdotes tui induantur iusticia." Vestimentis itaque illius tintinnabula inherent, ut uitae uiam cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament. Sed cum rector se ad loquendum preparat, sub quanto cautelae studio loquatur, attendat, ne, si inordinate ad loquendum rapitur, erroris uulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapientem se uideri desiderat, unitatis compagem insipienter abscidat. Hinc namque ueritas dicit in Marco: "Sal in uobis, et pacem habete inter uos." Per sal quippe uerbi sapientia designatur. Qui ergo sapienter loqui nititur, magnopere metuat, ne eius eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait ad Romanos: "Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem." In Exodo in sacerdotis ueste iuxta diuinam uocem tintinnabulis mala Punica coniunguntur. Quid enim per mala Punica nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo Punico uno exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diuersitas meritorum tenet. Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc, quod iam premisimus, per semetipsam discipulis clamat ueritas in Marco: "Habete sal in uobis, et pacem habete inter uos": ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala Punica tintinnabulis iungite, ut per omne, quod dicitis, unitatem fidei cauta obseruatione teneatis. -@. 1.+ Prouidendum quoque est sollicita intentione rectoribus, ut ab eis nullo modo non solum praua, sed nec recta quidem nimie et inordinate proferantur, quia sepe dictorum uirtus perditur, cum apud corda audientium loquacitatis incauta inportunitate -155+ leuigatur, et auctorem suum hec eadem loquacitas inquinat, que seruire auditoribus ad usum profectus ignorat. Unde bene per Moysen dicitur in Leuitico: "Vir, qui fluxum seminis patitur, inmundus erit." In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est audita equalitas locutionis, quia, dum per aurem sermo concipitur cogitatio in mente generatur. Unde ab huius mundi sapientibus in Actibus Apostolorum predicator egregius semiuerbius uocatus est. Qui ergo fluxum seminis sustinet, inmundus asseritur, quia multiloquio subditus ex eo se inquinat; quod si ordinate promeret, prolem rectae cogitationis edere in audientium corde potuisset, dumque incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum generis, sed ad inmundiciam semen fundit. Unde Paulus quoque, cum de instancia predicationis discipulum admoneret, dixit ad Timotheum Ep. II.: "Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuos et aduentum ipsius et regnum eius, predica uerbum, insta oportune, inportune." Dicturus: "inportune," premisit: "oportune," quia scilicet apud auditoris mentem ipse sua uilitate se destruit, si habere inportunitas oportunitatem nescit. <4 2> -C. II.+ Porcis et canibus sacra non sunt committenda. Item Origenes. -II. Pars.+ In mandatis habemus, ut uenientes ad ciuitatem discamus prius, quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum sumamus; quanto magis nosse oportet, quis qualisue sit is, cui inmortalitatis uerba credenda sunt? Solliciti enim esse debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos. Sed ob alias causas utile est uiri huius me habere noticiam. Si enim sciam, quia in his, de quibus non potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis, (hoc est, si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis, et humanus est, que utique bona nullus ambigit,) tunc consequens uidebitur, ut ei, qui obtinet bona uirtutum, etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus maculari eius uita uidebatur, que est in reliquis probabilis, emendetur. Si uero in his, que palam sunt, peccatis inuolutus permanet et inquinatur, non me oportet aliquid de secretioribus et remotis diuinae sententiae proloqui, sed magis protestari, et conuenire eum, ut peccare desinat et actus suos a uiciis emendet. Quod si ingesserit se, et prouocabit nos dicere, que eum minus recte agentem non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere. Nam nichil omnino respondere auditorum causa utile non uidetur, ne forte estiment, nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum ledatur non intelligentium propositum nostrum. <4 3> -C. III.+ Verba predicationis persecutoribus suis prelati non subtrahant. Item Anacletus. -[epist. I. omnibus Episcopis.]+ -III. Pars.+ Scimus autem, multos ob id infestare doctores, ut eos perdant, et propriae uoluntatis placita -156+ adinpleant. Non propterea tamen doctores (in quantum uires suppetunt) a recta emulatione et bona intentione recedere debent, scientes, quia beati, qui persecutionem patiuntur propter iusticiam. <4 4> -C. IV.+ Non mundus est a sanguine subiectorum, qui Dei consilium illis non annunciat. Item Gregorius Venantio Episcopo. -[lib. I. epist. 33.]+ Ephesiis Paulus dicit: "Mundae sunt manus meae a sanguine omnium uestrum: non enim subterfugi, quominus annunciarem omne consilium Dei uobis." Mundus ergo a sanguine eorum non esset, si eis Dei consilium pronunciare noluisset, quia, cum increpare delinquentes noluerit, eos proculdubio tacendo pastor occidit. <4 5> -C. V.+ Eternae dampnationis penam incurrit predicator, qui semen diuini uerbi non spargit. Item Nicolaus Papa. -[ad Michaelem Imperatorem in epistola, cuius initium est: "Proposueramus."]+ Dispensatio est nobis celestis seminis iniuncta; "uae si non sparserimus, uae si tacuerimus." Quod cum electionis uas formidet et clamet, quanto magis cuilibet exiguo metuendum est? Proinde, sicut non leue discrimen incumbit pontificibus, siluisse quod congruit, ita his (quod absit) non mediocre periculum est, qui cum debeant parere, despiciunt. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Pariter quoque obseruare debet sacerdos, ne indignis et non intelligentibus secreta misteria sua predicatione reserare incipiat. Qui enim ea docet, que ab auditoribus intelligi non ualent, non eorum utilitatem, sed sui ostentationem facit. Unde in expositione: "Beati inmaculati," dicitur: "Vicium animi est, indignis secreta uulgare, quod fit uel loquacitate incauta, dum sine iudicio uolat irreuocabile uerbum, uel adulatione, ut ei placeat, cui secreta reuelat, uel iactatione scientiae, ut plura scire uideatur." In quibus omnibus profecto datur intelligi, quanta debeat esse discretio in predicatione sacerdotis, qua si forte caruerit, tanquam torto naso, sacerdotalis offitii iudicatur indignus. <1 D> <2 44> -DISTINCTIO XLIV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Cum autem uinolentus esse prohibetur, gulae intemperantiam nequaquam habere permittitur; neque enim ebrietas prohibetur, et uoracitas permittitur. Utrumque enim inter opera tenebrarum Apostolus connumerat, scribens Romanis: "Non in comessationibus et ebrietatibus." Ventris namque ingluuies ad luxuriam facile prouocat, et omne bonum opus dissoluit. Unde uenter et genitalia sibimetipsis uicina sunt, ut ex uicinitate membrorum confederatio intelligatur uitiorum. Hinc etiam Nabusardan princeps cocorum muros Ierusalem destruxisse legitur, quia uenter, cui multitudo cocorum deseruit, edificia uirtutum ad solum redigit. Sacerdos itaque de altario uiuere, non luxuriari querat. Unde Ieronimus ait: "Tibi o sacerdos de -157+ altario uiuere, non luxuriari permittitur." -@. 1.+ Sunt autem comessationes non solum sacerdotibus, sed etiam laicis noxiae qui festiuos et solempnes dies non aliter se digne celebrare putant, nisi comessationibus deseruiant. Unde Augustinus scribit ad Aurelium Episcopum: -[epist. LXIV.]+ <4 1> -C. I.+ Non est uacandum comessationibus et ebrietatibus. Comessationes et ebrietates ita concessae putantur et licitae, ut in honorem beatissimorum martirum non solum per dies solempnes, (quod unus quisque non lugendum uideat, qui hec non carneis oculis inspicit?), sed etiam cotidie celebrentur. Et post pauca: Non ergo aspere, quantum estimo, non duriter, non modo imperiose ista tolluntur: magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine. Seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quidem minamur, cum dolore fiat, de scripturis comminando uindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius mouebuntur spirituales uel spiritualibus proximi, quorum auctoritate et lenissimis quidem, sed instantissimis admonicionibus cetera multitudo frangatur. <4 2> -C. II.+ Nulli clericorum aut continentium licet tabernas intrare. Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 24.]+ Non oportet clericos seruientes a presbiteris usque ad subdiaconos et deinceps ordinis ecclesiastici omnes usque ad ministros, aut lectores, aut exorcistas, aut hostiarios, aut psalmistas, aut etiam eos, qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare. <4 3> -C. III.+ Deponatur clericus, qui tabernas aut ergasterium habere uoluerit. Item ex VI. Sinodo. -[cap. 9.]+ Nulli licet clerico tabernam aut ergasterium habere. Si enim huiusmodi tabernam ingredi inhibetur, quanto magis aliis ministrare in ea? Si quis uero tale quid fecerit, aut cesset, aut deponatur. <4 4> -C. IV.+ Nisi necessitate compulsi clerici tabernas non ingrediantur. Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 27.]+ Clerici edendi uel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi. -158+ <4 5> -C. V.+ Corripiendus est episcopus, qui conuiuiis occupatur. Item Gregorius Natali Episcopo. -[lib. II. Reg. Indict. X. epist. 14.]+ -II. Pars.+ Multis ab urbe tua uenientibus, frater karissime, didici, pastorali cura derelicta solis te conuiuiis occupatum. Que audita non crederem, nisi hec actionum tuarum experimentis approbarem. Nam quia nequaquam lectioni studeas, nequaquam exortationi inuigiles, sed ipsum quoque usum ecclesiastici ordinis ignores, hoc est in testimonium, quod eis, sub quibus positus es, seruare reuerentiam nescis. <4 6> -C. VI.+ De eodem. Item ad eundem. -[ib. II. epist. 37.]+ Conuiuia, que ex intentione impendendae karitatis fiunt, recte uestra fraternitas in suis epistolis laudat. Sed tamen sciendum est, quia tunc ex karitate ueraciter prodeunt, cum in eis nulla absentium uita mordetur, nullus ex irrisione reprehenditur, nec in eis inanes secularium negotiorum fabulae, sed uerba sacrae lectionis audiuntur; cum non plus, quam necesse est, seruitur corpori, sed sola eius infirmitas reficitur, ut ad usus exercendae uirtutis habeatur. Hec itaque si uos in uestris conuiuiis agitis, abstinentium, fateor, magistri estis.

-[PALEA.+ <4 7> -C. VII.+ Item ex Concilio Nanetensi. Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium diem, trigesimum, aut septimum, uel tertium alicuius defuncti, aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri conuenerit, se inebriare ullatenus presumat, nec precatus amore sanctorum uel ipsius animae bibere, aut alios ad bibendum cogere, uel se aliena precatione ingurgitare; nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre, aut cantare presumat, aut turpia ioca uel urso, uel tornatricibus ante se fieri patiatur; nec laruas demonum ante se ferri consentiat, quia hoc diabolicum est et a sacris canonibus prohibitum. -]+

-[PALEA+ <4 8> -C. VIII.+ De eodem. Item ex eodem. Quando autem conuenerint presbiteri ad aliquod conuiuium, aliquis prior illorum uersum ante mensam incipiat et cibum benedicat. Et tunc secundum ordinem sedeant, alter alteri honorem prebentes; et per uices cibum et potum benedicant, et aliquis de illorum clericis aliquid de sancta scriptura legat. Et post refectionem similiter sanctum -159+ ymnum dicant ad exemplum Domini, sicut in cena fecisse legitur, et sic se contineant omnes presbiteri, maxime in talibus locis, ut non uituperetur ministerium illorum. -]+

-[PALEA+ <4 9> -C. IX.+ De eodem. Item ex eodem. Quando presbiteri per calendas simul conueniunt post peractum diuinum misterium ad necessariam collationem, non quasi ad plenam refectionem, sed quasi ad prandium ibi ad tabulas resideant, ne per talia inhonesta conuiuia se inuicem grauent, quia indecens est et onerosum. Sepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes maius damnum de reprehensione consequuntur, quod de grauedine mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciant. Nam de huiusmodi conuentu Paulus Corinthios reprehendit, qui inconuenienter cenam dominicam manducare conueniebant. Sic et qui ad cenam dominicam, id est ad collationem uerbi, sub occasione conueniunt, et ex ueritate uentris causa coniunguntur, reprehensibiles coram Deo et hominibus habentur. Et ideo peractis omnibus, qui uoluerint panem cum caritate in domo fratris sui simul cum fratribus frangant, et singuli singulos bibere faciant, et maxime ultra tertiam uicem poculum non contingant, et sic ad ecclesias redeant. -]+

<4 10> -C. X.+ Christiani ex simbolis conuiuia non celebrent. Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 55]+ -III. Pars.+ Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos, aut etiam laicos Christianos ex simbolis, que uulgus comissalia appellat, conuiuia celebrare. <4 11> -C. XI.+ Sacrarum scripturarum lectio sacerdotalibus conuiuiis semper admisceatur. Item ex Concilio Tolletano III. -[c. 7.]+ Pro reuerentia Dei et sacerdotum id uniuersa constituit sinodus, ut (quia solent crebro mensis ociosae fabulae interponi) in omni sacerdotali conuiuio lectio diuinarum scripturarum misceatur. Per hoc enim et animae edificantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur. <4 12> -C. XII.+ De confertis nec conuiuia facere, nec ante horam diei tertiam clericis comedere licet. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 61. et 66.]+ Non liceat sacerdotes uel clericos, sed nec religiosos laicos conuiuia facere de confertis. -@. 1.+ Nec oportet clericos uel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire conuiuia, neque aliquando clericos, nisi ymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre. -Gratian.+ Si ergo laicis comessationes dampnabiles sunt, -160+ multo magis sacerdotibus inputantur ad gehennam. Venter enim pinguis (ut ait Ieronimus) crassum sensum generat, cum sacerdotalis sensus econtra uigil debeat esse et tenuis; atque ideo edacitatis uitio obnoxii in sacerdotes ungi non debent. Hi enim (ut ait Gregorius in Moralibus), qui adhuc uiciorum bello subiacent, nequaquam per predicationis usum preesse magisterio ceterorum debent. <1 D> <2 45> -DISTINCTIO XLV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Sequitur: "non percussorem". Non enim oportet episcopum ita esse irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat, qui debet esse patiens: sed sequatur eum, qui dorsum posuit ad flagella. Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo Constantinopolitano: -[lib. I. epist. 52.]+ <4 1> -C. I.+ Verborum correctione, non uerberibus timeri debent episcopi. Quid autem de episcopis, qui uerberibus uolunt timeri, canones dicant, bene fraternitas uestra nouit. Pastores enim facti sumus, non percussores. Egregius predicator dicit: "Argue, obsecra, increpa cum omni patientia et doctrina." Noua uero atque inaudita est ista predicatio, que uerberibus exigit fidem. <4 2> -[C. II.]+ Item in quodam Concilio. -[Romano sub Siluestro, c. 17.]+ Neminem quisquam peccantem clericum cede attingat, non presbiter diaconum, non episcopus clericum uel seruitorem ecclesiae ad cedem perducat. Quod si ita causa exigit, id est, si incorrigibilis extiterit clericus, triduo priuetur honore, ut penitens redeat ad matrem ecclesiam. -+ <4 3> -C. III.+ Non asperis, sed blandis uerbis ad fidem sunt aliqui prouocandi. Item Pascasio Episcopo Neapolim. -[lib. XI. epist. 15.]+ Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam adducere, blandimentis debent, non asperitatibus studere, ne quorum mentem reddita a plano ratio poterat prouocare, pellat procul aduersitas. Nam quicumque aliter agunt, et eos sub hoc uelamine a consueta ritus sui uolunt cultura remouere, suas illic magis, quam Dei probantur causas attendere. -@. 1.+ Iudei siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt asserentes, quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum sollempnitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festiuitatum suarum sollempnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit obseruare. Quod si ita se ueritas habet, superuacuae rei -161+ uidentur operam dare. Nam quid utilitatis est, quando, etsi contra longum usum fuerint uetiti, ad fidei illis conuersionem nil proficit? Aut cur Iudeis qualiter ceremonias suas colere debeant regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum est ergo, ut potius ratione et mansuetudine prouocati sequi nos uelint, non fugere, ut eos, ex eorum codicibus ostendentes que dicimus, ad sinum matris ecclesiae Deo possimus adiuuante conuertere. Itaque fraternitas tua eos monitis prout potuerit, Deo adiuuante ad conuertendum accendat, et de suis illos solempnitatibus inquietari denuo non permittat, sed omnes festiuitates feriasque suas, sicut hactenus tam ipsi quam parentes eorum per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant obseruandi celebrandique licentiam. <4 4> -C. IV.+ Non seueritate, sed beniuolentia subditos prelati corripiant. Idem uniuersis Episcopis per Galliam et Europam et Germaniam constitutis. Licet plerumque accidant sacerdotibus que sunt reprehendenda, plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia quam seueritas, plus cohortatio quam commotio, plus karitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione aut sine peccato uiuat. Nam si Dominus statim post trinam negationem B. Petrum preceptorem nostrum apostolum iudicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset. Expectandi ergo atque corrigendi magis sunt rectores ecclesiae, quam statim iudicandi. Unde necesse est queque negotia ecclesiastica post multarum experimenta causarum sollicitius perspici, et diligentius precaueri, quatinus per spiritum karitatis et pacis omnis materia scandalorum et presumptio Iudeorum atque oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur. Et sicut non uult quisquam fratrum se aliorum iudicio pregrauari, ita non audeat alii inferre quod sibi non uult fieri. Iudei non sunt cogendi ad fidem, quam tamen si inuiti susceperint, cogendi sunt retinere. Unde in Tolletano Concilio IV. -[c. 56.]+ statutum est: <4 5> -C. V.+ Sicut non sunt Iudei ad fidem cogendi, ita nec conuersis ab ea recedere permittitur. De Iudeis autem precepit sancta sinodus, nemini deinceps uim ad credendum inferre. "Cui enim uult Deus miseretur, et quem uult indurat." Non enim tales -162+ inuiti saluandi sunt, sed uolentes, ut integra sit forma iusticiae. Sicut enim homo propria arbitrii uoluntate serpenti obediens periit, sic uocante se gratia Dei propriae mentis conuersione quisque credendo saluatur. Ergo non ui, sed libera arbitrii facultate ut conuertantur suadendi sunt, non potius inpellendi. Qui autem iampridem ad Christianitatem coacti sunt, (sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisebuti), quia iam constat eos sacramentis diuinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et crismate unctos esse, et corporis Domini extitisse participes, oportet, ut fidem, quam ui uel necessitate susceperint, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, uilis ac contemptibilis, habeatur. <4 6> -C. VI.+ Beniuolentia plus quam seueritas erga corrigendos agat. Item Leo Episcopus. -[epist. LXXXII. ad Anastasium Episcopum Thessalonicensem, c. I.]+ Licet nonnumquam accidant, que in sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia quam seueritas, plus cohortacio quam commotio, plus karitas quam potestas. Sed ab his, qui que sua querunt, non que Iesu Christi, facile ab hac lege disceditur; et dum dominari magis quam consulere subditis placet honor inflat superbiam, et quod prouisum est ad concordiam, tendit ad noxam. <4 7> -C. VII.+ Deiciatur ab offitio diaconus presbiter et episcopus uerberibus timeri querens. Item ex canone Apostolorum. -[can. 28. (juxta priscam uersionem)]+ Episcopum, aut presbiterum, aut diaconum percutientem fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per huiusmodi uolentem timeri, ab offitio suo deici precipimus, quia numquam nos Dominus hoc docuit. E contrario uero ipse, "cum percuteretur, non repercutiebat, cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur." <4 8> -C. VIII.+ Non uerberibus, sed uerbis subditos episcopi corripiant. Item ex Concilio Bracarensi. -[III. c. 7.]+ Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare uel increpare in omni patientia precipiat, extra hanc doctrinam nouimus quosdam ex fratribus tantis cedibus in honoratos -163+ efferuescere, quanto poterant latrocinantium promereri personae. Et ideo, qui gradus iam ecclesiasticos meruerunt, id est presbiteri, abbates siue leuitae, qui, exceptis grauioribus et mortalibus culpis, nullis debent uerberibus subiacere, non est dignum, ut passim unusquisque prelatus honorabilia membra sua prout uoluerit et ei placuerit uerberibus subiciat et dolori, ne dum incaute subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi subditorum reuerentiam subtrahat, iuxta illud, quod quidam sapiens dicit: "Leuiter castigatus reuerentiam exhibet castiganti, asperitatis autem nimiae increpatio nec increpationem recipit, nec salutem." Et ideo, si quis aliter, quam dictum est, predictos honorabiles subditos, licentia perceptae potestatis elatus, malicia tantum crediderit uerberandos, iuxta uerberum modum, quem intulerit, excommunicationis pariter et exilii sentenciam sustinebit. -II. Pars.+ -Gratian.+ Salomon uero econtra ammonet, dicens: "Percute filium tuum uirga, et liberabis animam eius a morte." Hinc etiam B. Gregorius scribit in Dialogo, B. Benedictum quendam monachum uirga percutiendo sanasse, quem crebra ammonitione curare non poterat. Hinc etiam Dominus flagello facto de resticulis male uersantes in templo flagellauit et de orationis domo eiecit. Hinc etiam Apostolus fornicatorem illum satanae corporaliter uexandum tradidit, et magum illum corporali cecitate dampnauit. Hinc etiam in canonibus pueri, qui ante rationales annos irrationabiliter uersantur, uerberibus castigari iubentur. Virgines quoque, si religionis ueste deposita aliis se copulauerint, ergastulis retrudi precipiuntur. Hinc etiam Gregorius in Moralibus scribit libro XX. parte 4. capitulo 11.: <4 9> -C. IX.+ Disciplina non est seruanda sine misericordia, nec misericordia sine disciplina. Disciplina uel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debet rectoribus et iuste consulens misericordia, et pie seuiens disciplina. Hinc est, quod semiuiui illius uulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et uinum adhibetur et oleum, ut per uinum mordeantur uulnera, per oleum foueantur: quatinus unusquisque, qui sanandis uulneribus preest, in uino morsum districtionis adhibeat, in oleo molliciem pietatis; per uinum mundantur putrida, per oleum sananda fouentur. Miscenda ergo est lenitas cum seueritate, faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa tabernaculi archa significat, in qua cum tabulis uirga simul et manna est, quia cum scripturae sacrae scientia est in boni rectoris pectore si est uirga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc etiam Dauid ait: -164+ "Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt." Virga enim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est districtio iusticiae, que feriat, sit et consolatio baculi, que sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens, sit uigor sed non exasperans, sit zelus, sed non inmoderate seuiens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Intueri libet in Moysi pectore misericordiam simul cum seueritate sociatam. Videamus amantem pie et districte seuientem. -@. 1.+ Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inueniabilem contraxisset offensam, ita ut eius rector audisset: "Descende, peccauit populus tuus," ac si ei diuina uox diceret: "qui in tali peccato lapsus est, meus non est," atque subiungeret: "Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam," ille semel et iterum pro populo, cui preerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait: "Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti." Pensemus ergo, quibus uisceribus eundem populum amauit, pro cuius uita de libro uitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto amore eius populi constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim, ut culpae uenia delerentur obtinuit zelo rectitudinis succensus ait: "Ponat uir gladium super femur suum, ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum; cecideruntque in die illo quasi uiginti tria milia hominum." Ecce, qui uitam hominum etiam cum sua morte petiit, paucorum uitam gladio extinxit. Intus arsit igne amoris: foris accensus est zelo seueritatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta seueritas, ut eos, quos diuinitus feriri timuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amauit eos, quibus prefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amauit, ut eos etiam parcente Domino prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegauit. Intus amans diuinae irae suplicando obstitit: foris seuiens culpam feriendo consumpsit. In regimine ergo utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplinae deesset misericordia, nec misericordiae disciplina. Unde hic quoque iuxta utramque uirtutem dicitur: "Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator." Sedere quippe circumstante exercitu uigor est disciplinae regiminis: merentium uero corda consolari ministerium pietatis. <4 10> -C. X.+ Iuste iudicans misericordiam cum iusticia seruat. Idem. Omnis, qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in -165+ utroque penso iusticiam et misericordiam portat; sed per iusticiam reddit peccatis sententiam, per misericordiam peccati temperat penam, ut iusto libramine quedam per equitatem corrigat, quedam uero per miserationem indulgeat. Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens et tremens in omni negotio formidat, ne de iusticiae tramite deuians cadat, et unde non iustificatur, inde potius condempnetur. <4 11> -C. XI.+ Qui remittit, et qui corripit, uterque miseretur. Item Augustinus in Enchiridion. -[c. 72.]+ Et qui emendat uerbere, in quem potestas datur, uel cohercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab illo lesus aut offensus est, dimittit ex corde, uel orat ut ei dimittatur, non solum in eo, quod dimittit atque orat, uerum etiam in eo, quod corripit et aliqua emendatoria pena plectit, elemosinam dat, quia misericordiam prestat. Multa enim prestantur inuitis bona, quando eorum consulitur utilitati, non uoluntati, quia ipsi sibi inueniuntur esse inimici. -Gratian.+ Sunt enim multa genera elemosinarum, de quibus Albinus ait: <4 12> -C. XII.+ De multiplici genere elemosinarum. Tria sunt genera elemosinarum: una corporalis, egenti dare quicquid poteris: altera spiritualis, dimittere a quo lesus fueris; tercia, delinquentem corrigere, et errantes in uiam ducere ueritatis. <4 13> -C. XIII.+ Elemosinae corporali prefertur elemosina cordis. Item Augustinus. -[lib. L. homiliarum, hom. 6.]+ Duae sunt elemosinae, una cordis, alia pecuniae. Elemosina cordis est dimittere, a quo lesus es. Nam dare aliquid indigenti aliquando queris, et non habes; indulgere peccanti quantum uolueris redundat tibi. Elemosina cordis multo maior est quam elemosina corporis. -@. 2.+ Caritatis elemosina sine terrena substantia sufficit: illa uero, que corporaliter datur, si sine benigno corde tribuitur, omnino non sufficit. -III. Pars.+ -Gratian.+ Ex his omnibus apparet, quod nec lenitas mansuetudinis sine rectitudine seueritatis, nec zelus rectitudinis sine mansuetudine in prelatis debet inueniri. Percussores ergo, qui premissis auctoritatibus ab episcopali offitio remouentur, non quilibet corporaliter flagellantes, sed pretermissa mansuetudine ad uerbera semper parati intelligendi sunt, qui per flagella non uicia corrigere, sed timeri appetunt; quibus Petrus scribit: "Ne sitis dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo." Hinc etiam Gregorius scribit in Moralibus, libro XIX. parte 4. capitulo 23.: <4 14> -C. XIV.+ Mansuetudo et districtio ab inuicem non separentur. Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae uigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatinus -166+ nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumaces corrigunt nec disciplinae uigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae uigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet sermone uigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec uigor sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta. <4 15> -C. XV.+ Vere iustus miseris compatitur, delinquentibus indignatur. Idem. -[homil. XXXIV. in euangel. (circa init.]+ Vera iusticia compassionem habet, falsa dedignationem, quamuis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est, quod agitur tipo superbiae, aliud, quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed non dedignantes. -@. 1.+ At contra hi, qui de falsa iusticia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt, et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt. <4 16> -C. XVI.+ Peccantes mansuetudine prouocentur, non austeritate abiciantur. Item Ieronimus in Ieremia. Recedite (inquiunt) polluti, recedite, abite, nolite nos tangere, nolite nobis communicare. Talis loquela non illuminat cecum, non sanat egrotum, non curat infirmum, sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem mittit. Boni etenim rectores ex sua infirmitate aliorum infirmitates pensantes magis per humilitatis et mansuetudinis leuamentum student peccantes ab erroris laqueo eruere, quam per austeritatem in foueam perditionis nutantes propellere. Unde doctor gentium: "Factus sum," inquit, "infirmus infirmis." <4 17> -C. XVII.+ In populum ira Dei deseuit, cum predicator delinquentes palpat, non corripit. Idem. Sed illud non ociose transcurrendum est, quod uno peccante ira super omnem populum uenit. Hoc quomodo accidit? quando sacerdotes, qui populo presunt, erga delinquentes beniuoli uideri uolunt, et uerentes peccantium linguas, ne forte male de eis loquantur, sacerdotalis seueritatis inmemores nolunt complere quod scriptum est: "Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri metum habeant," et iterum: "Auferte malum de uobis ipsis." Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum dicentem: "Tradidi huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat." Neque illud euangelicum inplere student, ut si uiderint peccantem, primo secrete conueniant, post etiam duobus uel tribus testibus; quod si contempserit, et post ecclesiae correptionem non fuerit emendatus, de ecclesia expulsum uelud gentilem habeant ac publicanum; et dum uni parcunt, uniuersae ecclesiae moliuntur interitum. Que ista bonitas, que ista misericordia est, uni parcere, et omnes in discrimen adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus. Sicut ex una oue morbida uniuersus grex inficitur, sic -167+ etiam uno uel fornicante uel aliud quodcunque scelus committente plebs uniuersa polluitur. -Gratian.+ Hinc etiam alibi dicitur: "Rectorem subditis pietas matrem, disciplina uero patrem exhibeat." -IV. Pars.+ Percussor quoque dicitur, qui sermone inutili infirmorum conscientiam uulnerat. Unde Anacletus Papa: -[epist. II. ad Episcopos Italiae]+ <4 18> -C. XVIII.+ Qui sermone incauto conscientiam percutit infirmorum, percussor uocatur. Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili conscientiam percutit infirmorum. Ideo tenere uos et omnes fideles oportet eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sacra, et contradicentes redarguere, et recte uiuentes atque rectam fidem tenentes consolidare. <1 D> <2 46> -DISTINCTIO XLVI.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Sequitur: "Non litigiosum." Nichil est enim impudentius arrogancia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant, et parati ad lites in subiectos tumide intonant, quod ex arrogancia superbiae prouenire manifestum est. Unde Gregorius scribit in Moralibus, libro XXIII. parte 5. capitulo 12.: -[c. 13. @. 23. et 24. ad c. 33. Iob.]+ <4 1> -C. I.+ Arrogantes nesciunt humiliter inferre que docent. Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta, que sapiunt, recte ministrare non possunt. In uerbis enim eorum proditur, quod, cum docent, quasi in quodam sibi uidentur summitatis culmine residere, eosque, quos docent, ut longe infra se positos uelut in imo respiciunt, quibus non consulendo, sed uix dominando dignantur loqui. Recte autem his per Prophetam Dominus dicit: "Vos autem cum austeritate inperabatis eis et cum potentia." Cum austeritate enim et potentia inperant, qui subditos suos non tranquille corrigere ratiocinando, sed aspere inflectere dominando festinant. At contra doctrina uera tanto uehementius hoc elationis uicium fugit per cogitationem, quanto ardentius suorum uerborum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cauet enim, ne eum moribus elatis predicet, quem in cordibus audientium sacris sermonibus insectatur. -II. Pars.+ -Gratian.+ Ecce, quare litigiosi prohibentur in episcopos ordinari. Est et alia causa huius prohibitionis. Litigiosi namque uel adulationibus animos principum sibi conciliant, uel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, uel inter fratres discordiam seminando seditiones numquam facere cessant; que omnia in prelatis dampnabilia esse probantur. -168+ Unde Gregorius scribit in Moralibus, in libro XVIII. parte 4. capitulo 3.: -[ad cap. 27. Iob.]+ <4 2> -C. II.+ De his, qui peccantibus adulantur. Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus efferunt, augent que increpare debuerunt. Hinc enim per Prophetam dicitur: "Vae qui consuunt puluillos sub omni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersae etatis." Ad hoc quippe sub cubito puluillus uel ceruical sub capite iacentis ponitur, ut molliter quiescatur. Quisquis ergo male agentibus adulatur, puluillum uel ceruical sub capite uel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. -@. 1.+ Hinc rursum scriptum est: "Ipse edificabat parietem, illi autem liniebant eum." Parietis quippe nomine peccati duricia designatur. Edificare ergo parietem est contra se quempiam obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt, qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi peruerse agentes edificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant. -@. 2.+ Sed sanctus uir sicut mala de bonis non estimat, ita iudicare bona de malis recusat, dicens: "Absit a me, ut iustos uos iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea." Hinc etiam in Concilio Cartaginensi IV. -[c. 56.]+ legitur: <4 3> -C. III.+ Adulator uel proditor clericus ab offitio degradetur. Clericus, qui adulationibus et prodicionibus uacare deprehenditur, degradetur ab offitio. <4 4> -C. IV.+ Excommunicentur ab episcopo, qui fratribus non probanda obiciunt. Item. -[ex eodem Concilio, c. 55.]+ Accusatores fratrum episcopus excommunicet, et si emendauerint uicium, recipiat eos ad communionem, non ad clerum. <4 5> -C. V.+ Remoueatur ab offitio clericus maledicus; scurra fratrum a profectibus inuidens non promoueatur. Item ex eodem. -[Concilio, c. 57.]+ Clericus maledicus (maxime in sacerdotibus) cogatur ad postulandam ueniam. Si noluerit, degradetur, nec umquam ad offitium absque satisfactione reuocetur. <4 6> -C. VI.+ De eodem. Item. -[ex eodem Concilio, c. 60.]+ Clericum scurrilem et uerbis turpibus ioculatorem ab offitio retrahendum. <4 7> -C. VII.+ Item. -[ex eodem c. 54.]+ Clericus inuidens fratrum profectibus, donec in uicio est, non promoueatur. -169+ <4 8> -C. VIII.+ Non sunt ordinandi, qui sedicionibus uacant. Item. -[ex eodem, c. 67.]+ Sedicionarios statuimus numquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios, uel iniuriarum suarum ultores. <4 9> -C. IX.+ Usuras exigere clericis minime licet. Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 5.]+ -III. Pars.+ Non licet fenerari ministris altaris, uel in sacerdotali ordine constitutis uel usuras, uel lucra, que sescupla dicuntur, accipere. <4 10> -C. X.+ Nec suo nomine, nec alieno clericus fenerator existat. Item Leo Papa. -[Episcopis per Campaniam, epist. I. c. 4.]+ Sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus attemptet. Indecens enim est crimen suum commodis alienis inpendere et exercere. Fenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, a Domino, (qui multipliciter et in perpetuum mansura tribuit), recipere ualeamus. <1 D> <2 47> -DISTINCTIO XLVII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem in fine huius capituli usurarii ordinari prohibentur, inde est, quia usuram exercentes cupiditati deseruire probantur; cupidi autem ab Apostolo ordinari prohibentur, quia tales facile a iusto deuiarent. Unde in canonibus Apostolorum -[c. 44.]+ legitur: <4 1> -C. I.+ Diaconus, presbiter et episcopus exigens usuras, nisi desierit, deponatur. Episcopus aut presbiter aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe deponatur. <4 2> -C. II.+ Usuras exigens siue clericus, siue regulae subiectus, deiciatur. Item ex Concilio Niceno. -[c.]+ 17. Quoniam multi sub regula constituti auaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique diuinae scripturae, dicentis: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram," mutuum dantes centesimas exigunt: iuste censuit sancta et magna sinodus, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipiens, aut aliquam adinuentionem uel quolibet modo negotia transigens, aut emiolia, id est -170+ sescupla exigens uel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula. Hinc etiam Gregorius in libro XIX. Moralium, parte IV. capitulo 35. de dilectoribus seculi scribit, dicens: <4 3> -C. III.+ Temporalibus lucris deseruientes Deo nequaquam militare probantur. Omnes huius seculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in celestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua nec parum quidem in labore subsistunt; pro terrenis lucris quaslibet iniurias tollerant, et pro celesti mercede uel tenuissimi uerbi ferre contumelias recusant; terreno iudici toto etiam die assistere fortes sunt, in oratione uero coram Domino uel unius horae momento lassantur; sepe nuditatem, deiectionem, famem pro acquirendis diuitiis atque honoribus tollerant, et earum rerum se per abstinentiam cruciant, ad quas adipiscendas festinant; superna autem laboriose querere tanto magis dissimulant, quanto ea tardius putant retribui. -@. 1.+ Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum uasti sunt, sursum augusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate palmarum designatur proficiens uita iustorum, qui nequaquam sunt in terrenis desideriis fortes et in celestibus debiles, sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent, quam seculo fuisse meminerint. -@. 2.+ Nam cum quibusdam per predicatorem nostrum dicitur; "Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. Sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmundiciae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc, exhibete membra uestra seruire iusticiae in sanctificationem," eorum proculdubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione uiciorum, ne debiliores uos habeat sancta libertas aeris, quos in carne ualidos habuit usus terrenae uoluptatis. <4 4> -C. IV.+ Ad sacros ordines usurarii promoueri non debent. Item Gregorius ciuibus Neapolim. -[lib. VIII. epist. 40.]+ De Petro insuper ad nos peruenisse cognoscite, quia solidos dederit ad usuras. Quod uos oportet cum omni subtilitate perquirere, et si ita constiterit, alium eligite, et ab huiusmodi persona uos suspendite sine mora. Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus inponimus. Si uero subtili habita inquisitione hoc falsum esse putaueritis, (quia persona eius nobis ignota est, et utrum -171+ ita sit de simplicitate, quod ad nos perlatum est, ignoramus) cum decreto a uobis facto ad nos eum uenire necesse est ut uitam moresque ipsius sollicitius requirentes sensum quoque pariter agnoscamus, ut, si huic iudicio aptus extiterit, uestra in eum (adiuuante Domino) desideria conpleamus. <4 5> -C. V.+ Degradetur clericus, qui usuras accipere detegitur. Item ex Concilio Elibertano. -[c. 20.]+ Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit degradari et abstinere. <4 6> -C. VI.+ Nec implicari errore, nec cupiditate sacerdotem uiolari oportet. Item Leo Episcopus. -[Anatolio Episcopo Constantinopol., epist. LI.]+ -II. Pars.+ Virum catholicum et precipue Domini sacerdotem sicut nullo errore inplicari, ita nulla oportet cupiditate uiolari, dicente sancta scriptura: "Post concupiscentias tuas non eas." Mens etiam potentiae auida nec abstinere nouit uetitis, nec gaudere concessis, nec pietati adhibere consensum. <4 7> -C. VII.+ Qui cupiditatem a se non abscidit, bonorum auctori inherere non ualet. Item Gregorius. -[I. VII. epist. 100.]+ Bonorum auctori inherere aliter non ualemus, nisi cupiditatem a nobis (que omnium malorum radix est) abscidamus. <4 8> -C. VIII.+ Auarus omnium bona inuadit, quorum necessitatibus subuenire ualet. Item Ambrosius -[Serm. LXXXI.]+ de eo, quod scriptum est in euangelio: "Hominis cuiusdam diuitis fructus uberes agere attulit". Sicut hi, qui per insaniam mente translati sunt, non iam res ipsas, sed passionis suae fantasias uident, ita etiam mens auari semel uinculis cupiditatis astricta semper aurum, semper argentum uidet, semper redditus computat, gratius aurum intuetur quam solem; ipsa eius oratio et supplicatio ad Dominum aurum querit. Et post pauca: -@. 1.+ Interdum etiam usurae arte nequissima ex ipso auro aurum nascitur. Sed nec sacietas unquam, nec finis aderit cupiditati. Et infra: -@. 2.+ Sed ait: quid iniustum est, si cum aliena non inuadam, propria diligentius seruo? O inpudens dictu! Propria dicis? que? ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti? Quando in hanc ingressus es lucem, quando de uentre matris existi, quibus queso facultatibus quibusque subsidiis stipatus ingressus es? Et post pauca: -@. 3.+ Proprium nemo dicat, quod est commune plus quam sufficeret sumptum et uiolenter obtentum est. Et infra: -@. 4.+ Numquid iniquus est Deus, ut nobis non equaliter distribuat uitae subsidia, ut tu quidem esses affluens et habundans, aliis uero deesset et -172+ egerent? an idcirco magis, quia et tibi uoluit benignitatis suae experimenta conferre, et alium per uirtutem patientiae coronare? Tu uero susceptis muneribus Dei, et in sinum tuum redactis, nichil te putas agere iniquum, si tam multorum uitae subsidia solus obtineas? Quis enim tam iniustus tam auarus, quam qui multorum alimenta suum non usum, sed habundantiam et delicias facit? Neque enim minus est criminis habenti tollere, quam, cum possis et habundas, indigentibus denegare. Esurientium panis est, quem tu detines; nudorum indumentum est, quod tu recludis; miserorum redemptio est et absolutio pecunia, quam tu in terra defodis. Tantorum te ergo scias inuadere bona, quantis possis prestare quod uelis. -III. Pars.+ -Gratian.+ Necesse est etiam, ut ille, qui ordinandus est, "suae domui sit bene prepositus," id est, si in laicali habitu uxorem habuerit uel filios, a uiciis ad uirtutum studia et uerbo et exemplo prouocet, ut quod postea precepturus est populis, prius exigat a domesticis. Unde Apostolus Ephesiis scribit, ut uxores suas sicut sua corpora diligant, et filios suos non ad iracundiam prouocent, sed enutriant illos in omni disciplina et correctione Domini. Unde cum ad Timotheum scribens, dixisset: "suae domui bene prepositum," statim subiunxit: "habentem sibi subditos filios in omni castitate, non in accusatione luxuriae." Non enim talium cohabitator frontem habet alios redarguendi. Unde de B. Iob legitur, quod pro filiis suis cotidiana Deo offerrebat sacrificia, offerrens olocausta per singulos, quos tanta karitatis perfectione in unum constrinxit, ut quisque eorum in suo die conuiuium fratribus pararet, et ad epulandum secum tres sorores suas pariter inuitaret. Quod quia Heli facere dissimulauit, ac falsa pietate superatus filios delinquentes ferire noluit, (sicut in libro Regum legitur) apud districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli dampnatione percussit, unde ei diuina uoce dicitur: "Honorasti filios tuos plus, quam me." Hinc etiam Dauid erga filios bonitatem, non disciplinae seueritatem exercens, eorum iuuentutem experimento didicit perniciosam, quorum puericiam uaga licentia permisit esse uoluptuosam. Unus quippe eorum sororem suam stupro corrumpens, a fratre eius, Absalone uidelicet, inter epulas, quas fratribus suis fraudulenter parauerat, obtruncatus est. Absalon uero, postquam ueniam a patre obtinuit, regno illum expulit; ad concubinas eius ingressus est; demum per inuia deserti patrem persequens, quercui inhesit, atque ita suspensus interiit. Hinc etiam Paulus ad Timotheum scribit, dicens: "Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior." Iure ergo, qui domui suae preesse nescit in episcopum ordinari prohibetur, quia qui in re minima, et de qua sibi familiarior debet cura inesse, fidelis non est, quomodo in ecclesia Dei (ubi tot sunt et alieni) sollicitam diligentiam exhibebit? Unde Ieronimus: "Non enim iustus polluitur ex uiciis filiorum, sed libertas ab Apostolo ecclesiae principi reseruatur, ut talis fiat, qui non timeat propter uicia liberorum extraneos reprehendere." -IV. Pars.+ -@. 1.+ Quod tunc fiet, si non erit quod sibi inputetur. Cum enim gressus hominis a Domino dirigantur nec sint in homine uiae eius, corripere quidem potest, corrigere -173+ autem non ualet; pulsare potest, non aperire, manus conprimere, non animum mutare. Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam: -[epist. CXXXVII.]+ <4 9> -C. IX.+ Bonorum disciplina omnium mores inmutare non ualet. Quantumlibet uigilet disciplina domus meae, homo sum et inter homines uiuo; nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior sit quam archa Noe, ubi tamen inter octo homines unus reprobus inuentus est, aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: "Eice ancillam et filium eius," aut melior sit quam domus Ysaac, cui de duobus geminis dictum est: "Iacob dilexi, Esau autem odio habui." -@. 1.+ Simpliciter autem fateor karitati uestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo seruire cepi, quoniam difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt ita non sum expertus peiores quam qui in monasteriis defecerunt. <4 10> -C. X.+ Conuicia perditorum a uia rectitudinis nos mouere non debent. Item Cipriano Cornelius Papa. Quod ad nos adtinet, conscientiae nostrae conuenit, frater, dare operam, ne quis culpa nostra de ecclesia pereat; si autem quis ultro et crimine suo perierit, et penitenciam agere atque ad ecclesiam redire noluerit, nos in iudicii die inculpatos futuros credimus, qui eorum consulimus sanitati; illos solos in penis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari. Nec mouere nos debent conuicia perditorum, quo minus a uia recta, et a certa regula non recedamus, quam et Apostolus instruit, dicens: "Si hominibus placerem, Christi seruus non essem." <1 D> <2 48> -DISTINCTIO XLVIII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Prohibentur etiam "neophiti" in episcopos ordinari, ut qui heri erat catecuminus, hodie non fiat episcopus, qui heri erat in teatro, hodie non sedeat in ecclesia, qui uespere erat -174+ in circo, hodie non ministret altario, qui dudum fuerat fautor istrionum, hodie non sit consecrator uirginum. Causa autem huius prohibitionis est secundum Apostolum, ne elatus in superbiam tamquam religio Christiana plurimum eo egeret, incidat in ruinam diaboli. Momentaneus namque sacerdos nescit humilitatem, modos personarum uel se contempnere; non ieiunauit, non fleuit non se correxit non pauperibus erogauit. In arrogantiam (que est ruina diaboli) incidunt, qui puncto horae necdum discipuli fiunt magistri, et sicut Innocentius ait, "miserum est, eum fieri magistrum, qui necdum didicit esse discipulus." Unde de eisdem in Niceno Concilio -[c. 2.]+ legitur: <4 1> -C. I.+ Neophitus in episcopum non est ordinandus. Quoniam multa siue per necessitatem, siue ex quacumque causa, contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex uita gentili nuper adhuc cathecumini uel instructi statim ad spirituale baptisma uenissent, et continuo, cum baptizati sunt etiam ad episcopatum uel presbiterium prouecti sunt: recte igitur uisum est, de cetero nil tale fieri. Nam et tempore opus est, ut sit catecuminus, et post baptismum multa probatione indiget. Euidens namque est preceptum apostolicum, dicens: "Non neophitum, ne forte elatus in superbiam in iudicium incidat et in laqueum diaboli." Si uero precedente tempore mortale aliquod peccatum admiserit, et conuictus duobus uel tribus testibus fuerit, cessabit a clero qui huiusmodi est. Si quis uero preter hec fecerit, tanquam contraria statuti sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur de statu sui cleri. -Gratian.+ Neophiti uero hodie appellantur ad propositum sacrae religionis nouiter accedentes. Unde B. Gregorius scribit, -[lib. VII. epist. 110.]+ dicens: <4 2> -C. II.+ Qui dicantur neophiti. Sicut neophitus dicebatur, qui in initio sanctae fidei erat erudicione plantatus, sic modo neophitus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos sacros ordines irrepserit. -@. 1.+ Ordinate ergo ad ordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta querit ascensum. Scimus autem, quod edificati parietes non prius tignorum pondus accipiant, nisi a nouitatis suae humore siccentur, ne, si ante pondera, quam solidentur, accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant. -175+ <1 D> <2 49> -DISTINCTIO XLIX.+ -GRATIANUS.+ Ecce a quibus uiciis debeant esse immunes qui in episcopum sunt ordinandi. Qui enim intercessores pro populo ad Deum parantur necesse est ut eius gratiam bene uiuendo mereantur. Ut enim ait Gregorius in Pastorali. -@. 1.+ "Sollicite formidandum est, ne, qui placare posse iram Dei creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus quia is, qui displicet, cum ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Qui ergo desideriis terrenis astringitur, caueat, ne districti iram iudicis grauius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Sollerter ergo se quisque metiatur, nec locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se uicium dampnabiliter regnat; nec is, quem crimen deprauat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum." <4 1> -C. I.+ Qui uiciis maculatus est sacrificium Deo offerre non debet. Hinc etenim superna uoce ad Moysen dicitur in Leuitico: "Loquere ad Aaron: homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offerat panem Deo suo, nec accedat ad ministerium eius." Ubi et repente subiungitur; "Si cecus fuerit, si claudus, si uel paruo uel grandi uel torto naso, si fracto pede, si mancus, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, uel ponderosus." -@. 1.+ Cecus quippe est, qui supernae lumen contemplationis ignorat, qui presentis uitae tenebris pressus, dum lucem uenturam nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante Anna dicitur in libro Regum: "Pedes sanctorum suorum seruabit, et impii in tenebris conticescent." -@. 2.+ Claudus uero est, qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis uitae uiam perfecte non ualet tenere quam uidet; quia uidelicet quis ad uirtutis statum dum fluxa consuetudine non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequitur. Hinc etenim Paulus dicit ad Ebreos: "Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus uestris, ut non claudicans erret, magis autem sanetur". -@. 3.+ Paruo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam uirtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur in canticis canticorum: "Nasus tuus sicut turris, que est in Libano," quia nimirum sancta ecclesia que ex causis singulis temptamenta prodeant per discretionem conspicit, et uentura uiciorum bella ex alto deprehendit. Sed sunt nonnulli, qui, dum estimari hebetes nolunt, sepe se in quibusdam inquisitionibus plus quam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: "uel grandi uel torto naso." Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas inmoderata, que, dum plus quam decet excreuerit, actionis -176+ suae rectitudinem ipsa confundit. -@. 4.+ Fracto autem pede uel manu est, qui uiam Domini pergere omnino non ualet, atque a bonis actibus funditus exors uacat, quatenus hec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. -@. 5.+ Gibbus uero est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne umquam ad superna respiciat, sed solis his, que in infimis calcantur, intendat, quid et si quando aliquid ex bono patriae celestis audierit ad hoc, nimirum peruersae consuetudinis pondere pregrauatus, cordis faciem non attollit, qui cogitationis statum erigere non ualet, quem terrenae usus sollicitudinis curuum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit in Psalmo XXXVII.: "Incuruatus sum et humiliatus sum usquequaque." Quorum culpam quoque per semetipsam ueritas reprobans ait in Luca: "Semen autem, quod in spinis cecidit, hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et diuiciis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur, et non referunt fructum." -@. 6.+ Lippus uero est, cuius quidem ingenium ad cognitionem ueritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluenti infirmantes palpebrae grossescunt, quorum quia infusione crebra atteritur, etiam acies pupillae uitiatur. Et sunt nonnulli, quorum sensum carnalis uitae operatio sauciat, qui uidere recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu prauorum actuum caligant. Lippus itaque est, cuius sensum natura exacuit, sed conuersationis prauitas confundit, cui bene per Angelum dicitur in Apocalypsi: "Colirio inunge oculos tuos, ut uideas." Colirio quippe oculos ut uideamus inungimus, cum ad cognoscendam ueri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adiuuamus. -@. 7.+ Albuginem uero habet in oculo, qui ueritatis lucem uidere non sinitur, quia arrogantia sapientiae seu iusticiae cecatur. Pupilla namque oculi nigra uidet, albuginem, tollerans nichil uidet, quia uidelicet sensus humanae cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi iusticiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit, et eo claritatem ueri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de quibusdam dicitur ad Romanos: "Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt." -@. 8.+ Iugem uero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim feruor uiscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis temptatio usque ad operationem prosilit, nimirum feruor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit, et foris iam corpus sauciat, quia dum in cogitatione uoluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat ad Corinthios: "Temptatio non apprehendat uos, nisi humana," ac si aperte diceret: Humanum quidem est in corde temptationem perpeti, demoniacum uero est temptationis certamine et operatione superari. -@. 9.+ Impetiginem quoque habet in corpore quisquis auaricia uastatur in mente, que si in paruis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Inpetigo -177+ quippe sine dolore corpus occupat et absque occupati tedio excrescens membrorum decorem fedat, quia et auaritia capti animum, dum quasi delectat, exulcerat, dum adipiscenda queque cogitationi obicit, ad inimicicias accendit, et dolorem in uulnere non facit, quia estuanti animo ex culpa habundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque uirtutum per hanc pulcritudo deprauatur, et quasi totum corpus exasperat, quia per uniuersa animum subplantat, Paulo adtestante, qui ait ad Timotheum: "Radix omnium malorum est cupiditas." -@. 10.+ Ponderosus uero est, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitacione continua sine moderamine grauatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed eius animus uoluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo delectatur. Vicium quippe est ponderis, cum humor uiscerum ad uirilia labitur, que profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitacionibus ad lasciuiam defluens, pondus turpitudinis gestat in corde; et quamuis praua non exerceat opera, ab his tamen non eleuatur mente, nec ad usum boni operis in aperto ualet assurgere, quia grauat hunc in abditis pondus turpe. -@. 11.+ Quisquis ergo quolibet horum uitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto aliena delicta ualeat diluere is, quem adhuc propria deuastant. -@. 12.+ Quia igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter ueniat, atque indignus hoc qualiter pertimescat, ostendimus, nunc is, qui ad illud digne peruenerit, in eo qualiter uiuere debeat, demonstremus. <4 2> -C. II.+ Indoctus, terrena lucra quaerens, uitiosus ordinari non debet. Item Ieronimus super Malachiam. -[ad c. 1. u. 7. 8.]+ Sacerdotes nomen Domini despiciunt, et, quantum ad se, panem pollutum offerunt, qui ad altare indigne accedunt, quique dato munere sacerdotium presumunt. Panem quoque polluit, qui doctrinam Domini in populo male dispertit, et qui honorat potentem et despicit pauperem. Et infra: -@. 1.+ "Si offeratis cecum ad immolandum, nonne malum est?" etc. Superius accusati de panibus nunc accusantur de uictimis. Cecum animal offert, qui ordinat indoctum in loco docti, magistrumque facit, qui uix discipulus esse poterat. Claudum offert, qui lucra terrena querentem locat, utpote pedem in diuersa ponentem, unum in diuinis, alterum in carnalibus, cui potest inferri illud de libro Regum: "Usquequo claudicas in duas partes?" Languidum offert, qui uitiosum pro religioso habet, quique tardum et pigrum probat pacientem, dicens illum negligentiae redarguendum. Indignum est enim dare Deo quod dedignatur homo. -178+ <1 D> <2 50> -DISTINCTIO L.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Ex premissis auctoritatibus liquido demonstratum est, quod uariis criminibus irretiti in sacerdotes ordinari non possunt. Nunc autem de hisdem queritur, utrum post actam penitenciam, uel in propriis ordinibus remanere, aut ad maiores gradus conscendere ualeant? Multorum auctoritatibus deiciuntur uariis criminibus irretiti a propriis ordinibus, et ab accessu maiorum prohibentur. Unde Gregorius ait Constantino Mediolanensi Episcopo: -[lib. IV. epist. 17.]+ <4 1> -C. I.+ Lapsi in suum ordinem reparari non possunt. Si lapsis ad suum ordinem reuertendi licentia conceditur uigor canonicae proculdubio frangitur disciplinae, dum pro reuersionis spe prauae actionis desideria quis concipere non formidat. Et post pauca: -@. 1.+ Illud pre omnibus studete, ut lapsos in sacro ordine nullius uobis supplicatio aliquo modo reuocare studeat, ne huiusmodi non statuta, sed temporaliter dilata credatur esse uindicta. <4 2> -C. II.+ Qui post ordinationem labitur, depositus permanebit. Item Martinus Papa. -[I.]+ Amando Episcopo. Qui semel post suam ordinationem in lapsum ceciderit deinceps iam depositus erit, nullumque gradum sacerdotii poterit adipisci. <4 3> -C. III.+ Presbiter post lapsum nulla ratione in sacro ordine reparari ualet. Item Gregorius Papa Sabino Episcopo. -[lib. VII. epist. 25.]+ Presbiterum, de quo nos fraternitas tua latoris presentium legatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere, aut reuocari posse cognoscat. Circa quem tamen mitius agendum est, quia commissum facinus facili dicitur professione confessus. <4 4> -C. IV.+ Post peractum homicidium sacerdotale offitium amministrari non potest. Item Iohannes VIII. Cenomantico Venetensi Episcopo. Miror minus doctam scientiam tuam sacerdotem putare et post perpetratum homicidium posse in sacerdotio ministrare, immo (quod est ineptius) nobis suadere uelle, ut ipsi tali presumptioni preberemus assensum. Quis enim tam demens tamque peruersi sensus tale quid existimaret uel post quantamcumque penitenciam concedendum, cum omni sit canonicae disciplinae contrarium? -179+ Debet ergo sacerdotio priuatus lacrimarum fonte flagitium tam immane diluere, ut talibus saltem remediis curatus salutis possit inuenire suffragium. <4 5> -C. V.+ Ad maiorem gradum prouehi non potest clericus, qui paganum occiderit. Item Nicolaus Papa. Clericum, qui paganum occiderit, non oportet ad maiorem gradum prouehi, qui carere debet etiam acquisito, homicida enim est. Nam cum discreti sint milites seculi a militibus ecclesiae, non conuenit militem ecclesiae militare seculo, per quod ad effusionem sanguinis necesse sit peruenire. <4 6> -C. VI.+ Qui se defendendo paganum occiderit, sacerdotali careat offitio. Idem Osbaldo Corepiscopo Quadrantino. De his clericis, pro quibus consuluistis, scilicet, qui se defendendo paganum occiderunt, si postea per penitenciam emendati ad pristinum possint gradum redire, aut ad altiorem ascendere, scito, nos nullam occasionem dare nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominum quolibet modo occidendi. Verum si contigerit, ut clericus sacerdotalis ordinis saltim paganum occiderit, multum sibi consulit, si ab offitio sacerdotali recesserit; satiusque illi est in hac uita Domino sub inferiori habitu inreprehensibiliter famulari, quam alta indebite appetendo in profundum dampnabiliter dimergi. <4 7> -C. VII.+ Episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen committens cadat ab offitio. Item ex Concilio Agatensi. Si episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen commiserit, aut cartam falsauerit, aut falsum testimonium dixerit, ab offitii honore depositus in monasterio detrudatur et ibi quamdiu uixerit laicam tantummodo communionem accipiat. <4 8> -C. VIII.+ Qui homicidii facto aut precepto, aut consilio post baptismum conscius fuerit, clericus non ordinetur. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 26.]+ Si quis uiduam aut ab alio relictam duxerit, non admittatur ad clerum. Quod si irrepserit, deiciatur. Similiter si homicidii aut facto, aut precepto, aut consilio, aut defensione post baptismum conscius fuerit et per -180+ aliquam subreptionem ad clericatum uenerit, deiciatur, et in fine uitae suae communionem accipiat. <4 9> -C. IX.+ De sacris ordinibus lapsi reparari non possunt. Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano. -[lib. III. epist. 26.]+ Peruenit ad nos, quosdam de sacris ordinibus lapsos uel post penitenciam, uel ante penitenciam ad ministerii sui offitium reuocari; quod omnino prohibemus, et in hac re sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum fuerit carnis, sacro ordine careat, et ad ministerium altaris non accedat. <4 10> -C. X.+ De eodem. Idem Venantio Lunensi Episcopo. -[lib. IV. epist. 5.]+ Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas uestra discutiat id, quod ad nos de Saturnino expresbitero est perlatum. Peruenit namque ad nos, quia postquam de sacris ordinibus lapsus a sui sacerdotii ordine deiectus est, ad explendum ministerium presbiterii presumpsit accedere, et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita factum uestra fraternitas repererit, eum sacri corporis et sanguinis domini participatione priuatum in penitenciam redigat, ita ut usque ad diem ultimum in eadem excommunicatione permaneat et uiaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat. Sin autem eum talem penitenciam agere fraternitas uestra cognouerit, ut ei iuste ad recipiendam inter laicos communionem etiam ante exitum debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate. Et infra: -@. 1.+ Preterea ad fraternitatis tuae consulta respondentes statuimus, diaconem et abbatem, quem de portu Veneris indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non debere uel posse aliquo modo reuocari. Quem quidem sacro ordine priuatum in penitenciam deputare te conuenit; cuius si postea actus conuersatioque meruerit, priorem inter alios monachos, ubi decreueris, standi locum obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab offitio suo irreuocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi diaconi alium, qui hoc offitium inplere debeat, ordinabis. Saturninum uero expresbiterum, ut numquam ad sacri ordinis ministerium presumat accedere, scriptis cauere decreuimus; sed eum in insula Gorgona atque Capraria sollicitudinem de monasteriis gerere, et in quo est statu sine cuiusquam aduersitate manere permisimus. -181+ <4 11> -C. XI.+ Loco lapsi alius ordinandus est. Idem. -[Mariniano Episcopo Rauennae, lib. VI. epist. 39.]+ Postquam quemquam criminaliter cadentem in locum, quo lapsus est, nulla permittit ratio reuocari, et ultra tres menses ecclesiam uacare pontifice statuta sacrorum canonum non permittunt, ne cadente pastore dominicum gregem hostis (quod absit) antiquus insidiando dilaniet, fraternitas uestra deprecationi eorum consentire et in lapsi loco debet episcopum ordinare. <4 12> -C. XII.+ Qui post ordinationem in lapsum ceciderit, sacra misteria non debet tractare. Item Martinus Papa. -[I. in epistola ad Amandum.]+ Si post ordinationem suam quispiam in lapsum ceciderit, et preuaricationis peccato fuerit deprehensus obnoxius omnimodo prohibendum est, eum manibus lutulentis atque pollutis misteria nostrae salutis tractare. -II. Pars.+ -Gratian.+ Econtra exemplis et auctoritate probatur, post actam penitenciam proprios gradus licite posse administrare, et ad maiores conscendere. Maria enim, soror Aaron, postquam lepra percussa est, quia in Moysen murmurauerat, acta penitencia mundata est, et pristinam gratiam prophetandi recepit. Aaron post conflatum uitulum etiam in summum sacerdotem est consecratus. Dauid post adulterium et homicidium spiritum prophetiae recepit, et in proprio gradu permansit. Achab post mortem Nabuthae uiri sanctissimi per penitenciam humiliatus in regia sede remansit. Et, ut pretereamus multa exempla ueteris testamenti, Petrus negauit Christum, et tamen postea princeps apostolorum factus est; Paulus Stephanum lapidauit, et tamen a Deo in apostolum electus est. Multi quoque ab heresi ad unitatem catholicae fidei reuertentes in suis ordinibus recepti sunt, alii uero ad episcopalem etiam gradum sunt promoti, utpote Augustinus et alii quam plures.

-[PALEA.+ <4 13> -C. XIII.+ De eodem. Iohannes Crisostomus a duabus sinodis orthodoxorum episcoporum fuit diiudicatus, sed iterum fuit restitutus. Marcellus episcopus Ancirae Galatiae depositus fuit, sed postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius diiudicatus a sinodo ecclesiam suam postea recepit. Lucius episcopus Adrianopolites dampnatus a Papa Iulio recepit ecclesiam sui episcopatus. Cirillus episcopus Ierosolimitanus depositus fuit, postea reconciliatus est ecclesiae suae. -182+ Simili modo Polichronium eiusdem ecclesiae Ierosolimitanae pontificem Sixtus Papa dampnauit et iterum ipse eum reconciliauit. Innocentius Papa Fotinum episcopum dampnauit, sed postea eum in proprium locum restituit ecclesiae suae. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum Gelasius Papa successor illius reconciliauit et ecclesiae suae restituit. Leontius, dum esset presbiter, depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha extitit. Gregorius uero quartus Papa Theodosium, quem Eugenius eius antecessor presbiterii honore priuauerat, sanctae ecclesiae Signinae consecrauit episcopum. Ibas namque episcopus diiudicatus fuit, sed sancta sinodus canonica suam illi restituit ecclesiam. Rothadum uero episcopum sanctae Suessionensis ecclesiae, a sinodo, cui Carolus interfuit, condempnatum, et Sophronium Placentinum episcopum merito reprobatum, Nicolaus Papa ambos reconciliauit. -]+

Preterea Calixtus Papa -[I.]+ de huiusmodi ita scribit: -[epist. II. ad Episcopos Galliarum]+ <4 14> -C. XIV.+ Clerici post lapsum in suis ordinibus reparari possunt. Ponderet unusquisque sermones suos, et quod sibi loqui non uult alteri non loquatur. Unde bene sacra scriptura ait: "Quod tibi non uis fieri, alteri ne facias". Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius, agamus, ne precipitemus consilia et opera nostra, neque ordinem corrumpamus. -@. 1.+ Sed si aliquis lapsus quo modo fuerit, portemus eum et fraterno corripiamus affectu, sicut ait B. Apostolus: "Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Alter alterius onera portate, et sic adinplebitis legem Christi." -@. 2.+ Porro S. Dauid de mortiferis criminibus penitenciam egit, et tamen in honore permansit. -@. 3.+ B. quoque Petrus amarissimas lacrimas fudit, quando Dominum negasse penituit, sed tamen apostolus permansit. Et Dominus per Prophetam pollicetur, dicens: "Peccator in quacumque die conuersus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius." Errant itaque, qui putant, sacerdotes post lapsum, si condignam egerint penitenciam, Domino non posse ministrare, et suis honoribus frui, si bonam uitam deinceps duxerint, et suum sacerdotium digne custodierint. Et ipsi, qui hoc putant, non solum errant, sed etiam traditas ecclesiae claues despicere uidentur, de quibus dicitur: "Quecunque solueritis in terra, erunt soluta et in celo." Alioquin hec sentencia aut -183+ Domini non est, aut uera est. -@. 4.+ Nos uero indubitanter tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus, testante Domino per Prophetam: "Numquid qui dormit, non adiciet, ut resurgat"? Et propheta Dauid penitenciam agens dixit: "Redde mihi leticiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me." Ipse namque post penitenciam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctae ecclesiae, si lapsi fuerint et condignam penitenciam Deo gesserint, utrumque facere posse. Docuit enim, quando dixit; "Docebo iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur." Sacrificium Deo obtulit pro se, dum dicebat: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus". Videns enim Propheta scelera sua mundata per penitenciam, non dubitauit predicando et Domino libando curare aliena. -@. 5.+ Mutatur ergo homo a peccato et gratia Dei resurgit a lapsu et in pristino manet offitio iuxta predictas auctoritates. Videat, ne amplius iaceat, sed euangelica sentencia in eo maneat que ait: "Vade et amplius noli peccare." Unde ait Apostolus: "Non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius". -@. 6.+ Sentenciam, que misericordiam uetat, non solum tenere, fratres, sed etiam audire refugite, quia potior est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. <4 15> -C. XV.+ In pristinum gradum post penitenciam sacerdotes reuocari possunt. Item Ieronimus. -[ad cap. 3. Malachiae.]+ "Et purgabit filios Leui; tempus est enim, ut iudicium incipiat a domo Dei," et alibi scribitur: "A sanctis meis incipite." In filiis autem Leui omnem sacerdotalem intellige dignitatem. Si autem sacerdotes purgandi sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum, quid est de ceteris dicendum? Qui cum emundati fuerint et colati, tunc offerent Domino iusta sacrificia et placebit sacrificium eorum Domino, quod offerunt -184+ pro Iuda et Ierusalem, (hoc est pro his, qui Dominum confitentur et pacem eius mente conspiciunt, sicut dies seculi et sicut anni antiqui), ut quomodo in principio placuerunt Deo, sic post peccatum et penitenciam placere incipiant, cum omni fuerint peccatorum sorde purgati. <4 16> -C. XVI.+ Lapsi reparari possunt. Item Gregorius Secundino. -[lib. VII. epist. 53]+ Tua sanctitas requisiuit, ut tibi de sacerdotali offitio post lapsum resurgendi auctoritatem scriberemus, dum dicis de hoc canonum diuersorum te legisse diuersas sentencias, alias resurgendi, alias nequaquam: ideo nos generaliter a Nicena sinodo incipientes, cum reliquis quatuor ueneramur, quia in cunctis sentenciis unanimiter concordant. Nos uero precedentes Patres sequimur quia (auctore Deo) a sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes usque in quartum altaris ministerium, hanc formam seruandam cognouimus, ut sicut minorem maior precedit honore, ita et crimine, et quem maior sequitur culpa, maiori inplicetur uindicta et post penitencia credatur esse fructuosa. -@. 1.+ Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? aut domum construere, et non illic habitare? Post dignam itaque satisfactionem credimus posse redire ad honorem. -@. 2.+ Ad fontem misericordiae recurrentes euangelicam proferamus sentenciam: "Gaudeo," inquit, "super uno peccatore penitenciam agente quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent penitencia." Et ouem perditam, nonaginta nouem non errantibus relictis, humero pii pastoris ad ouile reportandam Dominus ipse testatur. Si ouis perdita errans post inuentionem ad ouile humero deportatur, predictis nonaginta nouem non errantibus relictis in deserto cur post penitenciam ad ecclesiae ministerium lapsus non reuocetur? Sicut in Apocalipsi dicitur -185+ de ministro ecclesiae: "Memento unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac." Quid est enim grauius, aut carnale delictum admittere, sine quo pauci inueniuntur, aut Dei filium iureiurando negare? In quo uerbo hunc ipsum B. Petrum apostolorum principem, ad cuius sacrum corpus indigni sedemus, lapsum esse cognouimus. Sed post negationem penitencia secuta est, et post penitenciam misericordia data, quia ab apostolatu eum non distulit, qui ante ipsum se negare predixit. <4 17> -C. XVII.+ Post acerrimam penitenciam lapsi reparantur. Idem. -[super Ezechielem, hom. IX. ad c. 2.]+ Quid est hoc, quod Prophetae iacenti dicitur: "Sta supra pedes tuos, et loquar tecum?" Qui enim iacenti loquebatur, cur stanti promittit se esse locuturum? sed sciendum est, quia alia sunt, que iacentes, alia que stantes audire debemus. Iacenti enim dicitur, ut surgat; stanti autem precipitur, ut ad predicationem proficisci debeat. Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione iacentibus preberi non debet auctoritas predicationis. Sed cum iam in bono opere surgimus, cum iam recti stare ceperimus, dignum est, ut ad lucrandos alios in predicatione mitti debeamus. Stans ergo Propheta uisionem spiritualem uidit, et cecidit; cadens uero admonitionis uerba suscepit, ut surgeret; surgens autem preceptum audiuit, ut predicaret. Nam qui adhuc ex superbiae uertice stamus, cum iam de eternitatis timore aliquid sentire ceperimus, dignum est, ut ad penitenciam cadamus. Et dum infirmitatem nostram subtiliter agnoscentes humiliter iacemus, per diuini uerbi consolationem ad fortiora opera surgamus. <4 18> -C. XVIII.+ De eodem. Idem. -[lib. XVIII. Moral. c. 16. ad cap. 28. Iob.]+ Ferrum de terra tollitur, cum fortis propugnator ecclesiae a terrena, quam prius tenuit, actione separatur. Non ergo in eo debet despici, quod fuit, quia iam incipit esse quod non fuit. <4 19> -C. XIX.+ Post condignam penitenciam pristina recipiuntur offitia. Item Augustinus. Cum exaudiero eos, dabo eis uirtutem spiritus mei, et inplebo eos iudicio meo et fortitudine mea. Animaduertite, in presenti loco posse docere aliquem post peccatum, si tamen uicia pristina digna penitencia diluerit. Unde Dauid post adulterium et homicidium loquitur in -186+ Psalmo: "Asperges me, Domine, ysopo, et mundabor; lauabis me, et super niuem dealbabor." Nec sua tantum puritate contentus est, sed infert: "Redde mihi leticiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me," cumque hoc feceris, "docebo, ait, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur." -+ <4 20> -C. XX.+ De eodem. Item Ieronimus. -[lib. II. contra Iouinianum.]+ Ihesus filius Iosedech sacerdos magnus quamquam in tipo precesserit aduentum saluatoris, qui nostra peccata portauit et alienigenam ex gentibus sibi copulauit ecclesiam, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dexteris eius, et candida illi deinceps uestimenta redduntur. <4 21> -C. XXI.+ Per penitenciam clerici correcti gradum suum et dignitatem recipiant. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 2.]+ Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare uel offitium suum inplere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita, ut cum eos penitencia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant. <4 22> -C. XXII.+ De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 17.]+ Si quis presbiter aut diaconus inuentus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae uenundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi. Iudicio tamen episcopi dimittendus est, si in suo debeat recipi gradu, quia multociens hoc ipsum, quod de sacrosancto altario contaminatum est, in episcopi potestate dimissum est.

-[PALEA.+ <4 23> -C. XXIII.+ Item Augustinus ad Bonifacium. Bene ualet sacerdos restitui ad honorem suum post peractam penitenciam, licet in hoc diuersi diuersa sentiant, dicentes, non posse restitui ad honorem. Sed sic dictum est propter simulatas penitencias quorundam, et propter affectatas honorum dignitates. -]+

-[PALEA.+ <4 24> -C. XXIV.+ Sacerdos quidem si cadit, ualet, et habet restitutionis -187+ locum post dignam peractam penitenciam in honorem suum, Propheta attestante, qui ait: "Numquid qui cadit non adiciet, ut resurgat?" Et B. Gregorius hoc dicit ad Secundinum inclusum, amicum suum: Etiam ab ipso Propheta in hoc argumentum habemus, qui, cum post peractum adulterium et homicidium perpetrauit, tamen postea peracta digna penitencia per Dei gratiam ad pristinum offitium restituitur. -]+

-III. Pars. Gratian.+ Quomodo igitur huiusmodi auctoritatum dissonantia ad concordiam reuocari ualeat, breuiter inspiciamus. Sunt quidam, quos non odium criminis, sed timor uilitatis, amissio proprii gradus et ambitio celsioris ad penitenciam cogit. Hos sacri canones irrecuperabiliter deiciunt, quia qui simulatione penitenciae uel affectione honoris adeo non consequitur ueniam, nec ab ecclesia meretur reparationem. Unde Augustinus scribit ad Bonifacium: -[epist. L.]+ <4 25> -C. XXV.+ Quare constitutum est in ecclesia, ne post penitenciam aliquis ad clericatum redeat. Ut constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis penitenciam clericatum accipiat, uel ad clericatum redeat, uel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claues datas ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: "Quecumque solueritis in terra, soluta erunt et in celo." Sed ne forte etiam de ceteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret penitenciam, seuerissime placuit, ut post actam de crimine dampnabili penitenciam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et uerior esset humilitatis. Nam et S. Dauid de criminibus mortiferis egit penitenciam, et tamen in honore suo perstitit, et B. Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum negasse penituit, et tamen apostolus mansit. Sed non ideo putanda est superuacua posteriorum diligentia, qui ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tucius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas penitencias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas inuenire medicinas multorum experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis, ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius hominis periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus malis sanandis karitas sincera subueniat. -188+ <4 26> -C. XXVI.+ Reparationis beneficium non nisi post penitenciam debet concedi. Item ex epistola Cleri Romani missa Papae Cipriano. Absit a Romana ecclesia uigorem suum tam profana facilitate dimittere, et neruos seueritatis euersa fidei maiestate dissoluere, ut, cum adhuc non tantum iaceant, sed etiam cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum utique non profutura prestentur. Ubi enim poterit penitenciae medicina procedere, si etiam ipse medicus intercepta penitencia indulget periculis? Hoc non est curare, sed (si dicere uerum uolumus) occidere. <4 27> -C. XXVII.+ Inpenitentibus uenia concedi non potest. Item Ciprianus de lapsis. Si quis prepostera festinatione temerarius remissionem peccatorum cunctis putat dare se posse, aut audet Domini precepta rescindere, non tantum nichil prodest, sed obest lapsis. Prouocasse est iram, non seruasse sentenciam, nec misericordiam piissimi Domini deprecari, sed contempto Domino de sua facilitate presumere. Et infra: -@. 1.+ Mandant martires aliqua fieri, si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum ac Dei sacerdotem sunt facienda; si obtemperantis facilis et prona confessio, si penitentis fuerit religiosa moderatio. Mandant martires aliqua fieri; sed si scripta non sunt in Domini lege, que mandant, ante est, ut sciamus illos de Deo inpetrasse que postulant, tunc facere quod mandant. Neque enim statim uideri potest de diuina maiestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus ueniam, cum petisset, accepit. <4 28> -C. XXVIII.+ Qui sunt reparandi post lapsum, uel qui non. Item Ysidorus ad Massanum Episcopum. Domino sancto meritisque beato fratri Massano episcopo Ysidorus Episcopus. Quod in epistolis uenerabilis fraternitas tua innotuit, uidelicet quod in canone Anquiritano c. XIX. legitur, post lapsum corporalem restaurandum honoris gradum post penitenciam, alibi uero legitur, post huiusmodi delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum: hec diuersitas hoc -189+ modo soluitur. Illos enim ad pristinos gradus redire canones precipiunt, quos penitenciae precessit satisfactio uel condigna peccatorum confessio. At contra hi, qui neque a uicio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum, quod admittunt, uendicare quadam supersticiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam recipiunt communionis. Ergo ita est determinanda sentencia, ut necesse sit illos restaurari in loco honoris, qui per penitenciam reconciliationem merentur diuinae pietatis. Hi non inmerito consequuntur adeptae dignitatis statum, qui per emendationem penitenciae recepisse noscuntur remedium uitae. Id autem, ne forte magis sit ambiguum, diuinae auctoritatis sentencia confirmatur. Ezechiel quidem propheta sub tipo preuaricatricis Ierusalem ostendit, post penitenciae satisfactionem pristinum restaurari honorem: "Confundere," inquit, "o Iuda, et porta ignominiam tuam." Et post Paululum: "Et tu," inquit, "et filiae tuae reuertimini ad antiquitatem tuam". -@. 1.+ Quod dixit, "confundere," ostendit, post opus peccati debere quemquam erubescere, et post confessionem pro admissis sceleribus uerecundam frontem humo prostratam demergere, pro eo quod dignum confusione perpetrauit opus. Deinde precepit, ut post ignominiam id est deiectionem sui nominis siue dignitatis reuertatur ad suam antiquitatem. Ergo dum quisque post opus confusionis suae confunditur, atque ignominiam portans depositionem suam cum humilitate luget, reuocari secundum Prophetam ad priorem poterit statum. Item Iohannes euangelista Angelo Ephesi ecclesiae inter cetera quedam similia scribit: "Memor esto unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac; alioquin ueniam tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo". -@. 2.+ Ecce in quantum ualui concilii Anquiritani antiquam plane et plenam auctoritate sentenciam sacris testimoniis explanaui, ostendens, eum posse restaurari in proprio ordine, qui per penitenciae satisfactionem nouit propria delicta deflere. Qui uero nec luget que gessit, sed lugenda sine ullo pudore religionis uel timore diuini iudicii committit, nullo modo eum posse ad pristinum gradum restaurari cognoscas. -@. 3.+ In fine autem huius epistolae hoc adiciendum -190+ putaui, ut quotiescumque in gestis conciliorum discors sentencia inuenitur, illius concilii magis teneatur sentencia, cuius antiquior et potior extat auctoritas. -Gratian.+ Quicumque igitur pro criminibus suis digne Deo penitenciam obtulerint, auctoritate Gregorii et Ieronimi et Augustini et Ysidori gradum pristinae dignitatis recipere possunt. Qui autem non odio criminis, sed timore uilitatis uel ambitione honoris falsas Deo penitencias offerunt, in pristini honoris gradum reparari minime poterunt. Sed obicitur illud Hormisdae Papae, qui scribit omnibus Episcopis per uniuersas prouincias: <1 D> <4 29> -C. XXIX.+ Diaconus aut presbiter in adulterio deprehensi reparari non possunt. Si quis diaconus aut presbiter post acceptam benedictionem Leuiticam cum uxore sua incontinens inuenitur, ab offitio suo abiciatur. -@. 1.+ Ecce manifeste constat, quia secundum titulos antiquorum Patrum sancto Spiritu suggerente conscriptos, et secundum sentencias CCCXVIII. episcoporum, (quas etiam Gallicani canones continere uidentur), clerici in adulterio deprehensi, aut ipsi confessi, aut ab aliis conuicti, ad honorem redire non possunt. Quia forte non desunt, quibus pro nimia pietate suprascripta sanctorum Patrum seueritas minime placeat, sciant, se CCCXVIII. episcoporum, qui et reliquos canones statuerunt, sentencias reprehendere uel dampnare. Sed forte maior est in illis pietas, quam in supradictis CCCXVIII. episcopis? maior est in illis misericordia, quam in S. Iohanne Papa? maior karitas, quam in reliquis sanctis sacerdotibus, qui hoc exemplo remedia ecclesiarum suis diffinicionibus deliberauerunt? Et ideo aut prona uoluntate preceptis illorum consentiant, aut omnibus illis contrarios se et inimicos esse cognoscant. Que est ista iusticiae inimica bonitas, palpare criminosos, et uulnera eorum usque ad diem iudicii incurata seruare? -@. 2.+ Quod si eos durissimam penitenciam per plures annos uideremus agere, tunc nos et saluti eorum possemus consulere, et statuta canonum deberemus temperare. Cum uero in aliquibus nec compunctio humilitatis, nec instancia orandi apareat, nec beatum Dauid imitentur, qui dicit: "Lauabo per singulas -191+ noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo;" et illud: "Cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam;" nec eos ieiuniis uel lectionibus uacare uideamus, possumus agnoscere, si ad pristinos gradus uel honores redirent, cum quanta negligentia et cum quanto torpore et inimica suae animae securitate permanerent, credentes, quod sic eis non acta digna penitencia dimiserit Deus, quomodo sacerdotes indulsisse uidentur. Vere dico, quia illi ipsi, quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere uidemur, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis dampnandi aduenerint, contra nos causam dicturi sunt, dicentes, quod dum aut asperitatem linguae eorum expauimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes ipsorum libenter accepimus, in eisdem peccatis permanere eis inutiliter indulgemus, aut ipsa peccata augere permittimus, non recordantes illud, quod in ueteri testamento scriptum est: quia uno peccante contra omnes ira Dei deseuit. <4 30> -C. XXX.+ Difficile est post lapsum ad pristinum gradum redire. Item Ieronimus. Quicumque dignitatem diuini gradus non custodiunt, contenti fiant animam saluare. Reuerti enim in pristinum gradum difficile est. <4 31> -C. XXXI.+ Lapsus post penitenciam altario tantummodo ministret. Item Basilius. Qui sub gradu ceciderit post penitenciam, contentus fiat baptizare, communionem infirmis dare, et altario ministrare tantummodo. <4 32> -C. XXXII.+ De sacerdotibus, diaconibus et laicis, qui idolis thurificant. Item ex Concilio Ancirano. -[c. 1. et seqq.]+ Presbiteros, qui immolauerunt, et postea certamen iterum inierunt, si ex fide luctati sunt, et non ex compacto ad ostentacionem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus offitiis fungi non liceat. -@. 1.+ Diacones similiter, qui immolauerunt, postea uero iterum reluctati sunt, alias quidem -192+ honorem habere oportet; cessare autem debent ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem, nec calicem offerant, nec pronuncient, nisi forte aliqui episcoporum conscii laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, uoluerint eis aliquid amplius tribuere uel adhibere. Penes ipsos ergo de his erit potestas. -@. 2.+ Qui autem fugientes comprehensi sunt, uel a domesticis traditi, uel ademptis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodia trusi proclamauerunt se Christianos esse, et eousque astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes uiolenter adtraherent et funestis sacrificiis admouerent, ut aliquid polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, in omni deiectione et habitu et humilitate uitae confitentes, hos uelud extra delictum constitutos a communionis gratia non prohiberi decernimus. -@. 3.+ Si uero prohibiti sunt ab aliquibus propter ampliorem cautelam, uel propter quorundam ignorantiam, statim, recipiantur. -@. 4.+ Hoc autem similiter et de clericis et de laicis ceteris obseruare conuenit. -@. 5.+ Perquisitum est autem et illud, si possunt etiam laici, qui in has necessitatis angustias inciderunt ad clericatus ordinem promoueri. Placuit ergo et hos tamquam qui nichil peccauerint, si precedens eorum uita probauerit, ad hoc offitium prouehi. -@. 6.+ De his autem, qui negauerunt preter necessitatem, aut preter ablationem facultatum, aut preter periculum, uel aliquid huiuscemodi (quod factum est sub tirannide Licinii), placuit sinodo, quamuis humanitate probentur indigni, tamen eis beneuolentiam commodari. -Gratian.+ Sed illud Hormisdae Papae desidiosos et negligentes, non uere penitentes reparari prohibet. -@. 1.+ Illud autem Ieronimi fatetur hoc esse difficile, non inpossibile. -@. 2.+ Basilius autem circa delinquentes rigorem iusticiae seruandum ostendit, quem circa penitentes alii relaxandum misericorditer affirmant. -@. 3.+ Possunt et aliter distingui premissae auctoritates. Quorum crimina manifesta sunt ante uel post ordinationem, a sacris ordinibus deiciendi sunt; quorum autem peccata occulta sunt et secreta satisfactione secundum sacerdotis edictum purgata, in propriis ordinibus remanere possunt. Unde Nicolaus Papa Carolo Archiepiscopo, et eius suffraganeis: <4 33> -C. XXXIII.+ Non potest restitui in sacerdotem, cuius fuerit manifestum crimen. Sacerdotes, si in fornicationis laqueum ceciderint, et -193+ criminis manifestus siue ostensus fuerit actus, sacerdocii non possunt habere honorem secundum canonicae institucionis auctoritatem. Item Rabanus Archiepiscopus scribit ad Heribaldum: <4 34> -C. XXXIV.+ Qui sint reparandi post lapsum, uel qui non. De his uero uisum nobis est scribendum esse, qui sacros ordines habent et ante uel post ordinationem contaminatos in capitalibus criminibus se esse profitentur. In quibus, ut mihi uidetur, hec distancia esse debet, ut hi, qui deprehensi uel capti fuerint publice in periurio, furto atque fornicatione et ceteris huiusmodi criminibus, secundum sacrorum canonum instituta a proprio gradu decidant, quia scandalum est populo Dei tales personas superpositas habere, quas ultra modum uitiosas esse constat. Nempe inde detrahunt homines sacrificio Dei (sicut quondam, filiis Hely peccantibus fecisse leguntur, et rebelles hinc atque contrarii existentes eorum prauis exemplis cotidie peiores fiunt. Qui autem de predictis peccatis absconse a se admissis per occultam confessionem coram angelis Dei, presente etiam sacerdote, qui eis indicturus est penitenciam, confitentur, et semetipsos grauiter deliquisse queruntur, si se per ieiunia et elemosinas uigiliasque et sacras orationes purgare certauerint, his etiam gradu seruato spes ueniae de misericordia Dei promittenda est. -IV. Pars.+ -Gratian.+ De lapsis etiam in heresim hoc obseruandum est, ut ante sentenciam concilii nullus eis communicet. Unde Ciprianus Papa Antoniano inter cetera: -[lib. IV. epist. 2.]+ <4 35> -C. XXXV.+ A communione abstineat, qui lapsis ante restitutionem communicat. De eo tamen, quod statuendum esset circa causam lapsorum, distuli, ut cum quies et tranquillitas data esset, et episcopos in unum conuenire indulgentia diuina permitteret, tunc communicato et librato de omnium collatione consilio statuerem quid fieri oporteret. Si quis uero ante consilium nostrum et ante sentenciam de omnium consilio statutam temere lapsis communicare uoluisset, ipse a communione abstineret. -V. Pars.+ -Gratian.+ Quod uero supra de homicidiis statutum legitur, intelligendum est, quando facultas datur effugiendi, nec necessitate clauduntur obsidionis. Ceterum, cum necessitate angustati effugere non possunt, si tunc homicidium admiserint, purgati per penitenciam et offitio, et communioni reddentur. -194+ Unde in Ilerdensi Concilio -[cap. 1.]+ legitur: <4 36> -C. XXXVI.+ Clerici in obsidionibus positi necessitate si sanguinem fuderunt, post duorum annorum penitenciam offitio et communioni restituantur. De his clericis, qui in obsessionibus positi necessitate fuerint, id statutum est, ut qui altario ministrant et Christi corpus et sanguinem tradunt, uel uasa sacro offitio deputata contrectant, ut ab omni humano sanguine etiam hostili se abstineant. Quod si in hoc inciderint, tam offitio quam communione corporis Domini duobus annis priuentur, ita ut duobus annis uigiliis, ieiuniis, orationibus et elemosinis pro uiribus, quas Dominus donauerit, expientur; et ita demum offitio uel communioni reddantur, ea tamen ratione, ne ulterius ad offitia potiora promoueantur. Quod si in diffinito tempore negligentiores circa salutem suam extiterint, protelandi ipsius penitenciae tempus in potestate maneat sacerdotis. -Gratian.+ Casu quoque si clericus homicidium fecerit, in proprio gradu ex dispensatione remanere permittitur. Unde Urbanus II. scribit Guarnerio Merseburgensi Episcopo: <4 37> -C. XXXVII.+ Qui casu homicidium facit, ex dispensatione in suo ordine permaneat. Clerico iaciente lapidem puer interemptus dicitur. Nos pro amore tuo in suo ordine eum permanere permittimus, ut tamen semper in penitencia et timore permaneat. <4 38> -C. XXXVIII.+ De eodem. Item Stephanus V. Sichiberto Corsicae Episcopo. Quia te quasi obnoxium iudicas, eo quod a Sarracenis captus homines interfecisse uideris, bene facis. Sed quoniam non tua sponte id fecisse cognosceris inde canonice nullo modo iudicaris. -Gratian.+ Si uero ira conmotus aliquem presbiter interfecerit, etsi animum occidendi non habuerit, perpetuo tamen depositus erit. Unde Nicolaus Papa scribit Osbaldo Corepiscopo Quadrantino: <4 39> -C. XXXIX.+ Perpetuo careat offitio presbiter, qui ira conmotus, licet extra animum, aliquem interfecerit. Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo, sibi canonicum sociare numerum collegarum, id est sex ex uicinis prouinciis fratres et coepiscopos suos, quibus tecum iunctis et decernentibus diligenter inuestigare -195+ et omni annisu scrutari procurate, quatenus inuenire ualeatis, utrum percussione iam nominati presbiteri, an ceruicis fractione idem diaconus, ut fertur, extinctus est. Et siquidem a sepe fato presbitero non ad mortem percussus est, sed ex equo cadens ceruice fracta interiit, secundum arbitrium uestrum pro percussione incaute agenti presbitero penitenciam competentem indicite et aliquanto tempore a missarum solempniis suspendatur, denuo post hec ad sacerdotale rediturus offitium. Quod si ueraciter qualicumque percussione presbiteri ille mortuus fuerit diaconus, nulla hunc ratione ministrare more sacerdotis decernimus, quoniam, etsi uoluntatem occidendi non habuit, furor tamen et indignacio, ex quibus motio illa mortifera prodiit, in omnibus, et precipue in Dei ministris, multipliciter inhibetur atque dampnatur. Verum si presbiter adeo uestro studio obnoxius forte claruerit, precipimus, ut tale beneficium sibi ecclesiae suae concedatur, quo et ipse et sui sufficiens possint habere suae sustentacionis solatium.

-[PALEA.+ <4 40> -C. XL.+ De eodem. Item ex Concilio Maticensi c. 6. Qui uero odii meditatione uel propter cupiditatem Iudeum uel paganum occiderit, quia imaginem Dei et spem futurae conuersionis exterminat, quadraginta dies in pane et aqua peniteat. -]+

-[PALEA.+ <4 41> -C. XLI.+ De eodem. Si quis homicidium fecerit, si episcopus est, XV. annos peniteat, et deponatur; cunctos quoque dies uitae suae peregrinando finiat. Presbiter XII. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua, et deponatur superioris sentencia. Diaconus X. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua. Clericus et laicus VII. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua, et ad gradum cuiuslibet sacerdocii accedere non presumat. -]+

-+ <4 42> -C. XLII.+ Quinquennio a communione abstineant, qui casu homicidium faciunt. Item ex Concilio Neocesariensi. Eos uero, qui non uoluntate, sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem tantum annorum penitenciam communioni sociauit secundum gradus constitutos; hec uero humana diffinicio quinquennii tempus tribuit. -196+ <4 43> -C. XLIII.+ Quibus temporum spaciis a communione abstineat que uoluntate uel casu ancillam suam interfecerit. Item ex Concilio Eliberitano. -[c. 4.]+ Si qua femina furore zeli accensa flagellis uerberauerit ancillam suam, ita ut infra tertium diem animam cum cruciatu emittat, eo quod incertum sit, uoluntate, an casu occiderit: si uoluntate, post septem annos, si casu, post quinque annorum tempora (acta legitima penitencia) ad communionem placuit admitti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem. <4 44> -C. XLIV.+ De his, quis sponte homicidium uel casu faciunt Item ex Concilio Martini Papae. Si quis uoluntarie homicidium fecerit, ad ianuam ecclesiae catholicae semper iaceat, et communionem in exitu uitae suae recipiat. Si autem non uoluntate, sed casu homicidium aliquod fecerit, prior canon septem annis agere penitenciam iussit, secundus canon quinque mandauit. <4 45> -[C. XLV.]+ Item Digestis titulo de furtis. -[I. Qui saccum.]+ Qui saccum habentem pecuniam subripuit, furti etiam sacci nomine tenetur, quamuis non sit ei animus sacci subripiendi. Contra animum, non opus puniri, libro IX. Codicis titulo ad legem Corneliam de sicariis -[l. 5.]+ exemplo sacrarum litterarum Diocletiani et Maximiani colligitur: <4 46> -C. XLVI.+ Eum, qui asseuerat homicidium se non uoluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio prebita uideatur, si hoc ita est, neque super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id, quod annotacione nostra conprehensum est, uolumus liberari.

-[PALEA.+ <4 47> -C. XLVII.+ Item Imperator Antoninus. -[C. ad leg. Cornel. de sicar. l. 1.]+ Frater uester rectius fecerit, si se presidi prouinciae obtulerit, qui, si probauerit, non occidendi animo hominem a se esse percussum, remissa homicidii pena secundum militarem disciplinam sentenciam proferet. Crimen enim contrahitur, si et uoluntas nocendi intercedat. Ceterum ea, que ex inprouiso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae inputantur. -]+

-197+ Hinc etiam Pelagius Papa: <4 48> -C. XLVIII.+ De eodem. Quantum dicit iste Placidus, anno preterito dictum est de uxore ipsius, quia subito inter caballos inuenta et dum traherentur caballi, collisa est illa, et abortum fecit. Quod si ita est, forte si caballos alienos tulit, inde est culpabilis. Nam de muliere, que casu inter caballos confracta est, ubi uoluntas illius non agnoscitur perniciosa fuisse, non potest nec debet addici per leges. <4 49> -C. XLIX.+ De eodem. Item Nicolaus Papa. Hii, qui arborem incidere uidentur, si contigerit, ut cadens arbor occiderit hominem, inculpabiles sunt atque innoxii, quia nec uoluntate eorum, nec desiderio homicidium perpetratum est. Si uero aliqua eorum culpa uel neglectu morientis hominis interitus cognoscitur aduenisse, abiciendi sunt a gradu, et in sacro ordine nullatenus suscipiendi. <4 50> -C. L.+ De eodem. Item ex Concilio Guarmatiensi. Sepe contingit, dum quis operi necessario insistens arborem inciderit, ut aliquis subtus ipsam ueniens deprimatur. Et iccirco, si uoluntate uel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida penitenciae debet omnino submitti. Quod si non uoto, sed incuria illius, non hoc eum sentencia contingit. Si enim dum ille operi necessario fortassis incumberet, iste insperatus occurrit sub arbore et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida. <4 51> -C. LI.+ De eodem. Item ex Concilio Triburiensi. -[cap. 36. Sed ibi copiosius.]+ Si duo fratres in silua arbores succiderint, et appropinquante casura unius arboris frater fratri dixerit, caue, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et mortuus fuerit, uiuens frater innocens de sanguine germani diiudicetur. -Gratian.+ Premissis auctoritatibus, lapsis permittitur, ut post penitenciam in suis ordinibus reparari ualeant; ad maiorem autem conscendere post lapsum nulla eis auctoritate permittitur, immo penitus prohibetur. Unde in Ilerdensi Concilio -[c. 5.]+ legitur: <4 52> -C. LII.+ Lapsi in suis ordinibus reparari possunt, sed non ad maiora conscendere. Hii, qui altario sancto deseruiunt, si subito -198+ flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis uel ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiori tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora offitia ulterius promoueri.

-[PALEA.+ -@. 1.+ Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi fuerint, et ueluti sues in uolutabris luti iacuerint, non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem nisi in exitu non percipiant. -]+

-Gratian.+ Sed exemplo B. Petri (qui postquam trinae negationis maculas confessione diluit amoris, non solum in gradu sui apostolatus remansit, uerum etiam in pastorem totius ecclesiae a Christo institui meruit,) probantur lapsi post dignam penitenciam non solum propria offitia retinere, sed etiam ad maiora posse conscendere. Quod autem B. Petrus post negationem pastor ecclesiae a Domino sit institutus, probatur auctoritate B. Gregorii, qui in omelia dominicae resurrectionis de eodem principe apostolorum scribit, dicens: <4 53> -C. LIII.+ Petrus post culpam negationis princeps apostolorum a Domino est institutus. Considerandum est nobis, cur omnipotens Deus eum, quem cunctae ecclesiae preferre disposuerat, ancillae uocem pertimescere et se ipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is, qui futurus erat pastor ecclesiae, in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc preposuit ceteris, ut ex sua infirmitate cognosceret, quam misericorditer aliena infirma tolleraret. <4 54> -C. LIV.+ Post negationem in fide et gradu Petrus profecit. Item Ambrosius in omelia L. Fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse defleuit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit. Tamquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit, ut qui sibi ante infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum, et qui se interrogationis temptacione nutauerat, ceteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate deuotionis ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: "Tu es Petrus et cetera." Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tamquam saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque contineat. -VI. Pars.+ -Gratian.+ Item obicitur, penitentes ad sacros ordines promoueri non debent: non ergo lapsi post penitencia ad maiora pertingere possunt. -199+ Unde in Cartaginensi Concilio IV. -[cap. 68. et 69.]+ legitur: <4 55> -C. LV.+ Non ordinetur clericus ex penitentibus. Ex penitentibus, quamuis sit bonus, tamen clericus non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur a clero, quia se ordinationis tempore non prodidit fuisse penitentem. Si autem sciens episcopus ordinauerit talem, etiam ipse ab episcopatu suo ordinandi dumtaxat potestate priuetur. Simili sentenciae subiacebit episcopus, si sciens ordinauerit clericum, qui uiduam aut repudiatam uxorem habuerit, aut secundam. -+ <4 56> -C. LVI.+ Bigamus, penitens, uiduae maritus, sacrae militiae se ingerens, sine spe promotionis in suo ordine permaneat. Item Siricius Papa Himerio Episcopo. -[epist. I. c. 15.]+ Quicumque penitens, quicumque bigamus, quicumque uiduae maritus ad sacram miliciam indebite et incompetenter irrepserit, hac sibi condicione a nobis ueniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe promocionis in hoc quo inuenitur ordine perpetua stabilitate permaneat. <4 57> -C. LVII.+ Non prohibeatur a clero, qui pressus languore per communionem penitenciae benedictionem accepit. Item ex Concilio Gerondensi. -[c. 9.]+ Is uero, qui egritudinis languore depressus penitenciae benedictionem, quam uiaticum dicimus, per communionem acceperit, postmodum reconualescens caput penitenciae in ecclesia non subdiderit publice, si prohibitis uiciis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum. <4 58> -C. LVIII.+ Qui ad penitenciam agendam in monasterio recluditur, presbiter non ordinetur. Item Hormisda Papa omnibus Episcopis per uniuersas prouincias. Si ille, qui ultro petit penitenciam, quamuis eam perfecte agat, non potest episcopus aut presbiter ordinari, ita ut, etiamsi per ignoranciam ordinatus fuerit et postea conuincitur penitenciam accepisse, deiciatur: ille, qui inuitus ad penitenciam agendam mittitur in monasterio, (qui utique nichil aliud, quam penitens dicendus est), qua consciencia ad sacerdocium peruenire permittitur? Nemo mihi alia quelibet contra auctoritatem sedis apostolicae