-700+ placuit custodiri, ut defuncto antistite, uel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum, cuiuslibet ordinis offitii gradusue sit, quicquam de domo eius presumat, uel de utilitate que instrumenti domus esse noscitur, id est mobilis et inmobilis rei ecclesiasticae conetur inuadere, nichil furto, nichil dolo subprimens auferens atque abscondens; sed is, cui domus conmissa est, subiunctis sibi uno uel duobus fidelissimis, omnia usque ad tempus substituendi pontificis debet conseruare, uel his, qui in domo inueniuntur, clericis consuetam alimoniam administrare. Substitutus autem antistes susceptae sedis commoda ordinabit uelut Deus inperabit, ut eis uti debeat cum his, quos cognouerit disciplinae et karitati predecessoris sui fideliter paruisse. Quod si quisquam post hec cuiuslibet ordinis (ut superius dictum est) clericus quacumque occasione uel de omni facultate quippiam probatus fuerit abstulisse uel forsitan dolo aliquo subpressisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condempnetur, et uix ei peregrina communio concedatur, quia durum est, ut hi, quos constat in seruitio Domini cum primae sedis antistite desudasse, ab his, qui suarum rerum incubatores uel utilitatibus seruientes atque uacantes fuisse noscuntur, despecti aliquatenus crucientur. <4 39> -C. XXXIX.+ Episcopi, qui nichil ecclesiae conferunt, famulos eius libertati non donent. Item ex Concilio Tolletano IV. -[c. 66.]+ Et si illi, qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt, eterni iudicis uoce in futuro condempnabuntur, quanto magis hi, qui auferunt pauperibus quod non dederunt? Quapropter episcopi, qui nichil ex suo proprio ecclesiae Christi conpensauerunt, hanc diuinam sententiam metuant, et liberos ex famulis ecclesiae ad condempnationem suam non presumant facere. Inpium enim est, ut qui res suas ecclesiae Christi non contulerit dampnum inferat, et ius ecclesiae alienare contendat. Tales igitur liberos successor episcopus absque ulla oppositione ad ius ecclesiae reuocabit, quia eos non equitas, sed inprobitas absoluit. <4 40> -C. XL.+ De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt, aut negant, aut aliis dampnabiliter tradunt. Item ex Concilio Aurelianensi. Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio firma tenetur, aut subprimere, aut negare, aut auertere, -701+ aut fortasse tradere dampnabili et punienda obstinatione presumpserit, quicquid pro absentia documentorum ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddat. <4 41> -C. XLI.+ Ministris ecclesiae de rebus eiusdem absque episcopi permissu alienare nichil licet. Item ex eodem. Abbatibus, presbiteris, aliisque ministris de rebus ecclesiasticis uel sacro ministerio deditis alienare uel obligare absque permissu et subscriptione episcopi nichil liceat. Quod si presumpserint degradentur communione concessa, et quod temere alienatum est ordinatione episcopi reuocetur. <4 42> -C. XLII.+ De rebus ecclesiae, que absente episcopo distrahuntur, ad ius ecclesiasticum reuocentur. Item ex Sinodo Anchiritana. -[c. 15.]+ Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est presbiteri uendiderint, placuit rescisso contractu ad ius ecclesiasticum reuocari. In iudicio autem erit episcopi constitutum, si precium debeat recipi necne, propter quod sepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto precio reddi. <4 43> -C. XLIII.+ Post mortem episcopi res ad eum pertinentes clerici non rapiant. Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 22.]+ Non licet clericis post mortem episcopi sui rapere res pertinentes ad eum, sicuti precedentibus regulis constitutum habetur. Si uero hec fecerint, periclitari se nouerint a proprio gradu. <4 44> -C. XLIV.+ Rescindantur precariae et commutationes ab inuasoribus factae. Item ex Concilio Mediomatricis. Precariae et conmutationes tempore uiduatarum ecclesiarum factae ab his, qui loca episcoporum occupauerant, rescindantur, et cum auctoritate ecclesiastica uel ciuili, si faciendae sunt, fiant. Item Gregorius Maximiano Siracusano Episcopo: -[lib. III. epist. II.]+ <4 45> -C. XLV.+ Pro labore inuentarii nichil accipiant yconomi de rebus ecclesiae. Karitatem tuam curauimus conmonere, ut, si quispiam -702+ episcoporum de hac luce migrauerit, uel (quod absit) pro suis remotus fuerit excessibus, conuenientibus yconomis cunctisque clericis prioribus, atque in sui presentia inuentarium ecclesiae rerum facientibus, omnia, que reperta fuerint, subtiliter describantur, nec (sicut antea fieri dicebatur) species quedam aut aliud quodlibet de rebus ecclesiae quasi pro faciendi inuentarii labore tollatur. -@. 1.+ Visitatores ecclesiarum clericique earum, qui cum ipsis non per suae ciuitatis parrochias fatigantur, aliquid laboris sui capiant te disponente subsidii. Iustum namque est, ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore suum conmodare reperiuntur obsequium. <4 46> -C. XLVI.+ Excommunicentur laici, qui morientium clericorum audent bona diripere. Item ex Concilio Urbani Papae Aluerniae habito. De laicis questio facta est, qui morientibus episcopis siue aliis clericis res defunctorum inuasas ecclesiae pauperibusque subripiunt. Contra quos commune totius concilii anathema prolatum est, ipso Papa huiusmodi sententiam promulgante: "Si quis post interdicti presentis cognitionem episcoporum, seu presbiterorum, aut clericorum aliorum res inuaserit, usque ad satisfactionem excommunicetur. -@. 1.+ Episcoporum uero deficientium res per archipresbiterorum seu archidiaconorum manus, aut secundum mortuorum iudicium pro ipsorum salute in elemosinas dispensentur, aut successori, qui futurus est, reseruentur. Id ipsum de presbiterorum seu clericorum aliorum rebus per episcopum, uel supradictas personas, aut cui deficientes conmiserint, fiat. Si quis autem aduersus ista presumpserit, anathema sit." <4 47> -C. XLVII.+ De eodem. Item Innocentius II. -[in Concilio Lateranensi, cap. 4.]+ Illud, quod in sacro Calcedonensi concilio constitutum est, inrefragabiliter conseruari precipimus, ut uidelicet decedentium bona episcoporum a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus ecclesiae et successoris sui in libera yconomi et clericorum permaneant potestate. Si quis autem hoc amodo attemptare presumpserit, excommunicationi subiaceat. Qui uero morientium presbiterorum uel clericorum bona rapuerint simili sententiae subiciantur. -Gratian.+ Hoc non solum de laicis, uerum etiam de metropolitanis -703+ et quibuslibet aliis clericis intelligendum est: sicut Sexta Sinodo -[c. 35.]+ legitur: <4 48> -C. XLVIII.+ Res episcopi morientis metropolitano non licet inuadere. Non liceat alicui metropolitano moriente episcopo qui sub eo est, aut res suas aut ecclesiae suae auferre, sed sint sub custodia cleri ecclesiae defuncti episcopi, usque dum alius ordinetur episcopus. Si uero clerici in ecclesia non fuerint, tunc metropolitanus illibata omnia episcopo, qui ibi ordinabitur, reddat. -Gratian.+ Sicut autem res ecclesiae nulli usurpare licet, ita ecclesiae aliena inuadere non permittitur. Unde Gregorius: -[lib. II. epist. 43. ad Bonifatium Episcopum]+ <4 49> -C. XLIX.+ Aliena ecclesiae non licet inuadere. Sicut ecclesia proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore alienas inuadere non oportet. -Gratian.+ His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur, quod nulli sacerdotum res ecclesiasticas alicui tradere licet, et ille, qui de manu sacerdotis facultates ecclesiae acceperit, nullo iure eas uendicare poterit. Potius cogetur restituere quod illicite accepit. -@. 1.+ Sed notandum est, quod quibusdam causis exigentibus res ecclesiae distrahi possunt. Causa enim necessitatis cum consilio clericorum, uel ut meliora prospiciant, res ecclesiae a sacerdotibus distrahi possunt. Unde in Affricano Concilio legitur: <4 50> -C. L.+ Nisi causa necessitatis nec episcopo liceat rem ecclesiae usurpare. Non habenti necessitatem nec episcopo liceat matricis ecclesiae rem sui tituli usurpare. <4 51> -C. LI.+ Nec presbiteri episcopis ignorantibus, nec episcopi ignorante concilio rem ecclesiae uendant. Item ex Concilio Cartaginensi. -[unico, c. ult.]+ Placuit, ut presbiteri non uendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti nescientibus episcopis suis, quomodo nec episcopis licet uendere predia ecclesiae inconsulto concilio uel cuncto presbiterio sine ulla necessitate. -704+ <4 52> -LII.+ Nisi ut meliora prospiciat, rem ecclesiae distrahere non licet episcopo. Item ex epistola Leonis Papae, uniuersis Episcopis per Siciliam constitutis. Sine exceptione decernimus, ne quis episcopus de rebus ecclesiae suae quicquam donare, uel conmutare, uel uendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium profuturum ecclesiae. Et infra: -@. 1.+ Episcopus rebus ecclesiae tamquam conmendatis, non tamquam propriis utatur. Irrita enim episcoporum uenditio et conmutatio rei ecclesiasticae erit absque conniuentia et subscriptione clericorum. -Gratian.+ Item domus urbium uel castrorum, que ecclesiae plus incommodi quam utilitatis afferunt, licet rectoribus ecclesiarum (sicut in superiori capitulo Simaci: "Non liceat Papae etc." continetur) uendere uel conmutare. Item, sicut in Agatensi Concilio -[c. 45.]+ legitur. <4 53> -[C. LIII.]+ -VI. Pars.+ "Terrulas aut uineolas exiguas, et ecclesiae minus utiles, aut longe positas paruas, episcopus sine consilio fratrum (si necessitas fuerit) distrahendi habeat potestatem." -[Gratian.]+ Seruos quoque fugitiuos, qui reuocati retineri non possunt, similiter episcopis distrahere licet. Unde in eodem Concilio legitur: -[c. 46.]+ <4 54> -C. LIV.+ Alienentur fugitiui, qui teneri non possunt. Fugitiui domos suas aut familias deserentes, qui, etiamsi reuocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione ab episcopis, si uoluerint, aut si ita meruerint distrahantur.

-[PALEA.+ <4 55> -C. LV.+ Item ex Concilio apud Tansiacum c. 2. Iniustum uidetur et inpium, ut mancipia, que fideles uiri seu feminae pro redemptione animae suae Deo et sanctis eius consecrauerint, cuiuscumque muneris precio uel conmutationis commercio iterum in secularem seruitutem redigantur, cum canonica auctoritas seruos fugitiuos tantummodo distrahi permittat. Et ideo omnes rectores -705+ ecclesiarum summopere caueant, ne unius elemosina alterius peccatum fiat, et est absurdum, ut ecclesiastica dignitate seruus decedens humanae obnoxius sit seruituti. -]+

-+ -VII. Pars.+ -Gratian.+ Item si rectores ecclesiae de rebus propriis tantumdem ecclesiae restituere uoluerint, ecclesiasticas facultates libere dare possunt, et constabunt his, quibus datae fuerint, perpetua firmitate. Unde in Agatensi Concilio -[c. 49.]+ legitur: <4 56> -C. LVI.+ Alienatio de rebus ecclesiae quomodo rata esse poterit. Si quis qualibet conditione de rebus ecclesiae aliquid alienare presumpserit, si de suo proprio tantum ecclesiae contulerit, quantum uisus est abstulisse, tunc demum istud stare licebit. -VIII. Pars.+ -Gratian.+ Item si seruos ecclesiae libertati episcopus donauerit, ea, que in manumissione data illis fuerant perpetua firmitate tenebunt, si tamen quantitatem canonibus prefixam data non excesserint. Unde in eodem Concilio -[c. 7.]+ legitur: <4 57> -C. LVII.+ De eodem. Si quos de seruis ecclesiae bene meritos sibi episcopus libertati donauerit, collatam libertatem a successoribus custodiri cum hoc, quod manumissor eis in libertatem contulerat placuit. Quod tamen iubemus uiginti solidorum numerum et modum in terrula, uineola uel hospitiolo tenere. Quod autem amplius datum fuerit post manumissoris mortem ecclesiae reuocetur. -+ -Gratian.+ Sed notandum est, quod serui ecclesiarum manumitti non possunt, non retento ecclesiastico patrocinio, nisi forte manumissor duos eiusdem meriti et eiusdem peculii ecclesiae conferre uoluerit. Unde in Concilio Tolletano IV. -[c. 86.]+ legitur: <4 58> -C. LVIII.+ De episcopo, qui non retento patrocinio seruos ecclesiae manumittit. Episcopus, qui mancipium iuris ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos eiusdem meriti et peculii coram concilio ecclesiae, cui preminet, per conmutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et iusta inueniatur diffinitio conmutantis. Tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio ecclesiae concedere poterit, quia eum, quem libertati tradere disposuit, iam iuri proprio adquisiuit. -@. 1.+ Huiusmodi autem liberto aduersus ecclesiam, cuius iuris extitit, accusandi uel testificandi denegetur licentia. Quod si presumpserit, placet, ut stante conmutatione in seruitutem propriae ecclesiae reuocetur, quam nocere conatur. -Gratian.+ Libertus enim (nisi uenia inpetrata) patronum -706+ in ius uocare non permittitur. Unde in libro 2. Digestorum, titulo de in ius uocando: -[l. fin.]+ "Si sine uenia edicti inpetrata libertus patronum in ius uocauerit, ex querela patroni uel supradictam penam, id est quinquaginta aureos, dat, uel a prefecto urbis quasi inofficiosus castigatur, si inopia dinoscitur laborare." -@. 1.+ Si uero a collegio quis manumissus fuerit, non singulis, sed uniuersitati reuerentiam debet. Unde in eodem libro, titulo eodem: -[l. Sed si hac]+ "Qui manumittatur a corpore aliquo, uel collegio, uel ciuitate, singulos in ius uocabit. Nam non est illorum libertus, sed reipublicae honorem habere debet. Et si aduersus rempublicam uel uniuersitatem uelit experiri, ueniam edicti petere debet, quamuis actorem eorum constitutum in ius sit uocaturus." -@. 2.+ Si uero ingenuum princeps facit, patrono reuerentiam non debet. -@. 3.+ In criminali uero, si patronum in ius uocauerit, caput eius et fortunas petiturus, ante litis exordium capite puniendus est. Crimen maiestatis excipitur, uel si patronam illicito serui concubitu uti deprehenderit, quo casu etiam seruo cum munere libertatis dominam accusare permittitur, sicut in 9. libro Codicis titulo de mulieribus, que seruis propriis, -[l. unica]+ inperator Constantinus constituisse legitur: "Si qua cum seruo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententiae subiugetur, tradendo ignibus uerberone. Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit offitio copia nunciandi, sit etiam seruo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur." -@. 4.+ In patronos etiam testificari non possunt, nisi in quibusdam casibus, in quibus etiam serui in dominos torqueri iubentur. Unde in libro Codicis, titulo de questionibus, -[l. prima]+ Inp. Antoninus: <4 59> -[C. LIX.]+ "Questionem de seruis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus, et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet. -@. 1.+ In ceteris autem, quamquam ea, que seruus contra dominum dixit, iudicaturi sententiam formare non debeant tamen, si aliis quoque probationibus fides ueritatis inuestigetur, prescriptionis inuidia euanescit. -@. 2.+ In pecuniariis uero causis nec inopia probationum seruos contra dominum interrogari posse manifestum est." <4 60> -[C. LX.]+ Idem. "Insolitum est et graue exemplo, audiri seruos aduersus tutores uel matrem dominorum suorum, nisi tutelae agatur." -[Gratian.]+ Si uero libertus sua auctoritate a patrocinio ecclesiae recesserit, si admonitus redire contempserit, in seruitutem reuocabitur. Unde in eodem Concilio legitur: <4 61> -C. LXI.+ De libertis ecclesiae, qui ab eius patrocinio discedunt. Liberti ecclesiae, qui a patrocinio eius discedentes quibuscumque -707+ personis adheserint, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per in obedientiae contemptum ingrati actione tenentur. <4 62> -C. LXII.+ Reuocentur in seruitutem ecclesiarum liberti, qui contra eas superbiunt. Item ex Concilio Spalensi. -[II., c. 8.]+ Octaua discussio agitata est de quodam Elisep ex familia Egabrensis ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus libertati de libertate confestim ad contumaciae morbum transsiliit, sicque per superbiam non solum eiusdem episcopi malis uel insidiosis artibus salutem ledere uoluit, sed etiam patronam ecclesiam libertatis inmemor predampnauit. Aduersus quem ingrati actio canonum ac legum auctoritate iuste dirigitur, scilicet, ut inmeritae libertatis dampno mulctatus ad seruitutis nexum coactus reuocetur. Talium enim status, qui contra episcopum suum uel patronam ecclesiam nituntur, decidi potius quam conseruari conuenit, ut quorum libertas perniciosa est sit salutifera seruitus, et qui superbire nouerint adepta libertate, proditi discant obedire subiecti. <4 63> -C. LXIII.+ A patrocinio non discedant ecclesiae liberti ad sacros ordines promoti. Item ex Concilio Tolletano III. -[c. 6.]+ De libertis autem hoc precepit sancta sinodus, ut, si qui presbiteri uel diaconi ab episcopis facti sunt secundum modum, quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi, et tamen a patrocinio ecclesiae tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant. -@. 1.+ Ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis conmendati patrocinio episcopi colligantur, et ne cuiquam donentur hoc a principe episcopus postulet. -Gratian.+ Ne uero longinquitate temporis obscuretur conditio originis, tempore suae manumissionis scribant liberti professionem, qua se profiteantur de familia esse ecclesiae, et ab eis obsequio se numquam recessuros. Unde in eodem Concilio legitur: <4 64> -C. LXIV.+ Professionem suae conditionis liberti ecclesiae faciant. Longinquitate sepe fit temporis, ut non pateat conditio originis. Unde iam decretum est in anteriori uniuersalis concilii canone, ut professionem suam liberti ecclesiae debeant facere, qua profiteantur se et de familia ecclesiae esse, et eius obsequium numquam relicturos. Unde his quoque nos adicimus, ut quociens cursum uitae sacerdos -708+ inpleuerit, et de hac uita migrauerit, mox, cum successor eius aduenerit, omnes liberti ecclesiae, uel ab eis progeniti cartulas suas in conspectu omnium debent ipsi qui substituitur pontifici publicare, et professionem in conspectu ecclesiae renouare, quatinus status sui uigorem et illi obtineant et obedientia eorum ecclesia non careat. Si autem scripturas libertatis suae intra annum ordinationis noui pontificis manifestare contempserint, aut professiones renouare noluerint, uacuae et inanes cartulae ipsae remaneant, et illi origini suae redditi sint perpetuo serui. <4 65> -C. LXV.+ Nec liberti, nec eorum posteri a patrocinio discedant ecclesiae. Item ex eodem. Liberti ecclesiae, quia numquam eorum moritur patrona, a patrocinio ecclesiae numquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreuerunt. Ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas sese ab ecclesiae patrocinio non subtrahat, necesse est, ut tam idem liberti, quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam ex familia ecclesiae libertos effectos se esse fateantur, eiusque patrocinium non relinquant, sed iuxta uirtutem suam obsequium ei uel obedientiam prebeant. -Gratian.+ Pro remuneratione etiam inpensi obsequii res ecclesiasticae utiliter possunt donari. Unde in IV. Concilio Tolletano -[c. 36.]+ legitur: <1 C> <4 66> -C. LXVI.+ Que de rebus ecclesiae in remuneratione obsequii prestantur rata permanebunt. Quicumque suffragio cuiuslibet aliquid ecclesiasticae utilitatis prouiderint, et pro eo quodcumque commodum in remuneratione promiserint, promissi solutionem eos absoluere oportebit, ita ut ad concilium conprouinciale deferatur, ut eorum conuentu confirmetur, quia (sicut Paulus ait) dignus est mercenarius mercede sua. <4 67> -C. LXVII.+ Serui ecclesiarum in eorum dominium transferri possunt, qui ecclesiasticis deseruiunt utilitatibus. Item Gregorius. -[lib. II. Indict. 11. epist. 18. Theodoro Conciliario]+ Ecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se uoluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt digne nostris prouisionibus consolentur. Quia igitur Theodorum -709+ uirum eloquentissimum, consiliarium nostrum, mancipiorum cognouimus ministerio destitutum ideo puerum nomine Acosimum, natione Siculum, iuri dominioque suo dari tradique precipimus, quem quoniam traditum ex nostra uoluntate iam possidet, huius necesse fuit pro futuri testimonio ac robore largitatis auctoritate fulciri, quatinus Domino protegente secure eum semper sine ullius retractationis suspicione, ut dominus, ualeat possidere. -Gratian.+ Miserationis quoque intuitu serui ecclesiarum libertati donari possunt. Unde Gregorius Montanae et Thomae: -[lib. V. epist. 12.]+ <4 68> -C. LXVIII.+ Miserationis et pietatis intuitu serui ecclesiarum possunt manumitti. Cum redemptor noster, totius conditor creaturae, ad hoc propiciatus humanam uoluit carnem assumere, ut diuinitatis suae gratia dirupto, quo tenebamur captiui, uinculo seruitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur, si homines, quos ab initio natura liberos protulit, et ius gentium iugo substituit seruitutis, in ea, qua nati fuerant, manumittentis beneficio libertati reddantur. Atque ideo pietatis intuitu, et huius rei consideratione permotus, uos, Montanam atque Thomam, famulos sanctae Romanae ecclesiae, cui Deo auctore deseruimus, liberos ex hac die ciuesque Romanos efficimus, omneque uestrum uobis relaxamus seruitutis peculium. -@. 1.+ Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictauimus, et propria manu una cum tribus presbiteris prioribus et tribus diaconibus pro plenissima firmitate subscripsimus, uobisque tradidimus. Actum in urbe Roma. -Gratian.+ Item serui ecclesiarum publicis angariis fatigari non debent. Unde in III. Tolletano Concilio -[c. 21.]+ legitur: <4 69> -C. LXIX.+ Serui ecclesiarum publicis angariis non fatigentur. Ecclesiarum seruos, et episcoporum, uel omnium clericorum, a iudicibus uel actoribus publicis in diuersis angariis fatigari dolemus. Propter quod omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut tales usus deinceps inhibeat, sed serui suprascriptorum offitiorum in eorum usibus uel ecclesiae laborent. Si quis uero iudicum uel actorum clericum aut seruum clerici uel ecclesiae in publicis ac priuatis negotiis occupare uoluerit, a communione ecclesiastica, cui inpedimentum facit, efficiatur extraneus. -Gratian.+ Item pro alimonia pauperum, pro redemptione captiuorum res sacras distrahi licet. -710+ Unde Ambrosius ait in libro -[II.]+ de offitiis: -[c. 28]+ <4 70> -C. LXX.+ Res sacrae quibus ex causis alienari debeant. Aurum ecclesia habet, non ut seruet, sed ut eroget et subueniat in necessitatibus. Quid est opus custodire quod nihil adiuuat? An ignoramus, quantum auri atque argenti de templo Domini Assirii sustulerunt? Nonne melius conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si aliqua subsidia desunt, quam si sacrilegus contaminat et asportat hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captiui in commercium ducti nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat, ut uasa uiuentium seruares quam metallorum. His non posset responsum referri. Quid enim diceres? Timui, ne templo Dei ornatus deesset? Respondet: Aurum sacramenta non querunt, neque auro placent que auro non emuntur. Ornatus sacrorum redemptio captiuorum est, et uere illa sunt uasa preciosa, que redimunt animas a morte. Ille uerus est thesaurus Domini, qui operatur quod sanguis eius operatus est. Et post pauca: -@. 1.+ Nemo potest dicere, cur pauper uiuit? Nemo potest queri, quia captiui redempti sunt. Nemo potest accusare, quia templum Dei edificatum est. Nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt. Nemo potest dolere, quia in sepulcris Christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus uasa ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, uendere licet. Opus est, ut de ecclesia mistici populi forma non exeat, nec ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo primum intra ecclesiam quesita sunt uasa, que initiata non essent, denique conminuta, postremo conflata, per minutas erogationes dispensata egentibus captiuorum quoque preciis profecerunt. Quod si desunt noua et que nequaquam initiata uideantur, in huiusmodi, quos supra dixi usus, arbitror omnia pie posse conuerti. <4 71> -C. LXXI.+ Non parietes ornare templi, sed pauperibus prouidere gloria episcopi est. Item Ieronimus. -[ad Nepotianum de uita clericorum]+ Gloria episcopi est pauperum opibus prouidere; ignominia sacerdotis est propriis studere diuiciis. Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui uix milio et cibario pane rugientem uentrem saturare poteram, nunc similam et mella fastidio. Eiusdem: -@. 1.+ Multi edificant parietes, et columpnas ecclesiae subtrahunt, marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla est electio. Neque uero michi aliquis obponat diues in Iudea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, cyphos, mortariola, et cetera ex auro fabrefacta. -711+ Tunc hec probabantur a Domino, quando sacerdotes hostias inmolabant, et sanguis pecudum erat remissio peccatorum, quamquam hec omnia precesserint in figuram; scripta sunt autem propter nos, in quos fines seculorum deuenerunt. Nunc uero, cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicauit, portemus crucem et delicias lutum putemus. Eiusdem: -@. 2.+ Amico rapere quippiam furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est; accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis illud reseruare, uel cautum uel timidum est aut, quod apertissimi sceleris est, exinde aliquid subtrahere, omnium predonum crudelitatem superat. Item eiusdem: -[ad Paulinum, de institutione monachi]+ -@. 3.+ Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit, nec putauit, se posse et uirtutes simul et diuicias possidere. Nos suffarcinati auro Christum pauperem sequimur, et, sub pretextu elemosinae pristinis incubantes opibus, quomodo possumus aliena fideliter distribuere qui nostra timide reseruamus? Plenus uenter de ieiuniis facile disputat. Non Ierosolimis fuisse, sed Ierosolimis bene uixisse laudandum est. -Gratian.+ Item largitate etiam episcopi stipendium de rebus ecclesiae clericis dare licet, cuius professio sub precariae nomine fieri debet. Unde in VII. Concilio Tolletano legitur: <4 72> -C. LXXII.+ Qui beneficium ab ecclesia accepit, eius professionem nomine precariae faciat. Sepe fit, ut proprietati originis obsistat longinquitas temporis. Quapropter prouidentes decernimus, ut si quis clericorum stipendium de rebus ecclesiae cuiuscumque episcopi percipit largitate, sub precariae nomine debeat professionem scribere, ne per retentionem diuturnam preiudicium afferat ecclesiae, et quecumque in usu perceperit debet utiliter laborare, ut nec res diuini iuris uideantur aliqua occasione negligi, et subsidium ab ecclesia, cui deseruiunt, percipere possint clerici. Quod si quis eorum contempserit facere, ipse se stipendio suo uidebitur priuare. -Gratian.+ Religionis quoque intuitu ea, in quibus ecclesia detrimentum non patitur, monasteriis tradi possunt. Unde in Tolletano Concilio I. -[c. 4.]+ legitur: <4 73> -C. LXXIII.+ Licet religionis intuitu res ecclesiae alienare. Si episcopus unam de parrochitanis ecclesiis suis monasterium dicare uoluerit, ut in ea monachorum -712+ congregatio regulariter uiuat, hoc de consensu concilii sui licentiam habeat faciendi. Qui etiam, si de rebus ecclesiae pro eorum substantia aliquid, quod detrimentum ecclesiae non exhibeat, eidem loco donauerit, sit stabile. Rei enim bonae statuendae sanctum concilium dat consensum. <4 74> -C. LXXIV.+ Non ultra quinquagesimam partem rerum ecclesiae monasterio, quod construit, episcopo licet conferre. Item in eodem concilio Tolletano X. -[c. 5.]+ Bonae rei dare consultum et presentis habetur uitae subsidium, et eternae remunerationis expectare cernitur premium. Quisquis itaque episcoporum in parrochia sua monasterium constituere forte uoluerit, et hoc ex rebus ecclesiae, cui presidet, ditare decreuerit, non amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit, ut, hac temperamenti equitate seruata, et cui tribuit conpetens subsidium conferat, et cui tollit dampna grauia non infligat. Ecclesiam uero, que monasticis non informabitur regulis, aut quam pro suis magnificare uoluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui presidet, ibidem conferre licebit, ea tamen cautela seruata, ut unam tantummodo, que placuerit, ex his duabus remunerationem assumat. <4 75> -C. LXXV.+ Iure proprietatis res ecclesiae monasteriorum edificiis tradere licet. Item Gregorius. -[lib. II. Indict. 11. epist. 17. Gratioso Subdiacono]+ Religiosam uitam eligentibus nos oportet congrua consideratione prospicere, ne cuiusdam necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur (quod absit) conuersationis infringat. Idcirco presenti tibi auctoritate precipimus, quatinus domum positam in hac urbe, regione quarta, iuxta locum, qui appellatur gallinas albas, uel ortum iuris sanctae Romanae, cui auctore Deo presidemus ecclesiae, in qua Campana quondam Patricii mansisse dinoscitur, simul et ortum atque hospitia, que intra eandem domum ianua conclusit, eidem debeas tradere proprietatis iure proculdubio possidendam, in qua domo monasterium ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo adiuuante construere, et tam ipsa quam que in eius honore locoque successerit predictam domum et ortum cum omnibus ad se pertinentibus (sicut diximus) quieto et inconcusso iure a nobis pietatis consideratione concessam ualeat possidere. -Gratian.+ Ecce ostensum est, quomodo res ecclesiae sine culpa dari possunt, et constare his, quibus datae fuerint. -713+ <3 2> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Nunc queritur, si ante tempus suae ordinationis nichil habere uidebantur, quid de his fieri debeat, que post ordinationem suam inuenisse noscuntur. De his ita statutum est in Concilio Cartaginensi III.: -[c. 49]+ <4 1> -C. I.+ De his qui, primum nichil habentes, tempore suae administrationis aliqua adquirunt. Placuit, ut episcopi, presbiteri, diaconi, uel quicumque clerici, qui nichil habentes ordinantur, et tempore episcopatus uel clericatus sui agros uel quecumque predia suo nomine conparant, tamquam rerum dominicarum inuasionis crimine teneantur, nisi ammoniti ecclesiae eadem contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius uel successione cognationis euenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit. Quod si a suo proposito retrorsum exorbitauerint, honore ecclesiastico indigni tanquam reprobi iudicentur. <4 2> -C. II.+ De ministris, qui nulla ecclesiae occasione, sed utilitate sui aliqua adquirunt. Item ex Concilio Tolletano XI. Quicumque de sacerdotibus uel ministris pro sui utilitate atque amicitia, quocumque modo, aut per scripturae seriem aliquid meruerint ab aliquo percipere, in rebus ecclesiae non poterit numerari, sed quod exinde uoluerint facere ipsorum uoluntatis arbitrio subiacebit. Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit, ecclesia, cui prefuit uel minister extitit, hoc sibi in perpetuum uendicabit. -Gratian.+ Ecce quod illa, que non ex offitio ecclesiastico, sed ex aliqua prestatione suae utilitatis lucratus est, potest dare quibus uoluerit. -II. Pars.+ -@. 1.+ Sed queritur de his, que sibi communiter cum ecclesia uel sequestratim pro remedio animae offeruntur, uel de tertia parte, quam de rebus parrochialium ecclesiarum sibi debitam accipit, si ea potuerit dimittere quibus uoluerit. De his ita diffinitur in Concilio Agatensi: -[c. 6.]+ <4 3> -C. III.+ De pontificibus, quibus ab extraneis uel cum ecclesia, uel sequestratim aliquid dimittitur. Pontifices, quibus in summo sacerdotio constitutis aliquid ab extraneis aut cum ecclesia, aut sequestratim dimittitur, aut donatur, (quia hoc ille, qui donat, pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis offerre probatur), non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae conputabunt, quia iustum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum -714+ est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti. -@. 1.+ Sane quicquid per fidei commissum aut sacerdoti, aut ecclesiae fortasse dimittitur, cuicumque alii postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia conputare aut retinere non poterit. <4 4> -C. IV.+ Episcopus tertiam partem sibi debitam ecclesiae relinquere poterit. Item ex Concilio Tolletano. -[IX., c. 6.]+ Episcopus, si tertiam partem, quam de rebus parrochialium ecclesiarum sibi debitam nouit, ecclesiae, cuius res esse patebit, aut alteri ecclesiae, conferre decreuerit, licitum maneat, et inreuocabile robur eius sententia ferat. <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ Quod autem queritur, si de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse noscuntur, cui proueniant? ita diffinitur in eodem Concilio. <4 1> -C. I.+ De his, qui de suis et ecclesiae rebus aliqua adquisisse noscuntur. Sacerdotes, uel quilibet quibus ecclesiasticarum rerum cura conmissa est, quecumque amministrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis uel uile uel karum habuerint, ad ecclesiae nomen, cui presunt, cartarum conficere instrumenta procurent, non enim iustum est, ut ecclesia quem suscepit externum efficiat in alieno diuitem, et in suo retineat fraudatorem. -@. 1.+ Hii uero, qui suarum rerum noscuntur habere conpendium, ex omni re, quam post ordinationis suae diem uisi sunt conquisisse, siue nulla siue aliqua sint instrumenta confecta, conpensatione tam sui iuris quam ecclesiasticarum rerum habita, si se utriusque rei quantitas exequauerit, inter ecclesiam et decedentis heredes equo iure conquisitio pertinebit. -Gratian.+ Si quis uero pro conpendio suarum rerum ecclesiae rebus detrimentum intulerit, uel si occasione rerum ecclesiasticarum in rebus propriis detrimentum passus fuerit, uicissim que lucrum sentiunt detrimenta patientibus resarcient. Unde in Bracarensi Concilio -[III. c. 8.]+ legitur: <4 2> -C. II.+ Resarciantur detrimenta sacerdoti uel ecclesiae, que alterius occasione alter senserit. Quicumque sub hoc neglectu res diuinas laborare distulerit, speciali placito distringendus est, ut si de rebus seu augmentis ecclesiae questum laboribus suis proprie auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit, aut minorationem uel perditionem induxit, quicquid in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cuius rebus -715+ atque suffragiis suos conuictus fuerit ampliasse labores. Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit, aut dispendii uel perditionis quippiam pertulerit, si hoc conprobare potuerit, totum illi a rebus ecclesiae eiusdem reformabitur, pro cuius utilitate id expendisse probatur. -Gratian.+ Si uero de rebus ecclesiae tantummodo aliqua adquisisse noscuntur, et ad nomen ecclesiae instrumenta debent conponere, nec aliquibus poterunt illa donare. Unde in Agatensi Concilio -[c. 54.]+ legitur: <4 3> -C. III.+ De hiis, que sacerdotes emunt, ad ecclesiae nomen faciant scripturam. Presbiter, cum diocesim tenet, de his, que emerit, ad ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab eius, quam tenet, ecclesiae ordinatione discedat. <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Testamenta uero non licet eis conficere, nisi de propriis rebus. Unde Gregorius scribit Lucido Episcopo: -[lib. X. epist. 42.]+ <4 1> -C. I.+ Quomodo de rebus ecclesiae sacerdotibus testari liceat. Nulli dubium est, quod sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, ita de eis, quas ante habuerint, quicquid iudicare uoluerint non uetentur. Itaque fraternitatem tuam tempore, quo ad nos fuit, conquestam esse recolimus, quod quedam mobilia, que Constantius decessor uester Luminosae ancillae Dei, et fratribus suis, testamenti serie legati titulo dereliquit, iam episcopus adquisisset, decreuissetque nos, ut, si hoc constat, nullum ex his ecclesia uestra preiudicium pateretur. Quod et uos oportet recolere, et molestiam aliquam predictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione de his, que possidet, quicquam auferre. <4 2> -C. II.+ De eodem. Idem. -[lib. IV. epist. 22. Cypriano Diacono]+ Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam iam credimus cognouisse. Sed quia testamentum dicitur condidisse, subtiliter te ne quid de rebus ecclesiae suae consumpsisset oportet inquirere. Et siquidem eum exinde aliquid incongrue minuisse didiceris, ita age, ut res ab eo, cuius interest, modis omnibus reparentur. -716+ <4 3> -C. III.+ Que monasteriis ab episcopo conferuntur reuocari non debent. Item Gregorius Mariniano Episcopo Rauennati. -[lib. V. epist. 1.]+ Quia Iohannes quondam decessor tuus sepius a nobis expetiit, ut ea, que in monasterio illo contulerat, quod iuxta ecclesiam S. Apollinaris ipse construxerat, nostra debuissemus auctoritate firmare, et hec facturos nos esse promisimus, fraternitatem uestram necessarium preuidimus adhortandam, ut nichil de his, que illic contulit atque constituit, aliquo modo patiatur inminui, sed omnia firma stabilitate studeat seruari. Huius igitur monasterii et collectarum illic rerum quia in testamento, quod condidit, fecisse noscitur mentionem, sciendum uobis est, non nos ideo ea confirmasse, quoniam suppremam eius sequimur uoluntatem, sed quia hoc ei (sicut diximus) uiuenti promisimus. Hec itaque omnia sic sollicite fraternitas uestra inplere festinet, quatinus et que in suprascripto monasterio constituit et a nobis sunt firmata seruentur, et illa, que in dampno dari uel fieri per testamentum suae decreuerit ecclesiae, nullam, prohibente lege, obtineant firmitatem. <4 4> -C. IV.+ Que ante suam ordinationem, uel post, hereditaria successione quesiuit episcopus, cui uult derelinquat. Item ex Concilio Spalensi. Fixum abhinc et perpetuo mansurum esse decreuimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum, aut certe in episcopatu hereditaria successione acquisiuit, secundum auctoritatem canonicam cui uult conferat et quicquid de eis uult, faciat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesiae aut suo, aut alterius nomine conparauerit, decreuimus, ut non in propinquorum suorum, sed ecclesiae, cui preest, iura deueniant. -+ -Gratian.+ De rebus uero ecclesiasticis testari licet episcopo, si tantumdem de propriis restituat. Unde in Agatensi Concilio -[c. 51.]+ statutum est: <4 5> -C. V.+ Quomodo possint esse rata que de ecclesiae proprietate testamento legantur. Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici iuris proprietate legauerit, aliter non ualebit, nisi tantum de proprii iuris facultate suppleuerit. -II. Pars.+ -Gratian.+ Sed si episcopus uel quilibet ex gradu ecclesiastico intestatus defunctus fuerit, nec aliqui inuenti fuerint, qui iure cognationis ei succedant, ecclesia ei succedat in integrum, nec licebit alicui aliqua ex rebus eius presumere. -717+ Unde in Terraconensi Concilio -[c. 12.]+ statutum est: <4 6> -C. VI.+ Episcopo intestato ecclesia succedat ex integro. Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post hanc diffinitionem a presbiteris eius et diaconibus de rebus ipsius breuis conscriptio fiat a minimo usque ad maximum, id est de utensilibus et omni supellectile, ita tamen, ut si quis exinde uel presumpsisse aliquid, uel occulte tulisse fuerit conuictus, secundum furti tenorem restituat uniuersa. <4 7> -C. VII.+ De eodem. Item ex Concilio Triburiensi. Quicumque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognatione decesserit, hereditas eius ad ecclesiam, ubi deseruiuit, euoluatur. Similiter de sanctimonialibus. -+ <1 C> <2 13> -CAUSA XIII.+ -GRATIANUS.+ Diocesiani cuiusdam baptismalis ecclesiae, cladibus bellorum pressi, hostili metu conpulsi domicilia sua transtulerunt in aliam diocesim, predia tamen antiqua non desierunt colere; ceperunt persoluere decimas illi ecclesiae, in cuius diocesim transierunt, et apud eam sibi elegerunt sepulturas. Transactis quinquaginta annis clerici, quibus quondam persoluerant decimas, ceperunt mouere questionem in eos, qui ab istis accipiunt primicias et decimas; ueniunt ad causam. -(Qu. I.)+ Modo primum queritur, si illi, quorum domicilia sunt in diocesi huius baptismalis ecclesiae, an debeant persoluere decimas, et celebrare suas exequias apud eam ecclesiam, in qua quondam hec fiebant a parentibus eorum? -(Qu. II.)+ Secundo, an prescriptione temporis ius percipiendi decimas et funerandi tollatur? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod priori ecclesiae hec omnia iure persoluenda sint, actores his argumentis probare contendunt. Constat unamquamque baptismalem ecclesiam habere diocesim sibi legitime assignatam, sicut et parrochiales ecclesiae habent parrochias distributas. Unde Dionisius Episcopus Seuero Episcopo: -[ep. II.]+ <4 1> -C. I.+ Singuli sacerdotes proprios debent habere ecclesias. Ecclesias singulas singulis presbiteris dedimus; parrochias et cimiteria eis diuisimus, et unicuique ius proprium habere statuimus, ita uidelicet, ut nullus alterius parrochiae terminos aut ius inuadat, sed unusquisque terminis suis sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi conmissam -718+ custodiat, ut ante tribunal eterni iudicis ex omnibus sibi conmissis rationem reddat, et non iudicium, sed gloriam pro suis actibus percipiat. -Gratian.+ In diocesi autem designata quecumque predia coluntur, prouentus decimationum baptismali ecclesiae assignatus debet persolui. Quia ergo predia hec intra terminos nostrae diocesis continentur, et prouentus decimationum nobis legitime assignatus nostrae persoluendus est ecclesiae. -II. Pars.+ -@. 1.+ His ita respondetur: Decimae a Deo constitutae sunt per Moysen, ut persoluerentur a populo filiis Leui pro ministerio, in quo deseruiebant ei in tabernaculo. Non accipiebant filii Leui decimas, nisi ab eis, pro quibus offerebant preces et sacrificia. Quia ergo nos seruimus Domino in tabernaculo, offerendo pro istis preces et sacrificia, et ipsi debent nobis persoluere decimas et primicias. -@. 2.+ Item, cum decimae darentur filiis Leui, non electione offerentis persoluebantur, ut contempto Leuita, qui secum erat, ipse eligeret cui uellet decimas dare. Nam dictum est; "Leuita, qui tecum moratur et intra muros urbis tuae habitat, comedet eas." Ideo etiam ex singulis tribubus ciuitates ad habitandum acceperunt, ut unaqueque tribus illis persolueret decimas, qui secum erant. Nam Moyses precepit filiis Israel, (sicut legitur in Deuteronomio): "In loco, quem elegerit dominus Deus uester, ut sit nomen eius in eo, illuc omnia, quae precipio, conferetis holocausta, et hostias, et decimas, et primicias manuum uestrarum, et quicquid precipuum est in muneribus que uouistis Domino. Ibi epulabimini coram Domino Deo uestro uos et filii ac filiae uestrae famuli et famulae uestrae, atque Leuites, qui in uestris urbibus conmorantur. Neque enim habet aliam partem atque possessionem inter uos." Et infra: -@. 3.+ "Decimam frumenti et uini et olei primogenita armentorum et pecorum, et omnia, que uoueris, et sponte offerre uolueris, et primicias manuum tuarum coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu, et filius tuus, et filia tua, seruus et ancilla, atque Leuites, qui manent in urbibus tuis." -@. 4.+ Quia ergo nos intra muros urbis istorum sedemus, et eis habitatione iuncti sumus, rite ab eis decimas accipimus. Item ait Propheta: "Producens fenum iumentis, et herbam seruituti hominum." Fenum et herba ex terra producitur: sed quibus? iumentis rigantibus eam, hominibus colentibus eam, et in hoc seruientibus ipsi. Item Apostolus: "Communicet autem is, qui cathezizatur uerbo, ei, qui se cathezizat." Hoc Galatis. Corinthiis autem probat specialiter sibi deberi sumptus, quia eis spiritualia ministrauit, dicens: "Si seminauimus uobis spiritualia, magnum est si uestra carnalia metamus?" Item: "Si alii participes uestrae potestatis facti sunt, cur non magis et nos?" Item: "Quis plantat uineam, et de fructu eius non edit?" Nos plantauimus uineam, et uos uultis edere fructus eius? Item precepit Dominus Moysi, ut nemo mittat falcem in alienam messem. Nec messis nostra est, et uos uultis in eam falcem mittere? Item: "Non alligabis os boui trituranti." Nos sumus boues triturantes: queritis uos alligare os nostrum, et de nostra tritura uictum uobis queritis? Item Apostolus: "Qui -719+ altario seruiunt de altario uiuant." Sed numquid de eo, cui non seruiunt? Item: "Qui in sacrario operantur cum sacrario participant." Sed numquid cum illo, in quo non operantur? Nos seruimus altario, uos ei participare uultis, nos uero uacuos et inanes dimittere queritis? Item Apostolus: "Laborantem agricolam prius oportet suscipere de fructibus suis:" uos autem econtra queritis? Nos sumus agricolae laborantes, uos primum uultis percipere de fructibus nostris? immo non primum, quia nec ultimum nobis relinquere uultis. A prioribus enim incipientes paullatim serpitis, et totum usurpare contenditis, ut pro uobis uideatur dictum: "frustatim lupus comedit agnum." Item: "Quis umquam suis militat stipendiis? quis pascit gregem, et de lacte eius non edit?" Nos militamus: et uos stipendia nostrae miliciae uobis queritis? Nos gregem pascimus: et uos lac eius et lanam accipere uobis uultis? Sapere est de alieno labore uictum querere, si sapere est uelle quod non possis. -@. 5.+ Item Dominus dixit discipulis suis: "In quamcumque domum intraueritis, in eadem manete, edentes et bibentes que apud illos sunt. Cum autem intraueritis, primum dicite: pax huic domui." Nos domum hanc ingressi sumus, ei pacem obtulimus: uos autem alieno cibo quasi otiosi pasci gaudetis? Videte, ne in uobis uertatur illud: "Videte quid faciat otium et alienus cibus." -@. 6.+ Item Propheta: "Sumite psalmum et date tympanum." Isti a nobis sumunt psalmum: et uos ab eis queritis tympanum? -@. 7.+ Item Leo IV.: "De decimis non tantum nobis, sed etiam maioribus iusto ordine uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, debere dari." -@. 8.+ Quibus autem plebibus debentur? illis, a quibus baptisma accipiunt an aliis? Nos eos baptizamus, et uos ab eis decimas sumitis? Honesta interpretatio est: utinam inueniatis qui sic pro uobis interpretentur. Quia nos ergo rigamus populum hunc, imbrem doctrinae ei ministrantes, quia colimus eum uomere predicationis, corda eius ad fidem aperientes, si non uultis sinere, uel patimini eum nobis fructificare, et qualia uobis fieri non uultis nobis inferre cauete, ne, si pergitis dicere que uultis, audiatis que non uultis. -III. Pars.+ -@. 9.+ Ad hec: Callida quidem et multiplici argumentatione nostra iura auferre contenditis, ita ut, si fides uerbis adhiberetur; non uerba pro uerbis, sed res pro uerbis reportaretis. Sed Deo propicio, si uerba dedistis, uerba recipietis. -@. 10.+ Arguitis nos, quod ea, que uobis debentur, subripere querimus, quia nostra persequimur. Sapientis quidem et philosophico ore prolata sententia; suum persequi est aliena rapere? Unde ad uos hec sententia manauit, nisi quia tanto ardore nostra concupiscitis, ut uestra putetis uobis auferri, cum nos nostra consequimur? Unde, cum causa nostra debitum finem sortita fuerit, exclamabitis: "Ah miser, crucior tantum bolum esse ereptum ex faucibus." Sed uidete, ne dampnum effusi unguenti uobis recompensare queratis. Constituistis uos plantatores uinearum, fossores agrorum, trituratores arearum, rigatores camporum, multa alia offitia huiusmodi uobis assumpsistis, et debita uobis obsequia a nobis subtrahi conquesti estis. Sed non negamus quod uestrum est. Boui trituranti paleae et integumenta seruantur. Sint hec uobis, et grana nobis relinquite. Pastinatores uinearum, fossores agrorum, rigatores camporum, diurna mercede accepta, prouenientes fructus dominis relinquunt. Vos ergo recepta mercede uestri operis in cottidianis oblationibus, et aliis obsequiis, que pro spiritualibus, que a uobis accipiunt, cottidie deferuntur prouenientes fructus decimationum et primiciarum nobis relinquite. -@. 11.+ Item precepit Dominus discipulis suis, ut comederent et biberent ea, que apud auditores suos erant, sed non iussit eis, ut dominos de domibus suis eicerent, -720+ et rebus suis expoliarent. Non facile inuenies qui tales hospites libenter suscipiant. Mus in pera, ignis in sinu, serpens in gremio male suos remunerant hospites. Unde in prouerbiis dicitur: "Qui serpentem in sinu suo nutrit, percutietur ab eo." Tales inueniatis uobis hospites, quales nobis esse uultis. Non sufficit uobis edere et bibere que in domo nostra sunt, dum cottidianos fructus oblationum percipitis, ex quibus uictum et uestitum habeatis, quibus cum Apostolo deberetis esse contenti; sed non uultis, quia imitatores eius non estis; potius de domo nostra expellere, et rebus nostris nos penitus expoliare contenditis, dum nec etiam horum decimationes nobis relinquere uultis, -@. 12.+ Ut autem uniuersaliter omnia colligantur, cuncta, que pro uobis inducta sunt, siue de laborante agricola, siue de eo, qui suis stipendiis non militat, ad hunc articulum deferimus, ut fructum uestri operis, quem adeo recipere contenditis, in oblationibus et cottidianis obsequiis istorum recipiatis, decimationes uero eorum, que nobis debentur, intactas nobis relinquite, ne, dum queritis usurpare quod uestrum non est, iusta animaduersione etiam illud cogamini amitterre, quod uobis aliquo modo uidebatur conpetere. -@. 13.+ Quod autem hae decimationes nullo iure uobis debeantur, facile probabimus. Dicitur enim in quodam concilio: "Si quis laicus, uel clericus, seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca etc." sicut in eodem capitulo in causa monachorum notata inueniuntur. Si ergo laicus, uel clericus, uel quelibet persona, loca suae proprietatis uendens aut donans, prouentum decimationum ab ecclesia, cui legitime assignatus est, nullo modo potest abstrahere, nec isti de diocesi transeuntes ad diocesim decimas suorum prediorum, que intra terminos nostrae parrochiae continentur, nobis auferre possunt. Quantum enim ad ius percipiendarum decimarum attinet, idem est possessorem de diocesi ad diocesim transire, quod possessionem de diocesiano ad diocesianum transferre. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Ad hec: Decimationes istae, etsi uobis iure deberentur, ut asseritis, tamen tricennalis obiectio uobis silentium inponit. Omnis enim possessio tricennaria prescriptione tollitur, uel quadragenaria (sicut possessiones religiosarum domorum) uel centenaria, sicut predia sanctae Romanae ecclesiae. Unde Gelasius Papa ait: -[Episcopis Siciliae. ep. II. c. 2.]+ <4 1> -C. I.+ Que triginta annis ab episcopis possidentur iure ab eis uendicantur. Facultates ecclesiae, nec non et dioceses, que ab aliquibus possidentur episcopis, iure sibi uendicent, quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas, ut ultra XXX. annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus exclusit. -Gratian.+ At illi econtra: Cuius auctoritate nobis silentium inponitis, eius auctoritate claudimus uestra ora. Ait enim idem Gelasius: "Nulla presumptione statum parrochiarum etc." Si ergo temporalis obiectio diocesim semel constitutam diuellere non potest, patet, quod nec uobis patrocinabitur, ut, statum nostrae parrochiae mutantes, decimationes quondam nobis legitime assignatas uindicabili usurpatione uobis uendicetis. Quomodo autem distinguendae sint hae auctoritates, in causa monachorum inuenietur. -II. Pars.+ -@. 1.+ Nunc queritur de iure funerandi, que harum ecclesiarum habeat ius tumulandi istos? Sicut Ieronimus -721+ scribit, coniugati in uno sepulcro uidentur esse ponendi. Ait enim: <4 2> -C. II.+ In sepulcro parentum filii sunt collocandi. Ebron dicitur esse ciuitas trium uirorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae, in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est Abraham et Sara, Ysaac et Rebecca, Iacob et Lia, preter ipsum Adam et Euam uxorem suam. Tobias dicit ad filium suum: "Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae omnibus diebus, et cum ipsa conpleuerit tempus suum, sepelies eam iuxta me in uno sepulcro." Idem: -@. 1.+ Quos coniunxit unum coniugium coniungat unum sepulcrum, quia una caro sunt, et quos Deus coniunxit homo non separet. <4 3> -[C. III.]+ Item Augustinus. -III. Pars.+ Unaqueque mulier sequatur uirum suum, siue in uita siue in morte. Item Gregorius: -@. 1.+ Soror sancti Benedicti sepulta est in sepulcro, quod ipse sibi preparauerat, ut quorum mens una fuit semper in Domino, eorum quoque corpora sepultura non separaret. -Gratian.+ Item Ioseph, moriens in Egypto, rogauit fratres suos, ut tempore suae uisitationis ossa sua secum deferrent, et in sepulcro patrum suorum ea collocarent. -@. 1.+ Item, dictum est Prophetae, qui contra preceptum Domini prohibitus comederat in Bethel: "Non inferetur cadauer tuum in sepulcro patrum tuorum." -@. 2.+ Item. De nonnullis legitur in libro Regum: "Obiit et appositus est ad patres suos," hoc est in sepulcro patrum suorum. -@. 3.+ Item. In nouo testamento legitur B. Philippus edificasse sibi sepulcrum, in quo ipse et filiae eius quieuerunt. -@. 4.+ Item. B. Seuerus Rauennatum archiepiscopus tumulum fieri iussit, in quo se, et uxorem, et filiam collocauit. -@. 5.+ His omnibus exemplis colligitur, quod in sepultura parentum corpora filiorum collocanda sunt. Quia ergo parentes istorum apud priores ecclesias sepulti sunt, et hi apud easdem debent tumulari. -@. 6.+ Econtra Adam, ut asseritis, in ciuitate Arbeae tumulatus est. Sed numquid omnes filii eius sepulti sunt ibi? tanta multitudo humani generis tam breui tumulo non tam facile posset includi. -@. 7.+ Item Abraham ibi sepultus est. Sed numquid Ismahel, et Madai, et alii, quos de Cethura genuit, ibi sepulti sunt? -@. 8.+ Item Ysaac ibi positus est. Sed numquid Esau cum eo tumulatus est? -@. 9.+ Item Iacob ibi collocatus est. Sed numquid aliquis filiorum eius preter Ioseph cum eo sepultus est? Rachel quoque non in Ebron, sed iuxta Bethleem tumulata legitur. Exemplo igitur istorum liquet, quod liberum est filiis sepeliri in sepulcris patrum suorum, et liberum est eis alibi pro locorum et temporum oportunitate corpori suo hospitium inuenire. Non ergo hoc exemplo isti coguntur sepeliri in sepulcris patrum suorum. -@. 10.+ Item, que legibus diffinita sunt mutare non licet. Que autem legibus expressa non sunt arbitrium secuntur humanae uoluntatis. At legibus diffinitum est, quibus decimae -722+ sint persoluendae, et ideo danti mutare non licet. Ubi autem quisque tumulandus sit, legibus expressum non est, et ideo in uoluntate tumulandi consistit. Unde B. Gregorius ait: <4 4> -C. IV.+ Ultima uoluntas defuncti seruari debet. Ultima uoluntas defuncti modis omnibus conseruetur. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Quod de libero et non de seruo intelligendum est. Seruus enim testamenti paginam condere non potest. Unde Gelasius Papa scribit Honorio Episcopo: <4 5> -C. V.+ Seruus testamentum facere non potest. Illud etiam sinceritatem tuam uolumus non latere, ad nos fuisse perlatum, quod Ampliatus conductor, quem non solum seruum constat esse ecclesiae, sed ita rationibus a multis temporibus inplicatum, ut, etiam si esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit paginam condere testamenti, cuius omne peculium ecclesiastico iuri legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his presumptionibus uice nostra tua fraternitas contradicat, nec fieri prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quicquam humanitus forte contigerit, quia grandeuus esse memoratur mox eius sine dilatione substantiam precipiat unanimitas tua filiis eius dumtaxat, quibus patrimonium probatur esse conmissum, sub fideli descriptione contradi, donec temporibus uniuersis, quibus hoc patrimonium gubernasse cognoscitur, partes dominicas reddere cogatur indempnes. -V. Pars.+ -Gratian.+ Quia ergo secundum Gregorium ultima uoluntas defuncti conseruanda est, pro istorum uoluntate corpora eorum sunt tumulanda, non pro arbitrio uestrae dispositionis. -+ Item in Triburiensi Concilio legitur: <4 6> -C. VI.+ Ubi quisque eligere sepulturam sibi debet. Ubicumque temporum uel locorum facultas tulerit, apud maiorem ecclesiam, ubi sedes est episcopi, sepulturae celebrentur. Si autem propter temporis uel loci asperitatem hoc difficile uisum fuerit, apud ecclesiam, quo religiosorum canonicorum, uel monachorum, uel sanctimonialium religiosa congregatio communiter degerit, sepeliatur. Si autem et hoc ineptum uisum fuerit, ubi quis decimas persoluebat uiuus, ibi sepeliatur mortuus. -Gratian.+ Quia ergo decimam nobis persoluebat uiuus, et apud nos sepeliendus est mortuus. Item, si quis de prouincias ad prouinciam transiret, et ibi domicilium sibi collocaret, liber factus a ditione prioris iudicis, iurisdictioni illius iudicis subiceretur, in cuius prouincia sedem sibi eligeret. Quia ergo isti a uestra diocesi in nostram transierunt, liberi a uestra -723+ ditione nostro iuri subiciuntur. Nostrum ergo est ius funerandi eos. Sed obicitur illud Melciadis Papae: <4 7> -C. VII.+ Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet. Placuit per omnia magno concilio, ut nullus proprii arbitrii temeritate aliam ecclesiam, nisi cui usus antiquorum parentum canonica institutione subiacere perhibetur, sepulturae causa adire procuret, nisi infirmitatis causa prepeditus in aliam fuerit regionem quolibet negotio progressus. Ad hec, si quis prelatus contra hec agere sategerit, ecclesiastico uinculo se subdi cognoscat. -Gratian.+ Sed aliud est ex temeritatis superbia usum antiquorum parentum non sequi, atque aliud rationabili occasione nouam sibi sepulturam eligere. Contra Melciadis Papae auctoritatem nititur qui superbia uel odio ductus, siue uanis persuasionibus aut uariis munusculis illectus, sepulturam suorum parentum sequi contempnit. Secundum Gregorium autem liberam habet ultimam uoluntatem qui certae rationis causa nouum suo corpori querit hospitium. -@. 1.+ Vel, ut quidam distinguunt, libera est ultima uoluntas cuiusque, non in sepultura sibi eligenda, sed in testamento conficiendo. Unde et testamentum appellatur, quia eo libere quisque testatur quid post suum decessum de propriis rebus fieri uelit. -@. 2.+ Sed non uidetur libera testatoris uoluntas, cum secundum Augustinum pro numero filiorum debeat fieri testamentaria distributio facultatum, ueluti, si quis habet unum filium, Christum putet alterum; si uero duos, Christum faciat tertium, et sic per ordinem. Et secundum Leonem quisque medietatem eorum, que Christo testatur, ecclesiae iubetur relinquere, apud quam fidei sacramenta suscepit. Sed illud Augustini non est iubentis, sed dehortantis, ne quis iratus filium suum exheredaret, atque totum Christo relinqueret. Ait enim in II. sermone de uita clericorum: <4 8> -C. VIII.+ Pro numero filiorum pars hereditatis Deo offeratur. Si quis irascitur filio suo, et moriens exheredat eum, si uiueret, non eum placarem? non ei filium reconciliare deberem? Quomodo ergo uolo ut cum filio suo habeat pacem, cuius appeto hereditatem? Sed plane sic faciat quod sepe hortatus sum. Unum filium habet: putet Christum alterum; duos habet: putet Christum tertium; decem habet: faciat Christum undecimum, et suscipio. -Gratian.+ Hac nimirum auctoritate mensura testatori prefigitur, non quam cogatur exsoluere, sed quam prohibetur transscendere. -+ -VI. Pars.+ -@. 1.+ Oblationes uero defunctorum qui reddere noluerint excommunicentur. -724+ Unde in Cartaginensi Concilio IV.: -[c. 95.]+ <4 9> -C. IX.+ Excommunicentur qui defunctorum oblationes ecclesiis negant. Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut difficulter reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur. -+ <4 10> -C. X.+ Ut infideles eiciantur ab ecclesiis, qui oblationes retinent defunctorum. Item ex Concilio Varensi. -[I., c. 4.]+ Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abiciendi, quia usque ad exinanitionem fidei peruenire certum est hanc pietatis diuinae exacerbationem, quia et fideles de corpore recedentes uotorum plenitudine et pauperes consolatu alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur. Hii ergo tales quasi egentium necatores, nec credentes iudicium Dei habendi sunt. Unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruit, congruente sententia, qua ait: "Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiae uero fraudare sacrilegium est." <1 C> <4 11> -C. XI.+ Qui oblata ecclesiis aut testamento relicta retinere presumpserint excommunicentur. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 4.]+ Clerici uel seculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamento relictas retinere perstiterint, aut id, quod ipsi donauerint ecclesiis uel monasteriis, crediderint auferendum, sicut sinodus sancta constituit, uelut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis excludantur. -@. 1.+ Si quis autem clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei tribuatur conmunio. -VII. Pars.+ -Gratian.+ Item queritur, an pro sepultura mortuorum aliquid sit exigendum? De his ita scribit Gregorius in Registro, Ianuario, Episcopo Sardiniae: <4 12> -C. XII.+ Pro sepultura nichil muneris exigendum est. Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea solidos pro filiae suae sepultura fraternitas uestra exigere uelit. Hoc autem uicium et nos, postquam, Deo auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia nostra omnino uetuimus, et per prauam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus, memores, quia dum Abraham a filiis Ephron, hoc est a filiis Seor, sepulcrum precio ad humandum corpus coniugis -725+ postularet, premium accipere rennuit, ne commodum uideretur de cadauere consecutus. Si ergo tantae considerationis paganus uir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus? Unde hoc auaritiae uicium ne in alienis denuo temptari presumatur, ammoneo. -@. 1.+ Sed si quando aliquem in ecclesia uestra sepeliri conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi uel heredes pro luminaribus sponte quid offerre uoluerint, accipere non uetamus. Peti uero aut aliquid exigi omnino prohibemus, ne (quod ualde irreligiosum est) aut uenalis (quod absit) dicatur ecclesia, aut uos de humanis uideamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaueribus studetis querere quolibet modo conpendium. <4 13> -C. XIII.+ Etiam coacti de sepultura precium accipere non debemus. Item Ieronimus super Genesim. Postquam precio uictus est Ephron, ut sepulcrum uenderet et acciperet argentum, licet cogente Abraham, uau littera, que apud illos pro o legitur, ablata est de eius nomine, et pro Ephron appellatus est Ephran, significante scriptura, non eum fuisse consummatae perfectaeque uirtutis, qui potuerit uendere memoriam mortuorum. -@. 1.+ Sciant igitur qui sepulcra uendunt uoluntarie, nec coguntur ut accipiant precium, sed a nolentibus quicquam extorquent, mutari nomen suum, et perire quiddam de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui inuitus accepit. <4 14> -C. XIV.+ De eodem. Item ex Concilio Triburiensi. -[c. 16.]+ In ecclesiastico namque libro scriptum est: "Mortuo non prohibeas gratiam, sciens, quia omnes moriemur." Et item: "Omnia, que de terra orta sunt, in terram conuertentur." Quid terra terram uendis? memento, quod terra es, et in terram reuerteris, et quoniam mors tibi futura est, et appropiat, et si tardat. Recordare, quia non hominis terra est, sed, ut Psalmista conmemorat: "Domini est terra, et plenitudo eius." Si terram uendis, inuasione rei reus teneberis. Gratis -726+ accepisti a Deo, gratis da pro eo. Quare interdictum sit omnibus omnino Christianis terram mortuis uendere, et debitam sepulturam denegare, nisi forte proximi et amici defuncti propter nomen et redemptionem animae uiri gratis aliquid dare uelint. <4 15> -C. XV.+ De eodem. Item ex Concilio Varensi. Precipiendum est secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nichil muneris exigant, nisi forte qui sepelitur uiuens iusserit ecclesiae, in cuius atrio sepelitur, aliquid de suis rebus tribuere, aut etiam post mortem illius, quibus conmissum est eius elemosinam facere, de rebus illius aliquid sponte dare uoluerint; et tamen nullatenus a presbiteris illis aliquid exigatur, siue ab illis, qui locis et uillis presunt. -@. 1.+ Prohibendum est etiam secundum maiorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam uero, aut prope altare, ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus sepeliantur. <4 16> -C. XVI.+ A sacris locis non iuuantur post mortem, quibus peccata dimissa non sunt. Item Augustinus. -VIII. Pars.+ Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris locis post mortem adiuuari non possunt, quia quos peccata grauiora deprimunt, si in sacris locis se sepelire faciunt, restat, ut de sua presumptione iudicentur, quatinus eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis accusat. <4 17> -C. XVII.+ Quibus prosit in ecclesia sepeliri. Item Gregorius. -[lib. IV. Dial. c. 50.]+ Cum grauia peccata non deprimunt, tunc prodest mortuis, si in ecclesiis sepeliantur, quia eorum proximi, quociens ad eadem sacra loca ueniunt, suorum quoque sepulturam aspiciunt, recordantur et preces pro eis Domino fundunt. Nam quos peccata grauia -727+ deprimunt ad maiorem cumulum dampnationis potius quam ad solutionem eorum corpora in ecclesiis ponuntur. <4 18> -C. XVIII.+ Qui sepeliantur in ecclesia. Item ex Concilio Magunciensi. -[I. c. 52.]+ Nullus mortuus infra ecclesiam sepeliatur, nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbiteri, uel fideles laici. -Gratian.+ Quid uero mortuis prosit iuxta ecclesiam sepeliri quidue ad eos perueniat, Augustinus in libro de agenda cura pro mortuis -[cap. ult.]+ ostendit, dicens. <4 19> -C. XIX.+ Quare mortui iuxta ecclesiam sepeliantur. Non estimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue altaris, siue orationum, siue elemosinarum sacrificiis solempniter supplicamus, quamuis non omnibus prosint pro quibus fiunt, sed his tantum, pro quibus dum uiuunt, cooperantur ut prosint. Sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum pretermittatur, ad quos hec beneficia possint et debeant peruenire. Melius enim supererunt ista his, quibus nec obsunt, nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt. -@. 1.+ Diligentius tamen facit quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter a suis. -@. 2.+ Corpori autem humando quicquid inpenditur non est presidium salutis, sed humanitatis offitium, secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. Unde opportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille in de recesserit, qui gerebat. Et si hec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt? ut corpori, sed tamen ut resurrecturo et in eternitate mansuro, inpensum huiusmodi offitium sit etiam quodammodo eiusdem fidei testimonium. -@. 3.+ Quod uero quisque apud memorias martirum sepelitur, hoc tantum michi uidetur prodesse defuncto, ut conmendans eum etiam martirum patrocinio affectus supplicationis pro illo augeatur. -Gratian.+ Contra Ieronimus: -[in epistolam ad Galat. c. 6. ad ea uerba: Unusquisque onus suum.]+ <4 20> -C. XX.+ Post mortem orationes non prosunt uiuentium. In presenti seculo scimus siue orationibus siue consiliis inuicem posse nos adiuuari. Cum autem ante tribunal Christi uenerimus, nec Iob, nec Daniel, nec Noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum. -Gratian.+ Verum hoc de inpenitentibus accipiendum est, de quibus propheta: "Non dabit Deo placationem suam, nec precium redemptionis animae suae, et ideo frater non redimet eum, sed laborabit in eternum, et uiuet in finem." De aliis autem intelligi non potest. -728+ Unde Gregorius Bonifatio Archiepiscopo: <4 21> -C. XXI.+ In penitencia defunctis bona prosunt uiuentium. Pro obeuntibus quippe consuluisse cognosceris, si liceat pro eis oblationes offerri. Sancta sic tenet ecclesia, ut quisque pro mortuis uere Christianis offerat oblationes, atque presbiter eorum faciat memoriam, et quamuis peccatis omnes subiaceamus, congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat; non tamen pro inpiis (quamuis Christiani fuerint) tale quid agere licebit. <4 22> -C. XXII.+ Quatuor modis soluuntur animae mortuorum. Idem. Animae defunctorum quatuor modis soluuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut karorum elemosinis, aut ieiunio cognatorum. -@. 1.+ Curatio uero funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt uiuorum solatia quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest inpio sepultura preciosa, oberit pio uilis aut nulla. -@. 2.+ Nec ideo tamen contempnenda sunt corpora et abicienda defunctorum, maximeque iustorum. -@. 3.+ Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosinis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus si neque hoc apud Deum perit, quod examinis hominum membris offitii diligentia persoluitur. <4 23> -C. XXIII.+ Ante diem iudicii sacrificiis et elemosinis mortui iuuantur. Item Augustinus in Enchiridion. -[c. 109. et 110.]+ Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut queque digna est uel requie, uel erumpna, pro eo quod sortita est in carne dum uiueret. Neque negandum est, defunctorum animas pietate suorum uiuentium releuari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, uel elemosinae fiunt in ecclesia. Sed eis hec prosunt, qui, cum uiuerent, hec sibi ut postea possent prodesse meruerunt. -@. 1.+ Est enim quidam uiuendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei ista post mortem non prosint. Est uero talis in bono, ut hec non requirat, et est rursus talis in malo, ut nec his ualeat, cum hec uita transierit, adiuuari. Quocirca omne hic meritum conparatur, quo possit post uitam releuari quispiam uel grauari. Et post pauca: -@. 2.+ Cum sacrificia altaris siue quarumcumque elemosinarum pro baptizatis omnibus offeruntur, pro ualde bonis gratiarum actiones sunt, pro non ualde malis propiciationes sunt, pro ualde malis, etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum, tamen uiuorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe, ut tollerabilior fiat ipsa dampnatio. -729+ -IX. Pars.+ -Gratian.+ De obseruatione autem tertii, septimi, tricesimi uel quadragesimi diei queritur, unde exordium sumpserit? Ambrosius in libro de obitu Theodosii Inperatoris: <4 24> -C. XXIV.+ Quare certi dies in mortuorum conmemoratione seruentur. Quia alii tertium diem, alii septimum, alii tricesimum, alii quadragesimum obseruare consueuerunt in offitiis mortuorum, quid doceat lectio consideremus. "Defuncto, inquit, Iacob, precepit Ioseph pueris suis sepultoribus, ut sepelirent eum, et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt quadraginta dies. Sic enim dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum septem diebus." Hec ergo sequenda sollempnitas, quam prescribit lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum est: "Quia planxerunt filii Israel Moysen triginta diebus, et consummati sunt dies luctus." Utraque ergo obseruatio habet auctoritatem, qua necessarium pietatis inpletur offitium. -X. Pars.+ -Gratian.+ Lugere autem et tristari tam pro nostra quam pro aliorum morte Ciprianus prohibet dicens. <4 25> -C. XXV.+ Nec pro nostra, nec pro morte aliorum tristari debemus. Quam preposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et accersit de hoc mundo, non statim uoluntatis eius inperio pareamus, obnitimur et reluctamur, et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et merore perducimur, exeuntes istinc necessitatis uinculo, non uoluntatis obsequio, et uolumus ab eo premiis celestibus honorari, ad quem uenimus inuiti. Idem: -@. 1.+ Nobis quoque ipsis minimis et extremis quociens reuelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione preceptum est, ut contestarer assidue, ut publice predicarem, fratres non esse lugendos accersione dominica de seculo liberatos, cum sciamus non amitti, sed premitti, recedentes precedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent. <4 26> -C. XXVI.+ Ex pusillanimitate mortuos lugere contingit. Item Iohannes Crisostomus, in epistola ad Ebreos. Ubicumque sepeliamur, Domini est terra et plenitudo eius. Scilicet quod oportet fieri efficiatur. Lugere autem et deplorare et lamentari eos, qui de hac uita decedunt, ex pusillanimitate contingit. -730+ -Gratian.+ Hoc autem ex desperatione futurae resurrectionis intelligitur. Unde et Apostolus non simpliciter ait: "Nolumus uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini," sed addidit: "sicut et ceteri, qui spem non habent." Pietatis namque affectu et humanitatis intuitu mortuos lugere non prohibemur, sicut nonnullos sanctorum aliorum exequiis pias lacrimas inpendisse legimus. Hinc etiam Anastasius Papa: -[ep. II. ad Nerianum]+ <4 27> -C. XXVII.+ Qui spem futurae resurrectionis habent de mortuis nimium tristari non debent. Habent forsitan illi iustam longi doloris excusationem, qui uitam alteram nesciunt, qui de hoc seculo ad melius esse transitum non confidunt. Nos autem, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc magis nobis in culpa sit. Nam diffidentiae quodammodo genus est contra hoc, quod quisque predicat, querere, iustitiam amans, dicente Apostolo: "Nolumus autem uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent." <4 28> -C. XXVIII.+ De eodem. Item ex Concilio Tolletano III. -[c. 22.]+ Qui diuina uocatione ab hac uita recedunt, cum psalmis tantummodo et psallentium uocibus debent ad sepulcrum deferri. Sufficiat autem, quod in spe resurrectionis Christianorum corporibus famulatus diuinorum inpenditur canticorum. Prohibet nos sanctus Apostolus lugere defunctos, dicens: "De dormientibus autem nolo uos contristari, sicut et ceteri, qui spem non habent." Et Dominus non fleuit mortuum Lazarum, sed ad huius uitae erumpnas plorauit resuscitandum. Si autem potest hoc episcopus omnibus Christianis prohibere, non moretur agere. Religiosis tamen omnino aliter fieri non debere censemus. Sic enim Christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum. -XI. Pars.+ -Gratian.+ De mortuis etiam queritur, utrum sciant ea, que hic a uiuis geruntur? Ysaias ex persona populi afflicti ait: "Abraham pater noster nesciuit." Augustinus quoque in libro de agenda cura pro mortuis illud idem testatur, dicens: -[c. 15.]+ <4 29> -C. XXIX.+ Mortui ex se nesciunt que hic geruntur. Fatendum est, nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis, qui -731+ hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed que sinuntur etiam isti meminisse et que illos quibus hec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus, que hic aguntur, presto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. -@. 1.+ Multi quoque ad uiuos aliquos ex mortuis uenire credunt, sicut e contrario Paulum ex uiuis in paradisum raptum esse diuina scriptura testatur. -XII. Pars.+ -Gratian.+ De his autem, qui in patibulis suspenduntur, queritur, an iuxta ecclesiam sint sepeliendi? De quibus in Magonciensi Concilio -[II. sub Rab ano, c. 27.,]+ ita statutum est: <4 30> -C. XXX.+ Non est deneganda communio his, qui in patibulis suspenduntur. Quesitum est ab aliquibus fratribus de his, qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem Deo peractam, utrum cadauera eorum ad ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et missae celebrandae, an non? Quibus respondemus, si omnibus de peccatis suis puram confessionem agentibus et digne penitentibus communio in fine secundum canonum precepta danda est, cur canones communionem uel sepulturam eis interdicunt, qui pro peccatis suis penam extremam persoluerunt et confitentur, uel confiteri desiderant? Scriptum est enim: "Non iudicat Deus bis in id ipsum."

-[PALEA.+ <4 31> -C. XXXI.+ Fures et latrones, si in furando aut depredando occidantur, uisum est pro eis non orandum. Si conprehensi aut uulnerati presbitero uel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus. -]+

-[PALEA.+ <4 32> -C. XXXII.+ De eodem. Item ex Concilio Aurelianensi. Si fur aut latro captus in preda absque occisione potest conprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem Dei creati et in nomine eius baptizati sunt, interfectores eorum quadraginta diebus non intrent ecclesiam. Lanea ueste induti ab escis et potibus, qui interdicti sunt, a toro, a gladio, ab equitatu se abstineant. In tertia, quinta feria et sabbato aliquo genere leguminum uel olerum, et pomis, paruisque pisciculis, cum mediocri cereuisia uicissim utantur et temperate. -732+ Sin autem a ueridicis conprobatur testibus, quod sine odii meditatione se suaque liberando diaboli membra interfecerint, et capi non poterant, penitenciam pro homicidio eis non iniungimus, nisi ipsi uoluerint aliquid quod humanitatis est facere. At si presbiter est, non deponatur; cunctis tamen diebus uitae suae penitenciam agat. -]+

<1 C> <2 14> -CAUSA XIV.+ -GRATIANUS.+ Canonici cuiusdam ecclesiae questionem mouent de prediis; testes ex fratribus suis producunt; negociatoribus pecuniam crediderunt, ut ex eorum mercibus emolumenta acciperent. -(Qu. I.)+ Queritur, an liceat eis repetere sua? -(Qu. II.)+ Secundo, an illi testes sint audiendi? -(Qu. III.)+ Tertio, an illud sit usuras exigere? -(Qu. IV.)+ Quarto, an liceat clericis uel laicis a quolibet usuras expetere? -(Qu. V.)+ Quinto, an elemosinae de usuris fieri possint? -(Qu. VI.)+ Sexto, an usurarii penitenciam agere ualeant, nisi quod male acceperunt restituant. <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Quod sua repetere non possint, facile posse probari uidetur. Ait enim Dominus in euangelio: "Si uis perfectus esse, uade, et uende omnia, que habes, et da pauperibus." Quia ergo isti iter perfectionis arripiunt, non licet eis sua habere. Multo ergo minus licet eis repetere, quia non debet repeti quod possideri non licet. -@. 1.+ Item: "Si quis uoluerit tunicam tuam tollere, et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium." -@. 2.+ Item Apostolus in epistola ad Corinthios: "Secularia igitur iudicia si habueritis, omnino peccatum est in uobis." -@. 3.+ Item Gregorius exponens: "Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate," inquit: "Cum mens concepta desideria sequitur, seruire rebus conuincitur, quarum amore superatur." <4 1> -C. I.+ Pro rebus transitoriis episcopus prouocatus non litiget. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 19.]+ Episcopus nec prouocatus pro rebus transitoriis litiget. -Gratian.+ Quia ergo generaliter perfectis prohibetur in iudicio contendere, patet, quod istis non licet stare coram iudice. -@. 1.+ His ita respondetur: prohibetur perfecto in iudicio stare captando lucrum, sed non euitando dampnum. Vel aliter: Aliud est sua -733+ possidere, aliud est communium procuratorem esse. Canonici. non possident sua, quia res Deo oblatae non sunt alicuius. Utuntur enim rebus ecclesiae, non ut suis, sed tamquam ad dispensandum sibi creditis. Unde Prosper in libro de uita contemplatiua: "Sacerdos, cui dispensationis cura conmissa est, etc." require in causa eius, a quo pro ingressu monasterii pecunia exigebatur. Sicut ergo isti non sua possident, ita nec sua repetunt, sed res ecclesiae, quarum procurationem gerunt. Similiter quod in iudicio prohibentur contendere sic intelligendum est, uidelicet, ut non sibi stent coram iudice, sed aliis. Aliis autem coram iudice astitisse, et pro eis iudicem interpellasse nonnullos sanctorum legimus. Hi autem non sibi stant, sed pauperibus, quorum necessitatibus profutura repetunt, et ita non prohibentur stare coram iudice. -@. 2.+ Illud uero euangelii: "Si quis abstulerit tibi tunicam, etc." non precipientis est, sed exhortantis. Unde Augustinus ait: -[lib. XIX. contra Faustum, c. 25.]+ <4 2> -C. II.+ Peccat, qui ultra debitum exigit, non qui sibi debita reposcit. Quod debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Peccat autem qui exigit ultra debitum, ideoque lex modum figens penam talionis instituit. Sed tu eo longe es a peccato iniusti exactoris, quo omnino non exigis debitum, ideoque bonus magister ait: "Qui te percutit in maxillam, prebe ei et alteram," presertim ne cogamur et ipsi reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum. -[Gratian.]+ Sic et cetera accipies. <4 3> -[C. III.]+ Idem de sermone domini in monte. Quisquis preceptis non obtemperat, reus est et debitor penae. Et paulo post: -@. 1.+ Precepto Domini non obedire peccatum est; et consilio si uti nolueris, minus boni adipisceris. Item Gregorius in epistola ad Iouinianum: -@. 2.+ Quod precipitur inperatur; quod inperatur necesse est fieri; si non fiat, penam habet. -@. 3.+ Ubi consilium datur, offerentis arbitrium est; ubi preceptum, necessitas seruientis. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ De eo autem, quod queritur, an de suis fratribus testes possint producere, multis auctoritatibus uidetur esse prohibitum. Leges enim tam sacrorum canonum quam secularium principum prohibent aduersus alium testem de sua domo produci. Contra se enim quisque testari potest, pro se uero minime. Quia ergo isti producuntur, ut pro se ipsis testimonium ferant, (non enim suae utilitatis ecclesiae se penitus inmunes arbitrantur futuros, patet, quod eorum uox in talibus non est audienda. Sed distinctio -734+ hec et testium examinatio in criminalibus causis seruanda est; in ciuilibus autem non usquequaque. In criminali enim causa non licet testem de domo propria produci, in ciuili autem prelatis ecclesiae licet. Unde Pascalis II. Guidoni, Archiepiscopo Viennensi, apostolicae sedis Legato scribit, dicens: <4 1> -C. I.+ Clerici pro sua ecclesia testimonium ferre possunt. Super prudentia tua plurimum admiramur, quod in negocio B. Stephani clericorum ipsorum acceptare nolueris testimonium. Diuersae sunt namque species causarum, nec in omnibus causis crimina agitantur. In criminibus siquidem accusatorum et testium illa districtio obseruanda est, que in canonibus continetur, ne qui ad probationem domestici assumantur. Ceterum in possessionum uel huiusmodi negociis hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negocia tractauerunt, de quorum auditu et uisu hesitatio esse non debeat. Si ergo idem clerici idonei sunt ad assertionem causae illius, nullatenus remoueantur, sed, sicut aliis litteris deliberatum est, inter S. Iohannis et S. Stephani canonicos lis illa plenius decidatur. -Gratian.+ Potest etiam intelligi aliter. Domestici ad probationem non admittantur, ut pro his uidelicet, quorum sunt domestici, testimonium ferant. Hii autem (sicut supra de actoribus dictum est) non pro domesticis, sed pro ecclesia, que mater est omnium pauperum, testimonium dicant. In conficiendis autem instrumentis secularium negociorum presbiteri non uocentur ad testimonium, sed, si casu contractui eos interfuisse acciderit, iubente episcopo testimonium dicant. Unde in Sinodo habita Romae ab Eugenio Papa -[II.]+ statutum est: -[cap. 13.]+ <4 2> -C. II.+ In conficiendis instrumentis sacerdotes ad testimonium non uocentur. Quamquam sacerdotum testimonium credibile habeatur, tamen in ipsis secularibus negociis pro conficiendis instrumentis ad testimonium non rogentur, quia eos talibus rebus interesse non conuenit. Si autem euentu aliquo causae interfuerint, et aliquid uiderint uel audierint, ubi nullae idoneae secularium personae inueniantur, ne ueritas occultetur, et malus ut bonus estimetur, in prouidentia proprii sit episcopi, ut aut coram se et conpetentibus iudicibus, aut aliter ueritatem honorifice testificentur. -+ <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ Quod autem preter summam emolumenta sectari sit usuras exigere, auctoritate Augustini probatur, qui in psalmo XXXVI. -[ad. uers. "Tota die"]+ scribit, dicens: -735+ <4 1> -C. I.+ Qui plus quam dederit expetit usuras accipit. Si feneraueris hominem, id est si tu mutuum dederis pecuniam tuam, a quo plus quam dedisti expectes, non pecuniam solam, sed aliquid plus quam dedisti, siue illud triticum sit, siue uinum, siue oleum, siue quodlibet aliud, si plus quam dedisti expectes accipere, fenerator es, et in hoc inprobandus, non laudandus. <4 2> -C. II.+ Quicquid supra datum exigitur, usura est. Item Ieronimus super Ezechielem, libro VI. -[ad. c. 18.]+ Putant quidam usuras tantum esse in pecunia. Quod prouidens diuina scriptura omnis rei superhabundantiam aufert, ut plus non recipias quam dedisti. Item: -@. 1.+ Alii pro pecunia fenerata solent munuscula diuersi generis accipere, et non intelligunt scripturam usuram appellare et superhabundantiam quicquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint. <4 3> -C. III.+ Quicquid sorti accidit usura est. Item Ambrosius de Nabuthe. Plerique refugientes precepta legis cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt. Ideo audiant quid lex dicat: "Neque," inquit, "usuram, escarum accipies, neque omnium rerum." Item: -@. 1.+ Esca usura est, et uestis usura est, et quodcumque sorti accidit usura est; et quodcumque uelis ei nomen inponas, usura est. Item: -@. 2.+ Si quis instaurandum conuiuium putet, ad negociatorem mittit, ut absinthiati cupellam sibi gratis deferat, ad cauponem dirigit, ut Picenum uinum aut Tiriacum requirat; ad lanium, ut uuluam sibi procuret; ad alium, ut sibi poma adornet. <4 4> -C. IV.+ Quando amplius exigitur quam detur, usura accipitur. Item ex Concilio Agatensi. Usura est, ubi amplius requiritur quam quod datur. Verbi gratia, si solidos decem dederis, et amplius quesieris, uel dederis frumenti modium unum, et super aliquid exegeris. -Gratian.+ Ecce euidenter ostenditur, quod quicquid ultra sortem exigitur usura est. -736+ <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ Quod uero nec clericis, nec laicis liceat usuras exigere, probatur auctoritate Gelasii et aliorum. Ait enim Gelasius Papa, scribens clericis per Lucaniam et Siciliam: -[c. 17.]+ <4 1> -C. I.+ A questibus negociationis clerici abstineant. Clerici ab indignis questibus nouerint abstinendum, et ab omni cuiuslibet negociationis ingenio uel cupiditate cessandum. In quocumque uero gradu sint, si cessare noluerint, mox a clericalibus offitiis abstinere cogantur. <4 2> -C. II.+ Excommunicentur ministri, qui fenerantur. Item ex Concilio Arelatensi I., quod confirmauit Siluester Papa. -[c. 12.]+ Ministri, qui fenerantur, placuit iuxta formam diuinitus datam eos a communione abstinere. <4 3> -C. III.+ Qui uolunt esse in clero a studio negociationis abstineant. Item ex Concilio Terraconensi. -[c. 2.]+ Canonum statutis firmatum est, ut quicumque in clero esse uoluerit emendi uilius et uendendi karius studio non utatur. Quod si exercere uoluerit, cohibeatur a clero. <4 4> -C. IV.+ Alienetur a clero usuras aut superhabundantiam exigens. Item ex Concilio Martini papae. -[c. 62.]+ Si quis oblitus timorem Domini, et sacrarum scripturarum, que dicunt: "Pecuniam suam non dedit ad usuram, post hanc cognicionem magni concilii fenerauerit uel centesimam exegerit, aut ex quolibet negocio turpis lucri quesierit, aut per diuersas species uini, uel frugis, uel cuiuslibet rei, emendo uel uendendo aliqua incrementa susceperit, de gradu suo deiectus alienus habeatur a clero. <4 5> -C. V.+ Pro pecunia, quam dedit mutuo clericus, iusto precio species recipiat. Item ex eodem. Si quis clericus in necessitate solidum prestiterit, hoc de uino uel frumento accipiat, quod mercandi causa tempore -737+ statuto decretum fuerit uenundare. Ceterum si speciem non habuerit necessariam, ipsum quod dedit, ullo augmento recipiat. <4 6> -C. VI.+ Clericus non plus accipiat quam conmodauit. Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 16.]+ Nullus clericorum amplius accipiat quam conmodauit; si pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem, eandem speciem, quam dedit, accipiat, et quicquid aliud tantum, quantum dedit, accipiat. <4 7> -C. VII.+ -[VIII.]+ De eodem. Item ex Niceno Concilio. -[c. 17.]+ Quoniam multi clerici, auaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt diuini precepti, quo dictum est: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram," statuit hoc sanctum concilium, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipere, uel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, uel etiam species frumentorum ad sescuplum dare, omnis, qui tale aliquid conatus fuerit ad questum, deiciatur a clero, et alienus habeatur ab ecclesiastico gradu. <4 8> -C. VIII.+ -[VII.]+ Etiam laicis usura dampnabilis est. Item Leo Papa. -[epist. I. c. 3.]+ Nec hoc quoque pretereundum duximus, esse quosdam turpis lucri cupiditate captos qui usurariam exercent pecuniam, et fenore uolunt ditescere. Quod nos ut non dicamus in eos, qui sunt in clericali ordine constituti, sed etiam in laicos cadere, qui se Christianos dici capiunt, condolemus. Quod uindicari acrius in eos, qui fuerint confutati, decernimus, ut omnis peccandi oportunitas adimatur. <4 9> -C. IX.+ Turpe lucrum sequitur, qui minus emit, ut plus uendat. Item Iulius Papa. Quicumque tempore messis uel uindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem conparat annonam uel uinum, uerbi gratia de duobus denariis conparat modium unum, et seruat, usque dum uendatur denariis quatuor aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus. -738+ <4 10> -C. X.+ Rapinam facit qui usuram accipit. Item Ambrosius in libro de bono mortis. -[c. 12.]+ Si quis usuram accipit, rapinam facit, uita non uiuit. <4 11> -C. XI.+ Non minus crudelis est qui pauperem trucidat fenore, quam qui diuiti aliqua rapit. Item Augustinus ad Macedonium. -[ep. LIV.]+ Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid uel eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem fenore? Hec utique atque huiusmodi male utique possidentur, et uellem ut restituerentur, sed non est quo iudice repetantur. Iam uero prudenter intueamur quod scriptum est: "Fideli homini totus mundus diuitiarum est: infideli autem nec obolus," nonne omnes, qui uidentur sibi gaudere conquisitis, eisque uti nesciunt, alienum possidere conuincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et hoc iuste, quod bene. Omne igitur, quod male possidetur, alienum est; male autem possidet qui male utitur. -Gratian.+ Porro, a quo usurae exigendae sint, Ambrosius testatur, dicens: -[in libro de Tobia, c. 15.]+ <4 12> -C. XII.+ Ab illo usuram exigere possumus, cui iure nocemus. Ab illo exige usuram, cui nocere merito desideras; cui iure inferuntur arma, huic legitime inferuntur usurae; quem bello uincere non potes, ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat qui usuras flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur qui fuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi ius belli, ibi ius usurae. <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod uero elemosinae non sint faciendae ex fenore uel usuris, nec ex quolibet male acquisito, Augustinus testatur in libro de uerbis Domini tractatu XXXV.: <4 1> -C. I.+ De usuris elemosinae fieri non possunt. Nolite uelle elemosinas facere de fenore et usuris. -739+ <4 2> -C. II.+ Oblatis de rapina reprobatur a Deo. Item Augustinus. Inmolans ex iniquo oblatio est maculata. Dona iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui. Panis egentium uita pauperis est. Qui defraudat illum homo sanguinis est. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit necessario, fratres sunt. <4 3> -C. III.+ Non est aliquid rapiendum diuitibus, ut detur egenis. Item Augustinus in Omelia. Forte aliquis cogitat et dicit: Multi sunt Christiani diuites, auari, cupidi; non habeo peccatum, si illis abstulero, et pauperibus dedero. Unde enim illi nil boni agunt, mercedem habere potero. Sed huiusmodi cogitatio ei Diaboli calliditate suggeritur. Nam si totum tribuat quod abstulerit, potius peccatum addit quam minuat.

-[PALEA.+ <4 4> -C. IV.+ De eodem. Item Ieronimus. Nemo, qui rapit, moriens, si habet unde reddat, saluatur. Si eos, quorum fuit, inuenire non poterit, ecclesiae uel pauperibus tribuat. -]+

-[PALEA.+ <4 5> -C. V.+ De eodem. Item Ambrosius. Rapinam emere non licet, nisi ea intentione, ut cui est ablata reddatur. -]+

<4 6> -C. VI.+ Furtum conmittit qui inuentum non reddit. Item eiusdem. Si quid inuenisti, et non reddidisti, rapuisti; quantum potuisti fecisti. Quia plus non inuenisti. Qui alienum negat, si posset et tolleret. -@. 1.+ Deus cor interrogat, non manum. <4 7> -C. VII.+ Qui de rebus concessis et bene quesitis elemosinam inpendit, illa placet Deo. Item Gregorius. -[lib. VII. epist. 110. ad Syagrium.]+ Elemosina redemptoris nostri oculis illa placet, que non ex illicitis et iniquitate congeritur, sed que de rebus concessis et bene acquisitis inpenditur. -740+ <4 8> -C. VIII.+ Peccat qui rem inuentam non reddit. Item Ieronimus in libro Leuitici. Multi sine peccato putant esse, si alienum, quod inuenerint, teneant, et dicunt, Deus michi dedit, cui habeo reddere? Discant hoc peccatum simile esse rapinae, si quis inuenta non reddat. <4 9> -C. IX.+ Bonus usus non iustificat iniuste quesita. Item Augustinus. -[lib. de bono coniugali, c. 14.]+ Neque enim si agris inique ac perperam inuasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus elemosinas largas faciat, ideo rapinam iustificat. -@. 1.+ Neque si alius ruri paterno, uel iuste quesito auarus incumbat, ideo culpanda est iuris ciuilis regula, qua possessor legitimus factus est. -@. 2.+ Nec tirannicae factionis peruersitas laudabilis erit, si regia clementia tirannos subditos tractet. -@. 3.+ Nec uituperetur ordo regiae potestatis, si rex tirannica crudelitate seuiat. Aliud namque est iniusta potestate iuste uelle uti, et aliud est iusta potestate iniuste uelle uti. <4 10> -C. X.+ Cum alterius detrimento alteri subuenire non licet. Item Ambrosius in libro -[III.]+ de offitiis. -[c. 9.]+ Denique, si non potest alteri subueniri, nisi alter ledatur, commodius est neutrum iuuari quam alterum grauari. Ideoque in causis pecuniariis interuenire non est sacerdotale in quibus non potest fieri, quin frequenter alter ledatur, qui uincitur, quoniam intercessoris beneficio se uictum arbitratur. Sacerdotis igitur est nulli nocere, prodesse uelle omnibus; posse autem solius Dei est. <4 11> -C. XI.+ Elemosinae et sacrificia non placent Deo, que offeruntur ex scelere. Item Gregorius in Registro. -[lib. VII. Indict. 2. epist. 126. Reccaredo Regi.]+ Scriptum est: "Victimae inpiorum abhominabiles sunt Deo: uota iustorum placabilia;" neque enim in omnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo detur inspicitur. Hinc est enim quod scriptum est: "Respexit Deus ad Abel, et ad munera eius; ad Cain autem et ad munera eius non respexit." Dicturus quippe, quia Dominus respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. "Dona quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum propiciabitur peccatis eorum." Idem: "Longe est Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet." -II. Pars.+ -Gratian.+ Contra in Exodo legitur, quod filii Israel, exituri de Egypto, a uicinis suis acceperunt mutuo -741+ uasa aurea et argentea, ex quibus postea edificauerunt tabernaculum Domino. His respondet Augustinus in libro questionum Exodi: -[quest. 39.]+ <4 12> -C. XII.+ Non licet aliena rapere exemplo Israelitarum spoliantium Egyptios. Dixit Dominus ad Moysen: "Petat uir a proximo, et mulier a proxima, uasa aurea et argentea, et uestem." Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteat. Nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium prebuerunt. -III. Pars.+ -Gratian.+ Item obicitur: Aliena rapere non est contra preceptum: nullo siquidem Dei mandato rapina uidetur prohibita. Sed nomine furti omnis illicita usurpatio rei alienae intelligitur. Unde Augustinus in eodem libro: -[quest. 71.]+ <4 13> -C. XIII.+ Maioris penae est uiolenter aliquid eripere, quam furari. Penale est occulte auferre: multo maioris penae est uisibiliter eripere. Auferre ergo nolenti, siue occulte siue palam, habet preceptum suum. Furti enim nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique furti nomine in lege ueteris testamenti et rapinam intelligi uoluit. A parte enim totum significauit, quicquid illicite rerum proximi aufertur. -Gratian.+ His auctoritatibus probatur, quod neque ex rebus inuentis, neque ex male conquisitis elemosinam quisquam facere potest. -IV. Pars.+ -@. 1.+ Sed Augustinus contra testatur -[serm. XXXV. de uerbis Domini]+ dicens: <4 14> -C. XIV.+ De male adquisitis bonum fieri potest. Qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum. Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto tu bonus, qui facis de malo bonum, et cum ceperis aliquid boni facere de malo, noli remanere tu malus. Nummi tui conuertuntur in bonum, et tu remanes malus? -Gratian.+ Sed hoc multipliciter intelligitur. Facit enim de malo bonum qui reddit quod illicite abstulit. Nomine etiam mali cura et sollicitudo mortalium exprimitur. De malo ergo bonum facit qui pauperibus dispensat quod cum labore et sollicitudine acquisiuit, iuxta illud euangelii: "Facite uobis amicos de mammona iniquitatis." Vel ex malo acquiritur quod ex turpi causa possidetur, ueluti cum mathematicus ex arte, quam docet, uel ex futuris, que pronunciat, nonnulla lucratur. Que uero de malo sic acquiruntur in bonum possunt conuerti. De peccato etiam aliqua nonnumquam acquiruntur, que pauperibus iuste erogantur. -742+ Unde Augustinus ad Macedonium: -[epist. LIV.]+ <4 15> -C. XV.+ Que male acquiruntur aliquando bene possunt expendi. Non sane quicquid ab inuito sumitur iniuriose aufertur. Nam plerique nec medico uolunt reddere honorem suum, nec operario mercedem; nec tamen hec qui ab inuito accipiunt, per iniuriam accipiunt, que potius per iniuriam non darentur. -@. 1.+ Sed non ideo debet iudex uendere iustum iudicium, aut testis uerum testimonium, quia uendit aduocatus iustum patrocinium et iurisperitus uerum consilium. Illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur: isti ex una parte consistunt. Cum autem iudicia et testimonia, que nec iusta et uera uendenda sunt, iniqua et falsa uenduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam, quamuis a uolentibus, datur. Ille tamen solet male sibi ablatam pecuniam repetere, qui iustum iudicium emit, quoniam uenale esse non debuit. Qui uero pro iniquo iudicio dedit, uellet quidem repetere, nisi timeret uel puderet emisse. -@. 2.+ Sunt aliae personae inferioris loci, que ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut offitialis, et qui amouetur, et cui admouetur offitium. Ab his extorta per inmoderatam inprobitatem repeti solent; magisque reprehendimus qui talia inusitate repetiuerunt, quam qui ea de more sumpserunt, quoniam multae necessariae personae rebus humanis uel inuitantur huiusmodi commodis, uel tenentur. -@. 3.+ Isti, si uiam uitae mutauerint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea, que hoc modo acquisierunt, tanquam sua pauperibus largiuntur, quam eis, a quibus accepta sunt, tamquam aliena restituant. -@. 4.+ Qui uero contra ius societatis humanae furtis, rapinis, calumpniis, obpressionibus, inuasionibus aliqua abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus, Zachei publicani exemplo. <3 6> -QUESTIO VI.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod uero penitencia agi non possit, nisi res aliena reddatur, testatur Augustinus in epistola -[LIV.]+ ad Macedonium. -+ <4 1> -C. I.+ Penitencia non agitur, si res aliena non restituitur. Si res aliena, propter quam peccatum est, reddi possit, et non redditur, penitencia non agitur, sed simulatur. Si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; si, ut dixi, restitui potest. Plerumque enim qui aufert amittit, siue alios patiendo malos siue ipse male uiuendo, nec aliud habet unde restituat. -@. 1.+ Huic certe non possumus dicere, redde quod abstulisti, nisi cum habere credimus et negare. Ubi quidem si -743+ aliquos sustinet cruciatus repente, dum existimatur habere quod reddat, non est iniquitas, quia, si non est unde reddat ablatam pecuniam, tamen, dum eam per molestias corporales reddere conpellitur, peccati quo male ablata est, penas luit. -@. 2.+ Sed non inhumanum est etiam pro talibus intercedere non ad hoc ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem seuiat. Et paulo post: -@. 3.+ Illud uero fidentissime dixerim, eum, qui pro homine ad hoc interuenit, ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem (quantum honeste potest) ad reddendum non conpellit, socium esse fraudis et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus quam inpendimus. Non enim opem fert qui ad peccandum adiuuat, ac non potius adiuuat sed obuiat subuertendo atque obprimendo. -@. 4.+ Sed numquid nos ideo aut exigere aut exigendum tradere uel possumus uel debemus? Agimus, quantum episcopalis facultas dat, et humanum quidem nonnumquam, sed maxime ac semper diuinum iudicium comminantes. Nolentes autem reddere, quos nouimus et male abstulisse, et unde reddant habere, arguimus, increpamus, obtestamur, quosdam clam, quosdam palam, sicut diuersitas personarum diuersam uidetur posse uel accipere medicinam. -II. Pars.+ -Gratian.+ Si uero rem alienam quis consecrauerit, non eandem, sed estimationem eius restituere debet. Unde Gregorius: -[lib. VII. Indict. 2. epist. 58. Fantino Defensori]+ <4 2> -C. II.+ Qui rem alienam consecrat, eius estimationem restituat. Conperimus, nullam extitisse causam, pro qua res eorum potuissent rationabiliter occupari, atque eas inconsulte ac temere consecrari. Idcirco experientiae tuae precipimus, ut, quia quod semel consecratum est eis non ualet ultra restitui, studii tui sit ut ipse episcopus debeat precium dare. -III. Pars.+ -Gratian.+ Pro malis autem apud principes ecclesia debet intercedere, non eos temerario ausu defendere. Unde Gregorius Romano Defensori: -[lib. VII. Indict. 2. epist. 24.]+ <4 3> -C. III.+ Ecclesia pro malis intercedat non eos temere defendat. Hii, qui in furtis publicis inplicati sunt, a nobis non uideantur iniuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus; sed quantum decet ecclesiam ammonendo, uerbum intercessionis adhibendo quibus ualetis succurrite, ut et aliis opem feratis, et opinionem sanctae ecclesiae non inquinetis. -744+ -IV. Pars.+ -Gratian.+ Furtum autem non tam in quantitate rei quam in affectu furantis consideratur. Unde Ieronimus in epistola ad Titum: -[ad c. 2.]+ <4 4> -C. IV.+ Non solum in maioribus sed etiam in minoribus furtum conmittitur. Fur autem non solum in maioribus, sed in minoribus etiam iudicatur. Non enim, quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. Quomodo in fornicatione non idcirco diuersa sit fornicatio si mulier pulcra aut deformis, ancilla aut ingenua, paupera aut opulenta sed qualiscumque illa fuerit, una est fornicatio ita in furto, quantumcumque quis abstulerit, furti crimen incurrit. <1 C> <2 15> -CAUSA XV.+ -GRATIANUS.+ Clericus quidam crimine carnis lapsus esse perhibetur ante, quam sacerdotalem benedictionem consequeretur. Postquam uero sacerdotium adeptus est, in furorem uersus quendam interfecit. Recuperata uero sanitate apud episcopum accusatur ab ea, cum qua lapsus esse dicitur. Episcopus autem die dominico causam examinat. Sacerdos inficiatur crimen sibi illatum; quorundam clericorum sibi patrocinia querit; illi uero non sine precio sibi patrocinantur; tandem episcopus questionibus confessionem extorquet; demum solus et absque sinodali audientia illum sententia ferit. -(Qu. I.)+ Queritur autem, an ea, que mente alienata fiunt, sint inputanda? -(Qu. II.)+ Secundo, an pro inpensis patrociniis liceat clericis munera exigere? -(Qu. III.)+ Tertio, an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? -(Qu. IV.)+ Quarto, an die dominico eius causa sit uentilanda? -(Qu. V.)+ Quinto, an sibi neganti purgatio sit deferenda? -(Qu. VI.)+ Sexto, an eius confessio cruciatibus sit extorquenda? -(Qu. VII.)+ Septimo, an absque sinodali audientia episcopus ualeat sacerdotem dampnare? -(Qu. VIII.)+ Octauo, si sponte confessus aut ab aliis conuictus fuerit, quod ante ordinationem peccauerit, an suscepti ordinis offitium sibi exequi liceat? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem ea, que alienata mente fiunt, non sint inputanda, facile uidetur posse probari. Peccata namque alia penes uoluntatem animi, alia circa naturae infirmitatem uidentur consistere. Est autem uoluntas, ut Augustinus ait in libro 1. retractationum, -[cap. 15.]+ animi motus ad aliquid uel non -745+ imitandum, uel adipiscendum. Quod propterea dictum est, ut hac diffinitione uolens a nolente discerneretur. -@. 1.+ Ex uoluntate itaque peccata procedunt, que libero mentis arbitrio et delinquendi proposito conmittuntur. -@. 2.+ Porro infirmitas alia est animi, alia carnis. Infirmitas animi est ignorantia; carnis infirmitas est concupiscentia. Ex utraque autem infirmitate que procedunt inputantur ad penam. Unde de quibusdam ignorantibus dictum est: "Si quis ignorat, ignorabitur." Tales erant illi, de quibus Christus ait apostolis: "Extra sinagogam facient uos, quia arbitrabuntur obsequium se prestare Deo." De eisdem etiam Apostolus scribit in epistola ad Romanos: "Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam." Nullum tamen eorum in sua perfidia perseuerantem hec ignorantia excusat. Ex carnis infirmitate procedunt que naturae languore fiunt, que, nisi inputarentur ad penam, nequaquam Apostolus lege carnis grauatus diceret: "Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? etc." Siue ergo penes uoluntatem, siue penes infirmitatem peccata consistant, semper inputantur ad penam. -@. 3.+ Cui sententiae illud Augustini de uera religione -[C. 14.]+ contrarium esse uidetur: "Usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nisi sit uoluntarium nullo modo sit peccatum, et hoc quidem adeo manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat." Quare aut negandum est peccatum conmitti, aut fatendum est cum uoluntate conmitti. -@. 4.+ Sed hoc non generaliter de omnibus peccatis intelligendum esse, idem Augustinus in 1. libro retractionum -[cap. 13.]+ ostendit, dicens: "Usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. -@. 5.+ Potest uideri falsa hec diffinitio; sed si diligenter excutiatur, inuenitur uerissima. Peccatum illud quippe cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam pena peccati. Quamuis et illa, que non inmerito non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus, uel coactis perpetrantur, non omnino possint non uoluntaria dici." Idem in eodem: -[libro c. 15.]+ "Diffinitio peccati quam diximus: Peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quod iustitia uetat unde liberum est abstinere, propterea uerum est, quia id diffinitum est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam pena peccati." <4 1> -C. I.+ Non sunt peccata uolentium, nisi nescientium. Idem in libro -[IV.]+ questionum. -[qu. 24. ad c. 15. Numerorum]+ Merito queritur, que sunt peccata nolentium? utrum que a nescientibus conmittuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere conpellitur? Nam et hoc contra uoluntatem dici solet; sed utique uult propter quod facit; tamquam si periurare nolit, et facit cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. Vult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum appetit, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. Quod si ita est, nescio, utrum possint ista dici peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Nam si diligenter inspiciatur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud quod uult peccat. Omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, uellent licere. Usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc -746+ ipsum, sed propter illud, quod ex eo consequitur. Hec si ita se habent, non sunt peccata nolentium, nisi nescientium, que discernuntur a peccatis uolentium. <4 2> -[C. II.]+ Digestorum titulo de iniuriis. -[I. 3.]+ Illud relatum pereque est, eos, qui iniuriam pati possunt, et facere posse. Sane sunt quidam, qui facere non possunt, utputa furiosus, et inpubes, qui doli capax non est. Namque hi pati iniuriam solent, non facere. Cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere, hos, siue pulsent siue conuicium dicant, iniuriam fecisse non uideri. Itaque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest; facere uero nemo, nisi qui scit se iniuriam facere, etiam si nesciat cui faciat. Quare si quis per iocum percutiat, aut dum certat, iniuriarum non tenetur. Si quis liberum hominem ceciderit, dum putat seruum suum, in ea causa est, ne iniuriarum teneatur. -Gratian.+ Ut itaque, ex premissis apparet, siue ex uoluntate siue ex infirmitate peccata procedant, palam est illa inputari. Sed carnis infirmitas dupliciter intelligitur. Est enim languor naturae, qui carnis concupiscentia appellatur, que uerius animae infirmitas dici potest, sed ideo carnis infirmitas dicitur, quia accidit animae ex coniunctae carnis corruptione. Porro alia est infirmitas, que proprie carnis dicitur, qua (elementorum seu humorum concordia turbata) caro ipsa afficitur, et tandem dissoluitur. -@. 1.+ Similiter animi infirmitas duplex est: una, que uicium appellatur, qua anima a Deo separatur, ut est ira, odium, et alia huiusmodi; alia infirmitas animae, que, cum ipsa non sit peccatum, est tamen pena, et causa peccati, ut est obliuio et ignorantia. Furor autem, cum non sit peccatum, est tamen pena peccati, ut febris et ceterae passiones, quas proprie carnis dicimus esse, quarum motus, id est ea, que illis perturbantibus fiunt, nulli inputantur ad penam. -@. 2.+ Sed obicitur de Lamech, qui, cum cecus esset, Cain interfecit, nec eum excusauit cecitatis infirmitas. Unde dictum est: "Septuplum ultio dabitur de Cain; de Lamech septuagies septies." Sed cecitas ignorantiae similis est. -@. 3.+ Ex utraque enim quedam fiunt, que inputantur, quedam uero que minime. Cecus namque, si debitum suae uxori se credens reddere alienam polluit, non est reus adulterii. Si autem ludo, uel exercitatione uirium, uel uenatione iaculum mittens aliquem perimat, quia ab eo hoc penitus debet esse alienum, homicidii reus habetur. Mens uero alienata furore, cum sui conpos non sit, eorum, que admittit, reatum non contrahit, quia facultatem deliberandi non habuit. Unde pupillo et furioso in maleficiis subuenitur, ut non eis inputentur ad penam que ex mentis deliberatione non processerunt. Quod non solum humanis, sed etiam diuinis legibus noscitur adprobatum. Ait enim Augustinus de paruulis: -[in lib. de fide ad Petrum Diaconum, cap. 30.]+ <4 3> -[C. III.]+ "Firmissime tene et nullatenus dubites, exceptis illis, qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum uitam eternam, qui non hic a malis suis fuerit per penitenciam fidemque conuersus, et per sacramentum fidei et penitenciae, id est per baptismum, liberatus; et maioribus quidem -747+ necessarium esse et penitenciam de malis suis agere et fidem catholicam secundum regulam ueritatis tenere, et sacramentum baptismatis accipere: paruulis uero, qui necdum propria uoluntate credere, nec penitenciam pro peccato, quod originaliter trahunt, agere possunt, sacramentum fidei, quod est sanctum baptisma, quamdiu rationis eorum etas capax esse non potest, sufficere ad salutem." -[Gratian.]+ Ex eo autem, quod in fine huius auctoritatis dicitur: "Quamdiu scilicet rationis eorum etas capax esse non potest," euidenter datur intelligi, nulli post baptismum peccata inputari, siue sit adultus siue inpubes, nisi rationis sit capax. Unde etiam de brutis animalibus eadem ratio ab Augustino in eodem libro -[c. 3.]+ redditur, quare sua facta eis non inputentur: "Animalia, inquit, enim seculi presentis cursum aut ornatum secundum creatoris incomprehensibilem uoluntatem peragunt, que de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationabilia non sunt. Numquid enim de bubus cura est Deo? Homines uero, quia rationales sunt facti, et de se, et de omnibus rebus, quas in usum uitae presentis acceperunt, rationem reddituri sunt Deo et pro suorum actuum qualitate recipient aut penam aut gloriam." Sacrae tamen legis auctoritate animalia iubentur interfici, non propter conscientiam peccati, sed quia refricant memoriam facti. Unde Augustinus super Leuiticum: -[ad. c. 20. quaest. 74.]+ <4 4> -C. IV.+ Non propter culpam, sed propter memoriam facti pecus occiditur, ad quod mulier accedit. Mulier que accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus; morte moriatur. Rei enim sunt. -@. 1.+ Queritur, quomodo sit reum pecus, cum sit irrationabile, nec ullo modo capax legis est? Item: Pecora inde credendum est iussa interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam. -+ -II. Pars.+ -Gratian.+ De furiosis autem euidentissime scribit Augustinus in libro questionum ueteris et noui testamenti, -[qu. 2. in fine]+ ita dicens: <4 5> -C. V.+ Culpa non necessitate, sed uoluntate reum constringit. Aliquos scimus subito dementes factos ferro, fuste, lapidibus, morsibus, multos nocuisse, quosdam et occidisse, captos autem industria et iudiciis oblatos minime reos factos, eo quod non uoluntate, sed inpellente ui nescio qua hec gesserint nescientes. Quomodo enim reus constituitur qui nescit quod fecerit? <4 6> -C. VI.+ Reus uoluntate, non necessitate constringitur. Item Ambrosius in Exameron, in tractatu primi diei. Illa cauenda sunt, que ex nostra uoluntate prodeunt delicta iuuentutis et irrationabiles corporis passiones. Quorum -748+ igitur nos sumus domini, eorum principia extrinsecus non requiramus, nec deriuemus in alios, sed agnoscamus ea, que proprie nostra sunt. Quod possumus non facere, si uolumus, huius electionem mali potius nobis debemus ascribere quam aliis. Ideo etiam in iudiciis istiusmodi uoluntarios reos, non necessitate conpulsos culpa constringit, pena condempnat. Neque enim, si per furorem aliquis innocentem perimat, obnoxius morti est, quin etiam ipsius legis diuinae oraculo, si quis per inprudentiam intulerit necem, accipit inpunitatis spem, refugii facultatem, ut possit euadere. Hoc igitur de eo, quod proprie malum uidetur, dictum sit. Mala enim non sunt, que nec crimine mentem inplicant, nec conscientiam ligant. Unde paupertatem et ignobilitatem, egritudinem, mortem, nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum sorte numerauerit. <4 7> -C. VII.+ Veniam habent que ignorantes ebrii conmittunt. Idem in libro de patriarchis. -[c. 6. libro de Abraham.]+ Sane discimus uitandam ebrietatem, per quam crimina cauere non possumus. Nam que sobrii cauemus per ebrietatem ignorantes conmittimus. -@. 1.+ Nesciunt quid loquantur qui nimio uino indulgent, iacent sepulti, ideoque, si qua per uinum deliquerint, apud sapientes iudices uenia quidem facta donantur, sed leuitatis dampnantur auctores. <4 8> -C. VIII.+ Inobedientia uel concupiscentia non habet culpam in corpore non consentientis. Item Augustinus I. libro de ciuitate Dei. -[c. 25.]+ Si concupiscentia uel inobedientia, que adhuc in membris moribundis habitat, preter nostrae uoluntatis legem quasi lege sua mouetur, si absque culpa est in corpore dormientis, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis. <4 9> -C. IX.+ Loth non de incestu, sed de ebrietate culpatur. Idem contra Faustum, libro II. Inebriauerunt Loth filiae eius, et se nescienti miscuerunt. Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum ebrietas illa meretur. <4 10> -C. X.+ Nemo trahitur ad culpam, nisi ductus propria uoluntate. Item Ambrosius de beata uita. Non est quod cuiquam nostram ascribamus erumpnam, nisi nostrae uoluntati. Nemo nostrum tenetur ad culpam, nisi uoluntate propria deflexerit. Non habent crimen que inferuntur reluctantibus. Voluntaria tantum conmissa sequitur delictorum inuidia, quam in alios deriuamus. Voluntarium sibi militem elegit Christus, uoluntarium sibi seruum diabolus actionatur. Neminem -749+ iugo seruitutis astrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum ere uendiderit. <4 11> -C. XI.+ Minister Dei est qui inuitus homicidium facit. Idem de paradiso in libro. Nec is, qui inuitus fecerit aliquod homicidium, extra ministerium est. Siquidem lex ait de eo: "Quia Deus dedit eum in manus eius." Manus ergo eius instrumenti modo diuinae ultioni ministerium prebuerunt. Leuita igitur minister remissionis est. Percussor autem, qui non ex dispositione, sed preter uoluntatem fecerit homicidium, diuinae minister est ultionis. -@. 1.+ Illud quoque specta, quia, cum interficitur inpius, Christus infunditur, et, ubi abhominatio aboletur, sanctificatio consecratur, quia Dominus dixit: "In ea die, qua interfecero omne Israel." Quod non refertur ad unum diem afflictionis Egypti, sed ad omne tempus. -Gratian.+ Cum itaque qui inuitus hominem interfecerit minister Dei sit, cum innocentem furore perimens morti nequaquam obnoxius sit, cum subito dementes eorum, que faciunt, reatum minime gestent, patet hunc sacerdotem homicidii reum non esse, unde nec sacerdotio priuari debet. -@. 1.+ Obicitur autem illud, quod inuenitur in penitenciali Theodori: <4 12> -C. XII.+ In se reuersus penitenciam agat qui insaniens aliquem occiderit. Si quis insaniens aliquem occiderit, si ad sanam mentem peruenerit, leuior ei penitencia inponenda est. -Gratian.+ Sed hoc forte de eo intelligitur, quem propria culpa ad furorem perduxit. -@. 1.+ Item obicitur: Sunt quedam, que, etsi non inputentur ad penam, tamen inpediunt sacramenti signaculum. Ambicio namque parentum filio non inputatur ad penam, cui tamen obest ad ecclesiae munus accipiendum. Sic que mente alienata fiunt, etsi non inputentur ad penam, tamen sacri muneris executionem inpediunt. Unde Ieronimus ait: <4 13> -C. XIII.+ Innocens est qui non iratus, sed propter disciplinam aliquem casu perimit. Si quis non iratus, sed propter disciplinam palmam alicui dederit, et casu occiderit, sicut fieri solet, quantum ad gratiam, innocens est, quia uoluntatem, non opus requirit. Quantum autem ad legem, reus est, quia opera querit. -@. 1.+ Item si in persecutione uirgo fuerit obpressa, repellitur lege, quia opus inspicit, non uoluntatem; in gratia autem quasi uirgo suscipitur, quia non opera querit, sed uoluntatem. -Gratian.+ Sicut ergo qui propter disciplinam casu homicidium facit, quantum ad legem, reus est, quantum ad gratiam, innocens, sic iste sacerdos, qui furore homicidium fecit, quantum ad culpam, innocens est, quantum ad suscepti muneris executionem, reus probatur. -@. 1.+ His ita respondetur: Non omnia, que ordinandum inpediunt, ordinatum deiciunt; non enim potest ad sacerdotium prouehi qui aliquando insaniuit. Verumtamen, si post sacerdotium furere ceperit, non ideo sacerdotio carebit,  -750+ nisi forte numquam ad sanae mentis offitium illum redire contingat. Sicut de quodam episcopo Gregorius scribit in registro ad Eleuterium Episcopum: "Quamuis triste sit nobis etc." ut supra: "Longa inualetudine grauatus episcopus". <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ Pro inpensis uero patrociniis Terraconensi Concilio clerici munera exigere prohibentur, in quo sic statutum legitur: -[c. 10.]+ <4 1> -C. I.+ Pro patrociniis inpensis clericus munera exigere non debet. Obseruandum quoque decernimus, ne quis sacerdotum uel clericorum more secularium iudicum pro inpensis patrociniis munera audeat accipere, nisi in ecclesia gratuito oblata, que non fauore muneris uideantur accepta, sed collatione deuotionis illata. Quod si quesita probatur accipere, ueluti exactor fenoris aut usurarum possessor secundum statuta Patrum se nouerit degradandum. -Gratian.+ Hoc autem de illis intelligendum est, qui canonicam uitam professi regulariter se uicturos proposuerunt. Generali namque ecclesiae consuetudine receptum est et moribus approbatum, ut clerici more aduocatorum patrocinia inpendant, et pro inpendendis munera exigant, et pro inpensis suscipiant. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ Tertio queritur, an ex mulieris confessione iste sit condempnandus? In quo primum uidendum est, an mulier sacerdotem accusare ualeat? Quod sacris canonibus omnino uidetur esse prohibitum. Generaliter enim statutum est ex decretis Fabiani Papae, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur, qui sui ordinis non sunt, nec esse possunt. Mulieres autem non solum ad sacerdotium, sed nec etiam ad diaconatum prouehi possunt, unde nec sacerdotes accusare, nec in eos testificari ualent. Legibus quoque cautum est, ut ob uerecundiam sui sexus mulier apud pretorem pro alio non intercedat, nisi forte suas uel suorum iniurias persequi maluerit. Hec autem, que nec suas, nec suorum iniurias persequitur, ad hanc accusationem admitti non debet. -@. 1.+ Econtra qui iudicis personam gerere ualet ab accusatoris offitio non remouetur. Mulieres autem in ueteri testamento populum iudicasse, quicumque librum Iudicum legerit ignorare non poterit. Non itaque ab accusatione remoueri possunt quas etiam iudicis personam frequenter gessisse constat, nec ulla serie diuinarum scripturarum ab accusatione prohibentur. -@. 2.+ His ita respondetur: In ueteri lege multa permittebantur, que hodie perfectione gratiae abolita sunt. Cum enim mulieribus permitteretur populum iudicare, hodie pro peccato, quod mulier induxit, ab Apostolo eis indicitur uerecundari, uiro subditas esse, in signum subiectionis uelatum caput habere. Que ergo his omnibus uiro subiecta ostenditur, cui pro alio postulare non conceditur, ad accusationem admittenda non uidetur. -751+ -@. 3.+ Econtra, quamquam passim et indifferenter ad accusationem mulier non admittatur, sunt tamen quedam crimina, quorum accusationem mulier subire non prohibetur. Unde in libro Codicis -[IX., tit. 1. l. 12.]+ Inp. Diocletianus scribit, dicens: <4 1> -[C. I.]+ "De crimine, quod publicorum fuerit iudiciorum, mulieri accusare non permittitur, nisi certis ex causis, id est si suam suorumque iniuriam persequatur, secundum antiqui iuris statuta tantum, de quibus specialiter eis concessum est, non exacta subscriptione. Unde aditus preses prouinciae in primis examinabit an tale sit crimen, cuius accusationem mulier subire non prohibetur". -+ <4 2> -[C. II.]+ Item in libro Digestorum, Paulus libro II. de adulteriis. -[tit. de testibus, l. 18.]+ "Ex eo, quod prohibet lex Iulia de adulteriis testimonium dicere condempnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonium dicendi in iudicio ius habere." Item de accusationibus et inscriptionibus, lege 1.: -@. 1.+ "Non est permissum mulieri publico iudicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentum liberorumque, et patroni et patronae, et eorum filii filiaeue, nepotis neptisue mortem exequatur." <4 3> -[C. III.]+ Paulus libro 1. de adulteriis. "Certis de causis concessa est mulieribus publica accusatio, ueluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex lege testimonium publicorum inuitae non dicant." -@. 1.+ Idem et in lege Cornelia testamentaria senatus statuit; sed et de testamento paterni liberti uel materni mulieribus publico iudicio dicere permissum est. -@. 2.+ "Pupillis ex consilio tutorum patris mortem, item pupillae aui sui mortem exequi, concessum est lege testamentaria. Nam de patris quidem testamento pupillis agere diuus Vespasianus permisit. Sed etsi non exhibeantur tabulae, per interdictum possunt experiri." Codice qui accusare possunt uel non, idem Augustus Dionisio: "Uxor tua, si consobrini sui necem uindicandam existimat, adeat presidem prouinciae." Digestis ad legem Iuliam maiestatis, -[lege 8.,]+ Papinianus libro 12. Responsorum: -@. 3.+ "In questionibus lesae maiestatis etiam mulieres audiuntur. -@. 4.+ Coniurationem Sergii Catilinae Iulia mulier detexit, et M. Tullium consulem iudicium eius instruxit." -+ -[Gratian.]+ Quecumque uero persona ad accusationem publicorum iudiciorum uel lesae maiestatis admittitur, eadem accusationem symoniae subire non prohibetur. Unde in primo Codicis libro Inp. Leo Augustus Armasio, Prefecto Pretorii: -752+ <1 C> <4 4> -C. IV.+ Lesae maiestatis, et publicorum iudiciorum, et symoniae accusatio equaliter proponatur. Sane quisquis hanc sanctam et uenerandam antistitis sedem pecuniae interuentu subisse, aut si quis, ut alterum ordinaret uel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et lesae maiestatis accusatione proposita, a gradu sacerdotis retrahatur. Nec hoc solum deinceps honore priuari, sed perpetuae quoque infamiae dampnari decernimus, ut facinus quos par coinquinat et equat, utrosque similis pena comitetur. -Gratian.+ Cum autem sacris canonibus accusationes omnino submoueantur, quas leges seculi non asciscunt, e diuerso uidentur admittendae que legibus seculi non prohibentur. Verum hoc non infertur. Quicumque enim clericorum nuptias sacris canonibus contrahere prohibentur, et legibus inperatorum. Non autem consequenter omnium copulam leges admittunt, quorum coniunctionem sacri canones non prohibent; legibus enim soli cantores et lectores, canonibus autem etiam acoliti uxores ducere possunt. Quamuis igitur sacris canonibus submoueantur accusationes, quas leges seculi non asciscunt, non ideo consequenter recipiuntur quascumque leges principum admittunt. -@. 1.+ Sed (sicut circa huius operis initium premissum est) tociens legibus inperatorum in ecclesiasticis negociis utendum est, quociens sacris canonibus obuiare non inueniuntur. Unde aut specialiter sacris canonibus mulier ab accusatione lesae maiestatis et symoniae ostendatur prohibita, aut premissis rationibus ad huiuscemodi accusationem admittenda probatur. -@. 2.+ Nec quisquam distinguere querat, ad aliorum, non ad sacerdotum accusationem in hoc casu symoniae mulieres esse admittendas. Cum enim generaliter legibus hoc eis permissum inueniatur, nisi quis specialiter aliqua lege hoc prohibitum ostenderit, eius distinctio locum non habebit. Verum, cum contra regulas generales quedam crimina specialiter excepta sint, in quibus mulieri accusare permittitur, inter que fornicatio non numeratur, patet, quod huius accusatio duppliciter infirmatur, et quia fornicationis crimen intendit, et quia, dum de se confitetur, super alienum crimen ei credi non oportet. Unde Iulius Papa scribit, -[in decretis, c. 18.,]+ dicens: <4 5> -C. V.+ Rei professio aduersus quemlibet admitti non debet. Nemini (preterquam de crimine maiestatis) de se confesso super alienum crimen credi oportet, quoniam eius atque omnis rei professio periculosa est, et admitti aduersus quemlibet non debet. -Gratian.+ Quia ergo ista de se confitetur, super alienum crimen ei credi non potest, sed contra eam sua confessio interpretanda est. <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ Quod uero die dominico nec episcopo, nec presbitero causam -753+ uentilare aliquam liceat in Terraconensi Concilio prohibetur in quo sic statutum est: -[c. 4.]+ <4 1> -C. I+ Ministri ecclesiae die dominico causas uentilare non debent. Nullus episcoporum aut presbiterorum uel clericorum die dominico propositum cuiuscumque causae negocium audeat uentilare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solempnia peragant. Ceteris uero diebus, conuenientibus personis, illa, que iusta sunt, habent licentiam iudicandi, excepto criminali. <4 2> -C. II.+ Sollempnibus diebus et ieiuniorum legitimorum secularia placita non agantur. Item ex Concilio apud Erphesfurt, habito presente Rege Heinrico. Placita secularia dominicis diebus, uel aliis precipuis festis, seu etiam in his diebus, in quibus legitima ieiunia celebrantur, secundum canonicam institutionem minime decreuimus fieri. Insuper etiam sancta sinodus decreuit, ut nulla iudiciaria potestas licentiam habeat sua auctoritate Christianos ad placitum bannire in supradictis diebus, id est septem diebus ante natale Domini usque in octauas epiphaniae, et a quinquagesima usque ad octauas pascae, et septem diebus ante natiuitatem sancti Iohannis Baptistae, quatinus adeundi ecclesiam orationibusque uacandi liberius habeatur facultas. <4 3> -C. III.+ De eodem. Item Adrianus Papa. -[in capitulis, c. 64.]+ Nullus episcopus uel infra positus die dominico causas iudicare presumat. <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ Purgationem uero neganti prestandam, Stephanus scribit Leoni, Thianensi Episcopo: <4 1> -C. I.+ Diaconus, si de crimine conuinci non poterit, apud episcopum se ipsum secreto purificet. De crimine sibi illato diaconus tuus uerissime fatebatur se inmunem. Verumtamen si suspicio habetur, et accusatores ydonei reperiuntur, et testes, quales sacri canones sanciunt, accito tecum certo episcoporum numero ueniant accusatores, uocetur et ipse Aldericus diaconus, et, si negauerit, uentiletur causa canonice, et, si uel sponte confessus, uel legitimis testibus fuerit approbatus, canonica feriatur sententia. Quod si nec sponte confitetur, nec -754+ accusatores et testes legitimi reperti fuerint, et mala fama crebrescit, non publico examine, sed coram te, et aliquantis reuerentissimis presbiteris et diaconibus tuae ecclesiae secreto iuramento se purificet. Et deinceps boni testimonii eum annuncia, et conpesce et conmone ecclesiae tuae filios, ne sacerdotem Dei ulterius infamare presumant, timentes, quod Cam maledictus est, qui uerenda patris derisit. <4 2> -C. II.+ Non est spoliandus presbiter uel diaconus, nisi sponte confessus aut legitime conuictus fuerit. Item Nicolaus Salomoni Constantiensi Episcopo. Presbiter aut diaconus, quem asseris crimina nolle publice confiteri, sed uelle cum sacramento defendere se, et si tamen notum sit episcopo esse scelus ipsius perpetratum, non potest per aliquam penitenciam sacerdotali uel diaconali offitio potiri. Sed mirandum, si ipse confessus non fuerit, quomodo notum possit esse episcopo scelus ab ipso perpetratum, nisi accusatore forte ydoneo per testes ydoneos approbante. Unde si examinante episcopo causam presbiteri uel diaconi non fuerit per testium approbationem presbiter uel diaconus forte conuictus, non est scelus episcopo legitime manifestum, nisi sua sponte ipsum confiteatur. Quod nisi fecerit, interim non uidemus suo debere presbiterum uel diaconum offitio priuari. Sola ergo spontanea confessio, et canonicus numerus, uel qualitas testium (decernentibus episcopis, et accusatore quod obiecerat conprobante) clericum priuat proprio gradu. <3 6> -QUESTIO VI.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod uero confessio cruciatibus extorquenda non sit, Alexander Papa testatur, scribens omnibus orthodoxis: -[epist. I. cap. 2.]+ <4 1> -C. I.+ Ministrorum confessio non sit extorta, sed spontanea. Si sacerdotibus uel auctoribus ecclesiae quedam scripturae quoquo modo per metum aut fraudem, aut per uim extortae fuerint, uel, ut se liberare possint, quocumque ab eis conscriptae aut roborate fuerint ingenio, ad nullum eis preiudicium uel nocumentum ualere censemus, neque ullam eos infamiam uel calumpniam, aut a suis sequestrationem bonis umquam, Deo auctore et sanctis apostolis eorumque successoribus, sustinere permittimus. Confessio enim in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet. -@. 1.+ Omnis enim confessio, que fit ex necessitate, -755+ fides non est. -@. 2.+ Confessio ergo in talibus non debet extorqueri, sed sponte profiteri. Pessimum enim est de suspicione aut extorta confessione quemquam iudicare, cum magis cordis inspector sit Dominus, quam operis. -@. 3.+ Non potest autem humano condempnari examine quem Dominus suo reseruauit iudicio. Si omnia namque in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Item: -@. 4.+ Est etiam hoc perlatum ad sanctam sedem (quod pudeo dicere, et non solum sacerdotali, sed etiam omni Christiano nomini est inimicum), id est quod nonnulli episcopos uel sacerdotes aut metu conpellunt, aut ui extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas confessionis suae in alteram partem, quam debeant, litteras scribere, aut pro suarum non requisitione causarum, aut (quod deterius est) alieni erroris sectae scripturas facere, et propriis manibus roborare, et coram populis recitare atque confiteri. Alios dicunt carceribus et ergastulis retrudi, ut saltem his territi insidiis Domini sacerdotes, suis faueant uoluntatibus. Item: -@. 5.+ Confessio uero in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet, ipso testante, qui ait: "Ex corde procedunt homicidia, adulteria," et cetera, que sunt ad hec pertinentia. -@. 6.+ Nec tantum, attendenda sunt que fiant, quantum quo animo fiant. -@. 7.+ Amplius enim respicit Deus ad cogitationes et spontaneas uoluntates, quam ad actus, qui per simplicitatem aut necessitatem fiunt. <4 2> -C. II.+ Auctoritas apostolica penitus illicita in irritum deducit iuramenta. Item Nicolaus Papa Episcopis Galliae. Auctoritatem uenerabilium predecessorum nostrorum secuti, et nominatim beatissimi Papae et martiris Alexandri a beato Petro quinti, ab omnibus iuramentis et cuiuscumque modi obligationibus, quibus illi se coacti inpiorum uiolentia obligauerant, absoluimus, et ne illa seruentur uetuimus tam prefatum archiepiscopum Treuerensem, quam eius prepositum, et omnes, qui tunc temporis capti se illis quoquo modo obligauerunt, neque ullam eos proinde infamiam uel calumpniam, aut a suis bonis sequestrationem umquam, Deo auctore, et sanctis apostolis et nostris predecessoribus, sustinere permittimus, sicut per Prophetam Dominus dicit: "Dissolue colligationes inpietatis et cetera." Quin etiam prefato fratri nostro, filiisque Treuerensis ecclesiae, illiusque defensoribus hec in mandatis damus, ut spirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illos eorumque fautores insequantur, quousque cum integritate possessiones, uel quecumque res ecclesiasticae hoc facto uel quocumque pacto distractae sunt seu direptae reuocentur. -II. Pars.+ -Gratian.+ A fidelitatis etiam iuramento Romanus -756+ Pontifex nonnullos absoluit, cum aliquos a suis dignitatibus deponit. Unde Gelasius Papa Anastasio Inperatori: <4 3> -C. III.+ Pontificalis auctoritas a iuramento fidelitatis nonnullos absoluit. Alius item Romanus Pontifex, Zacharias scilicet regem Francorum non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo, quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et Pipinum, Karoli inperatoris patrem, in eius loco substituit, omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis absoluit. Quod etiam ex frequenti auctoritate agit sancta ecclesia, cum milites absoluit a uinculo iuramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur. <4 4> -C. IV.+ Excommunicati uinculo fidelitatis non tenentur obnoxii. Item Gregorius VII. Romanae Sinodo presidens dixit. Nos, sanctorum predecessorum nostrorum statuta tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absoluimus, et ne sibi fidelitatem obseruent modis omnibus prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem ueniant. <4 5> -C. V.+ Ante, quam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus seruare cogitur. Item Urbanus II. Episcopo Vapicensi. Iuratos milites Hugoni Comiti, ne ipsi, quamdiu excommunicatus est, seruiant, prohibeto. Qui si sacramenta pretenderint, moneantur, oportere Deo magis seruire quam hominibus. Fidelitatem enim, quam Christiano principi iurarunt, Deo eiusque sanctis aduersanti, et eorum precepta calcanti, nulla cohibentur auctoritate persoluere. <3 7> -QUESTIO VII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Absque sinodali uero audientia sacerdotem dampnari, in Spalensi Concilio, cui Ysidorus interfuit, -[cap. 6.]+ sic prohibetur: <4 1> -C. I.+ Sine concilii examine presbiter uel diaconus non deiciatur. Sexta actione conperimus, Fragitanum Cordubensis ecclesiae presbiterum iniuste olim a pontifice suo deiectum, et innocentem exilio condempnatum. Quem rursus ordini suo restitutum esse, id denuo aduersus presumptionem -757+ uestram decreuimus, ut iuxta sanctorum Patrum sinodalem sententiam nullus uestrum sine concilii examine quemlibet presbiterum uel diaconum deiciendum putet. Nam multi sunt, qui indiscussos potestate tirannica, non auctoritate canonica dampnant. Et sicut nonnullos gratia fauoris sublimant ita quosdam odio inuidiaque humiliant, et leui opinionis aura condempnant quorum crimen non approbant. Episcopus enim sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, solus auferre non potest. Si enim hi, qui in hoc seculo a dominis suis honorem adepti sunt libertatis, in seruitutis nexum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores tribunali foro accusati fuerint, quanto magis hii, qui diuinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno dampnari, nec uno iudicante poterunt honoris sui priuilegio exui, sed, presentati sinodali iudicio, quod omnino de illis canon preceperit oportet diffiniri. <4 2> -C. II.+ Causas clericorum episcopus non nisi cum senioribus ecclesiae audiat. Item Gregorius Iohanni Episcopo Panormitano. -[lib. XI. epist. 49.]+ Si quid igitur de quocumque clerico ad aures tuas peruenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec te ad uindictam res accendat incognita, sed presentibus ecclesiae tuae senioribus diligenter est perscrutanda ueritas, et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis. <4 3> -C. III.+ A quot episcopis presbiteri uel diaconi sunt audiendi. Item ex Concilio Cartaginensi I. -[c. 11.]+ Si quis tumidus uel contumeliosus extiterit in maiorem natu, uel aliquam causam habuerit, a tribus uicinis episcopis, si diaconus est, qui arguitur, si presbiter est, a sex, si episcopus, a duodecim consacerdotibus audiatur. Uniuersi episcopi dixerunt: Contundi debet contumacia et superbia in omnibus frangi. Causae uero pro personis ab his statuto numero audiantur. -758+ <4 4> -C. IV.+ De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi II. -[c. 10]+ Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc adicio secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si quis episcopus (quod non optamus) fieri reatum aliquem incurrerit, et si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare episcopos, ne in crimine maneat, a duodecim episcopis audiatur, et a sex presbiter, et a tribus diaconus, cum proprio suo episcopo. <4 5> -C. V.+ De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 8.]+ Si autem presbiteri uel diaconi fuerint accusati, adiuncto sibi ex uicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati petierint, id est una secum in presbiteri nomine sex, in diaconi tres qui ipsorum causas discutiant eadem dierum et dilatione, et a communione remotionum, et discussione causarum, inter accusatores et eos, qui accusantur, forma seruata. Reliquorum uero clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat. -II. Pars.+ -Gratian.+ Solus autem ad exclusionem aliorum episcoporum, non suorum clericorum dicitur, sine quorum presentia eius sententia irrita erit. Unde in Cartaginensi Concilio IV. -[c. 23.]+ legitur. <4 6> -C. VI.+ Absque clericorum presentia episcopus nullius causam audiat. Episcopus nullius causam audiat absque presentia suorum clericorum; alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi presentia clericorum firmetur. <4 7> -C. VII.+ Nisi in sinodo canonice uocati sacerdotes dampnari non possunt. Item ex Concilio Spalensi II. -[c. 6.]+ Episcopus sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, sed solus auferre non potest. Si enim hii, qui in seculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt, in seruitutis iugum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores ac presides tribunali foro fuerint accusati, quanto -759+ magis hii, qui diuinis altaribus consecrati, honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno dampnari, ne uno iudicante poterunt honoris sui priuilegiis exui, se presentati sinodali iudicio, quid canon de illis preceperit diffiniri. <3 8> -QUESTIO VIII.+ -GRATIANUS.+ De ultima uero questione sic statutum est in Concilio Neocesariensi: -[c. 9. et 10.]+ <4 1> -C. I.+ Presbiter, qui confitetur, se ante ordinationem corporaliter lapsum, postea non offerat. Qui admiserit corporale peccatum, et hic postea presbiter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccauerit, non quidem offerat, maneat autem in aliis offitiis propter eius studii utilitatem. Cetera uero, peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione priuari. Quod si de his non fuerit confessus, nec aliquibus potest manifeste conuinci, huic ipsi potestas de se est conmittenda. Similiter et diaconus, si in eodem culpae genere fuerit inuolutus, sese a ministerio cohibebit. <4 2> -C. II.+ Deseruientes altario si carnis fragilitate deliquerint, episcopi arbitrio subiacebunt. Item ex Concilio Ylerdensi. -[c. 5.]+ Hii, qui altario Dei deseruiunt, si subito in flenda fragilitate carnis corruerint, et Deo respiciente digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti Deo sacrificium offerant, maneat in potestate pontificis uel ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiore tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora offitia ulterius promoueri. Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi fuerint, non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu, non percipiant. <4 3> -C. III.+ Ex ministris ecclesiae geniti in seruitutem eiusdem deuocentur. Item ex Concilio Tolletano IX. -[c. 10.]+ Cum multae super innocentiam ordinis clericorum hactenus emanauerint sententiae Patrum, et nullatenus ipsorum -760+ formari quiuerit correctio morum, usque adeo sententiam iudicantium protraxere conmissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in actores scelerum, uerum etiam in progeniem dampnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps uel ex ancillae uel ex ingenuae detestando conubio in honore constituti filios procreauerint, illi quidem, ex quibus geniti probabuntur, canonica censura dampnentur; proles autem, aliena pollutione nata, non solum hereditatem numquam accipiet, sed etiam in seruitute eius ecclesiae, de cuius sacerdotis uel ministri ignominia nati sunt, iure perhenni manebunt. <4 4> -C. IV.+ Qui confitetur se ante ordinationem peccasse non sacrificet; conuictus autem deponatur. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 35.]+ Si quis presbiter ante ordinationem peccauerit non offerat, sed tantum pro religione nomen presbiteri portet. Si autem non ipse confessus fuerit, sed ab alio publice conuictus, nec hoc ipsum habeat ut nomen presbiteri portet. Similiter et de diaconibus obseruandum est, ut, si ipsi confessi fuerint, ordinem subdiaconi accipiant. <4 5> -C. V.+ De manu sacerdotis, qui ab ecclesia tolleratur, licite sacramenta sumuntur. Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. -[c. 71.]+ Sciscitantibus uobis, si a sacerdote, qui fuerit conprehensus in adulterio, siue de hoc sola fama respersus est, debeatis communionem suscipere, necne? respondemus: Non potest aliquis, quantumcumque pollutus sit, sacramenta diuina polluere, que purgatoria cunctarum contagionum existunt. Qualiscumque enim sacerdos sit, que sancta sunt coinquinari non possunt. Idcirco ab eo, usquequo episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda est, quoniam mali bona ministrando se tantummodo ledunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum prestat, aliis uero lumen in tenebris administrat, et unde aliis commodum exhibet inde sibi dispendium prebet. -@. 1.+ Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi misteria, quoniam omnia in fide Christi purgantur. Fides enim est, que uincit hunc mundum, et quia non danti, sed accipientis sit, dicente B. Ieronimo: "Ad credendum omni animae baptismum perfectum esse et in omni sacerdote corpus est perfectum." Qui rursus sacrae scripturae concordans ait: "Prius, quam audias, -761+ ne iudicaueris quemquam," atque ante probationem accusationis illatae neminem a communione tua suspendas, quia non statim qui accusatur reus est, sed qui conuincitur criminosus. -+ <1 C> <2 16> -CAUSA XVI.+ -GRATIANUS.+ Quidam abbas habebat parrochitanam ecclesiam; instituit ibi monachum, ut offitium celebraret populo; possedit eam per quadraginta annos sine aliqua interpellatione; tandem querela aduersus abbatem mouetur a clericis baptismalis ecclesiae, in cuius diocesi parrochitana ecclesia illa consistebat. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, utrum monachis liceat offitia populis celebrare, penitenciam dare et baptizare? -(Qu. II.)+ Secundo, si contigerit eos capellas habere episcopali beneficio, an ab eis sint instituendae, an ab episcopis? -(Qu. III.)+ Tertio, an iura ecclesiarum prescriptione tollantur? -(Qu. IV.)+ Quarto, si ecclesia aduersus ecclesiam prescribat, an etiam monasterium aduersus ecclesiam prescribere possit? -(Qu. V.)+ Quinto, si capellam in suo territorio edificatam iure territorii sibi uendicare ualeat? -(Qu. VI.)+ Sexto, si archipresbiter uel episcopus sua auctoritate, non iudiciaria sententia capellam illam inrepserit, an cadat a causa, ut ecclesia, cui presidet, non ultra habeat ius reposcendi quod suus pastor illicite usurpauit? -(Qu. VII.)+ Septimo queritur, si laici capellam illam tenebant (ut quibusdam moris est) et in manibus abbatis eam refutauerint, et ordinandam tradiderint, an consensu episcopi et clericorum abbas possit eam tenere? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod monachi offitia populis celebrare non possint, multis auctoritatibus probatur, quarum prima est illa sanctae Nicenae Sinodi, qua dicitur: <4 1> -C. I.+ Monachorum conuersatio ab omnibus debet esse discreta. Placuit omnibus residentibus in sancta Nicena sinodo, ut monachorum conuersatio et uita secundum ethimologiam nominis ab omnibus discrepet. Monachus enim grece, latine singularis, unde monachum per omnia singulariter agere oportet. Quamobrem firmiter et insolubiliter omnes precipimus, ut aliquis monachus penitenciam nemini tribuat, nisi inuicem, ut iustum est; mortuum non sepeliat, nisi monachum in monasterio secum conmorantem, uel si fortuitu quemquam aduenientium fratrum ibi mori contigerit. <4 2> -C. II.+ Monasterii districtionem et ecclesiasticum ministerium quilibet simul tenere non potest. Item Gregorius Iohanni, Rauennati archiepiscopo. -[lib. IV. epist. 1.]+ Nemo potest ecclesiasticis obsequiis deseruire, et in -762+ monachica regula ordinate persistere, ut ipse monasterii districtionem teneat, qui cottidie in monasterio ecclesiastico cogitur permanere. <4 3> -C. III.+ Monachi, qui ad clericatum promouentur, a priori proposito discedere non debent. Item Innocentius. -[ad Victricium, ep. II. c. 10.]+ De monachis, qui diu morantes in monasteriis si postea ad clericatus ordines peruenerint, statuimus, non debere eos a priori proposito discedere. -Gratian.+ Si ergo, sicut Innocentius diffinit, a suo proposito eis discedere non licet, et, sicut Gregorius testatur, in monastica regula deuote persistere et ecclesiasticis obsequiis simul deseruire non possunt: patet, quod parrochitanis ecclesiis monachi prefici non possunt. <4 4> -C. IV.+ Monachus non habet docentis offitium sed plangentis. Item Ieronimus ad Riparium et Desiderium. Monachus non doctoris, sed plangentis habet offitium, qui uel se, uel mundum lugeat, et Domini pauidus prestoletur aduentum. <4 5> -C. V.+ In populari frequentia monachi esse non debent. Idem ad Paulinum. -[de institutione monachi, epist. XIII.]+ Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus, que utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? Et infra: -@. 1.+ Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam, ne aliorum subplanteris insidiis. Non multum distat in uicio uel decipere posse uel decipi. Christianum, quem senseris tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem, excepta elemosina, que indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum. Preter uictum, et uestitum, et manifestas necessitates nichil cuiquam tribuas, ne filiorum panes canes comedant. <4 6> -C. VI.+ Monachus pascitur, clerici pascunt. Idem ad Eliodorum episcopum. Alia causa est monachi, alia clerici. Clerici oues pascunt: ego pascor; illi de altari uiuunt: michi securis quasi ad radicem infructuosae arboris ponitur, si munus ad altare non defero. -@. 1.+ Michi sedere ante presbiterum non licet. Illi, si peccauero, licet me tradere satanae in interitum carnis, ut spiritus sit saluus in die Domini. <4 7> -C. VII.+ Non licet aliquid monachis agere sine presbiterorum consilio. Idem ad Rusticum. Ecclesia habet senatum cetum presbiterorum, sine quorum consilio nichil monachis agere licet. Roboam filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia audire noluit presbiteros suos. Senatum quoque Romani habebant, -763+ quorum consilio cuncta agebant, et nos habemus senatum nostrum cetum presbiterorum. <4 8> -C. VIII.+ Secundum ethimologiam nominis monachus solitariam uitam ducat. Item Eugenius Papa. Placuit communi nostro concilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu presumat, neque penitenciam dare, neque filium de baptismo accipere, neque baptizare, neque infirmum uisitare, neque mortuum sepelire, neque ad ecclesiam transire secularem, neque qualibuscumque negociis sese inplicare; sit claustro suo contentus, quia sicut piscis sine aqua caret uita, ita sine monasterio monachus. Sedeat itaque solitarius, et taceat, quia mundo mortuus est, Deo autem uiuit. -@. 1.+ Agnoscat nomen suum, MONOS enim grece, latine unus: AGOS grece, latine tristis. Unde dicitur monachus, id est unus tristis. Sedeat igitur tristis, et offitio suo uacet. <4 9> -C. IX.+ Absque episcoporum consensu episcopalia iura monachi non usurpent. Item Pascalis II. Victori, Bononiensi Episcopo. Peruenit ad nos, unde ualde miramur, quod quidam monachi et abbates in parrochia uestra contra sanctorum patrum decreta episcopalia iura et offitia sibi arroganter uendicant uidelicet penitenciam, remissionem peccatorum, reconciliationem, decimas, et ecclesias, cum absque proprii episcopi licentia uel apostolicae sedis auctoritate hoc nullatenus presumere debeant, sicut in Calcedonensi concilio a sanctis Patribus de huiusmodi cautum est et sub anathematis uinculo monachis omnibus prohibitum. Mandamus itaque dilectioni tuae, ut eos conuenias, et ne talia deinceps presumant omnino prohibeas. <4 10> -C. X.+ De eodem. Item Calixtus Papa. -[II.]+ Interdicimus etiam abbatibus et monachis publicas penitencias dare, infirmos uisitare, et unctiones facere, et publicas missas cantare. Crisma et oleum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum ab episcopis accipiant, in quorum parrochiis manent. <4 11> -C. XI.+ Monachi intra claustra morantes clericorum offitia exterius non administrent. Item Alexander II. Iuxta Calcedonensis tenorem optimi concilii monachis quamuis religiosis ad normam S. Benedicti intra claustrum morari precipimus; uicos, castella, ciuitates peragrare prohibemus, a populorum predicatione omnino cessare censuimus, nisi forte quis, de suae animae salute sollicitus, ut eorum habitum assumat eos intra claustrum consulere uoluerit. -764+ <4 12> -C. XII.+ Monachi, qui sunt in ciuitatibus, episcopo debent esse subiecti. Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 4.]+ Qui uere et pure solitariam eligunt uitam digni sunt conuenienti honore. -@. 1.+ Eos uero, qui per singulas ciuitates seu possessiones in monasteriis sunt, placet nobis episcopo subiectos esse, et quieti operam dare, atque obseruare ieiunia et orationes, in locis, in quibus semel se Deo deuouerint, permanentes, et neque communicare ecclesiasticas, neque seculares aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi forte iubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius ciuitatis episcopo. Et neminem seruorum suscipi in monasterium, ut sit cum eis monachus, nisi cum domini proprii licentia. Pretereuntem uero hec decreuimus extra communionem esse, ne nomen Domini blasphemetur. -@. 2.+ Conuenit uero ciuitatis episcopo curam et sollicitudinem necessariam monasteriis exhibere. -Gratian.+ His ita respondetur: Auctoritas illa Nicenae sinodi prohibet monachos de monasteriis exire, et per capellas sepulturas mortuorum celebrare, confluere uidelicet more clericorum ad cuiuslibet exequias celebrandas. Ceterum si apud monasterium aliquis semetipsum tumulari uoluerit, non est prohibendus. -+ Unde Gregorius scribit Iohanni, Episcopo de urbe ueteri: -[lib. I. epist. 12.]+ <4 13> -C. XIII.+ Missae celebrari, et mortui sepeliri in monasterio non prohibeantur. Agapitus abbas monasterii S. Georgii insinuauit nobis, plurima se a uestra sanctitate grauamina sustinere, quod in eodem monasterio missas prohibeas celebrari, mortuos etiam interdicas sepeliri. A qua inhumanitate uos hortamur suspendi, et sepeliri ibidem mortuos, missas celebrari, nulla ulterius habita contradictione permittas. <4 14> -C. XIV.+ Non sunt cassandae piae uoluntates defunctorum. Idem Caralitano Episcopo Venerio. -[lib. III. ep. 9.]+ Ammonere te uolumus, ne piae defunctorum uoluntates tua (quod absit) remissione cassentur. <4 15> -C. XV.+ Testatoris arbitrium seruari oportet. Item Gelasius. Consideratio ecclesiasticae utilitatis hoc postulat, ex iusta dispensatione testatoris seruandum arbitrium. -+ <4 16> -[C. XVI.]+ Item ex Concilio Triburiensi. -[c. 15.]+ Ubicumque facultas rem et oportunitas temporum -765+ suppetit, etc. Sicut in eodem capite supra legitur in causa eorum, qui de diocesi ad diocesim transierunt. -Gratian.+ Ecce his auctoritatibus patet, quod, si quis apud monasterium sepulturam sibi eligere uoluerit, libere a monachis potest sepeliri. Unde liquido colligitur prohibitionem illam Nicenae sinodi propter inprobitatem circumuagantium factam esse. Unde in Calcedonensi Concilio -[c. 23.]+ dicitur: <4 17> -C. XVII.+ Monachi, qui sine licentia episcopi uagantur, ad propria loca redire cogantur. Quidam monachi nichil habentes sibi iniunctum a proprio episcopo, interdum uero etiam illi, qui ab eo fuerant excommunicati, ueniunt ad ciuitatem Constantinopolitanam, et in ea perturbationes tranquillitati ecclesiasticae inferunt, et diuersorum domos corrumpunt. Statuit igitur hec sancta sinodus, hos primum conmoneri, ut exeant de regia ciuitate; demum eos inuitos deici, ac per defensorem conpelli, ut ad sua loca perueniant. -+ <4 18> -C. XVIII.+ Monachi circumuagantes per defensorem sunt conpellendi. Item Pelagius Papa Paulino Solitario. Probinum Sabariae, et Milianum atque Probianum, uel alios pseudomonachos Iohanni defensori precipimus ut eos debeat detinere, quatinus, si quam desiderant suae contentionis rationem cognoscere, ad nos ut informentur debeant exhiberi. Certe si sola obstinatione ab ecclesiastico corpore sunt scissi, in Reatina (sicut petisti) insula ut exulentur, predicto defensori duximus iniungendum. -+ <4 19> -C. XIX.+ Nullus monachus preter Domini sacerdotes audeat predicare. Item Leo Papa. -[ad Theodoritum, Episcopum Cypri, epist. LXI. al. LXIII.]+ Adicimus illud etiam, quod nobis propter inprobitatem quorumdam monachorum religionis uestrae uerbo mandastis per uicarios nostros, hoc specialiter statuentes, ut preter Domini sacerdotes nullus audeat predicare, siue monachus siue laicus ille sit, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur. -Gratian.+ Ecce in hoc capitulo et uicium est expressum, et generali constitutione euacuatum. Quod uero penitenciam dare prohibeatur, inde est, quod nulli sacerdotum licet parrochianum alterius ligare uel soluere. Monachi autem, et si in dedicatione sui presbiteratus (sicut et ceteri sacerdotes) predicandi, baptizandi, penitenciam dandi, peccata remittendi, beneficiis ecclesiasticis -766+ perfruendi rite potestatem accipiant, ut amplius et perfectius agant ea, que sacerdotalis offitii esse sanctorum Patrum constitutionibus conprobantur: tamen executionem suae potestatis non habent, nisi a populo fuerint electi, et ab episcopo cum consensu abbatis ordinati. Ecclesiasticas uero atque seculares actiones attractare prohibentur, ut non presumant sibi patrocinia causarum, nisi ab episcopo conmoniti fuerint, nec secularibus causis occupentur, ut resideant cognitores dirimendarum litium. Unde Pelagius scribit Antoninae Patriciae, et Deciae: <4 20> -C. XX.+ Monachus defensor fieri non debet. De presentium portitore, quod defensor factus non est, nulla uobis animi molestia sit, quia satis ualde amarissimum habeo de isto proposito ad illud offitium homines deduci, in quo nullo modo que a monachis Deo promissa sunt ualeant adinpleri. Omnimoda enim est illius habitus et istius offitii diuersitas. Illic enim quies, oratio, labor manuum: at hic causarum cognitio, conuentiones, actus, publica litigia, et quecumque uel ecclesiastica instituta, uel supplicantium necessitas poscit. Faciat autem Deus, ut tales sint hii, qui uel a nobis in isto habitu nutriuntur, uel in monasteriis crescunt, ut prouecta etate et probata uita non ad litigiorum offitia, sed ad sacerdotium ualeant promoueri. -Gratian.+ Gelasius tamen (sicut in tractatu de promotionibus clericorum inuenitur) in capitulo illo: "Monachus nouicius, etc." permittit illos ex dispensatione defensores fieri. -II. Pars.+ Quod uero sacerdotalium offitiorum potestatem habeant, testatur Ambrosius, dicens: <4 21> -C. XXI.+ Clericorum offitia celebrare monachi presbiteri non prohibeantur. Doctos ac probos monachos, presbiterii honore dedicatos, predicare, baptizare, penitenciam dare, debita miseris relaxare, decimarum, primiciarum, oblationum uiuorum et mortuorum portione iusta perfrui debere, moderata dispensatione conmendamus, ut, iuxta Apostolum de altario, cui seruiunt, uiuentes, per obsequium dominicae plebis panem et uinum inmaculata benedictione transforment in corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi. <4 22> -C. XXII.+ Beneficiis ecclesiasticis monachus libere perfruatur presbiter. Item Innocentius Papa. Si monachus ad clericatum promoueatur, beneficia ei pleniter, et annonae, et decimae donentur absque ulla minoratione et dilatione, ut, quanto melius possit iuxta possibilitatem -767+ quando necessitas extiterit, ad opera ecclesiastica et ipsam restaurandam ecclesiam adiutorium faciat. <4 23> -C. XXIII.+ De eodem. Item Gregorius. Moderamine apostolicae auctoritatis decernimus, ut monachi, si presbiterii honore dedicati sunt, cum ligandi soluendique potestate decimarum, primiciarum, oblationum, donationum, que fiunt pro uiuis et defunctis, portionem iusto canone ad suam proximorumque utilitatem merito perfectioris iustitiae non minus quam ceteri sacerdotes laudabiliter sibi uendicent. <4 24> -C. XXIV.+ Clericorum offitia monachi presbiteri libere administrent. Idem. Ex auctoritate huius decreti (quod apostolico moderamine et pietatis offitio a nobis est constitutum) sacerdotibus monachis apostolorum figuram tenentibus liceat predicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare, penitenciam inponere, atque peccata soluere. <4 25> -C. XXV.+ Monachi presbiterii honore decorati potestatem habent ligandi et soluendi. Item ex decreto Bonifatii Papae. Sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem, zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes monachos, quia mundo mortui sunt et Deo uiuunt, sacerdotalis offitii potentia indignos, neque penitenciam, neque Christianitatem largiri, neque absoluere posse per sacerdotalis offitii diuinitus sibi iniunctam potestatem. Sed omnino labuntur. -@. 1.+ Neque enim B. Benedictus, monachorum preceptor almificus, huiuscemodi rei aliquo modo fuit interdictor, sed eos secularium negociorum edixit expertes fore tantummodo. Quod quidem apostolicis documentis, et omnium sanctorum Patrum institutis non solum monachis, sed etiam canonicis magnopere inperatur. "Nemo enim militans Deo inplicat se negociis secularibus." -@. 2.+ Tantorum igitur Patrum instituti exemplis (quibus periculosissimum est refragari) credimus a sacerdotibus monachis ligandi soluendique offitium Deo operante digne administrari, si eos digne contigerit hoc ministerio sublimari. -@. 3.+ Decertantes igitur monachicae professionis presbiteros sacerdotalis potentiae arcere offitio, omnimodo precipimus, ut ab huiuscemodi ausibus reprimantur in posterum, quia quanto magis quisque est celsior tanto illis erit potentior. -Gratian.+ His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur, monachos posse penitenciam dare, baptizare, et cetera sacerdotalia -768+ offitia licite administrare. Quod uero populi electione, episcoporum institutione, et abbatis consensu potestatem suam exequi ualeant, Ieronimi, Gelasii et Gregorii auctoritate probatur. Ait enim Ieronimus ad Rusticum Monachum: -[epist. IV.]+ <4 26> -C. XXVI.+ Digne in monasterio uiuens per populi electionem ad clericatum poterit promoueri. Sic uiue in monasterio, ut clericus esse merearis. -@. 1.+ Multo tempore disce que postmodum doceas, et inter bonos semper sectare meliores. Quod si populus uel episcopus te in clericum elegerit, age ea, que clerici sunt. <4 27> -C. XXVII.+ In ordinem clericatus promoueri monachi possunt. Idem ad eundem. -[eadem epistola superius]+ Si clericatus titillat desiderium, discas quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Deo, ne miles ante quam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. -@. 1.+ Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris, et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem suum et gradum, quem si tenueris, quomodo in eo tibi uiuendum sit editus ad Nepocianum liber docere te poterit. -@. 2.+ Nunc monachi cunabula moresque discutimus, et eius monachi, qui liberalibus studiis eruditus in adolescentia iugum Christi collo suo inposuit. Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio uiuere debeas. Michi placet, ut habeas sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque doctore ingrediaris uiam, quam numquam ingressus es. <4 28> -C. XXVIII.+ In loco, quo abbas iudicauerit, monachus eligatur, et ab episcopo sacerdos ordinetur. Item Gelasius Papa. Si quis monachus fuerit, qui uenerabilis uitae merito sacerdotio dignus preuideatur, et abbas, sub cuius inperio regi Christo militat, illum fieri presbiterum petierit, ab ipso debet eligi, et in loco, quo iudicauerit, ordinari, omnia, que ad sacerdotii offitium pertinent, uel populi uel episcopi electione prouide ac iuste acturus. <4 29> -C. XXIX.+ Tempore maturitatis ecclesiasticis monachi promoueantur ordinibus. Item Siricius Papa. -[ad Himerium, ep. I. c. 13.]+ Monachos quoque, quos morum grauitas et uitae ac fidei institutio sancta conmendat, clericorum offitiis aggregari et optamus et uolumus, ita, ut qui intra tricesimum annum etatis sunt digni in minoribus, per gradus -769+ singulos crescentes tempore promoueantur ordinibus, et sic ad diaconatus uel presbiterii insignia maturae etatis consecratione perueniant nec saltu ad episcopatus culmen ascendant nisi in his eadem, que singulis dignitatibus superius prefiximus, fuerint tempora custodita. <4 30> -C. XXX.+ Ecclesiastica offitia nec auida elatione monachi suscipiant, nec blandiente desidia respuant. Item Augustinus ad Eudoxium. -[ep. LXXXI.]+ Vos autem fratres exhortamur in Domino, ut propositum uestrum custodiatis, et usque ad finem perseueretis, ac si qua opera uestra mater ecclesia desiderauerit, nec elatione auida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum, qui uos regit, qui dirigit mites in iudicio, qui docet mansuetos uias suas. Nec uestrum ocium ecclesiae necessitatibus preponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare uellent, quomodo nasceremini non inueniretis. <4 31> -C. XXXI.+ Gelasius quendam Rufinum monachum iubet sacerdotem fieri, et in quadam basilica ordinari. Item Pelagius Papa Bono Episcopo Sauinati. In parrochia tua, basilica S. Laurentii, que in possessione filii et consiliarii nostri uiri magnifici Theodori fundata est, offitium presbiteri deesse cognouimus. Et quia prefatus filius noster nobis retulit, inuenisse se Rufinum quendam monachum, olim sibi uita et moribus conprobatum, et hunc postulat ibi presbiterum consecrari (quod subito fieri nos prerogata obseruantia non adquieuimus), ideoque dilectio tua his acceptis sabbato ueniente faciat eum diaconum, et, si Deus uoluerit et uixerimus, mediana ebdomada presbiterum faciemus, quatinus superueniente pascali festiuitate sacra misteria in memorata basilica a persona conpetenti ualeant adinpleri. <4 32> -C. XXXII.+ Qui de clerico monachus efficitur proprio episcopo ordinante poterit eligi et consecrari. Item Gregorius in Registro. Si quos a clericatu in monachicam conuersationem uenire contigerit, si talis uitae monachus fuerit, ut episcopus, cui ante militauerat, eum dignum sacerdotio preuideat, in loco, quo iudicauerit, eligi poterit et ordinari. -+ <4 33> -C. XXXIII.+ Sine testimonio abbatis ad clericatus offitium monachi non eligantur. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 27.]+ Monachi uagantes ad offitium clericatus (nisi eis testimonium -770+ abbas suus dederit), nec in parrochiis, nec in ciuitatibus ordinentur. -@. 1.+ Si enim necesse fuerit clericum de monachis ordinari, cum consensu et uoluntate abbatis presumat episcopus. <4 34> -C. XXXIV.+ Cum abbatis uoluntate monachi ordinentur, quos pro utilitate ecclesiae episcopus ordinare uoluerit. Item ex Concilio Ylerdensi. -[c. 3.]+ Cum pro utilitate ecclesiae aliquos monachorum in clericatus offitio episcopus probauerit promouendos, cum abbatis uoluntate debent ordinari. Ea uero, que in iure monasterii de facultatibus offeruntur, in nullo diocesiana lege ab episcopis contingantur. <4 35> -C. XXXV.+ Sine abbatis inperio ecclesiastica non presumant celebrare ministeria monachi. Item ex Concilio Terraconensi. -[c. 11.]+ Monachi a monasterio foras egredientes ne aliquod ministerium ecclesiasticum presumant agere prohibemus, nisi forte cum abbatis inperio. Similiter, ut nullus eorum, id est monachorum, forensis negocii susceptor uel executor existat, nisi id quod monasterii exposcit utilitas, abbate sibi nichilominus inperante. <1 C> <4 36> -C. XXXVI.+ Ad clericatus miliciam non eligantur desertores monasteriorum. Item Augustinus ad Aurelium. -[ep. LXXVI.]+ Legi epistolam benignitatis tuae de Donato et fratre eius, et quid responderem diu fluctuaui. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus nutriendis in Christo seruimus, nichil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse uiam dandam seruis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Etenim ipsis facilior lapsus, et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad miliciam clericatus eligantur, cum ex his qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus, nisi forte (sicut uulgares dicunt) malus coraula bonus simphoniacus est; ita idem ipsi uulgares de nobis iocabuntur, dicentes: malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum est, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus, et tam graui contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum etiam aliquando bonus monachus uix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas. Sed de istis credo arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra uoluntate (ut suis potius conregionalibus utiles essent) de monasterio -771+ recessissent. Sed falsum est; sponte abierunt sponte deseruerunt, nobis, quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus. -III. Pars.+ -Gratian.+ His omnibus auctoritatibus monstratur, quod monachi, qui a populo sunt electi et ab episcopo cum consensu sui abbatis sunt ordinati, legitime potestatem suam exequi ualent. Illud uero Gregorii: "Nemo potest ecclesiasticis obsequiis deseruire, etc." de illis intelligendum est, qui, in numero cardinalium uel episcoporum ordinati, monasterii sui dispensationem sibi reseruare contendunt. Unde idem Gregorius scribit Mariniano Episcopo Rauennati: -[lib. VI. epist. 40.]+ <4 37> -C. XXXVII.+ Pro abbatis uel monachi promotione monasteria non grauentur. Ne pro cuiuslibet monachi aut abbatis promotione onus aliquod fortasse monasteria sustineant, studendum nobis est, ut, si quispiam monachorum ex quocumque monasterio ad clericatus offitium uel ordinem sacrum accesserit, non ibi aliquam ulterius habeat potestatem. -+ <4 38> -C. XXXVIII.+ Qui ecclesiis quoquomodo militant abbates esse non possunt. Idem Maximiano Siracusano Episcopo. -[lib. III. epist. 11.]+ Presbiteros, diaconos, ceterosque cuiuslibet ordinis qui ecclesiis quoquo modo militant, abbates per monasteria esse non permittas; sed aut admissa clericatus milicia monachicis non promoueantur ordinibus, aut, si in abbatis loco permanere decreuerint, clericatus nullatenus permittantur habere miliciam. Satis enim incongruum est, si, cum unum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad utrumque uideatur ydoneus. -Gratian.+ Hoc uel generaliter, uel speciali priuilegio dictum potest intelligi, sicut etiam de quodam monasterio in registro Gregorii legitur hoc modo: <4 39> -C. XXXIX.+ De quodam senodochio, cuius abbas ad episcopatum eligi prohibetur. Hinc est etiam, quod senodochium seu monasterium, quod in eodem Francorum regno constitutum est, quia per ambiciones et contenciones quorumdam non canonice tractabatur, a peruersitate malorum liberare cupiens precepit, ut sine regali prouidentia, et monachorum electione nullus ibi abbas aliqua umquam subreptione introduceretur. Precepit etiam, ut eiusdem monasterii abbas numquam ad episcopatum eligeretur, ne forte occasione episcopatus abbatia aliquid detrimenti pateretur. Quod priuilegium ita est illius ecclesiae, ut communem legem regibus uel abbatibus omnino dare non possit. Non enim quod uni singillatim conceditur statim omnibus conuenit. -Gratian.+ Superiori auctoritate non prohibentur abbates sacerdotes fieri, cum B. Benedictus iubeat abbatem fratribus -772+ egredientibus et regredientibus benedictionem dare, quod non est nisi sacerdotum. Lectionem quoque euangelii similiter ad legendum abbati tribuit, quam subsequenti oratione legere similiter sacerdotalis offitii est. Sed tales sacerdotes uel diacones fieri prohibet, qui in ecclesiastica milicia cogantur iugiter permanere. -@. 1.+ Item illud Ieronimi ad Riparium et Desiderium: "Monachus non doctoris, sed plangentis offitium habet," et ad Eliodorum: "Alia causa est monachi, alia clerici," et ad Rusticum: "Sine consilio presbiterorum monachis nichil agere licet," non ita generaliter intelligendum est, ut nulli monachorum liceat docendi offitium assumere, ne B. Gregorium, aut Augustinum Anglorum episcopum, beatum quoque Martinum, innumeros etiam, quos de monachica conuersatione ad summum sacerdotii gradum scriptura testatur esse promotos, cogamur negare offitium docendi habuisse, aut in die consecrationis suae asseramus eos a proposito priori discessisse, quod (ut Innocentius testatur) nulli facere licet. Voluit ergo Ieronimus distinguere inter personam monachi et clerici, ostendens quid cuique ex proprio offitio conueniat. -@. 2.+ Aliud enim conuenit cuique ex eo, quod monachus est: aliud ex eo, quod clericus est. Ex eo, quod monachus est, sua et aliorum peccata deflendi habet offitium: ex eo, quod clericus, docendi et pascendi populum. -@. 3.+ Monachos autem usque ad tempus Eusebii, Zosimi et Siricii, monachos simpliciter, et non clericos fuisse, ecclesiastica testatur ystoria. Idem etiam Ieronimus refert, monachos Scithiae conuenisse in unum, ut sacerdotem sibi inuenirent, qui eis missarum solempnia celebraret. <4 40> -C. XL.+ Omnes clerici uel monachi tutelae inmunitatem habere debent. Item Leo Augustus. -[lib. I. Codicis, de Episcopis et Clericis, lege 51.]+ Generaliter sanccimus, omnes uiros reuerentissimos episcopos, nec non presbiteros seu diaconos et subdiaconos, et precipue monachos, licet non sint clerici, inmunitatem ipso iure omnis habere tutelae, siue testamentariae siue legitimae, siue datiuae, et non solum tutelae esse eos expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed furiosi, et muti, et surdi, et aliarum personarum, quibus tutores uel curatores a ueteribus legibus dantur. -@. 1.+ Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere beneficium sanccimus, qui ad sacrosanctas ecclesias uel monasteria permanent, non deuagantes, neque circa ministeria diuina desides, cum propter hoc ipsum beneficium eis indulgemus, ut, aliis omnibus derelictis, Dei omnipotentis inhereant ministeriis. -@. 2.+ Et hoc non solum in ueteri Roma uel in hac regia ciuitate, sed in omni terra, ubicunque Christianorum colitur nomen, obtinere sanccimus. -Gratian.+ -@. 3.+ Nouarum etiam collationum et sordidorum munerum inmunitatem acceperunt. Unde Constantinus cunctis scribit clericis: -[tit. eodem, lege prima]+ "Iuxta sanctionem, quam dudum meruisse perhibemini, fundos et mancipia uestra nullus nouis collationibus obligabit, sed uacatione gaudebitis." Item Inperator Honorius et Theodosius: -[eodem+ -773+ -libro, titulo de sacrosanctis ecclesiis, lege: @. 4.]+ "Placet, rationabilis consilii tenore perpenso, districta moderatione perscribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur inmunes. Prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia usibus celestium secretorum dedicata, sordidorum munerum fece uexentur, nichil extraordinarium abhinc superindictumue flagitetur, nulla sollicitudo translationis signetur, postremo nichil preter canonicam illationem preter quam aduenticiae necessitatis sarcina repentina poposcerit, eius functionibus asscribatur. Si quis contra uenerit, post debitae ulcionis acrimoniam, que erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis uratur." -[Gratian.]+ Hoc idem datur intelligi ex uerbis B. Siluestri, qui obedientiam minorum erga maiores assignans ait: "Abbas hostiario, monachus abbati sit subditus," supra in tractatu ordinandorum. Ostendit ergo Ieronimus, quod simpliciter monachis nichil liceat agere sine consilio presbiterorum. Nec offitium docendi sibi assumere liceat sine auctoritate clericorum, nisi forte diuina gratia intus conmoniti, sicut B. Gregorius refert in dialogo de B. Benedicto, qui homines montis Cassini ad fidem adduxit, et aram Apollinis, que ibi erat erecta, subuertit; et de quodam Equicio, cui angelus in somniis apparuit, et eum ad predicandum misit, qui, cum de uicio linguae conquereretur, angelus flebotomo linguam eius tetigit, et totum uicium illud curauit. -@. 1.+ Quod uero Ieronimus se ipsum talibus connumerat, tale est, quale est illud Apostoli ad Philippenses: "Quicumque inperfecti sumus," hoc sentiamus, se ipsum inperfectis connumerans. Hinc idem Ieronimus alibi ait: "Natus in paupere domo et tugurio rusticano." Et infra: "Nos suffarcinati auro," se famelicum fastidientibus mella, pauperem diuitibus connumerans, supra ubi agitur de clericis, qui propria relinquere nolunt, capitulo "Gloria episcopi." -@. 2.+ Ecce sufficienter monstratum est, quod monachis presbiterii honore decoratis, a populo electis, ab episcopo institutis, eadem liceant, que et aliis sacerdotibus. Probatur hoc etiam ex similitudine consecrationis. Non enim in consecratione eorum aliud dicitur, et aliud in consecratione aliorum. Utrisque enim in commune a Domino benedictionem infundi episcopus obnixe deposcit. Et dum consecrat, cunctis sacerdotibus singillatim dicit: "Consecrentur et sanctificentur, Domine, manus istae, ut quicquid consecrauerint consecratum sit, et quecumque benedixerint benedicta sint." Ecce communis est benedictio. Unde igitur diuortium? Sicut ergo in benedictione utrique communem nanciscuntur potestatem, ita in institutione communiter assecuntur potestatis executionem. -@. 3.+ Ceterum absque episcoporum licentia non solum monachis, sed etiam omnibus generaliter clericis potestatis executio interdicitur. Unde Clemens: -[epist. III.]+ <4 41> -C. XLI.+ Sacerdotalia offitia sine permissu episcoporum non agant presbiteri. Cunctis fidelibus et summopere omnibus presbiteris, et -774+ diaconibus, et reliquis clericis attendendum est, ut nichil absque episcopi licentia proprii agant; non utique missas sine eius iussu quisquam presbiterorum in sua parrochia agat, non baptizet, nec quicquam absque eius permissu faciat. -IV. Pars.+ -Gratian.+ De his uero, qui intra monasterii claustra consistunt, quibus populus ad regendum non conmittitur, queritur, utrum decimas debeant dare uel accipere? In quibus hec discretio seruanda est, ut de agris et uineis, que ad proprium stipendium coluntur, decimas sibi retineant. Si enim decimae a populo filiis Leui reddebantur pro ministerio, quo Domino deseruiebant in tabernaculo, offerendo sacrificia et holocausta pro populo, patet, quod monachi de propriis prediis non magis quam alii sacerdotes decimas soluere coguntur. -@. 1.+ Sed dicitur, predia monachorum, siue precio sint empta siue pro salute animarum oblata, antequam in ius eorum uenirent, baptismalibus ecclesiis siue quibuslibet aliis primicias et decimas persoluebant, illae autem ecclesiae suo iure priuari non possunt. Unde in Maguntiensi Concilio statutum inuenitur: <4 42> -C. XLII.+ Qui res suas alicui delegauerit, decimationum prouentum priori ecclesiae auferre non poterit. Si quis laicus, uel clericus, seu utriusque sexus persona, proprietatis suae loca uel res alicubi dare delegauerit, decimationum prouentum priori ecclesiae legitime assignatum inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere temptauerit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coherceatur censura. <4 43> -C. XLIII.+ Antiquiores ecclesiae nec decimis, nec ulla possessione priuentur. Item ex Concilio Cabillonensi. Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis, nec ulla possessione priuentur, ita ut nouis oratoriis tribuantur. <4 44> -C. XLIV.+ Antiquiores ecclesiae propter nouas iusticiam suam non perdant. Item ex Concilio Guarmaciensi. Quicumque uoluerit in sua proprietate ecclesiam edificare, et consensum et uoluntatem episcopi habuerit, in cuius parrochia est, licitum sit. Verumtamen omnino prouidendum est episcopo, ut aliae ecclesiae antiquiores propter nouas suam iusticiam aut decimam non perdant, sed semper ad antiquiores ecclesias persoluantur. -+ -Gratian.+ Decimas autem baptismalibus ecclesiis persoluendas, Leo IV. affirmat, dicens: <4 45> -C. XLV.+ Baptismalibus ecclesiis decimae dari debent. De decimis iusto ordine non tantum nobis, sed etiam -775+ maioribus uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, debere dari. -Gratian.+ Si ergo nulli licet decimationum prouentum a priori ecclesia, cui assignatus fuerat, abstrahere; si ius antiquioris ecclesiae nouis tribuendum non est; si decimae tantummodo baptismalibus ecclesiis dandae sunt: patet, quod monachi ex propriis prediis decimas dare coguntur. Sed illa auctoritas Magontiensis concilii de uenditore uel donatore loquitur, diffiniens, quod ille, qui uendit aut donat, non potest prouentum decimationum illi ecclesiae detrahere, cui prius fuerat legitime assignatus. Monachi autem decimas et primicias non auctoritate uendentis aut donantis, sed auctoritate eiusdem concilii et Pascalis Papae detinent, a quibus difinitum est, ut monachi de propriis prediis decimas non soluant. Sic enim in Magontiensi Concilio statutum est: <4 46> -C. XLVI.+ De propriis prediis abbates et episcopi decimas non persoluant. Questi sunt preterea quidam fratres, quod essent aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sinerent dari ad ecclesiam, ubi illorum coloni missam audiunt. Proinde decreuit sacer iste conuentus, ut episcopi et abbates de agris et uineis, que ad suum et fratrum stipendium habent, ad ecclesias suas deferri faciant, familiae uero ibi dent decimas suas, ubi eorum infantes baptizantur, et ubi per totum anni circulum missas audiunt. <4 47> -C. XLVII.+ De propriis laboribus monachi et canonici decimas minime soluere cogantur. Item Pascalis II. Decimas a populo sacerdotibus ac Leuitis esse reddendas, diuinae legis sanxit auctoritas. Ceterum a monachis siue clericis communiter uiuentibus nulla ratio sinit ut milites aut episcopi, aut personae quelibet decimas de laboribus seu nutrimentis suis propriis extorquere debeant. Unde B. Gregorius sic ait: "Communi uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adinplenda misericordia nobis quid erit loquendum?" cum omne, quod superest, in causis piis et religiosis erogandum sit, dicente Domino: "Quod superest date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis." -V. Pars.+ -Gratian.+ Quod autem dicitur, ut antiquiores ecclesiae, nec decimis, nec ulla possessione priuentur propter nouas, non ita intelligendum est, ut nullo modo credatur licere episcopo aliquam partem possessionum uel decimationum unius ecclesiae alteri pro tempore tribuere. Sicut enim Papa duos episcopatus in unum potest redigere, ita et unus consentiente proprio -776+ episcopo in duos potest diuidi, uel etiam metropolitano inuito quelibet ecclesia ab eius iurisdictione apostolica eximi auctoritate. Unde Gregorius Papa scribit Benenato Episcopo, capitulo XXV. <4 48> -C. XLVIII.+ Duo episcopatus in unum redigi possunt apostolica auctoritate. Et temporis qualitas, et uicinitas locorum nos inuitat, ut Cumanam atque Musinatium unire debeamus ecclesias, quoniam nec longe, a se itineris interuallo seiunctae sunt, nec (peccatis facientibus) tanta multitudo populi est, ut, sicut olim fuit debeant duos habere sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum uitae huius expleuit, utrasque nos ecclesias presentis auctoritatis pagina unisse tibique conmississe cognoscas, utrarumque etiam ecclesiarum scito te esse proprium pontificem. Et ideo quecumque uel de earum patrimonio uel cleri ordinatione promotioneue iuxta canonum statuta uisa fuerint ordinare atque disponere, habebis ut proprius reuera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam. Ubi uero commodius ac utilius esse perspexeris, habitato, ita sane, ut alteram ecclesiam cui corporaliter presens non es, sollicita prouidentique cura disponas, quatinus illic diuina misteria solempniter Domino prestante peragantur. -+ <4 49> -C. XLIX.+ Duos episcopatus in unum redigere apostolica ualet auctoritas. Idem Iohanni Episcopo. -[Veliterno, lib. II. epist. 35.]+ Postquam hostilis inpietas diuersarum ciuitatum ita (peccatis facientibus) desolauit ecclesias, ut reparandi eas spes nullo modo populo deficiente remanserit, maiori ualde cura constringimur, ne defunctis earum sacerdotibus reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernante per inuia fidei hostis callidi rapiantur (quod absit) insidiis. Huius ergo rei sollicitudine sepe conmoniti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut uicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas. Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque Triumtabernensium ecclesiae preuidimus conmittendam, quam tuae ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatinus utrarumque ecclesiarum sacerdos recte Christo adiuuante possis existere, queque tibi de eius patrimonio, uel cleri ordinatione seu promotione uigilanti ac canonica uisa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex proprius liberam habeas ex presenti nostra permissione licentiam. -777+ <4 50> -C. L.+ Non habeant episcopum dioceses, que numquam habuerunt. Item ex Concilio Cartaginensi II. -[c. 5.]+ Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam si hoc placet, sanctitati uestrae insinuo, ut dioceses, que numquam episcopos habuerunt, non habeant, et illa diocesis, que aliquando habuit, habeat proprium. Secundum hanc prosecutionem sanctitatis uestrae est estimare quid fieri debeat. Ab uniuersis dictum est: Placet. <4 51> -C. LI.+ Nisi cum uoluntate episcopi dioceses, que ab eis retinentur, non accipiant proprios episcopos. Item ex Affricano Concilio III. Multis conciliis hoc statutum est a cetu sacerdotali, ut plebes, que in diocesibus ab episcopis retinentur, que episcopos numquam habuerunt, non nisi cum uoluntate eius episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rectores. <4 52> -C. LII.+ Apostolica auctoritas a iurisdictione archiepiscopi episcopos ualet eximere. Item Gregorius Iohanni Episcopo Lariseo. -[lib. II. Indict. 11. epist. 7.]+ Frater noster Adrianus Thebanae ciuitatis episcopus, ad Romanam urbem ueniens, lacrimabiliter est conquestus de quibusdam se capitulis a fraternitate tua, nec non a Iohanne, primae Iustinianae urbis antistite, iniuste condempnatum. -@. 1.+ De nequissimo autem eius iudicio dampnandoque alias tractaturi sumus iuuante Domino. Adrianum uero episcopum reperimus et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo iure pecuniariis in causis eum fraternitatis tuae condempnatum fuisse sententia. -@. 2.+ Quia igitur et ab antefato Iohanne primae Iustinianae episcopo contra ius canonesque depositus honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari ecclesia atque in propriae dignitatis ordine decreuimus reuocari. Et cum oportuisset te ex eo dominici corporis communione priuari, quod post ammotionem sanctae memoriae decessoris mei (per quam eum ecclesiamque eius de tuae iurisdictione potestatis exemit) rursus in eis aliquid tibi iurisdictionis seruare presumpseris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conseruantes decernimus, ut fraternitas tua ab eo ecclesiaque eius omnem ante habitae suae potestatem iurisdictionis abstineat, et secundum scripta decessoris nostri, si qua causa uel fidei uel criminis, uel pecuniaria aduersus prefatum Adrianum consacerdotem nostrum potuerit euenire, per eos, qui nostri sunt uel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est questio, cognoscatur, uel huc ad apostolicam sedem, si est ardua, deducatur, quatinus nostrae audientiae sentencia decidatur. -778+ Quod si contra hec, que statuimus, quolibet tempore qualibet occasione uel subreptione uenire temptaueris, sacra te communione priuatum, nec eam te, excepto ultimo uitae tuae tempore, nisi cum concessa Romani Pontificis iussione decernimus percipere. -@. 3.+ Res autem siue sacras, siue alias mobiles inmobilesque eius ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, (quarum noticiam nobis oblatam presentibus adnectimus litteris), sine aliqua ei fraternitas tua dilacione restituat. De quibus si qua inter uos questio uertitur, uolumus, ut apud responsalem nostrum in urbe regia uentiletur. -Gratian.+ Si autem necdum in diocesi alicuius episcopi loca illa assignata fuerint, ex uigore apostolicae sedis proprium episcopum accipiant. Unde Gregorius iunior scribit Bonifatio: -[Episcopo, epist. ult.]+ <4 53> -C. LIII.+ Ubi multitudo excrescit fidelium, episcopi sunt ordinandi. Precipimus, ut iuxta canonum statuta, ubi multitudo excreuit fidelium, ex uigore apostolicae sedis debeas ordinare episcopos, pia tamen contemplatione, ut non uilescat dignitas episcopatus. -Gratian.+ Sicut duo episcopatus suprascripto modo in unum possunt redigi, et unus in duobus ualet diuidi, sic etiam episcopus de baptismalibus et parrochitanis ecclesiis facere potest cum consensu suorum clericorum. Quod cum factum fuerit, illa pars populi, que nouis ecclesiis subponitur, a iure prioris ecclesiae absoluitur. Hoc nisi fieri posset, multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur. Plures autem baptismales ecclesias in una terminatione facere non potest. Unde in Tolletano Concilio legitur. <4 54> -C. LIV.+ In una terminatione plures baptismales ecclesiae esse non possunt. Plures baptismales ecclesiae in una terminatione esse non possunt, sed una tantummodo cum capellis suis. Et si contentio fuerit de terminatione duarum matricum, plebes utrarumque discernant, et si non conueniunt, lis Dei iudicio discernatur. -VI. Pars.+ -Gratian.+ Ius ergo ecclesiarum ita interpretandum est, ut, nisi episcopo disponente aliis ecclesiis fuerit assignatum, in nullo priorum reddituum diminutionem patiantur. Unde Anastasius Papa: <4 55> -C. LV.+ Communione priuetur qui decimas uel oblationes extra episcopi conscientiam tenere uoluerit. Statuimus, ut si quis oblationes ecclesiae, uel decimas, quas populus dare debet, contenderit, uel extra baptismalem ecclesiam dare uoluerit, preter conscientiam -779+ episcopi, uel eius, cui huiuscemodi offitia conmissa sunt, nec cum eorum uoluerit agere consilio, bannum nostrum conponat, et communione priuetur. -Gratian.+ Cum addit: "extra conscientiam episcopi," intelligendum relinquit, quod episcopo consentiente aliis ecclesiis dari possunt. <4 56> -C. LVI.+ Iuxta dispositionem episcopi decimae distribuantur. Item. In sacris canonibus prefixum est, ut decimae iuxta episcopi dispositionem distribuantur. Quidam autem laici, qui uel in propriis, uel in beneficiis suas habent basilicas, contempta episcopi dispositione non ad ecclesias, ubi baptismum, et predicationem, et manus inpositionem, et alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed uel propriis basilicis, uel aliis ecclesiis pro suo libitu tribuunt, quod omnimodis diuinae legi et sacris canonibus constat esse contrarium. Unde uestram potestatem ut eos corrigatis expetimus. -Gratian.+ Cum autem reprehenduntur, quia contempta episcopi dispositione hoc faciunt, intelligitur, quod, si episcopo disponente hoc fecerint, inreprehensibiles inueniantur. <1 C> <4 57> -C. LVII.+ Anathema sit qui preter conscientiam episcopi decimas uel oblationes dispensare uoluerit. Item Simacus Episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit. -[in Sinodo sexta Romana]+ In canonibus, in Gangrensi ecclesia apostolica auctoritate conditis, de fructuum oblationibus, que ministris ecclesiae debentur, et de his, que in usus pauperum conferuntur, scriptum habetur: "Si quis oblationes ecclesiae accipere uel dare uoluerit preter episcopi conscientiam, uel eius, cui huiuscemodi offitia sunt conmissa, nec cum eius uoluerit agere consilio, anathema sit." Et iterum in eodem concilio Gangrensi: "Si quis oblata Deo dederit uel acceperit preter episcopum, uel eius consensum qui ab eo constitutus est ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit anathema sit." -@. 1.+ Valde ergo iniquum et ingens sacrilegium est, quecumque uel pro remedio peccatorum, uel pro salute, aut requie animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his, a quibus maxime seruari conuenit, id est Christianis et Deum timentibus hominibus, et super omnia a principibus et primis regionum, in aliud transferri uel conuerti. Et infra: -780+ -@. 2.+ Generaliter uero quicumque res ecclesiae confiscare, aut conpetere, uel peruadere periculosa sua infestatione presumpserit, -[@. 3.]+ similiter et hi, qui res ecclesiae iussu uel largitione principum uel quorumdam potentum, aut quadam inuasione aut tirannica potestate retinuerint, et filiis uel heredibus suis (ut a quibusdam iam factum audiuimus) quasi hereditarias reliquerint, nisi cito res Dei, ammoniti a pontifice agnita ueritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur. Iniquum enim esse censemus, ut pocius custodes cartarum quam defensores rerum creditarum (ut preceptum est) iudicemur. Et infra: -@. 4.+ Ferro enim abscidenda sunt uulnera, que fomenta non sentiunt. -@. 5.+ Similiter et illi extorres debent fieri ab ecclesia, qui sacerdotali ammonitione non corriguntur dicente Domino: "Auferte malum ex uobis." Uniuersa sinodus surgens acclamauit. Ut ita fiat rogamus. Dictum est octies. Exaudi Christe, Simaco Papae uita. Dictum est duodecies. <4 58> -C. LVIII.+ Eadem plectetur pena qui res ecclesiae et episcoporum bona inuadit. Idem. Similiter et hoc ad omnium ecclesiarum noticiam uestra cunctorumque exortatione et iudicio censemus peruenire, et ab omnibus firmiter teneri, quia res episcoporum ecclesiae esse non dubitantur, si in eorum facultatibus simili fuerit crudelitate grassatum, peruasores rerum memoratarum predicta canonum districtione feriantur, ut qui moribus propriis ac nulla conscientiae castigatione corriguntur saltim ecclesiasticae et canonicae uindictae perfodiantur aculeis. <4 59> -C. LIX.+ Res ecclesiastica principum auctoritate distribui non possunt. Item ex libro Capitulorum Karoli et Lodowici Inperatorum. -[c. 83.]+ Quia iuxta sanctorum Patrum traditionem nouimus res ecclesiae uota fidelium esse, precia peccatorum, et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conseruare, uerum etiam, Deo opitulante, conferre temptamus. Ut autem ab ecclesiasticis de diuidendis rebus ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amoueamus, statuimus, ut neque nostris, neque filiorum, et, Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus, ullam penitus diuisionem aut iacturam patiantur. -781+ -Gratian.+ Cum ergo preter conscientiam episcopi, uel eius, cui huiuscemodi offitia conmissa sunt, quilibet prohibetur lationes ecclesiae distribuere, liquido apparet, quod cum episcopi consensu quibuslibet ecclesiis possint distribui. -@. 1.+ Huic interpretationi uidetur contraire auctoritas illa Tolletani Concilii. -[IV., c. 32.]+ <4 60> -C. LX.+ Nichil de iure suae diocesis episcopi presumant auferre. Constitutum est a presenti concilio, episcopos dioceses suas ita regere, ut nichil ex earum iure presumant auferre, sed iuxta priorum auctoritatem conciliorum tam de oblationibus quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius quippiam ab eis presumptum extiterit, per concilium restauretur, appellantibus ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si iam illi a seculo discesserunt. <4 61> -C. LXI.+ Possessiones ecclesiae derelictas nulli sit licentia alienandi. Item Simacus Papa. -[ad Caesarium fratrem c. 1.]+ Possessiones, quas unusquisque ecclesiae proprio dedit aut reliquit arbitrio, alienare quibuslibet titulis atque distractionibus, uel sub quocumque argumento non patimur, nisi forte aut clericis bonorum meritis, aut monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis, si necessitas largiri suaserit; sic tamen, ut hec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur. -Gratian.+ Sed illud Tolletani concilii ita intelligendum est, ut episcopi preter quartam uel tertiam, que secundum locorum diuersitates eis debetur, nichil contingant. Unde in Concilio Leonis Papae -[IV. c. 26.]+ statutum est: <4 62> -C. LXII.+ A clericis et piis locis ultra statuta Patrum aliquid episcopus non exigat. Nulli episcoporum liceat a subiecto sacerdote, uel alio quolibet clerico, et piis locis dationes ultra statuta Patrum exigere, aut superposita in angariis inferre. Sed cum -782+ optimus sit perspector, ita perspiciat, ut uniuersae sibi oues conmissae a se maxime alantur, atque in necessitatibus adiuuentur, non illicitis exactionibus obprimantur, quia Dominus pascere et docere nos docuit et omnibus ministrare, non terrenis lucris et auaritiis delectari. <4 63> -C. LXIII.+ De redditibus ecclesiae quarta pars clericis distribuenda est. Item Gregorius Leoni Episcopo Cathinensi. -[lib. VII. epist. 8.]+ Ad hoc locorum gradus rationis ordo distinxit et iudicia esse constituit, ut nec prepositi in obprimendos se frustra ualeant occupare subiectos, nec subiectis iterum contra suos prepositos effrenata sit resultandi licentia. -@. 1.+ Volumus ergo, ut quicquid ecclesiae tuae ex redditu uel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbiteris, diaconibus ac clero (ut tibi uisum fuerit) discrete diuidere. <4 64> -C. LXIV.+ Episcopi turpis lucri gratia nichil a monachis uel clericis suis exigere debent. Item ex VII. Sinodo. -[c. 4.]+ Predicator ecclesiae Paulus diuinus apostolus, ac si canonem ponens Ephesiorum presbiteris, imo uero et omni sacratae multitudini ac plenitudini, ita fiducialiter perhibuit: "Argentum et aurum, aut uestem nullius concupiui. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, beatius existimans dare quam accipere." Propter quod et nos docti ab eo diffinimus, nullatenus episcopum turpis lucri gratia excogitare ad excusandas excusationes in peccatis expetere aurum uel argentum, aut aliam speciem a presbiteris, uel clericis, uel monachis, qui sub ipso sunt. Ait enim Apostolus: "Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis." Et apostolus Petrus: "Pascite, qui in uobis est, gregem Dei, non coacte, sed spontanee secundum Deum, non turpis lucri gratia, neque ut dominantes -783+ in clero sed forma facti gregis. Et cum aparuerit princeps pastorum, percipietis inmarcescibilis gloriae coronam." -Gratian.+ Illud autem, quod in fine capituli Simaci ponitur: "Hec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur," ad personales tantum possessiones, clericorum uidelicet et pauperum, non ad monasteriales referendum est. -VII. Pars.+ -@. 1.+ Quam uero sit graue apud Deum decimas, et oblationes, ac primicias sacerdotibus non soluere, auctoritate Ieronimi et Augustini apparet. Ait namque Ieronimus super Malachiam: <4 65> -C. LXV.+ Reus apud Deum habetur qui sacerdotibus decimas non soluerit. "Reuertimini ad me, et ego reuertar ad uos, dicit Dominus exercituum; et dixistis, in quo reuertemur? Si homo affiget Deum, quia uos configitis me, et dixistis, in quo configimus te? in decimis et in primiciis. Et in penuria uos maledicti estis, et me configitis tota gens." Nunc sequamur ordinem prophetae: "Quia michi non reddidistis decimas et primicias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, et me uos subplantastis, siue defraudastis." Ecce annus expletus est, et nichil in meos thesauros, sed in uestra horrea conportastis et pro decimis et primiciis, que parua erant, ut a uobis darentur, ubertatem possessionum uestrarum et omnem frugum habundantiam perdidistis. Ut autem sciatis, me hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea, hortor uos atque conmoneo, ut inferatis decimas in horrea hoc est in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque Leuitae, qui michi ministrant, cibos, et probate me, si non tantas pluuias effudero, ut catheractae celi apertae esse credantur, "et effundam uobis benedictionem usque ad habundantiam." Verbum effusionis nomen largitatis ostendit. Sed fieri potest, ut agros irrigantibus pluuiis sit quidem fertilitas, uerum aut locusta ueniet, aut brucus, aut erugo, aut eruca, et labores hominum uastabunt. Propterea subiungit et dicit: "Et increpabo pro uobis deuorantes," locustam uidelicet, et reliqua, que diximus, "et non corumpent fructum terrae uestrae." -@. 1.+ Si quando fames, et penuria, et rerum omnium egestas obprimit mundum, sciamus, hoc ex Dei ira descendere, qui se in pauperibus, si non accipiant elemosinam, fraudari loquitur, et suas possessiones possumus decimas et primicias interpretari. -@. 2.+ Si quis doctus et eruditus lege Domini potest alios erudire, non debet suae adsignare prudentiae ingenioque quod possidet, sed gratias agat Domino primum, qui cuncta largitur, deinde sacerdotibus eius ac ministris, a quibus doctus est. Si enim non egerit gratias, sed sibi scientiam uendicauerit, in penuria maledicetur. -784+ Quod si intelligens largitorem Deum, et agens his gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliauerit se, et in horreum Dei intulerit cibos, hoc est scripturae alimenta in ecclesia populis ministrauerit, statim aperientur super eum catheractae celi, et effundetur pluuia spiritualis, et mandabit nubibus suis, ut pluant super eum imbrem, et habundantia rerum omnium perfruetur. <4 66> -C. LXVI.+ Decimae sacerdotibus sunt reddendae. Item Augustinus. -[serm. CCXIX. de tempore]+ Decimae tributa sunt egentium animarum. Quod si decimam dederis, non solum habundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris. Non igitur Dominus Deus premium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatus est accipere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam. Sed si tardius dare peccatum est, quanto magis peius est peccatum non dedisse? De milicia, de negocio et de artificio redde decimas. Cum enim decimas dando et terrena et celestia possis premia promereri pro auaritia duplicem benedictionem fraudas? Hec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam reuoceris. Dabis inpio militi quod non uis dare sacerdoti. Benefacere Deus semper paratus est, sed hominum malicia prohibetur. Decimae etenim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerint res alienas inuadunt. Et quanti pauperes in locis suis ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal eterni iudicis apparebit, quia rem a Domino pauperibus delegatam suis usibus reseruauit. Qui ergo sibi aut premium conparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimam; etiam de nouem partibus studeat elemosinam dare pauperibus. <4 67> -C. LXVII.+ Se ipsum condempnat qui euangelizantibus necessaria subtrahit. Item Ieronimus. -[in comm. ad c. 3. epistolae ad Titum in fine.]+ Apostolicis uiris et euangelizatoribus Christi in necessariis usibus nolle tribuere, se ipsum condempnare est. Quod autem decimae episcoporum consensu monachis licite tribuantur B. Ieronimus Damaso Papae scribit, dicens. <4 68> -C. LXVIII.+ Liberum est clericis monachis decimas concedere. Quoniam quicquid habent clerici pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes, susceptioni peregrinorum et hospitum inuigilare debent, maxime curandum est illis, ut de decimis et oblationibus cenobiis et senodochiis qualem uoluerint et potuerint sustentacionem -785+ inpendant. Liberum est enim monachis et spiritualibus uiris Deum timentibus et colentibus decimas et oblaciones cunctaque remedia concedere, et de iure suo in dominium illorum et usum transferre, nec tam in pauperibus paupertatem quam religionem attendere. -@. 1.+ Quod autem beatitudo tua quesiuit, utrum usus decimarum et oblationum secularibus prouenire possit, nouit uestra sanctitas omnino non licere, protestantibus hoc omnibus diuinis auctoritatibus paternorum canonum. Quamobrem, si aliquando fuerint ab his male detenta, que diuini iuris esse noscuntur, et in usum monachorum transierint et seruorum Dei, episcopo tamen loci illius prebente consensum, constabunt eis omnia perpetua firmitate et stabilitate subnixa. -@. 2.+ Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari, quibus parentum et propinquorum nulli suffragantur. Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto incurrunt et conmittunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et bibunt. -Gratian.+ De prediis autem, que a colonis eorum coluntur, sic diffinitum est in Magontiensi concilio: "Questi sunt preterea etc." <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ De capellis uero, que ab eis possidentur, quod per eorum institutionem a sacerdotibus sint gubernandae, Iohannes Papa probat, scribens Ysaac Siracusano Episcopo. <4 1> -C. I.+ Presbiteri in monasteriorum ecclesiis instituantur per abbates. Visis litteris karitatis uestrae, quibus satis perpenditur, quanto studio huic sanctae sedi reuerentiam exhibetis, non modice gauisi sumus. Nunc itaque super ea, que consuluistis, ut karissimo fratri benigne discretum consilium damus. Delegauit enim nobis pia mansuetudo uestra, utrum ecclesiae pro quiete monachorum a sanctis conciliis catholicisque episcopis eis traditae per sacerdotes ab eis ordinatos et inuestitos debeant institui. Addidit quoque fraternitas tua, litem et seditionem inter clericos monachosque ex hac causa non modicam esse ortam; quod instigatione uersuti hostis nemo fieri ambigat. Habet enim mille nocendi modos, nec ignoramus astutiam eius. Conatur namque a principio ruinae suae unitatem ecclesiae rescindere, karitatem uulnerare, sanctorum operum dulcedinem inuidiae felle inficere, et omnibus modis humanum genus euertere et perturbare. Dolet enim satis et erubescit karitatem, quam in celo nequiuit habere, homines constantes ex lutea materia in terra tenere. Unde oportet (quantum fragilitati nostrae conceditur) ut omnes aditus nocendi eius uersuciae muniamus, ne mors ingrediatur per portas nostras. -@. 1.+ Consilio itaque multorum fratrum diligenter exquisito decernimus, ut amodo ecclesiae monachis traditae per suos sacerdotes -786+ instituantur. Diuinae enim leges habent et seculares, ut cuius est possessio eius fiat institutio, et si in dando quod maius est facilis fuit karitas, sit facilior in concedendo quod minus est sancta largitas. Maius enim fuit possessionem dare quam sit inuestituram concedere. Quomodo possessoris iura cognoscentur, et suarum rerum sibi tributa reddentur, ubi quod suum est per alterum datur, et, cum uoluerit, aufertur? Humani moris est illum uereri, cuius iudicio et uoluntate nunc erigitur, nunc deprimitur. Unde fit, ut in partem episcopi ad seruiendum sacerdos procliuior fiat, et sic episcopus quod sancte et religiose dederat quadam simulata auctoritate ad se trahat. Sic itaque priuatur mercede, quam consecutus fuerat, tum quia ficta karitate aufert quod dederat, tum quia prauorum sacerdotum discordias, et scissuras amantium, uerbis nimis factus credulus, quod prius fucate moliebatur lucrari post detecta fraude conatur quadam usurpatione ex toto auferre. Quorum auertentes calliditates et hostis uersuti suasiones, deinceps omnino licentiam damus suarum ecclesiarum inuestitores fieri, ita tamen, ut iudicio sinodi, si contra sacerdotium agere presumpserint, multentur, et felici mucrone episcopi sacerdotum piacula resecentur. -II. Pars.+ -Gratian.+ Hac auctoritate monachis conceditur inuestitura suarum ecclesiarum. Sed uidetur contraire Urbanus papa II., dicens:

-[PALEA.+ <4 2> -C. II.+ Admonemus atque precipimus, ut decimas omnino dari Deo non negligatur, quas ipse Deus dari constituit, quia timendum est, ut quisquis Deo debitum suum subtrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua. -]+

-[PALEA.+ <4 3> -C. III.+ De eodem. Item Nicolaus Papa II. epistola unica, c. 5. Precipimus, ut decimae et primiciae, seu oblationes uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint. Quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione separentur. -]+

-[PALEA.+ <4 4> -C. IV.+ De eodem. Item Leo Papa. Nullus decimas ad alium pertinentes accipiat. -]+

-[PALEA.+ <4 5> -C. V.+ Item Ambrosius sermone I. de Quadragesima. Nam qui Deo non uult reddere decimas, quas retinuit, et homini non studet reddere quod iniuste ab eo abstulit, non timet adhuc Deum, et ignorat quid sit uera penitencia ueraque confessio. Iste talis homo non potest ueram facere elemosinam. -]+

-787+ <4 6> -C. VI.+ Abbates in parrochialibus ecclesiis absque episcopi consilio presbiteros non ordinent. Sane quia monachorum quidam episcopis ius suum auferre contendunt, statuimus, ne in parrochialibus ecclesiis, quas tenent, absque episcoporum consilio presbiteros collocent, sed episcopi parrochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti conmittant, ut eiusmodi sacerdotes de populi quidem cura episcopis rationem reddant, abbati uero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subiectionem exhibeant, et sic sua cuique iura seruentur. Idem: -@. 1.+ In parrochialibus ecclesiis presbiteri per episcopos constituantur qui eis respondeant de animarum cura, et his, que ad episcopum pertinent. <4 7> -C. VII.+ Quorumcumque monachorum ecclesiae episcoporum subdantur regimini. Item ex Concilio apud Flauentiam habito. Statuendum est, quatinus ecclesiae quorumcumque monachorum in singulis parrochiis sitae episcoporum, ut decet, diuinitus subdantur regimini, eisque debita obsequia exhibeant. -Gratian.+ Ecce Urbanus Papa prohibet inuestituras parrochialium ecclesiarum per monachos fieri, quas Iohannes Papa eis concessit. Sed illud Iohannis Papae intelligendum est de illis capellis, que cum omni iure suo ab episcopis monachis conceduntur. Istud autem Urbani intelligendum est de illis, quas abbates in propriis prediis edificant in uillis uel in castellis suis. <3 5> -[QUESTIO V.]+ -GRATIANUS.+ Tales, etsi ius territorii habeant, tamen potestatem gubernandi populum, et spiritualia ministrandi non habent. Quod etiam de episcopo intelligendum est. Unde Nicolaus Papa ait: <4 8> -C. VIII.+ -[I.]+ Episcopus, qui in alterius diocesi ecclesiam edificat, eius consecrationem sibi uendicare non audeat. Si quis episcoporum in alienae ciuitatis territorio pro quacumque suorum opportunitate ecclesiam edificare disponit, non presumat dedicationem, que illius est, in cuius territorio ecclesia assurgit. Edificatori uero episcopo hec gratia reseruetur, ut quos desiderat clericos in re sua ordinari, ipsos ordinet is, cuius territorium est, uel si ordinati iam sunt, ipsos habere adquiescat, et omnis ecclesiae ipsius -788+ gubernatio ad eum, in cuius ciuitatis territorio ecclesia surrexerit, pertinebit. <4 9> -C. IX.+ -[II.]+ Basilicae nouiter conditae ad episcopum pertinent, cuius conuentus constiterit esse. Item ex Concilio Tolletano IV. -[c. 34.]+ Possessio territorii conuentum non adimit ideoque nouae basilicae, que conditae fuerint, ad eum proculdubio pertinebunt episcopum, cuius conuentus esse constiterit. <4 10> -C. X.+ -[III.]+ Edificatori episcopo in diocesi alterius ecclesiam consecrare non licet. Item Gregorius. -[lib XI. epist. 19. ad Iohannem Subdiaconum]+ Lator presentium Iohannes, frater et coepiscopus noster, indicauit nobis, quod quidam Exsuperantius episcopus ausu temerario in diocesi ipsius oratorium construxerit, eumque sine precepti auctoritate contra morem presumpserit dedicare, missasque illic celebrare non metuit. Quam rem cum summa te celeritate ac districtione conuenit emendare, nec ulterius tale aliquid attemptare permittere. -Gratian.+ Quod de iure ordinandi, non possidendi intelligendum est. His auctoritatibus facile potest perpendi, quod siue abbates siue episcopi in suis castellis uel uillis ecclesias edificauerint, non ideo episcopo, in cuius diocesi fuerint, conuentus adimitur, et ideo sacerdotes, iuxta illud Urbani et Nicolai, in eis non nisi per episcopos, cum consensu tamen et electione edificantium, ordinari possunt. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem prescriptione temporis omnia iura tollantur, probatur auctoritate Calcedonensis Concilii et Gelasii Papae, et Tolletani Concilii. Prima hec est: <4 1> -C. I.+ Rusticanae parrochiae apud episcopos, qui eas possident triginta annis sine uiolentia permaneant inmobiles. Per singulas ecclesias rusticanas parrochias, permanere inmobiles apud eos, qui eas tenent, episcopos decreuimus, et maxime si eas sine uiolentia per triginta annos gubernauerunt. Si uero intra triginta annos facta fuerit de eis dubitatio, liceat eis, qui se dixerint lesos propterea, mouere apud sinodum prouinciae certamen. -789+ <4 2> -C. II.+ Dioceses triginta annis ab episcopis possessae inmobiles permaneant. Item Gelasius. -[epist. II. ad Siculos, c. 1.]+ Presulum nostrorum auctoritas emanauit, ut facultates ecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem, ita tamen, ut uiduarum et pupillorum atque pauperum, necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc eis statuimus dari, quod hactenus decretum est; reliquum sibi episcopi uendicent, ut, sicut antea diximus, peregrinorum atque captiuorum largitores esse possint. -@. 1.+ Illud etiam annecti placuit, ut si, quod absit, facultates ecclesiae, nec non dioceses ab aliquibus possidentur episcopis, iure sibi uendicent quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas. <4 3> -C. III.+ Territorii possessio conuentum non adimit. Item ex Tolletano Concilio IV. -[c. 34.]+ Sicut diocesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conuentum non adimit. <4 4> -C. IV.+ Tricennalis possessio intra unam prouinciam seruari debet. Item ex eodem. -[c. 33.]+ Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quamuis secundum ius legis eius non uideatur esse diocesis, admittenda tamen non est contra eum actio reposcendi. Sed hoc intra unam prouinciam, extra uero nullo modo, ne, dum diocesis defenditur, prouinciarum termini confundantur. -+ -II. Pars.+ -Gratian.+ Ecce his auctoritatibus probatur, quod possessionis et gubernationis iura prescriptione tolluntur. Sed idem Gelasius contra testatur, scribens Maximo et Eusebio Episcopis: <4 5> -C. V.+ Status parrochiarum nec presumptione, nec temporis prescriptione mutari potest. Licet regulis contineatur antiquis, parrochias unicuique ecclesiae pristina dispositione deputatas nulla posse -790+ ratione conuelli, ne per consuetudinem pessimam, exempli mali temeritate crescente, uniuersalis confusio nasceretur: tamen etiam decretis nostris ante non multum temporis destinatis omnia iussimus, que taliter fuerant inuasa, restitui. Sed quia temeritas peruadentium legem sibi posse putat generari, si sceleri suo pertinaciam retentionis adiungat, ea, que inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantium, Camiscanae ecclesiae sacerdotem, et directos ab Anconitano pontifice decreuimus, per uos inpleri cupimus, tunc formam in ceteris cognitionibus, que sit sequenda, perscripsimus. Nulla igitur presumptione statum parrochiarum, qui perpetuae etatis firmitate durauit, patimur inmutari, quia nec negligentia pontificum, nec temporalis obiectio (que per incuriam forte generatur), neque ignauia faciente consensus adhibitus, nec subripiente supplicatione preceptio diuellere potest semel diocesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem atque consignationem plebs deuota conuenit. Territorium etiam non facere diocesim, olim noscitur ordinatum. -Gratian.+ Hoc multipliciter distinguitur. Sunt quedam dioceses, quae certis limitibus distinctae sunt; hae nullo modo prescribi possunt. Aliae uero, que non sunt certis limitibus distinctae, et de quibus certa diffinitio non olim processit, prescriptione tolluntur. -+ Unde Innocentius Papa ait: <1 C> <4 6> -C. VI.+ Limitis possessio prescribi non potest. Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigitanum et Honorium Cordubensem episcopos, discussio agitata est propter parrochiam basilicae cuiusdam, quam horum alter Cellacensem, alter Reginensem asseruit. Et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio uentilatae est, cuius quamuis uetusta retentio nullum iuris preiudicium afferret, ideoque, ne in dubium ultra inter eos nostra deuocaretur sentencia, prolatis canonibus sinodalia decreta perlecta sunt. Quorum auctoritas premonet, ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos alienos usurpet; ob hoc placuit inter alternas partes inspectores uiros mittendos, ita ut diocesis possidentis (si tamen basilicam ueris signis limes prouisus monstrauerit) -791+ ecclesiae, cuius est ius retentionis, sit eternum dominium. Quod si limes legitimus eandem basilicam non concludit, et tam longi temporis probatur obiecta prescriptio, appellatio presentis episcopi non ualebit, quia illi tricennalis obiectio silentium inponit. Hoc etiam et secularium principum edicta precipiunt, et presulum Romanorum decreuit auctoritas. Si uero infra metas tricennalis temporis extra alienos terminos basilicae iniusta retentio reperitur, repetentis episcopi iuri sine mora restituetur. -+ <4 7> -C. VII.+ Spatia, que diffinita fuerint, tempore prescribi non possunt. Item Gelasius Iusto Episcopo. Dilectio tua studeat, quesita omnium fideliter rerum ueritate, ut si de spaciis, de quibus memoratur orta contentio, diffinito dudum certa processerit, intemerata seruetur; alioquin, si nichil umquam constiterit terminatum, tunc de prescriptione temporum, si qua pars confidit, prebeat sacramentum, ut tamen que hactenus possedisse probabitur, iusiurandum sinatur offerre. -III. Pars.+ -Gratian.+ Potest et aliter distingui. Que quisque sua auctoritate usurpat, quia nullo titulo possidere incipit, prescribere non potest, et in hoc casu intelligenda est illa auctoritas Gelasii: "Temporalis obiectio, que per incuriam forte generatur, non potest diuellere diocesim semel constitutam." Intelligendum est, si nullo titulo, sed sola usurpatione eam possidere cepit. Si uero iudicis auctoritate, et priuilegiorum longa consuetudine possidere cepit, tunc temporalis obiectio actori silentium inponit. Unde Gelasius Papa ait: <4 8> -C. VIII.+ Priuilegia per XXX. annos possessa inmobilia seruari debent. Placuit huic sanctae et magnae sinodo, ut res uel priuilegia, que Dei ecclesiis ex longa consuetudine pertinent, et siue a diuae recordationis inperatoribus, siue ab aliis Dei cultoribus in scriptis donata, et ab eis XXX. per annos possessa sunt, nequaquam a potestate presulum eorum quecumque persona secularis per potestatem subtrahat, aut per argumenta quelibet auferat; sed sint omnia in potestate ac iussu presulis ecclesiae, quecumque intra XXX. annorum spacia ab ecclesiis possessa fuisse noscuntur. Quisquis ergo secularium contra presentem diffinitionem egerit, tamquam sacrilegus iudicetur, et donec se correxerit, -792+ et ecclesiae propria priuilegia seu res restituerit. anathema sit. Idem Episcopis Dardaniae. <4 9> -C. IX.+ Repeti non possunt que XXX. annis quiete possidentur. Inter cetera inquit: Post quingentos annos constituta Christi quosdam audio uelle subuertere, cum XXX. annorum lex hominum non possit abrumpi. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Item si de rebus ecclesiae controuersia mota est, et diffinitio subsecuta, etsi iniusta sit, tamen quia non sua, sed diffinientis auctoritate possidere cepit, tricennalis prescriptio petitori silentium inponit, ita tamen, ut subputacio prescriptionis non a tempore diffinicionis, sed a decessu diffinientis exordium sumat. Unde in Tolletano Concilio -[IX. c. 8.]+ statutum est: <4 10> -C. X.+ Vita irrite disponentis non poterit pertinere ad tricennium temporis. Si sacerdotes uel ministri, dum gubernacula ecclesiarum amministrare uidentur, contra Patrum sanctissimas sanctiones de rebus ecclesiae diffinisse aliqua dinoscuntur, non ex die, quo talia scribendo decreuerunt, sed ex quo talia moriendo diffinita reliquerunt, subputacionis ordo substabit. Nusquam etenim poterit ad tricennium temporis pertinere uita irrite iudicantis, quia status contractuum non sumpsit inicia ab origine equitatis. -V. Pars.+ -Gratian.+ Item ea, que in beneficiis possidentur, siue que metu hostilitatis interueniente diutius possessa fuerint, prescribi non possunt. Unde in Agatensi Concilio -[c. 59.]+ diffinitum est: <4 11> -C. XI.+ Que in beneficiis possidentur prescribi non possunt. Clerici quilibet quantacumque diuturnitate temporis de ecclesiae remuneratione aliqua possederint, in ius proprium prescriptione temporis non uocentur, dummodo pateat ecclesiae rem fuisse, ne uideantur etiam episcopi administrationis prolixae aut precatorias, cum ordinati sunt, facere non debuisse, aut diu retentas facultates in ius proprietatis suae posse transscribere. <4 12> -C. XII.+ Que humanitatis intuitu aliquibus prestantur prescribi non possunt. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I., c. 25.]+ Si episcopus humanitatis intuitu mancipiola, uineolas -793+ uel terrulas clericis aut monachis, uel quibuslibet prestiterit excolendas uel tempore tenendas, etiamsi longa transisse annorum spatia conprobentur, nullum ecclesia preiudicium patiatur, nec secularis legis prescriptio, que ecclesiam aliquam inpediat obponatur. <4 13> -C. XIII.+ Temporis prescriptio non obicitur ubi hostilitatis metus interuenerit. Item ex Concilio Spalensi, -[II.]+ cui interfuit Ysidorus. -[cap. 1.]+ -VI. Pars.+ Prima actione Theodulfi Malachitanae ecclesiae antistitis ad nos oblata precatio est, asserentis antiquam eiusdem urbis parrochiam militaris quondam hostilitatis discrimine fuisse decisam, et ex parte aliqua ab ecclesiis Astigitanae, Eliberitanae atque Egabrensis urbium esse retentam. Pro qua re placuit, ut omnis parrochia quam antiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse ecclesiam suam quisque conprobaret, eius priuilegio restitueretur. Sicut enim per legem mundialem his, quos barbarica seueritas captiua necessitate transuexit, postliminium reuertentibus redditur antiqua possessio, non aliter et ecclesia receptura est parrochiam, quam ante tenuit cum rebus suis, siue ab aliis ecclesiis possideatur, siue in cuiuslibet possessionem transfusa sit. Non enim erit obicienda prescriptio temporis, ubi necessitas intererit hostilitatis. <4 14> -C. XIV.+ Temporis non currit prescriptio, ubi furor hostilitatis incumbit. Item Iohannes Papa -[VIII.]+ Paulo Episcopo, fungenti legatione in Germaniam et Pannoniam. Porro si de annorum numero forte causatur, sciat, quia inter Christianos et eos, qui unius fidei sunt, numerus certus affixus est. Ceterum, ubi paganorum et incredulorum furor in causa est, quantalibet pretereant tempora, iuri non preiudicat ecclesiarum, que corporalia nescientes arma solum Dominum et propugnatorem suum, quando ei placuerit misereri, pacienter expectant. Verum si annorum prolixitas in talibus inpediat, Deus ipse reprehendendus est, qui post quadringentos et triginta annos filios Israel de durissima seruitute Pharaonis et fornace ferrea liberauit; sed et ipse per se redemptor, hominum genus post annorum milia de inferni claustris eripuit. -VII. Pars.+ -Gratian.+ Tolluntur etiam prescriptione illae dioceses, quas propriis episcopis negligentibus alii ab heresi ad fidei integritatem reuocauerunt. Unde in IX. Affricano Concilio -[c. 88.]+ legitur: -794+ <4 15> -C. XV.+ Si qui episcopi dioceses suas Deo lucrari negligunt post triennium constabunt eis episcopis, quorum studio fidei sunt reconciliatae. Placuit, ut quicumque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholica unitate lucrari, conueniantur a diligentibus uicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conuentionis non effecerint qui potuerit eas lucrari, ad ipsum pertineant, ita sane, ut si ille, ad quem pertinuisse uidebantur, probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab hereticis, ut inpune ibi sint, et suam diligentiam fuisse preuentam, ut eo modo eius cura sollicitior uitaretur cum hoc iudices episcopi cognouerint, suae cathedrae loca restituant. -+ -Gratian.+ Potest etiam aliter intelligi prescriptio illa longi temporis qua Gelasius negat statum parrochiarum posse mutari. Longum enim tempus, sicut ex legibus habetur, decennium uel uicennium intelligitur. Huius ergo longi temporis prescriptio auctoritate Gelasii et secularium legum ecclesiis obici non potest. -VIII. Pars.+ -@. 1.+ Prescriptionum aliae sunt odio introductae petentis et fauore possidentis: aliae tantum odio petentis. Qui enim bona fide et iusto titulo rem presentis per decennium, absentis uero per uicennium tenuerit, perpetua exceptione tutus erit, non solum aduersus alios, sed etiam aduersus creditores, quibus res ipsa obligata fuerat, etiam aduersus uerum dominum. Si uero aliquo casu a possessione ceciderit, etiam aduersus uerum dominum utiliter rem uendicare poterit. Si autem nullo titulo, bona tamen fide, per tricennium rem alicuius possederit, simili gaudebit presidio. Bona uero fides non ad tractum medii temporis, sed ad inicium possessionis refertur. Sufficit enim in inicio cuique bona fide possidere cepisse, etiamsi medio tempore conscientiam rei alienae habuerit. -@. 2.+ Hae prescriptiones sunt introductae fauore possidentis et odio petentis, quia lex fauet his, qui bona fide et iusto titulo, uel bona tantum fide possident, odit autem et punit circa rem suam negligentes et desides. -@. 3.+ Quod si mala fide rem alienam quis possidere ceperit, post XXX. annos aduersus omnem petentem exceptione tutus erit. Si uero aliquo casu a possessione ceciderit, actionem non habebit, quia prescriptio hec non fauore malae fidei possessoris, sed odio tantum rem suam persequi negligentis introducta est. Si autem res ad creditorem suum uel ad dominum peruenerit, detentionis commodum habebit; si uero ad alium, creditor uel dominus aduersus eum experiri poterit, nec sibi proderit exceptio medii possessoris, quia non ab eo habuerit causam possidendi. Quod si uiolenter possessio ad eos peruenerit, malae fidei possessor indistinctae possessionis commodum recipiet. -@. 4.+ Hec de prescriptionibus decennii, uel uicennii, uel tricennii intelligenda sunt, si sine interruptione possessa probentur. Quod si per naturalem detentionem possessio interrupta fuerit, a die recuperatae possessionis noui triginta anni in omnibus prescriptionis numerabuntur. -795+ Si per litis contestationem, ab ultimo die litigii quadraginta anni conputabuntur. Quod si ab eo, qui in causa prescribendi erat, possessionem aliquis nanciscatur, tempus precedens cum tempore suae possessionis continuare poterit. -@. 5.+ Is autem, cuius res prescribitur, si litem contestari non poterit, uel propter aduersarii absentiam, uel infantiam, uel furoris laborem cum neminem tutorem uel curatorem habeat, uel quia in magna potestate constitutus est, intra constituta tempora presidem adeat libellum ei porrigat, et hoc in querimoniam deducat, et sic temporis interruptionem faciat. Si autem presidem adire non poterit, saltem ad episcopum locorum uel defensorem ciuitatis eat, et suam manifestare uoluntatem in scriptis deproperet. Quod si preses, uel episcopus, uel defensor abfuerit, liceat ei publice proponere, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione, uel, si ciuitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione; et hoc sufficiat ad omnem temporalem interruptionem siue triennii, siue longi temporis, siue triginta, uel quadraginta annorum sit. -@. 6.+ Hec de prescriptionibus inter priuatos. Ceterum aduersus loca religiosa non nisi quadraginta annorum prescriptio currit. Unde in Autenticis: "Quas actiones tricennalis prescriptio secludit, si loco religioso conpetant, quadraginta annis clauduntur." Et in Nouellis: "Neque decennii, neque uicennii, etc." In canonibus uero ecclesia aduersus ecclesiam triginta annis, monasterium aduersus ecclesiam non nisi quadraginta annis prescribere permittitur. Quod si priuatus primicias et decimas siue titulo siue sine titulo possederit, nulla temporis prescriptione tutus esse poterit. Que enim ab inicio de iure effectum sortiri non possunt tractu temporis non conualescunt. -@. 7.+ Unde si liber homo longo tempore pro seruo detineatur, etiamsi quadraginta annorum curricula excesserint, sola temporis longinquitate libertatis iura minime mutilabuntur. -@. 8.+ Ad hec ecclesia reipublicae: primitiae, decimationes ciuilium functionum instar obtinent. -@. 9.+ Porro publicae functiones prescribi non possunt. Unde VII. libro Codicis, titulo de triginta uel quadraginta annorum prescriptione, Inp. Anastasius: <4 16> -[C. XVI.]+ "Iubemus eos, qui rem aliquam per continuum quadraginta annorum curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt, de possessione quidem rei seu dominio nequaquam remoueri; functiones autem, seu ciuilem canonem, uel aliam quandam publicam collationem inpositam eis dependere conpelli, nec huic parti cuiusque temporis prescriptionem obpositam admitti." -[Gratian.]+ Licet predia, sine sint priuati siue ecclesiae, possunt prescribi. Prouentus primiciarum decimationum prescriptione tolli non potest, etiamsi a Romano Pontifice quilibet laicus super his rescriptum inpetrauerit. -@. 1.+ Rescripta enim, que contra ius scriptum inpetrata fuerint, nisi talia sint, que aliquibus prosint, et nulli obsint, nullius momenti esse censentur. -@. 2.+ Item: Decimae Deo mandante sacerdotibus et Leuitis separatae sunt, ut de sorte Domini uiuerent qui in eius -796+ sorte connumerantur. Non ergo cuiusquam priuilegio laicis concedi possunt, ne diuinis mandatis auctoritas humana preiudicium inferat. -@. 3.+ Unde Inp. Valentinianus et Theodosius: "Uniuersas terras, que a colonis, siue emphiteoticariis dominicis iuris, reipublicae uel templorum in qualibet prouincia uenditae uel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his, qui perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis prescriptione officiente, iubemus restitui, ita, ut nec precium quidem iniquis conparatoribus reposcere liceat." -IX. Pars.+ -@. 4.+ De prescriptionibus uero longi temporis in Autenticis inuenitur collatione VIII., constitutione sexta: "Quas actiones alias tricennalis, decennalis, uicennalis prescriptio secludit, si loco religioso conpetunt, quadraginta annis clauduntur usucapione quadriennii prescriptione suum locum habentibus." -X. Pars.+ -[Gratian.]+ Sed sola prescriptione XXX. annorum et deinceps, a qua tamen prescriptione priuilegia Romanae ecclesiae sunt exclusa, que non nisi centum annorum spatio prescribi possunt. Unde Iohannes VIII. scribit Regi Lodouico: <4 17> -C. XVII.+ Priuilegia Romanae ecclesiae non nisi centum annorum prescriptione tolluntur. Nemo de annorum numero resultandi sumat fomentum, quia sancta Romana (cui Deo auctore seruimus) ecclesia priuilegia, que in firma Petri stabilitatis petra suscepit, nullis temporibus angustantur, nullis regnorum partitionibus preiudicantur. Sed uenerandae Romanae leges, diuinitus per ora principum promulgatae, reum eius prescriptionem non nisi per centum annos admittunt. <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ Ostensum est, quando ecclesia aduersus ecclesiam prescribere possit. Nunc uidendum est, si monasterium aduersus ecclesiam prescribere ualeat? Quod Urbanus II. prohibuit, dicens: <4 1> -C. I.+ Tricennio temporis aliquid monachi prescribere non ualent. Possessiones ecclesiarum et episcoporum tricennales abbates uel monachos habere omnimodis prohibemus. -Gratian.+ Sed si tollitur eis tricennalis possessio, a B. Gregorio conceditur eis quadragenalis prescriptio. Ait enim Petro Subdiacono: -[l. I. c. 9.]+ <4 2> -C. II.+ Quadraginta annorum prescriptio religiosis domibus conceditur. Volumus accedente te ad Panormitanam ciuitatem questionem ipsam tali ratione discutere (dominio rei apud possessorem, sicut hactenus possessum est, uidelicet permanente), ut, si monasterium prefatum S. Theodori fines, -797+ de quibus causatio mota est, inconcussos quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps (etiam si quid sanctae Romanae ecclesiae conpetere potuit) patiaris sustinere calumpniam, sed quietem eorum inconcussam omnibus modis procurate. Sin uero actores ecclesiae non eos possedisse quadraginta annis inconcusso iure monstrauerint, sed aliquam intra tempora hec motam fuisse aliquando questionem eorundem finium, electis arbitris tranquille et legaliter sopiatur. <4 3> -C. III.+ De eodem. Item ex Nouellis Iustiniani. -[Nouella CXXXI.]+ Neque decennii, neque uicennii, uel XXX. annorum prescriptio, sed sola XL. annorum curricula religiosis domibus obponantur, non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus. -Gratian.+ Sicut ergo religiosis domibus ex lege non nisi quadragenaria est obicienda prescriptio, ita et auctoritate Gregorii aduersus alias ecclesias prescribere possunt eodem spacio temporis. -+ <3 5> -QUESTIO V.+ -[VI.]+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem ea, que ecclesiae debentur, rectores eiusdem sua auctoritate iudiciis pretermissis repetere non ualeant, B. Gregorius testatur, -[lib. IV. c. 38.]+ dicens: <4 1> -C. I.+ Iudicio, non manibus, res ecclesiae defendantur. Consuetudo noua in hac ecclesia et ualde reprehensibilis erupit, ut, cum rectores eius patrimonii urbana uel rusticana predia iuri illius conpetere posse suspicantur, fiscali more titulos inprimant, atque, quod conpetere pauperibus existimant, non iudicio, sed manibus defendant, et, cum predicatores suos ueritas: "nichil per contentionem" agere precipiat, etiam ipsum litigiosae contentionis malum transcenditur, et res quelibet, cum estimatur ecclesiae posse conpetere, per uim tenetur. Proinde presenti decreto constituto, ut, si quis ecclesiasticorum umquam titulos ponere siue in rustico siue in urbano predio sua sponte presumpserit, anathema sit. Et responderunt omnes: "Anathema sit." -@. 1.+ Is autem, qui ecclesiae preest, si hoc uel ipse fieri preceperit, uel sine sua preceptione factum digna punire animaduersione neglexerit, anathema sit. Et responderunt omnes: "Anathema sit." -798+ <3 6> -QUESTIO VI.+ -GRATIANUS.+ -II. Pars.+ -Gratian.+ Quod autem quisquis sua auctoritate que sibi deberi putat usurpat, nec per iudicem res poscit cadit a causa ex auctoritate Mileuitani Concilii habetur in quo ita statutum legitur: -[c. 21.]+ <4 1> -C. I.+ -[II.]+ Causae suae detrimentum patiatur episcopus, qui ecclesias suas ab alio retentas propria auctoritate querit adire. Placuit, ut quicumque episcopi ecclesias uel plebes, quas ad suam cathedram existimant pertinere, non ita repetierint, ut causas suas episcopis iudicantibus agant, sed alio retinente irruerint, siue nolentibus siue uolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicumque hoc iam fecerint, si nondum inter episcopos finita est contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit pretermissis iudicibus ecclesiasticis irruisse. -@. 1.+ Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras inpetrauerit, sed, siue habeat litteras siue non habeat, conueniat eum qui tenet, et eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur siue quos eis primas dederit, siue quos ipsi uicinos cum consultu primatis delegerint. -III. Pars.+ -Gratian.+ Contra Gregorius Iohanni Defensori, eunti in Yspaniam, scribit -[lib. XI. epist. 50.,]+ dicens: <4 2> -C. II.+ -[III.]+ Delictum personae in dampnum ecclesiae conuerti non potest. Si episcopum (quod absit) talem culpam conmisisse constiterit, ut constet eum non irrationabiliter esse depositum, eadem eius depositio confirmetur, et omnes res suae ecclesiae que ablatae fuerant, restituantur, quia delictum personae in dampnum ecclesiae non est conuertendum. Si autem dicitur, quia Comitiolus defunctus est, ab herede eius que ab illo iniuste ablata sunt sine excusatione reddantur. -+ <4 3> -C. III.+ -[IV.]+ In personam deliquentis, non in facultates eius ultio procedat. Idem Petro Subdiacono. -[lib. I. epist. 42.]+ Cognouimus, quod si quis ex familia culpam fecerit, non in ipso, sed in eiusdem substantia uindicetur. De qua re precipimus, ut quisquis culpam fecerit, -799+ in ipso quidem, ut dignum est, uindicetur; a communione eius autem omnino abstineatur. <4 4> -C. IV.+ -[V.]+ Res eorum, qui ex clero labuntur simul cum ipsis monasterio tradantur. Idem. -[in eadem epistola]+ De lapsis sacerdotibus, uel quolibet ex clero obseruare te uolumus, ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis: sed pauperrima regularia monasteria require, que secundum Deum uiuere sciunt, et in eisdem monasteriis lapsos trade ad penitenciam, et res lapsorum in eo loco proficiant, in quo agere penitenciam traduntur, quatinus ipsi ex rebus eorum subsidium habeant, qui de correptione eorum sollicitudinem gerunt. Si uero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita autem, ut eorum stipendia, qui in penitenciam dati fuerint, sufficienter debeant procurari. -@. 1.+ Si qui uero ex familia ecclesiastica sacerdotes uel Leuitae, uel monachi, uel clerici, uel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in penitenciam uolumus, sed res eorum ecclesiastico iuri non subtrahi. Ad usum tamen suum accipiant unde ad penitenciam subsistant, ne, si nudentur, locis, in quibus dati fuerint, sint onerosi. <4 5> -C. V.+ -[VI.]+ Inutilis sacerdos ecclesiam suam dignitate non priuat. Item Leo IV. Karolo Regi. Si fortassis (quod non credimus) apud uos inutiles iudicamur, ecclesia tamen, cui permittente Domino presumus, non inutilis, sed caput principiumque omnium merito simul ab omnibus uocatur. <4 6> -C. VI.+ -[VII.]+ Possessiones monasterii pro peccato abbatis episcopo tollere non licet. Item in Magontiensi Concilio. Episcopo non licet possessionem monasterii tollere, quamuis abbas peccauerit; sed subiciat eum potestati abbatis alterius monasterii.

-[PALEA.+ <4 7> -C. VII.+ -[VIII.]+ Que sacerdotes dederunt subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant. Item Gelasius. Illud statuendum censuimus, ut quascumque munificentias clericis aut sibi seruientibus de rebus ecclesiae in usum, aut de propriis in proprietatem precedentes dederint sacerdotes, subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant. Si quid tamen culpae extiterit, pro qualitate personarum uel regula precedentium canonum in persona habeatur, non in facultate districtum. -]+

-Gratian.+ Si ergo delictum personae in dampnum ecclesiae  -800+ conuerti non potest, quin procurator condicionem ecclesiae potest facere meliorem, non deteriorem; si peccato abbatis possessiones monasterii auferri non licet: quomodo delictum episcopi uertetur in dampnum ecclesiae, ut inde detrimentum causae suae patiatur? Sed detrimentum causae pati non sic est accipiendum, ut ecclesia suo iure priuetur, pocius, quia clericis coram iudice stantibus episcopus tacebit, et pro iniuria illata multabitur, si propria habuerit. <3 7> -QUESTIO VII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem ecclesias de manu laicorum nec abbati, nec alicui liceat accipere, omnium canonum testatur auctoritas. Generaliter enim tam ecclesiae quam res ecclesiarum in episcoporum potestate consistunt. Laici autem nec sua, nec episcoporum auctoritate decimas uel ecclesias possidere possunt. Unde episcopi, siue beneficio siue precio ecclesias uel decimas laicis dederint, domum orationis domum negociacionis et speluncam latronum faciunt. Unde post euersionem cathedrae a cetu fidelium segregati eterno uerbere a Domino flagellabuntur. Unde Gregorius VII. ait: -[in Concilio Lateranensi, cap. 7. lib. VI. Regesti]+ <4 1> -C. I.+ Decimae a laicis non possideantur. Decimas, quas in usum pietatis concessas esse canonica auctoritas demonstrat, possideri a laicis apostolica auctoritate prohibemus. Siue enim ab episcopis, uel regibus, uel quibuslibet personis eas acceperint, nisi ecclesiae reddiderint, sciant, se sacrilegii crimen conmittere, et eternae dampnationis periculum incurrere. -@. 1.+ Oportet autem congruentius nos decimas et primicias, quas iure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo accipere, quas fideles Domino precipiente offerunt, iuxta uaticinium illud Malachiae prophetae: "Inferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea." -@. 2.+ Has uero decimas sub manu episcopi fore censemus, ut ille, qui ceteris preest, omnibus iuste distribuat, nec quicquam personae honorabilius exhibeat, unde alii scrupuloso corde moueantur, sed sint omnia communia, quia inhonestum uidetur, ut alii sacerdotes habeant, alii uero detrimentum patiantur, sed sicut una est fides catholica, ita necesse est, ut ille, qui prouisor est loci, quamuis multae sint ecclesiae, omnibus tamen fideliter distribuat. <1 C>

-PALEA.+ <4 2> -C. II.+ De eodem. Unde Urbanus II.: Congregato apud Claromontensem urbem multorum episcoporum sinodali conuentu, proposita nobis est a -801+ quibusdam eorum questio de ecclesiis uel de ecclesiasticis possessionibus, a clericis uel monachis usque in presentiarum inconsultis episcopis adquisitis. Nos autem usi saniori consilio eorumdem episcoporum, condescendentes pro tempore prouidentesque ecclesiasticae paci, uel quia aliter absque ineuitabilis scandali periculo huiusmodi questio non poterat procedere, apostolica auctoritate decreuimus, ut ea, que a clericis uel monachis, uel a quibuscumque personis, prout potuerint, usque hodie fuerint acquisita, rata perhenniter et inconcussa permaneant, hoc tamen tenore, ne in posterum inconsultis episcopis talia presumant. -]+

<4 3> -[C. III.]+ Item Gregorius. -[VII.]+ Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque Christianorum oblationes conferant, sed pocius laicalibus personis, militum uidelicet, siue seruitorum, uel (quod grauius est) consanguineis. Unde, si quis amodo episcopus inuentus fuerit huius precepti diuini transgressor, inter maximos hereticos et antichristos non minimus habeatur, et, sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, siue precio siue beneficio, eterni incendii ignibus deputentur. <4 4> -C. IV.+ Fideliter decimas dat qui omnium suorum decimas soluit. Item Ambrosius in sermone Quadragesimae. -[cuius initium: Ecce nunc tempus]+ Quicumque recognouerit in se, quod fideliter non dederit decimas suas, modo emendet quod minus fecit. Quid est fideliter dare, nisi ut nec peius, nec minus aliquando offerat, de grano, aut de uino, aut de fructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut de negocio, aut de ipsa uenatione sua? <4 5> -C. V.+ Excommunicentur qui sacerdotibus decimas dare noluerint. Item ex Concilio Rothomagensi. Omnes decimae terrae, siue de frugibus siue de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.

-[PALEA.+ Boues, et oues, et caprae, que sub pastoris uirga transeunt; quicquid decimum uenerit sanctificabitur Domino. Non eligetur nec bonum, nec malum, nec altero conmutabitur. Si quis mutauerit, et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. -]+

-802+ Sed quia modo multi inueniuntur, decimas dare nolentes statuimus, ut secundum Domini nostri preceptum admoneantur semel, et secundo, et tertio. Qui si non emendauerint, anathematis uinculo feriantur, usque ad satisfactionem et emendationem congruam. <4 6> -C. VI.+ Veterum exemplo decimae soluuntur. Item ex Concilio Magontiensi. Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham factis, Iacob promissis insinuat, et omnes sancti sacerdotes conmemorant. -Gratian.+ Non autem sunt redimendae a populo, si aliter eas dare noluerint. Unde in eodem Concilio legitur: <4 7> -C. VII.+ Decimae non sunt redimendae a populo. Decimas, quas populus dare non uult, nisi quolibet munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. <4 8> -C. VIII.+ Quia decimae non redduntur, indictio fisci accessit. Item Augustinus. -[lib. L. homiliarum, hom. 48.]+ Maiores nostri ideo copiis omnibus habundabant, quia Deo decimas dabant, et Cesari censum reddebant. Modo autem, quia discessit deuocio Dei, accessit indictio fisci. Nolumus cum Deo partiri decimas, modo autem tollitur totum. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus. <4 9> -C. IX.+ Columbas uendit qui ecclesiam indisciplinatis conmittit. Item Origenes. -[homil. 15. ad c. 21. Matthaei.]+ Et hec diximus secundum simplicem intellectum. Iuxta moralem autem talia dicemus, et primum quidem de templo, de quo per Prophetam dixit Dominus: "Domus mea domus orationis uocabitur." Ergo secundum corporalem circumcisionem carnis, et secundum corporales legis festiuitates et sacrificia, consequenter et templum Dei estimabitur, quod in lapidibus insensatis erat constructum; primum quidem a Salomone, deinde reparatum ab Esdra, postea uero post Christi aduentum a Romanis destructum, et illa domus est orationis; qua destructa necesse est ut Iudei, quasi iam non habentes domum orationis, iam non habeant priuilegium speculatoris Dei nec possint secundum legem Deo seruire. -@. 1.+ Hoc ergo facto, omnia Christus eiecit in ministerio spiritualium actuum suorum, et quod tunc fecit uisibiliter egit eiciens uendentes et ementes de templo, et mensas nummulariorum euertens, et cathedras uendentium columbas ad correctionem populi, ut non pro mundanis festiuitates in nomine Dei celebrent, nec emptionibus et uendicionibus -803+ uacent in loco non conpetenti, in quo non debent emere et uendere, sed orationibus tantum uacare, atque congregari quasi in domo orationis. -@. 2.+ Nunc autem arbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructum ecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea, non, sicut condecet, spiritualiter uiuentes, sed secundum carnem militantes, qui et domum orationis de lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum, actibus suis non ecclesia Dei dignis, sed spelunca latronum. Qui enim considerat in multis ecclesiis talium Christianorum peccata, qui arbitrantur questum esse pietatem, et cum deberent de euangelio uiuere, secundum quod uiuere decet seruos Dei, hoc non faciunt, sed diuicias et multas possessiones acquirunt, nonne dices, speluncam latronum factam esse sub illis ecclesiam? ut recte dicat Christus ad eos propter dissipationem ecclesiae suae: "Que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem?" Item ipse per Oseae tali modo: "Vae michi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in uindemia, cum non sint botri ad manducandum primogenita. Vae animae meae, quia periit timoratus a terra, et qui corrigat in omnibus hominibus non est." Et cum intellexeris Iesum dicentem talia, et lugentem peccata nostra, aspice simul et illud, quod in euangelio scribitur: "Cum uidisset Iherusalem, fleuit super eam, et dixit, quia si cognouisses et tu." Et si rationabiliter fleuit super Iherusalem, fleuit super ecclesiam, rationabilius edificatam quidem, ut esset domus orationis, factam autem propter turpia lucra, speluncam latronum. -@. 3.+ Et arbitror conuenire uerbum de uenditoribus columbarum eis, qui tradunt ecclesias auaris, et tirannicis, et indisciplinatis, et irreligiosis episcopis aut presbiteris. Propter que et cathedras tantummodo appellauit Euangelista euersas esse ab Iesu. Et utinam audirent hec cum dicentis ammonitione scripturae qui gloriantur de cathedris Moisi, in quibus sedent, et uendunt omnes cathedras columbarum et tradunt eas talibus prepositis, ad quos recte dicitur a Domino per Iheremiam prophetam: "Principes populi mei me non cognouerunt. Filii enim sunt insipientes, et non intelligentes: sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere nesciunt." -Gratian.+ Cum ergo ecclesiae et oblationes earum non consistant, nisi in potestate episcoporum, patet profecto, quod non sunt ab alio recipiendae, quam de manu eorum. Unde in Aurelianensi Concilio -[I. c. 19.]+ statutum est: <4 10> -C. X.+ Omnes basilicae ad eum pertinent episcopum, in cuius territorio positae sunt. Omnes basilicae, que per diuersa loca constructae sunt uel cottidie construuntur, in episcopi potestate consistant, in cuius territorio positae sunt. -804+ <4 11> -C. XI.+ Archidiaconus, archipresbiter, prepositus, uel decanus, nec offitia, nec beneficia ecclesiastica tribuat sine consensu episcopi. Item Calixtus Papa. Nullus omnino archidiaconus, aut archipresbiter, siue prepositus, uel decanus animarum curam uel prebendas ecclesiae sine iudicio uel consensu episcopii alicui tribuat; immo, sicut sanctis canonibus constitutum est, animarum cura et pecuniarum ecclesiasticarum dispensatio in episcopi iudicio et potestate permaneat. Si quis uero contra hoc facere, aut potestatem, que ad episcopum pertinet, sibi uendicare presumpserit, ab ecclesiae liminibus arceatur. Item Gregorius VII. in generali Sinodo residens dixit: -[cap. 1. et 2.]+ <4 12> -C. XII.+ De manu laici episcopatus uel abbatia suscipi non debet. Si quis deinceps episcopatum uel abbatiam de manu alicuius laicae personae susceperit, nullatenus inter episcopos uel abbates habeatur, nec ulla ei ut episcopo seu abbati audientia concedatur. Insuper gratiam B. Petri, et introitum ecclesiae interdicimus, quousque locum, quem sub crimine tam inobedientiae quam ambitionis ex qua scelus idolatriae cepit, resipiscendo non deserit. Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticis dignitatibus constituimus. Item: -[c. 2.]+ -@. 1.+ Si quis inperatorum, regum, ducum, marchionum, comitum, uel quilibet secularium potestatum aut personarum inuestituram episcopatuum uel alicuius ecclesiasticae dignitatis dare presumpserit, eiusdem sentenciae uinculo se obstrictum esse sciat. <4 13> -C. XIII.+ Excommunicationi subiaceat, nec inuestiturae sentiat fructum, qui de manu laici ecclesiam susceperit. Idem. -[ibidem, cap. 3.]+ Quoniam inuestituras contra sanctorum Patrum auctoritatem a laicis in multis partibus cognouimus fieri, et ex eo plurimas perturbationes in ecclesia, immo ruinam sanctae religionis oriri, ex quibus Christianae censurae religio conturbatur, decernimus, ut nullus clericorum inuestituras episcopatus, uel abbatiae, uel ecclesiae de manu inperatoris, uel regis, uel alicuius laicae personae, uiri uel feminae, suscipiat. Quod si presumpserit, recognoscat inuestituram illam apostolica auctoritate irritam esse, et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi subiacere. <4 14> -C. XIV.+ De eodem. Item ex Canone Apostolorum. -[31.]+ Si quis episcopus secularibus potestatibus usus ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur et segregetur, omnesque, qui illi communicant. -805+ <4 15> -C. XV.+ De eodem. Item ex Cronica Anastasii. Sane Thessalonicenses episcopii ob metum inperatoris Anastasii Timotheo Constantinopolitano episcopo consenserunt, qui concilium Calcedonense anathematizauerat. Quadraginta uero episcopi Illiricae et Greciae conuenientes in unum, per professionem in scriptis factam, ut a proprio metropolitano, discesserunt ab eo, et Romam mittentes Romano episcopo communicare in scriptis professi sunt. Et paulo post: -@. 1.+ Cum Dioscorus (iunior) manus inpositionem accepisset recesserunt multitudines populorum dicentes quia secundum quod continent canones sanctorum Apostolorum non est factus episcopus et ideo non recipietur. Principes enim inthronizant eum. <4 16> -C. XVI.+ Excommunicetur qui per laicos ecclesias obtinet. Item Pascalis Papa. -[II.]+ Si quis clericus, abbas uel monachus per laicos ecclesias obtinuerit, secundum Apostolorum sanctorum canones et Antioceni capitulum concilii excommunicationi subiaceat. -+ <4 17> -C. XVII.+ Qui per laicos ecclesias obtinet, et qui ei manus inponit, communione priuetur. Idem. Constitutiones sanctorum canonum sequentes statuimus, ut quicumque clericorum ab hac hora inuestituram ecclesiae uel ecclesiasticae dignitatis de manu laici acceperit, et qui ei manum inposuerit, gradus sui periculo subiaceat, et communione priuetur. <4 18> -C. XVIII.+ De eodem. Idem. Nullus laicorum ecclesias uel ecclesiarum bona occupet uel disponat. Qui uero secus egerit, iuxta B. Alexandri capitulum ab ecclesiae liminibus arceatur. <4 19> -C. XIX.+ De eodem. Idem. Sicut Domini uestimentum scissum non est, sed de eo sortiti sunt, ita nec ecclesia scindi debet, quia in unitate tota -806+ consistit. In potestate ergo proprii episcopi ecclesiae reducantur, et ab ipso (sicut in sacris canonibus cautum est) ordinentur. Alioquin et ecclesiae ipsae, et clerici earundem diuinis destituantur offitiis. <4 20> -C. XX.+ Nullus clericus per laicos ecclesiam obtineat. Item Alexander. -[II.]+ Per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbiter obtineat ecclesiam nec gratis, nec precio. -@. 1.+ Nullus habitum monachi suscipiat, spem aut promissionem habens, ut abbas fiat. -@. 2.+ Nullus presbiter duas habeat ecclesias. <4 21> -C. XXI.+ Singuli episcopi suos habeant yconomos. Item Concilio Calcedonensi. -[c. 26.]+ Quoniam in quibusdam ecclesiis, ut rumore conperimus, preter yconomos episcopi facultates ecclesiae tractant, placuit, omnem ecclesiam habentem episcopum habere yconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas secundum sentenciam proprii episcopi, ita, ut ecclesiae dispensatio preter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotio maledictionis derogatio procuretur. Quod si hoc minime fecerit, diuinis constitutionibus subiacebit. <4 22> -C. XXII.+ Laici non sunt constituendi yconomi. Item ex Concilio Spalensi, -[II.]+ cui interfuit Ysidorus. -[c. 9.]+ Nona actione didicimus, quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus diuinis constitutos yconomos. Proinde pariter tractantes elegimus, ut unusquisque nostrum secundum Calcedonensium Patrum edicta ex proprio clero yconomum sibi constituat. Indecorum est enim laicum uicarium episcopi, esse et uiros ecclesiasticos iudicare. In uno enim eodemque offitio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege diuina prohibetur, dicente Moyse: "Non arabis in boue simul et asino," id est: homines diuersae professionis in uno offitio simul non sociabis. Unde oportet nos et diuinis libris, et sanctorum Patrum obedire -807+ preceptis, constituentes, ut qui in administrationibus pontificibus sociantur, nec professione discrepent, nec habitu. Nam coherere et coniungi non possunt quibus et studia, et uota sunt diuersa. -@. 1.+ Si quis autem episcopus posthec ecclesiasticam rem aut laicalem procurationem administrandam elegerit, aut si testimonio yconomi gubernandam non crediderit, uere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum non solum a Christo de rebus pauperum iudicabitur reus, sed etiam concilio manebit obnoxius. <4 23> -C. XXIII.+ Laicus in ecclesia aliquid statuendi facultatem non habet. Item in Sinodo Simaci Papae Laurentius Mediolanensis episcopus dixit: Non placuit, laicum statuendi in ecclesia habere aliquam potestatem, cui subsequendi manet necessitas, non auctoritas inperandi. Item in concilio eodem Eulalius, Episcopus Siracusanae ecclesiae, dixit: <4 24> -C. XXIV.+ Ecclesiasticas dignitates laici disponere non debent. Laicis quamuis religiosis nulla de ecclesiasticis dignitatibus aliquid disponendi legitur facultas attributa. -+ <4 25> -C. XXV.+ Laicus sacrilegus habetur qui dispositionem uel dominationem rerum ecclesiasticarum usurpat. Item Calixtus Papa. -[II.]+ Si quis principum uel aliorum laicorum dispositionem seu dominationem rerum siue possessionem ecclesiasticarum sibi uendicauerit, ut sacrilegus iudicetur. <4 26> -C. XXVI.+ In ecclesia, quam quis edificat, nichil sibi pre ceteris uendicet. Item Gelasius Senecioni Episcopo. -III. Pars.+ Piae mentis amplectenda est deuotio, qua Senilius nobis in re Viuiana sui iuris fundasse perhibet ecclesiam, quam in honore S. Viti confessoris eius nomine cupit consecrari. Hanc igitur, frater -808+ karissime, si ad tuam diocesim pertinere non ambigis, ex more conuenit dedicari, collata primitus donatione solempni, quam ministris ecclesiae destinasse prefati muneris testatur oblator, sciturus sine dubio preter processionis aditum, qui omni Christiano debetur, nichil ibidem se proprii iuris habiturum. <4 27> -C. XXVII.+ De eodem. Idem. Trigetius uero petitoria nobis insinuatione suggessit, in re sua, quod Sextilianum uocatur, basilicam se sanctorum Michaelis archangeli, et Marci confessoris pro sua defensione fundasse. Et ideo, frater karissime, si ad tuam pertinet parrochiam, benedictionem supra memoratae basilicae solempni ueneratione depende. Nichil tamen sibi fundator ex hac basilica nouerit uendicandum, nisi processionis aditum, qui Christianis omnibus in commune debetur. <4 28> -C. XXVIII.+ De eodem. Item Clemens. -[epist. II. ad Iacobum]+ Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis precibus sacrari oportet, et non a quoquam grauari. <4 29> -C. XXIX.+ Laici presbiteros de ecclesiis non eiciant. Item Leo IV. Karolo Regi. Contra sanctorum patrum censuras uidetur existere, si secularis uel laicus presbiteros ab ecclesiis, in quibus tempore ordinationis eorum denominati uel introducti fuerint, uidetur expellere. -Gratianus.+ Si uero fundatores ecclesiarum ad inopiam uergere ceperint, ab eisdem ecclesiis temporalis uitae suffragia percipiant. Unde in Tolletano Concilio -[IV. c. 37.]+ legitur: <4 30> -C. XXX.+ Fundatores ecclesiarum, si inopes esse ceperint, ab eisdem alimenta accipiant. Quicumque fidelium propria deuotione de facultatibus suis aliquid ecclesiae contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium uitae pro temporis usu percipiant. -Gratian.+ Si ergo ecclesiasticas facultates potestatem dispensandi -809+ non habent multo minus ipsas ecclesias quibuslibet ad regendum conmittere uel aliis auferre ualent. -@. 1.+ Hic autem distinguendum est, quid iuris fundatores ecclesiarum in eis habeant, uel quid non? Habent ius prouidendi, et consulendi, et sacerdotem inueniendi; sed non habent ius uendendi, uel donandi, uel utendi tamquam propriis. Unde in Canonibus inuenitur. <4 31> -C. XXXI.+ Heredes eius, qui ecclesiam construxit, nichil aliud quam pro ea sollicitudinem gerere debent. Filiis, uel nepotibus, ac honestioribus propinquis eius, qui construxit uel ditauit ecclesiam, licitum sit hanc habere sollertiam, ut, si sacerdotem aliquid ex collatis rebus defraudare preuiderint, aut honesta conuentione conpescant, aut episcopo uel iudici corrigenda denuncient. Quod si talia episcopus agere temptet, metropolitano eius hec insinuare procurent. Si autem metropolitanus talia gerat, regis hec auribus intimare non differant. -@. 1.+ Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi proprii iuris potestatem preferre, non rapinam et fraudem ingerere, non uiolentiam quamcumque presumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut nullam operatio noxam nocens attingat, aut mulctam uel aliquam partem salutaris mercedis assumat. -@. 2.+ Si quis uero deinceps hec monita temerare uoluerit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sentenciam sustinebit. <4 32> -C. XXXII.+ Fundatores ecclesiae ordinandos in ea episcopo offerant. Item ex Tolletano Concilio. -[IX. c. 2.]+ Decernimus, ut quamdiu fundatores ecclesiarum in hac uita superstites fuerint, pro eisdem locis curam habeant sollicitam, atque rectores ydoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopo ordinandos. Quod si spretis eisdem fundatoribus episcopus ibidem rectores presumpserit ordinare, et ordinationem suam irritam nouerit et ad uerecundiam sui alios in eorum loco (quos ipsi fundatores condignos elegerint) ordinari. -+ <4 33> -C. XXXIII.+ A dominio constructoris oratorium non est auferendum. Item ex Romana Sinodo. -[Eugenii II. et Leonis IV. c. 2I.]+ Monasterium uel oratorium canonice constructum a -810+ dominio constructoris eo inuito non auferatur, liceatque illi presbitero, cui uoluerit, pro sacro offitio illius diocesis cum consensu episcopi, ne malus existat, conmendare. -+ <4 34> -C. XXXIV.+ De eodem. Item Gregorius Papa. -[lib. VII. Indict. I. Secundino Episcopo Taurominitano]+ Rationis ordo non patitur, ut monasterium contra uoluntatem fundatorum ab eorum dispositione ad arbitrium suum quis debeat uendicare. -Gratian.+ Prouidentia tamen et ammonitione episcopi a fundatoribus ecclesiae honorari debent. Unde Gregorius: <4 35> -C. XXXV.+ Episcoporum prouidentia a fundatoribus ecclesiae honorentur. Considerandum est quatinus si secundum prouidentiam et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas uoluerint tenere, et honorare faciant. Si autem hoc contradixerint, in episcopi potestate maneat utrum eas consistere permittat, aut reliquias inde auferre uelit. <4 36> -C. XXXVI.+ Reliquiae auferantur ecclesiarum, si plures heredes de eis contendunt Item ex Concilio Triburiensi. -[c. 32.]+ Si plures heredes contenderint de communi ecclesia, auferri iubeat episcopus reliquias sacras, et ecclesiam claudi, donec communi consensu et consilio episcopi ibi presbiterum statuant, et unde uiuat. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Ut ergo ex his auctoribus colligitur, de manu laicorum ecclesiae non sunt recipiendae, nisi cum consensu episcoporum, iuxta illud Concilii Magontinensis: <4 37> -C. XXXVII.+ Non liceat laicis de ecclesia eicere presbiteros. Laici presbiteros de ecclesia non eiciant, neque in eis constituant sine consensu suorum episcoporum. <4 38> -C. XXXVIII.+ Absque episcoporum consensu laici presbiteros de ecclesiis non eiciant. Item ex Concilio Cabilonensi. -[II. c. 42.]+ Inuentum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et (quod est grauius) ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet -811+ absque consensu suorum episcoporum ecclesias dant uel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula seruata nullus absque consensu episcopi sui cuilibet presbitero ecclesiam det; quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi graui culpa coram episcopo canonica seueritate amittat. -Gratian.+ Sicut ergo auctoritate Ieronimi decimas male possessas a laicis episcopo consentiente licet monachis de manu laicorum recipere, et eas perpetua stabilitate tenere, sic et ecclesias a laicis male detentas cum consensu episcoporum licet monachis ad ordinandum accipere, et eis in perpetuum prouidere. Unde Urbanus II: <4 39> -C. XXXIX.+ Sine uoluntate episcoporum decimas uel ecclesias a laicis monachi non suscipiant. Decimas et ecclesias a laicis monachi non suscipiant absque consensu et uoluntate episcoporum. Quod si aliter presumptum fuerit, canonicae ultioni subiaceant. <4 40> -C. XL.+ Nulli liceat in suum ius monasterium conuertere; ad ordinandum tamen alii tradere illud ualet. Item ex decreto Siluestri Papae. Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium ius liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium, uel conmutare, nisi cum alio monasterio, uel quocumque conmento uendere. Quod si factum fuerit, non ualebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum. <4 41> -C. XLI.+ Episcopi et fratrum consilio monasterium ad meliorandum alii subponere quisque non prohibetur. Item ex decreto Bonifatii. -V. Pars.+ Si quis uult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum, et dimittat presbiterum in priori loco ad ministeria ecclesiae.

-[PALEA.+ <4 42> -C. XLII.+ Publicae penitenciae subiciantur qui circumueniendo aliquos tondere presumunt. Item ex Concilio Moguntinensi. -VI. Pars.+ Constituit sane sacer iste conuentus, ut episcopi siue abbates, qui, non in fructum animarum, sed in auaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumueniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione subripuerunt, penitenciae canonicae utpote turpis lucri sectatores subiaceant. Hi uero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod ceperunt, perseuerare cogantur, res uero eorum heredibus reddantur. -]+

-812+ <4 43> -C. XLIII.+ Sine uoluntate fratrum aliquem de suis propinquis abbas sibi substituere non ualet. Item ex eodem. Congregatio debet eligere sibi abbatem abbatis sui post mortem, uel eo uiuente, si ipse discesserit uel peccauerit. Episcopus enim non debet abbatem uiolenter retinere in locum suum. Ipse autem non potest aliquem ordinare de suis propinquis uel amicis sine uoluntate fratrum. <1 C> <2 17> -CAUSA XVII.+ -GRATIANUS.+ Quidam presbiter infirmitate grauatus fieri se uelle monachum dixit; ecclesiae et beneficio in manu aduocati renunciauit. Postquam conualuit, mox se futurum monachum negauit, ecclesiam et beneficium reposcit. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, utrum reus uoti teneatur, an liceat ei a proposito sui cordis discedere? -(Qu. II.)+ Secundo, an ecclesia et beneficium ei reddenda sint que prius libera uoluntate refutauit? -(Qu. III.)+ Tertio, si contigisset eum se et sua monasterio tradidisse, an licentia abbatis liceret ei ad propria redire? -(Qu. IV.)+ Quarto, si sine licentia abbatis retro abierit, an sua sibi abbate reddenda sint? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod a uoto discedere non liceat, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Propheta: "Vouete, et reddite Domino Deo uestro." <4 1> -C. I.+ Que Deo uouentur necessario reddantur. Item Augustinus. Sunt quedam, que etiam non uouentes debemus; quedam etiam, que nisi uouerimus, non debemus, sed postquam ea Deo promittimus, necessario reddere constringimur. <4 2> -[C. II.]+ Item Ieronimus. Vouentibus non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est. <4 3> -C. III.+ Dignus est supplicio qui se ipsum Deo subtrahit a uoto resiliens. Item Gregorius in I. libro Registri. -[lib. I. epist. 33. ad Venantium]+ Ananias Deo pecunias uouerat, quas post diaboli -813+ uictus persuasione subtraxit. Sed qua morte mulctatus est, scis. Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui eos, quos dederat, nummos Deo abstulit, considera, quanto periculo in diuino dignus eris iudicio, qui non nummos, sed temetipsum omnipotenti Deo (cui te sub monachico habitu deuoueras) subtraxisti. <4 4> -C. IV.+ Ante Dei oculos cadunt qui bona, que concipiunt agere recusant. Idem super Ezechielem. -[lib. I. homil. 3.]+ Qui bona agunt, si meliora agere deliberant, et post deliberata non faciunt, licet in bonis prioribus perseuerent, in conspectu tamen Dei ceciderunt ex deliberatione. Item: -@. 1.+ Sunt qui cuncta relinquere, et Dei seruicio se subdere, et freno castitatis se restringere deliberant; sed cum post castitatem alios cecidisse conspiciunt, se retrahendo meritum perdunt. -Gratian.+ Si ergo post uotum quisque necessario cogitur soluere quod uouit; si uouentibus non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est: patet, quod sacerdos iste ad executionem sui uoti cogendus est, et non solum non fieri, sed etiam uelle monachum non fieri sibi dampnabile est. -@. 1.+ Quod autem inter uouentes iste conputandus sit, patet ex uerbis Augustini dicentis: "Dixi, confitebor, etc. Magna pietas Dei est, ut ad solam promissionem peccata dimittat. Nondum enim pronunciat ore, et tamen Deus iam audit in corde; uotum enim pro opere reputatur." Sicut ergo Propheta inter uouentes reputatur, quia dixit: Ego confitebor; sic et iste inter eosdem conputandus est, quia dixit: Fiam monachus. His ita respondetur: Aliud est propositum corde concipere, et etiam ore enunciare; aliud est subsequenti obligatione se reum uoti facere. -@. 2.+ Quia ergo iste propositum sui cordis ore simpliciter enunciauit non autem monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit nequaquam reus uoti habetur. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ Unde Alexander II.: <4 1> -C. I.+ Non cogitur aliquis in monasterio manere, nisi professionem fecerit in manu abbatis. Cosaldus presbiter, quondam infirmitate feruore passionis pressus, monachum se fieri promisit, non tamen monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit, sed beneficium ecclesiae in manu aduocati refutauit. At postquam conualuit, mox se monachum negauit fieri. Quapropter quia et B. Benedicti regula, et precipue -814+ patris et predecessoris nostri S. Gregorii Papae canonica institutio interdicit monachum ante unius anni probationem effici, iudicamus et auctoritate apostolica precipimus, ut prefatus presbiter beneficium et altaria recipiat, habeat, et quiete retineat. <4 2> -C. II.+ Uxor post propositum continentiae ducta dimitti non debet. Item Augustinus ad Bonifatium Comitem. -[ep. LXX.]+ Nos nouimus, nos testes sumus, quod omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea uita uiuere, in qua serui Dei monachi uiuunt. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, nauigasti, uxorem duxisti. Si coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubanis diximus, ut in castitate continenter uiueres. Sed ut te ad istam uitam non exhorter, coniunx est inpedimento, sine cuius consensu continenter tibi uiuere non licet, quia, et si tu eam post illa uerba Tubanensia ducere non debueras, illa tamen nichil eorum sciens innocenter tibi et simpliciter nupsit. -Gratian.+ Ecce iste se corde concepit monachum fieri, et ore pronunciauit, se uelle in otium sanctum conferre, non tamen postea coactus est suscipere quod corde concepit, et ore pronunciauit. Auctoritas illa Alexandri, secuta institutionem B. Gregorii et B. Benedicti, probandis annum indulget, sed notis; incognitis uero triennium conceditur. Unde in Concilio Tolletano: <4 3> -C. III.+ Nullus qui incognitus est monasticum habitum sumat ante triennium. Si quis incognitus monasterium ingredi uoluerit, ante triennium monachi habitus non prestetur. Et si infra tres annos aut seruus, aut liber uel colonus queratur a domino suo, reddatur ei cum omnibus, que attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem infra triennium non fuerit requisitus, postea queri non potest, nisi sit tam longe, quod inueniri non possit. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ Quod autem queritur, an post traditionem sit ei fas cum licentia abbatis ad propria redire? facile monstratur fieri non posse. Ipsum enim redire criminosum est. Qui autem manifesto facinori desinit obuiare, cum potest, consentit. Hic autem non solum non obuiat, sed etiam permittendo fautor existit. Non -815+ ergo licet abbati dare licentiam alicui retro abeundi, nec itaque illi licet retrorsum abire, quia ex quo semel se abbati subiecit, absque eius permissione nichil agere potest. <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Si autem sine licentia abbatis de monasterio discesserit, queritur, utrum sua sint ei reddenda, an non? Sed possessiones et res ecclesiae traditas quolibet modo alienare nec abbati, nec alicui licet. Unde Simacus Papa: "Possessiones quas unusquisque etc." Et iterum: <4 1> -C. I.+ Honore priuetur qui de iure ecclesiae aliquid alienare presumit. Quicumque episcoporum, presbiterorum, diaconorum oblitus Dei, et decreti huius inmemor in constitutum conmittens, predium ecclesiae magnum uel exiguum, uel quicquam de iure ecclesiae alienare temptauerit, et donator, et alienator, et uenditor honoris sui amissione mulctetur.

-[PALEA.+ <4 2> -C. II.+ Item Gregorius Anthemio Subdiacono, libro XI. epistola 31. Ratio nulla permittit, ut propriis cuiusquam usibus applicetur quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur. -]+

<4 3> -C. III.+ Qui reuocandum putat quod ecclesiae contulit sacrilegii crimen incurrit. Item Ambrosius in libro -[II.]+ de penitencia. -[c. 9.]+ Sunt qui opes suas tumultuario mentis inpulsu, non iudicio perpetuo, ubi ecclesiae contulerunt, postea reuocandas putauerunt. Quibus nec prima merces grata est, nec secunda, quia nec prima iudicium habuit, et secunda habuit sacrilegium. Sunt quos penituerit opes suas diuisisse pauperibus. Sic eos, qui penitenciam agunt, hoc solum timere oportet, ne ipsius penitenciae agant penitenciam. <4 4> -C. IV.+ Qui sacris locis derelicta retinere contendit sacrilegium conmittit. Item Gregorius Sabino Subdiacono. -[lib. VIII. epist. 6.]+ Sacrilegium et contra legem est, si quis quod uenerabilibus -816+ locis relinquitur prauae uoluntatis studiis temptauerit conpendiis retinere. <4 5> -C. V.+ Sacrilegi iudicantur qui ecclesiae facultates alienant. Item Lucius Episcopus omnibus Episcopis. -[epist. I. cap. 6.]+ Omnes ecclesiae raptores atque suarum facultatum alienatores a liminibus eiusdem matris ecclesiae anathematizamus, apostolica auctoritate pellimus, dampnamus atque sacrilegos esse iudicamus; et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei iudicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim pena et agentes et consentientes conprehendit. <4 6> -C. VI.+ Excommunicetur qui confinia ecclesiae frangere temptauerit. Item Nicolaus omnibus Episcopis. -II. Pars.+ Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus, ut maior ecclesia per circuitum LX passus habeat, capellae uero uel minores ecclesiae XXX. -@. 1.+ Qui autem confinium eorum confringere temptauerit, aut personam hominis, uel bona eius inde subtraxerit, nisi publicus latro erit, quousque emendet, et quod rapuerit reddat, excommunicetur. <4 7> -C. VII.+ Soluatur altario quod pro emunitate emendatur ecclesiae. Item ex Concilio Triburiensi. Si quis in atrio ecclesiae pugnam conmittit aut homicidium fecerit, quicquid pro emunitate uiolata emendandum est altario soluatur, cuiuscumque fuerit illa ecclesia. <4 8> -C. VIII.+ Non licet alicui hominem de ecclesia rapere. Item Augustinus ad Bonifatium. -[ep. CLXXXVII.]+ Miror, quomodo subito fidei murum aries ruperit inimici. Noui enim, qua religione semper sis ecclesiam ueneratus. Quo instigante facere hominem de ecclesia rapuisti? Tuus si tuo amico forte presumeret fugitiuus, posset proculdubio intercessoris causa ueniam promereri. Ergo si amicus intenditur, cur Deus offenditur? Sed et si de potestate presumitur, Nabucodonosor regem intende, qui causa superbiae in bouem est ex homine conmutatus. Non ut confundam te hec scribo, sed ut filium karissimum moneo. Ecclesiae igitur illesum reuoca -817+ quem irreligiosissimus rapuisti. Oblatio uero domus tuae a clericis ne suscipiatur interdixi, communionemque tibi interdico, donec peracta pro ausibus uel errore a me diffinita tibimet penitencia, tempore condonato pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras sacrificium Deo. <4 9> -C. IX.+ Fugientem ad ecclesiam nemo audeat abstrahere. Item ex libro Capitularium. -[V. c. 90.]+ Reum ad ecclesiam fugientem nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad penam uel ad mortem, ut honor ecclesiarum conseruetur; sed rectores pacem eius, et uitam, et membra obtinere studeant; tamen legitime conponat quod inique fecit. <4 10> -C. X.+ Ab ecclesiae arceatur ingressu qui aliquem de ecclesia uiolenter rapuerit. Item Gelasius Victori, Constantino, Martirio, Felicissimo, Sereno, et Timotheo Episcopis. Frater et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione suggessit, Benenatum et Maurum Beneuentanae municipes ciuitatis in contumeliam religionis acerba nimis et plectibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad ecclesiae septa curialem suum ne illic quidem tutum aut de iniuria sua securum esse siuerunt, ausi irreptione temerariae mentis admittere quod nec potestatibus quidem uel principibus umquam licuit perpetrare, ut hominem in sanctuariis constitutum (captata sacerdotis absentia) reluctantem reclamantemque uiolenter abstraherent. Quos, quantum sua nobis suggestione patefecit, merito indignos esse sacra communione iudicauit. Et si reuera tanti facinoris constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac parte consentit. Nec enim ad supplicandum iure debet admitti ubi admittere sacrilegium non dubitauit. Nullus etenim intra limina tantae uenerationi deputata utrumque sibi licere existimet pro suae uoluntatis arbitrio, ut et humilitatem sibi uendicet et furorem. Et ideo, fratres karissimi, supradictos, si manifesta reos facit conquestio, ab omnibus parrochiarum uestrarum ecclesiis nostrae preceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi qui in iniuriam sanctorum locorum prosiluisse probantur, merito consequantur pro facti sui qualitate uindictam, uerum etiam ceteri a tali presumptione ultionis istius timore reuocentur. -+ -818+ <4 11> -C. XI.+ Ecclesiarum dignus non est ingressu qui eas uiolat. Idem Epiphanio Episcopo. Ad episcopos ceteros direximus iussionem, ut eos, qui ecclesias uiolasse perhibentur, accessu earum iudicent esse indignos. <4 12> -C. XII.+ Qui ecclesiam Dei uastat, et eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur. Item Pius Papa. -[epist II. Italicis]+ Sicut qui ecclesiam Dei uastat, et eius predia et donaria spoliat et inuadit, fit sacrilegus sic ille, qui eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur. -@. 1.+ Non ergo grauius peccatum est fornicatio quam sacrilegium. Et sicut maius peccatum est, quod in Deo conmittitur, quam quod in homine, sic grauius est sacrilegium agere quam fornicari. <4 13> -C. XIII.+ Qua pena feriatur qui ecclesiae usibus dedicata predia uexare temptauerit. Item Urbanus. -[in epist. ad omnes episcopos, c. 2.]+ Adtendendum est omnibus, ne predia usibus secretorum celestium dicata a quibusdam irruentibus uexentur. Quod si quis fecerit, post debitae ultionis acrimoniam (que erga sacrilegos iure promenda est) perpetua dampnetur infamia, et carceri tradatur, aut exilio perpetuae deportationis seruetur.

-[PALEA.+ <4 14> -C. XIV.+ Item Hyginus Papa. Si quis ecclesiam igne conbusserit, quindecim annis peniteat, et eam sedule restituat, et precium suum pauperibus distribuat. -]+

<4 15> -C. XV.+ Iudae similis probatur qui ornamenta ecclesiae subripit. Item Clemens. -[epist. II. ad Iacobum]+ Si forte quispiam presbiter siue diaconus sacrarii sindonem uel uelum subtractum uendiderit, Iudae Scariotis similis estimabitur. Qui propter cupiditatem fecerit hoc opus, nouerit se supradicti Iudae penam suscepturum. -819+

-[PALEA.+ <4 16> -C. XVI.+ De eodem. Item ex penitenciali Theodori. Pecunia ecclesiastica furata uel rapta reddatur in quadruplum; populi uero duplicetur. Si quis aliquid de ministerio sanctae ecclesiae furatus fuerit, septem annis peniteat, tres in pane et aqua. -]+

-[PALEA.+ <4 17> -C. XVII.+ De eodem. Item ex penitenciali Romano. Si quis clericus furtum fecerit capitale, id est quadrupedem, uel domum fregerit, aut quamlibet rem melioris precii furatus fuerit, septem annis peniteat; laicus quinque. Si quis autem de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat proximo suo, et uno anno peniteat in pane et aqua, et si reddere non potuerit tribus annis peniteat. -]+

<4 18> -C. XVIII.+ Sacrilegium facit qui pecuniam ecclesiae rapit. Item Anacletus. -[epist. I., c. 2.]+ Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur; qui autem pecuniam uel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit. <4 19> -C. XIX.+ Segregetur ab ecclesia clericus, qui seruum uel discipulum suum ad eam fugientem uerberare presumit. Item ex Concilio Ylerdensi. -[c. 8.]+ Nullus clericorum seruum aut discipulum suum confugientem ad ecclesiam extrahere audeat, uel flagellare presumat. Quod si fecerit, donec digne peniteat, a loco, cui honorem non dedit, segregetur. -@. 1.+ Si qui uero clerici in mutuam cedem proruperint, prout dignitas offitiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice districtius uindicetur. <4 20> -C. XX.+ Qui de atrio uel porticibus ecclesiae fugientem abstrahit excommunicetur. Item ex Concilio Triburiensi. -[c. 20.]+ Si quis contumax uel superbus timorem Dei uel reuerentiam sanctarum ecclesiarum non habuerit, et fugientem seruum suum, uel quem ipse persecutus fuerit, de atrio ecclesiae, uel de porticibus quomodolibet -820+ ecclesiae adherentibus per uim abstraxerit, pro emunitate nongentos solidos conponat, et ipse publica penitencia iuxta iudicium mulctetur. -Gratian.+ Sacrilegium ergo est, quotiens quis sacrum uiolat, uel auferendo sacrum de sacro, uel sacrum de non sacro, uel non sacrum de sacro. -@. 1.+ Dicitur etiam sacrilegium conmittere qui uiolentas et inpias manus in clericum iniecerit. -@. 2.+ Porro ipsum sacrilegium duplicem continet penam, pecuniariam uidelicet et excommunicationis. Pecuniaria eis persoluenda est, ad quos querimonia sacrilegii pertinet. Unde Iohannes Papa VIII. scribit omnibus Episcopis: <4 21> -C. XXI.+ De multiplici genere sacrilegii, et pena eiusdem. Quisquis inuentus fuerit reus sacrilegii, episcopis uel abbatibus, siue personis, ad quas querimonia sacrilegii iuste pertinuerit, triginta libras examinati argenti purissimi conponat. -@. 1.+ Sacrilegium conmittitur, si quis infregerit ecclesiam, uel triginta passus ecclesiasticos, qui in circuitu ecclesiae sunt, uel domos, que infra predictos passus fuerint, aliquid inde diripiendo uel auferendo; seu qui iniuriam uel ablationem rerum intulerit clericis arma non ferentibus, uel monachis, siue Deo deuotis, omnibusque ecclesiasticis personis. Capellae, que sunt infra ambitum murorum castellorum, non ponuntur in hac triginta passuum obseruatione. -@. 2.+ Similiter sacrilegium conmittitur auferendo sacrum de sacro, uel non sacrum de sacro, siue sacrum de non sacro. Idem: -@. 3.+ Si quis domum Dei uiolauerit, et aliqua sine licentia illius, cui conmissa esse dinoscitur, inde abstulerit, uel ecclesiasticis personis iniuriam fecerit, donec in conuentu ammonitus legitime satisfaciat, sciat se conmunione fore priuatum. Si uero post secundam et tertiam conuentionem coram episcopo satisfacere detrectauerit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxius teneatur, ita, ut secundum Apostolum nemini fidelium misceatur. Idem: -@. 4.+ Hii qui monasteria, et loca Deo dicata, et ecclesias infringunt, et deposita uel alia quelibet exinde abstrahunt, dampnum nouies conponant, et emunitatem tripliciter, et uelut sacrilegi canonicae sententiae subigantur. <1 C> <4 22> -C. XXII.+ Nisi canonice iudicatum episcopum conprehendens laicus, excommunicetur. Item Alexander II. Si quis deinceps priorum aut cuiuscumque dignitatis -821+ uel cuiuscumque ordinis laicorum episcopum conprehenderit, percusserit, aut aliqua ui a propria sede expulerit, nisi forte iudicatum canonice, auctores et cooperatores tanti sceleris anathematizentur, et bona eorum ecclesiae ipsius iuri perpetuo tradantur. -@. 1.+ Si uero in presbiterum uel in quemcunque inferiorum graduum clericum hec eadem presumpserit, canonicae penitenciae atque depositioni subiacebit. Si contumax fuerit, excommunicetur. <4 23> -C. XXIII.+ Flagellatores presbiterorum, post tertiam ammonitionem si non resipuerint, excommunicentur. Item Nicolaus Papa Thadoni Archiepiscopo Mediolani. De presbiterorum flagellatoribus, et occisoribus, predonibus, scilicet qui seculari brachio minime cohercentur, iuxta preceptum Domini placet fraterno amore conueniantur secundo ac tertio. Qui si te non audierint, conueniente ecclesia eos sacra conmunione priuare atque (si in sua obstinatione permanentes sacerdotalia monita forte contempserint) ab ecclesiae conpage sub anathematis interdictione resecare licentiam tribuimus. -@. 1.+ Quos etiam resipiscentes tandem digna satisfactione premissa in gremio sanctae matris ecclesiae reuocari noueris posse.

-[PALEA.+ <4 24> -C. XXIV.+ Item ex Concilio Moguntino sub Rabano, c. 24. Qui presbiterum occiderit, duodecim annorum ei penitencia secundum canones inponatur; aut si negauerit, si liber est, cum septuaginta duobus iuret: si autem seruus, super duodecim uomeres feruentes se expurget. Conuictus uero noxae usque ad ultimum uitae tempus miliciae cingulo careat, et absque spe coniugii maneat. -]+

-[PALEA.+ <4 25> -C. XXV.+ Item ex Concilio Triburiensi. Ut presbiteri non uadant, nisi stola aut orario induti. Et si in itinere spoliantur, aut uulnerantur, uel occiduntur non stola uestiti, simplici emendatione soluantur, si autem cum stola triplici. -]+

-822+

-[PALEA.+ <4 26> -C. XXVI.+ Item ex eodem, c. 5. Omnes presbiteri interfectores conpositione episcopi, ad cuius parrochiam pertinent, soluantur, ita uidelicet, ut medietatem Vuirigeldi eius episcopus utilitatibus ecclesiae, cui prefuit, tribuat, et alteram medietatem in elemosinam illius iuste dispertiat, quia nullus nobis eius heres proximior uidetur, quam ille, qui ipsum Domino sociauit. -]+

<4 27> -C. XXVII.+ Pro graduum uarietate mulctentur qui clericos occidunt. Item ex libro V. Capitularium. -[c. 25.]+ Qui subdiaconum occiderit, CCC. solidos conponat; qui diaconum, CCCC.; qui presbiterum, DC.; qui episcopum, DCCCC.; qui monachum, CCCC. <4 28> -[C. XXVIII.]+ Item ex eodem libro VI. Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et Deo in monasterio seruiat cunctis diebus uitae suae, numquam ad seculum reuersurus, et septem annos publicam penitenciam agat. <4 29> -[C. XXIX.]+ Item Innocentius Papa. -[II. in Concilio Lateranensi, c. 15.]+ Si quis suadente diabolo huius sacrilegii uicium incurrerit, quod in clericum uel monachum uiolentas manus iniecerit, anathematis uinculo subiaceat, et nullus episcoporum illum presumat absoluere, nisi mortis urgente periculo, donec apostolico conspectui presentetur, et eius mandatum suscipiat. -III. Pars.+ -Gratian.+ Qui autem de ecclesia ui aliquem exemerit, uel in ipsa ecclesia, uel loco, uel cultui, sacerdotibus, et ministris aliquid iniuriae inportauerit, ad instar publici criminis et lesae maiestatis accusabitur, et conuictus, siue confessus, capitali sententia a rectoribus prouinciae ferietur, sicut in primo libro Codicis legitur, titulo de episcopis et clericis et lege: "Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit," et in Digestis titulo. Ad legem Iuliam pecuniarum repetundarum, lege ultima. -@. 1.+ Conmittunt etiam sacrilegium qui contra diuinae legis sanctitatem aut -823+ nesciendo conmittunt, aut negligendo uiolant et offendunt; aut qui de principali iudicio disputant, dubitantes, an is dignus sit, quem princeps elegerit; uel qui intra prouinciam, in qua prouinciales et ciues habentur, offitium gerendae ac suscipiendae amministrationis desiderant, libro 9. Codicis titulo de crimine sacrilegii. -@. 2.+ Similiter de iudicio summi Pontificis alicui disputare non licet. Unde Nicolaus Papa omnibus Episcopis: <4 30> -C. XXX.+ Nulli liceat Romanam ecclesiam iudicare, uel eius sententiam retractare. Nemini est de sedis apostolicae iudicio iudicare, aut illius sentenciam retractare permissum, uidelicet propter Romanae ecclesiae primatum, Christi munere in beato Petro apostolo diuinitus collocatum. -Gratian.+ Sacrilegii quoque reatum incurrit qui Iudeis publica offitia conmittit. Unde in Tolletano Concilio IV: -[c. 64.]+ <4 31> -C. XXXI.+ Sacrilegium faciunt qui Iudeis publica offitia conmittunt. Constituit sanctum concilium, ut Iudei, aut hii, qui ex Iudeis sunt, offitia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione Christianis iniuriam faciunt. Ideoque iudices prouinciarum cum sacerdotibus eorum surreptiones fraudulenter relictas suspendant, et offitia publica eos agere non permittant. Si quis autem hoc permiserit, uelut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is, qui subrepserit, publicis cedibus deputetur. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Verum ne reuerentia religionis dominos suo iure fraudaret, si famuli ad ecclesiae septa confugientes inde nequaquam abstrahantur, sacris canonibus est institutum, ut, prestito a domino sacramento inpunitatis, ei etiam reddatur inuitus. Unde Gelasius Papa scribit Bonifatio Episcopo: <4 32> -C. XXXII.+ Post prestitam securitatem serui restituantur dominis, qui ad ecclesiam confugiunt. Metuentes dominos famuli, ad ecclesiae septa si confugerint, intercessionem debent querere, non latebras, ne hec ipsa presumptio tarditatis temeritatem augeat renitendi. Filius etenim noster uir spectabilis Petrus queritur seruum suum in ecclesia S. Clementis diutius conmorari, cui cum deputasset sacramenta prestari, illum egredi nulla ratione uoluisse. Et ideo directus supradicti homo de presenti cum eo, quem elegeris esse mittendum, cum de inpunitate eius sacramenta prebuerit, eum statim facies ad dominum suum modis omnibus remeare, aut, si in hac pertinacia forte extiterit, post sacramentum sibi prestitum reddatur inuitus. -824+ <4 33> -C. XXXIII.+ Securitate accepta ad rationem reddendam fugitiui ab ecclesia exire cogantur. Idem Iohanni, Episcopo Vibonensi. Uxor Felicis et filiae Romam, quia sic oportuit, peruenerunt. Siquidem hunc ipsum primum se ad barbarorum basilicam conferentem, seque bonas causas habere iactantem, egredi sub hac condicione precipimus, ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nichil circa eum prorsus asperum fieri durumque pateremur. Alioquin si contra fidem et utilitatem dominicam uenisse probatur, ipse sibimet inputaret, atque ordinationi congruae subiaceret. Qui superueniente filio nostro, uiro spectabili Ortasio, sic est ad singula queque conuictus, ut os aperire non posset, et uera esse que huic obicerentur, uoce propria fateretur, ideoque tenetur custodia mancipatus. <4 34> -C. XXXIV.+ Eripiatur in libertatem seruus, cui Christiano Iudeus circumcisionis signaculum inpressit; alioquin ab ecclesia suo domino reddatur inuitus. Idem Siracusano, Constantio, et Laurentio Episcopis. Iudas, qui Iudaicae professionis existit, mancipium iuris sui, quod ante paucos annos se asserit conparasse, nunc ad ecclesiam Venefranam confugisse suggessit, sicut petitorii tenor annexus ostendit, eo quod dicat sibi ab infantia Christiano nuper a prefato domino signaculum circumcisionis infixum. Quapropter uestra diligenter inter utrumque sollicita cura rerum fideliter examinet ueritatem, quatinus nec religio temerata uideatur, nec seruus hac obiectione mentitus conpetentis iura dominii declinare contendat. <4 35> -C. XXXV.+ De atrio ecclesiae, quod triginta passibus clauditur, nisi prius data securitate fugiens non abstrahatur. Item ex Concilio Tolletano XII. -[c. 10.]+ Diffiniuit sanctum concilium, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam uel residentes inde abstrahere, aut quodcunque nocibilitatis, uel dampni, seu spolii, residentibus in loco sancto inferre; sed esse pocius his ipsis, qui ecclesias petunt, per omnia licitum, in triginta passus ab ecclesiae ianuis progredi, in quibus triginta passibus uniuscuiusque ecclesiae in toto circuitu reuerentia defendatur, sic tamen, ut hii, qui ad eam confugiunt, in extraneis uel longe separatis ab ecclesia domibus nullo modo abscedant, sed in hoc triginta passuum numero absque domorum extranearum receptaculo progredientes aditum obtinebunt; qualiter ad requisitae naturae usum debitis exeant locis, et nullo teneantur euentu necessitudinis qui dominicis se defendendos conmiserint claustris. -@. 1.+ Si quis autem hoc decretum uiolare temptauerit, et ecclesiasticae excommunicationi subiaceat, et -825+ seueritatis regiae feriatur sentencia. -@. 2.+ Ipsos autem, qui ad ecclesiam confugium fecerunt, si iuxta priscorum canonum instituta hii, qui eos repetunt, sacramenta reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius ab ecclesiae foribus non abstraxerit, aut fuga talium, si euenerit, sacerdoti querenda est, aut dampnorum sentencia secundum electionem principis huiusmodi sacerdotibus irroganda. <4 36> -C. XXXVI.+ Ante datam securitatem de atrio ecclesiae fugitiuus non cogatur exire. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I., c. 3. et 5.]+ Id constituimus obseruandum, quod ecclesiastici canones decreuerunt, et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae atriis uel domo episcopi eos abstrahere omnino non liceat, sed nec alteri consignare, nisi ad euangelia datis sacramentis de morte, et debilitate, et omni penarum genere sint securi, ita ut ei, cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conueniat. Quod si sacramenta sua conuictus fuerit uiolasse, reus periurii non solum a communione ecclesiae uel omnium clericorum, uerum etiam catholicorum conuiuio separetur. Quod si is, cui reus est, uoluerit sibi intentione faciente conponi, et ipse reus actus de ecclesia timore discesserit, ab ecclesiae clericis non queratur. -@. 1.+ Seruus etiam, qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit, statim ad seruitium domini sui redire cogatur, et posteaquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid penae pro eadem culpa, qua excusatur, probatus fuerit pertulisse, pro contemptu ecclesiae et preuaricatione fidei a communione et conuiuio catholicorum extraneus habeatur. Si uero seruus pro culpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta domini clericis exigentibus de inpunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari. -V. Pars.+ -Gratian.+ Occasione namque religionis seruus dominum suum contempnere, et eius ministerium destituere non debet. Unde in Gangrensi Concilio -[c. 3.]+ legitur: <4 37> -C. XXXVII.+ Religionis occasione dominum suum non audeat seruus contempnere. Si quis seruum alienum occasione religionis docet dominum suum contempnere, et eius ministerium destituere, -826+ ac non pocius docuerit eum suo domino bona fide et cum omni honorificentia deseruire, anathema sit. <4 38> -C. XXXVIII.+ Corripiatur durissime qui causa religionis docuerit seruum dominum suum contempnere. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 47.]+ Si quis seruum alienum causa religionis doceat contempnere dominum suum, et recedere a seruitio eius, durissime in omnibus arguatur. <4 39> -C. XXXIX.+ Primati insinuetur necessitas, que res ecclesiae distrahere conpellit. Item ex Concilio Cartaginensi, c. 31. Nullus res ecclesiae distrahat. Quod si redditus non habeat, et aliqua necessitas nimia cogit, hanc insinuandam esse primati ipsius prouinciae censemus, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur. Et si tanta urget necessitas ecclesiae, ut non possit ante primatem consulere, saltem uicinos conuocet episcopos, curans ad concilium referre omnem ecclesiae necessitatem. Quod si non fecerit, reus Deo et sancto concilio uenditor honore amisso teneatur. <4 40> -C. XL.+ Sine licentia episcopi quicquid abbas uendiderit, in irritum deducatur. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 56.]+ In uenditionibus, quas abbates facere presumunt, hec forma seruetur, ut quicquid sine episcopi licentia uenditum fuerit ad potestatem episcopi reuocetur. -@. 1.+ Mancipia uero monachis donata ab abbate manumitti non licet. Iniustum enim putamus, ut, monachis cottidianum rurale opus facientibus, serui eorum libertatis otio potiantur. -VI. Pars.+ -Gratian.+ Etiam si episcopo consentiente monasterii possessio ab abbate data fuerit, nullius momenti erit donatio, nisi forte in ecclesiae fabricam erigendam donatio processerit. Quo casu tantum ei donare licet, quantum ecclesiae parietes concludunt. Unde Gregorius scribit: -[lib. VII. Indict. 1. epist. 33., Iohanni Episcopo Scyllacaeno]+ <4 41> -C. XLI.+ Nullo titulo res monasterii ualent ab eius iure segregari. Questi nobis sunt predicti monasterii monachi abbatem -827+ suum terram intra Scillacenum castrum, que in DC. pedes extenditur, sub pretextu fabricandae ecclesiae fraternitati tuae donationis titulo concessisse. Ideo uolumus, quantum parietes edificatae ecclesiae circumdare possunt, iuri ecclesiae uendicare. Quicquid uero extra parietes eiusdem ecclesiae esse potuerit, in iure monasterii sine difficultate aliqua reuertatur, quia nec mundanarum legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii ab eius iure quolibet titulo segregari. Ea propter donationem eiusdem terrae, que contra rationem facta est, sine aliqua dilatione restitue.

-[PALEA.+ <4 42> -C. XLII.+ Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore a te, ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque seruari, ut et suae ecclesiae iuuante Domino tantummodo sint iure contenti, et monasteria ecclesiasticis condicionibus, seu angariis, siue quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subiaceant, nullis canonicis iuribus deseruiant, sed remotis uexationibus diuinum opus cum summa deuotione perficiant. -]+

-VII. Pars.+ -Gratian.+ Sed notandum est, quod aliud est in suos uel propinquorum usus res ecclesiae conuertere (quam perniciosam cupiditatem sacri canones ubique prohibent, et dampnabilem ostendunt), aliud est quod ex dispensatione karitatis humanae infirmitati consulitur, ut quondam sua illi reddantur, qui in sacro proposito manere contempnit. Quod non tam iure fori quam iure poli nonnullos sanctorum fecisse legimus. Beatus enim Iohannes euangelista duobus iuuenibus, quos penituerat omnia sua pro Christo reliquisse, et pauperibus erogasse, aurum et gemmas reddidit, ut cuncta, que uendiderant, sibi redimerent. Sed obicitur: B. Iohannes non oblata reddidit, que pauperibus iam erogata fuerant, sed alia recompensauit, que in pauperum uel ecclesiarum facultatibus numquam conputata fuerant. Similiter si abbas uel episcopus aliqua habuerit, que in ecclesiasticis facultatibus nondum sunt annumerata, exemplo B. Iohannis det illa recedenti, oblata uero ecclesiae retineat. -@. 2.+ Sequitur ergo aliud exemplum, quo eadem, que ablata sunt, laudabiliter reddita monstrentur. Augustinus in sermone -[II.]+ de uita clericorum: <4 43> -C. XLIII.+ Non debet ecclesia suscipere que filio exheredato sibi offeruntur. Quicumque uult exheredato filio heredem facere ecclesiam, querat alterum, qui suscipiat, non Augustinum: imo, Deo propitio, neminem inueniet. Quam laudabile factum sancti Aurelii Cartaginensis episcopi? Quidam enim, cum filios non haberet, nec speraret, res suas omnes (retento sibi usufructu) donauit ecclesiae. Nati sunt illi filii, reddidit episcopus nec opinanti ea que ille donauerat. In potestate habebat episcopus non reddere, sed iure fori, non iure poli. -Gratian.+ Ecce, quod aliquando oblata iure et laudabiliter redduntur. Verum non hoc exemplo recedenti sua reddenda -828+ monstrantur. Aliud est enim in professione suae uitae persistere, aliud a proposito sui ordinis discedere. Si S. Aurelius degenti in laicali habitu oblata reddidit, quia post oblationem filios accepit, non ideo in apostasiam euntibus sua reddenda sunt, quibus utilius necessaria subtraherentur, ut coacti redirent ad ordinem, a quo recesserant. Sed sicut inimicis et persecutoribus iubemur necessaria subministrare, sicut ab Apostolo monemur tempus redimere, ut expeditius orationi uacemus: sic, ne ecclesia scandalum patiatur, ne discedens in deteriora precipitetur, ne in perniciem monachorum aut incendium monasterii occasione suorum exardescat, laudabilius sua sibi non dico redduntur, sed auferri sinuntur, quam ab illo ista inferantur. <1 C> <2 18> -CAUSA XVIII.+ -GRATIANUS.+ Quidam abbas consecratus in episcopum prius monasterio multa contulit, postea in episcopatu plura acquisiuit; cui dum fratres successorem quererent, episcopus loci semet electioni uolebat inserere, ut per ipsum abbas in monasterio ordinaretur; fratres renituntur. -(Qu. I.)+ Queritur, an monasterium possit petere que ab episcopo acquisita sunt? an episcopalis ecclesia possit sibi uendicare que monasterio fuerant contradita? -(Qu. II.)+ Secundo, an per episcopum abbas sit eligendus et ordinandus, an tantummodo a propriis fratribus sit instituendus? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Prima questio terminatur in Concilio habito apud Alteum, in quo sic statutum legitur: <4 1> -C. I.+ Qui de monacho episcopus ordinatur quod ante consecrationem habuerit monasterio, quod uero post consecrationem acquisiuit propriae ecclesiae derelinquat. Statutum est et rationabiliter secundum sanctos Patres a sinodo confirmatum est, ut monachus, quem canonica electio a iugo regulae monasticae professionis absoluit, et sacra ordinatio de monacho episcopum facit, uelut legitimus heres paternam sibi hereditatem postea iure uendicandi potestatem habeat; sed quicquid acquisierat, uel habere uisus fuerat, monasterio relinquat, et abbatis sui, qui fuerat secundum regulam S. Benedicti, arbitrio. Postquam enim episcopus ordinatur, ad altare, ad quod sanctificatur et titulatur, secundum sacros canones quod acquirere poterit restituat. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Secundam uero questionem terminat auctoritas Tolletani Concilii -[IV. c. 50.]+ dicens: -829+ <4 1> -C. I.+ Abbates et alia offitia per episcopos debent institui et ordinari. Hoc tantum sibi in monasteriis uendicent sacerdotes, quod precipiunt canones, id est monachos ad conuersationem sanctam premonere, abbates aliaque offitia instituere, atque extra regulam acta corrigere. Quod si aliquid in monachos canonibus interdictum presumpserint aut usurpare quicquam de monasterii rebus temptauerint, non deerit ab eis sentencia excommunicationis. -II. Pars.+ -Gratian.+ Econtra Gregorius scribit Castorio Ariminensi Episcopo: <4 2> -C. II.+ Congregatio monasterii, non episcopus abbatem instituat. Abbas in monasterio non per episcopum aut per aliquem extraneorum ordinetur, neque ab episcopo missa ibi celebretur, ut nulli ecclesiae subiciatur. <4 3> -[C. III.]+ Idem Castorio Episcopo. -[lib. IV. epist. 43.]+ Abbatem cuilibet monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque actibus monasticae disciplinae communi consensu congregatio poposcerit, ordinari uolumus. Missas autem publicas per episcopos uel clericos in monasteriis omnino celebrari prohibemus. <4 4> -C. IV.+ Ille debet abbas institui, quem sua congregatio et possessionis dominus ordinari poposcerit. Item Pelagius Papa Mellito Subdiacono. Abbatem in monasterio illum uolumus ordinari, quem sibi de sua congregatione et monachorum electio, et possessionis dominus, et, quod magis obseruandum est, ordo uitae ac meritum poposcerit ordinari. <4 5> -C. V.+ De libertate monachorum. Item Gregorius omnibus Episcopis. Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, etc. Et infra: -@. 1.+ Interdicimus igitur in nomine Domini nostri, ex auctoritate B. Petri apostolorum principis, (cuius uice huic Romanae ecclesiae presidemus), -830+ ut episcoporum nullus aut secularium ultra presumat de redditibus, uel cartis monasteriorum, uel de cellis uel uillis, que ad ea pertinent, quocumque modo seu qualibet occasione minuere, uel dolos uel inmissiones aliquas facere. Et infra: -@. 2.+ Defuncto uero abbate cuiuscumque congregationis non extraneus eligatur, nisi de eadem congregatione, quem sibi propria uoluntate concors fratrum societas elegerit. Quod si aptam inter se personam inuenire nequiuerint, sollerter sibi de aliis monasteriis eligant ordinandum. Et infra: -@. 3.+ Pariter autem est custodiendum, ut inuito abbate ad ordinandum alia monasteria, aut ad ordines sacros uel clericatus offitium tolli exinde monachi non debeant. Et infra: -@. 4.+ Nullus monachum sine testimonio et concessione abbatis in ecclesia aliqua teneat, uel ad aliquem honorem promoueat. -@. 5.+ Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni futuro in tempore ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque seruari, ut et suae ecclesiae iuuante Domino tantummodo sint contenti iure, et monasteria ecclesiasticis condicionibus, seu angariis, uel quibuslibet obsequiis secularibus nullo modo subiaceant, nullis canonicis iuribus deseruiant, sed remotis uexationibus a cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa animi deuotione perficiant. <4 6> -C. VI.+ Missas publicas in cenobiis episcopi non celebrent, nec aliquod eis grauamen inferant. Idem Castorio Episcopo Ariminensi. Luminoso abbate referente plurimis in monasteriis multa a presulibus preiudicia atque grauamina monachos pertulisse cognouimus. Oportet ergo, ut tuae fraternitatis prouisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatinus conuersantes in illis in Dei seruitio, gratia illis suffragante, mente libera perseuerent. Missas quoque publicas in cenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in Dei seruorum recessibus, et eorum receptaculis ulla popularis prebeatur occasio conuentus, quia non expedit animabus eorum. Nec audeat ibi episcopus cathedram collocare, uel quamlibet potestatem exercere inperandi, nec aliquam ordinationem, quamuis leuissimam, faciendi, -831+ nisi ab abbate fuerit rogatus, quatinus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate, ut remotis uexationibus a cunctis grauaminibus diuinum opus cum summa deuotione animi perficiant. <4 7> -C. VII.+ Baptisterium in monasterio non permittatur fieri. Item Gelasius Papa. Pridem precepimus, ut de monasterio S. Andreae, quod est super Mascalas, baptisterium propter monachorum molestias debuisset auferri, atque in eodem loco, quo sunt fontes, altare fundari, cuius rei perfectio hactenus est protracta. Admonemus igitur fraternitatem tuam, nullam iam moram post susceptas litteras nostras insererer, sed repleto loco ipsorum fontium altare illic sine aliqua dilatione fundetur, quatinus et predictis monachis opus Dei secure liceat celebrare, et de negligentia tua non contra fraternitatem tuam animus noster excitetur. <4 8> -C. VIII.+ Cum permissione episcopi abbas locum suum potest deserere. Item ex Concilio Magontino. Abbas pro humiliatione et cum permissione episcopi locum suum potest relinquere; tamen eligant sibi fratres abbatem de ipsis si habent, sin autem, de extraneis. -III. Pars.+ -Gratian.+ Ecce in Tolletano concilio dicitur, quod sacerdotes abbates et alia offitia instituere debeant. B. Gregorius et Pelagius prohibent, dicentes, abbatem a fratribus suae congregationis eligendum et ordinandum. Quomodo ergo hec tanta diuersitas ad concordiam reuocabitur? Sed sciendum est, quosdam monachos esse indomitae ceruicis et effrenatae superbiae, quos dum abbates ad religionem cogere uoluerint, in eorum deiectione conspirant, et alium moribus suis conuenientem sibi preficere contendunt, quales erant illi, qui in necem B. Benedicti conspirasse leguntur. Pro huiuscemodi constitutum est, ut abbates et alia offitia per sacerdotes instituantur. Unde Pelagius Papa scribit Opilioni Defensori dicens: <4 9> -C. IX.+ Non licet monachis abbates pro suo arbitrio expellere, aut alios ordinare. Nullam potestatem de cetero, nullam licentiam monachis relinquimus pro arbitrio suo aut abbates expellere, aut sibimet alios ordinare, (quia nulla auctoritas remanebit abbati, si monachorum potestati ceperit subiacere,) ut de cetero fideliter et studiose uniuersa, que uel ad diuini cultus reuerentiam, uel ad utilitates eiusdem monasterii -832+ pertinent, abbatis sollicitudo, ad quem potestas tota pertinere conuenit, debeat adinplere. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Hinc etiam constitutum est, ut clerici singulorum monasteriorum sint in potestate episcoporum, nec alicui liceat extra eorum conscientiam monasteria edificare. Unde in Calcedonensi Concilio -[c. 4.]+ legitur: <4 10> -C. X.+ Sine conscientia episcopi monasteria nullus edificet. Quidam monachorum habitu utentes indifferenter per ciuitates, necnon et monasteria et se ipsos presumptione propria conmendant. Placuit igitur neminem aut edificare aut construere monasteria, aut oratorii domum sine conscientia ipsius ciuitatis episcopi. Item: -[c. 8.]+ -@. 1.+ Clerici in ptochiis, monasteriis, aut martiriis constituti sub potestate sint eius, qui in ea ciuitate est episcopus, secundum traditionem sanctorum Patrum, neque per presumptionem recedant a suo episcopo. -@. 2.+ Eos uero, qui ausi fuerint rescindere huiusmodi institutionem quocumque modo, uel si noluerint subiacere proprio episcopo, si quidem fuerint clerici, secundum, personarum ordinationem subiaceant condempnationibus canonum, si uero laici uel monachi fuerint communione priuentur. Item: -@. 3.+ Clerici, qui pauperum dispositioni, uel monasteriorum uel martiriorum presunt, sub potestate singularum ciuitatum episcoporum secundum traditionem canonum perdurent, neque per suam temeritatem episcopi sui moderationem declinent. Qui autem huiusmodi dispositionem quolibet modo subuertere ausi fuerint, et episcopo suo non obedierint, si quidem clerici fuerint, canonicae dampnationi subiaceant, si autem monachi uel laici sunt, a communione suspendantur. <4 11> -C. XI.+ Examinetur ab episcopo religiosis feminis preponendus. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 97.]+ Qui religiosis feminis preponendus est ab episcopo conprobetur. -Gratian.+ Monasterium quoque absque episcopi permissione nulli incipere aut fundare licet. Unde in Agatensi Concilio -[c. 27.]+ legitur: <4 12> -C. XII.+ Sine permissione episcopi nullus monasterium presumat incipere. De monachis monasterium nouum (nisi episcopo -833+ aut permittente, aut probante) nullus incipere aut fundare presumat. <4 13> -C. XIII.+ De eodem. Item ex eodem. -[c. 58.]+ Cellulas nouas aut congregatiunculas monachorum absque episcopi notitia prohibemus institui. <4 14> -C. XIV.+ Absque episcopi uel abbatis uoluntate nullus monachorum cellulam construere presumat. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I., c. 24.]+ Nullus monachus, congregatione monasterii derelicta, ambitionis et uanitatis inpulsu cellulam construere sine episcopi permissione uel abbatis sui uoluntate presumat. -V. Pars.+ -Gratian.+ Item sunt alii, qui pro executione diuersarum causarum quoslibet admittunt, qui districtionem eorum soluant, et quietem religionis perturbent. De quibus in Concilio Triburiensi legitur: <4 15> -C. XV.+ Abbas, qui cautus in regimine non fuerit, a proprio episcopo et a uicinis abbatibus a suo arceatur honore. Si quis abbas cautus in regimine, humilis, castus, misericors, discretus sobriusque non fuerit, ac diuina precepta uerbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo, in cuius territorio consistit, et a uicinis abbatibus et ceteris Deum timentibus a suo arceatur honore, etiamsi omnis congregatio, uiciis suis consentiens, abbatem eum habere uoluerit. <4 16> -C. XVI.+ In episcoporum potestate abbates consistant. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I., c. 21.]+ -IV. Pars.+ Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant, et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur, qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta uocatione conueniant. -@. 1.+ Monachi autem abbatibus omni obedientia et deuotione subiaceant. Quod si quis per contumaciam extiterit indeuotus, ac per loca aliqua uagari, aut peculiare aliquid habere presumpserit, omnia, que acquisierit, ab abbatibus auferantur, secundum regulam monasterio profuturam. Ipsi autem, qui fuerant peruagati, ubi inuenti fuerint cum auxilio episcopi tamquam fugaces sub custodia reuocentur. -@. 1.+ Et reum se ille abbas futurum esse cognoscat, qui in huiusmodi personis non regulariter animaduerterit, uel qui monachum susceperit alienum. <4 17> -[C. XVII.]+ Item ex Concilio Arelatensi. Monasteria uel monachorum disciplina ad eum pertineant episcopum, in cuius sunt territorio constituta. -834+ <4 18> -C. XVIII.+ Episcopalia nullus ministret abbatibus, qui alicui episcoporum nolunt subesse. Item Pascalis Papa. -[II.]+ Abbatibus, qui neque sub episcopo, neque sub metropolitano, neque sub primate, neque sub patriarcha sunt, nullus prorsus episcoporum episcopalia quelibet amministret. Cum enim se nulli episcopo omnino subesse profiteantur, consequens est, ut nullus episcoporum que sua sunt eis tamquam extraneis largiatur. -Gratian.+ Pro huiuscemodi ergo statutum est, ut causae et utilitates monasteriorum per episcopos disponantur. Unde Gregorius scribit Vitali Defensori Sardiniae: -[lib. VII. epist. 65.]+ <4 19> -C. XIX.+ Utilitates monasterii a proprio episcopo debent disponi. Cognouimus, quod monasteria seruorum Dei uel feminarum pro suo quisque libitu et diuersarum causarum executione perturbet. Quod omnino non grate suscipimus, tuamque ex hoc experientiam conmonemus, ut nequaquam hoc usurpare denuo accepta nostra auctoritate permittas, sed episcopo loci illius, sub cuius moderamine degunt, curae sit causas utilitatesque disponere. Valde est enim indecens, ut omisso eo alius quilibet se illorum causis admisceat, sed ille eorum uitas conpetenti regularique debet moderamine disponere, qui pro conmissis eorum animabus conpellitur rationem reddere. -VII. Pars.+ -Gratian.+ Pro huiusmodi etiam prohibet B. Gregorius mulieres passim ad monasterium accedere, et monachorum conmatres fieri, scribens Valentino Abbati: -[lib. III. epist. 40.]+ <4 20> -C. XX.+ Neque conmatres sibi facere, neque ad feminas accedere monachis licet. Peruenit ad nos, quod in monasterio tuo passim mulieres ascendant et (quod est grauius) monachos tuos sibi conmatres facere, et ex hoc incautam cum eis conmunionem habere. Ne ergo hac occasione humani generis inimicus sua eos (quod absit) calliditate decipiat, ideo huius te precepti serie conmonemus, ut neque mulieres in monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas ascendere, neque monachos tuos sibi conmatres facere. Nam si hoc denuo ad aures nostras quocumque modo peruenerit, sic te seuerissime noueris ultioni subdendum, ut emendationis tuae qualitate ceteri sine dubio corrigantur. -+ -VIII. Pars.+ -Gratian.+ Non solum autem incauta familiaritas aliarum mulierum eis interdicitur, uerum etiam sancti monialium habitatione prohibentur. Unde in VII. Sinodo -[c. 20.]+ legitur: <4 21> -C. XXI.+ Cum sanctimonialibus monachis habitare non licet. Diffinimus minime duplex monasterium fieri, quia scandalum -835+ id et offendiculum multis efficitur. Si uero aliqui cum cognatis abrenunciare et monasticam uitam sectari uoluerint, debent uiri quidem uirorum adire cenobium, feminae uero mulierum ingredi monasterium. In hoc enim placatur Deus. -@. 1.+ Que autem hactenus sunt dupla, secundum regulam sancti Patris Basilii et secundum preceptionem eius ita formentur. Non habitent in uno monasterio monachi et monachae. Adulterium enim intercipit cohabitationem, si habeat aditum monachus ad monacham, uel monacha ad monachum secreto ad collocutionem. -@. 2.+ Non cubet monachus in muliebri monasterio, neque cum monacha singulariter conuiuetur; et quando necessaria uitae a uirorum parte ad regulares deferuntur, extra portam hec suscipiat abbatissa monasterii feminarum cum quadam uetula monacha. -@. 3.+ Porro si contigerit, et aliquam propinquam suam uidere uoluerit monachus, in presentia abbatissae huic confabuletur per modica et conpendiosa uerba, et in breui ab ea discedat. <4 22> -C. XXII.+ Monachi et monachae in nullo simul cohabitent loco. Item in Registro Gregorii. In nullo loco monachos et monachas permittimus in unum monasterium habitare, sed nec ea, que duplicia uocantur. Et si quod tale est, religiosus episcopus mulieres quidem in suo loco manere studeat, monachos autem aliud monasterium edificare cogat. Si autem plurima sint talia monasteria, separentur in aliis monasteriis monachae, et in aliis monachi; res autem, quas communes habent, secundum iura eis conpetentia distribuantur. <4 23> -C. XXIII.+ A monasterio monachorum longius constituantur monasteria puellarum. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 28.]+ Monasteria puellarum longius a monasterio monachorum aut propter insidias diaboli, aut propter oblocutionem hominum collocentur. <4 24> -C. XXIV.+ Puellarum monasteria monachorum presidio et ministratione regantur. Item ex Concilio Spalensi. -[II., c. 11.]+ In decima actione consensu communi decreuimus, ut monasteria uirginum in prouincia Bethica monachorum amministratione ac presidio gubernentur. Tunc enim salubria Christo dicatis uirginibus probamus, quando eis patres spirituales eligimus, quorum non solum gubernaculis -836+ tueri, sed etiam doctrinis edificari possint, ea tamen circa monachos cautela seruata, ut remoti ab earum familiaritate nec usque ad uestibulum habeant accedendi familiare permissum. Sed neque abbatem, uel eum, qui preficitur, extra eam, que preest, loqui uirginibus Christi aliquid, quod ad institutionem earum pertinet, licebit, nec cum ea sola, que preest, frequenter loqui eos oportet; sed sub testimonio duarum uel trium sororum, ita ut rara sit accessio, et breuis omnino locutio. -IX. Pars.+ -Gratian.+ Prohibentur etiam sanctimoniales propria receptacula habere. Unde Innocentius II.: -[in Concilio Romae habito, c. 26. et 27.]+ <4 25> -C. XXV.+ De eodem. Perniciosam et detestabilem quarumdam consuetudinem mulierum (que licet neque secundum regulam B. Benedicti, neque Basilii, aut Augustini uiuant, sanctimoniales tamen uulgo censeri desiderant) aboleri decreuimus. Cum enim, iuxta regulam degentes in cenobiis, tam in ecclesia quam in refectorio atque dormitorio communiter esse debeant, propria sibi edificant receptacula et priuata domicilia, in quibus sub hospitalitatis uelamine passim hospites minus religiosos contra sacros et bonos mores suscipere nullatenus erubescunt. Quia ergo omnis, qui male agit, odit lucem, ac per hoc ipsae absconditae in iustorum tabernaculo opinantur se posse latere oculos iudicis cuncta conspicientis, hoc tam inhonestum detestandumque flagicium ne ulterius fiat omnibus modis prohibemus, et sub pena anathematis interdicimus. -@. 1.+ Simili modo prohibemus, ne sanctimoniales simul cum canonicis et monachis in ecclesia in uno choro conueniant ad psallendum. -X. Pars.+ -Gratian.+ Item sunt alii, quos episcopo pregrauantes salutem ipsarum animarum negligunt, quibuslibet occasionibus bona monasteriorum distrahere cupiunt. Tales erant quidam clerici Rauennatis ecclesiae, qui simulata religione monasteriis cupiebant prefici, non transeuntes ad monachicum habitum, neque renunciantes ecclesiasticae miliciae. De quibus Gregorius scribit Iohanni Rauennati Episcopo: -[lib. IV. epist. 1.]+ <4 26> -C. XXVI.+ Monasteria clericorum uel laicorum habitacula fieri non debent. Peruenit ad me, quod in ecclesiis fraternitatis tuae aliqua loca dudum monasteriis consecrata nunc habitacula clericorum, aut etiam laicorum facta sunt; -837+ dumque hii, qui sunt in ecclesiis, fingunt se religiose uiuere, monasteriis preponi appetunt, et per eorum uitam monasteria destruuntur. Nemo enim potest ecclesiasticis offitiis etc. Et infra: -@. 1.+ Proinde fraternitas tua hoc, quolibet in loco factum est, emendare festinet, quia ego nullo modo patiar, ut loca sacra pro clericorum ambitu destruantur. <4 27> -C. XXVII.+ Qui in sacro sunt ordine constituti in monasteriis nullam habeant potestatem. Idem Mariano Episcopo Rauennae. -[lib. VI. epist. 4o.]+ Dudum ad nos multorum relatione peruenerat, monasteria in Rauennatum partibus constituta omnino clericorum uestrorum dominio pregrauari, ita ut occasione regiminis ea quidem (quod dici graue est) uelud in proprietate possideant. Quibus non modicum condolentes predecessori uestro litteras misimus, ut hoc emendare debuisset. Sed quoniam uitae termino citius occupatus est, ne hoc onus monasteriis remaneat, fraternitati uestrae eadem nos scripsisse recolimus. Et quia, ut conperimus, in huius rei hactenus correctione cessatum est, hec audiens iterum preuidimus ad uos scripta dirigere. Hortamur ergo, ut omni mora omnique excusatione summota ita monasteria ipsa ab huiuscemodi studeatis grauamine releuare, quatinus nullam deinceps in eis clerici, uel, qui in sacro ordine sunt constituti, ob aliud (nisi hortandi tantummodo causa) accedendi habeant licentiam, aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerint inuitati misteria. Sed ne pro cuiuslibet monachi aut abbatis promotione etc. Et infra: -@. 1.+ Non illic ulterius habeat potestatem aliquam, ne monasteria huius occasionis uelamine ea, que prohibemus, sustinere onera conpellantur. Hec itaque omnia uigilanti cura emendare iam secundo conmonita sanctitas uestra non differat; ne, si post hec negligentes uos esse (quod non credimus) senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere conpellamur. Nam notum uobis sit, quia tantae necessitati seruorum Dei congregationem subiacere non patiemur. <4 28> -C. XXVIII.+ Gratia uisitandi et exhortandi monasterium episcopus adire potest. Idem. -[eidem, lib. VII. Indict. 1. epist. 18.]+ -XI. Pars.+ Visitandi exhortandique gratia ad monasterium, quotiens placuerit, ab antistite ciuitatis accedatur; sed sic karitatis offitium illic inpleat episcopus, ut grauamen aliquod monasterium non incurrat. <4 29> -C. XXIX.+ Frequenter episcopi monasteria uisitent, et que corrigenda sunt corrigant. Item ex Concilio Aurelianensi. Non semel, sed sepius in anno episcopi uisitent monasteria -838+ monachorum, et si quid corrigendum fuerit, corrigatur. -XII. Pars.+ -Gratian.+ Pro talibus, qui animarum curam non habentes, bona tamen monasteriorum in suos usus conuertere cupiebant, statutum est, ut monasteria cum suis rebus penitus sint libera a potestate et dominio episcoporum. Quod autem nullis canonicis iuribus dicuntur monasteria esse subiecta, non ita intelligendum est, quin ipsi episcopo aliquid nomine eulogiae, uel in die dedicationis, uel in natali sanctorum, quorum nomine ipsum monasterium dedicatum est, debeat offerri. Unde Pelagius Papa ait: <4 30> -C. XXX.+ Non debet episcopus aliquid a monasterio exigere preter conditiones, quas dedicationis tempore constituit. Eleutherius frater et coepiscopus noster queritur, quod mater eius in casa, que Castellum dicitur, oratorium construxisset ac dedicauerit, et in eodem loco monachos constituerit, ex quibus unus est presbiter. Hoc autem tempore dedicationis inter episcopum Cardelum (cuius ipsa diocesis est) et matrem suam asserit conuenisse, ut quicquid dedicationis uel natalis martirum die, quorum in eodem monasterio reliquiae sunt, per fidelium oblationes intrauerit, medietatem quidem habeat ipsum monasterium, medietas autem episcopo offeratur. Contra quam conuentionem Marium presbiterum (siue sciente siue nesciente episcopo) monachis ipsis, uel presbitero, qui ex eis est, uim dicitur intulisse, et frequenter molestias generare, ita ut memoratum presbiterum prope ceciderit, et missas eum facere nullo modo permittat, dicens, ut quasi pensionis nomine aliquid statuere debeat. Hec igitur omnia diligenter te examinare iubemus, et, si apud te euidenti ratione constiterit, quia tempore, quo dedicatum est ipsum monasterium, conditiones superius positae conuenerint, seruari eas ex nostra auctoritate precipimus, nec aliquid amplius exinde ab aliquo exigatur. Sin uero nil tale constiterit, mediante te quid ipsi episcopo nomine eulogiae offerri debeat inter ipsos monachos, et presbiterum uolumus diffiniri, saluo tamen eo, ut presbiter Gaudentius, qui etiam monachus est, missas in monasterio suo sicut consueuit facere a nullo ulterius debeat prohiberi. <4 31> -C. XXXI.+ Consueta seruitia episcopis monasteria exhibeant. Item Urbanus II. Seruitium, quod monasteria aut eorum ecclesiae a tempore Gregorii VII. usque ad hoc tempus fecerunt, et nos concedimus. -Gratian.+ Canonica ergo iura, quibus monasteria subiecta non sunt, sinodales exactiones intelliguntur. Non enim cogendus est abbas (sicut in Turonico concilio statuitur) ad sinodum ire, nisi aliqua rationabilis causa existat. Sunt etiam quedam -839+ seruitutis offitia, ut angariae operum, crebrae receptiones, annuae exactiones, mulctationes peccantium, a quibus omnibus monasteria libera sunt. <1 C> <2 19> -CAUSA XIX.+ -GRATIANUS.+ Duo clerici ad monasterium transire uolunt; uterque licentiam ab episcopo suo petiit; unus relicta propria ecclesia eo inuito, alter dimissa regulari canonica cenobio se contulit. -(Qu. I.)+ Modo queritur, si episcopus debeat permittere, ut relicta propria ecclesia clericus monasterium ingrediatur? -(Qu. II.)+ Secundo queritur, si episcopus licentiam dare noluerit, an eo inuito monasterium possit adire? -(Qu. III.)+ Tertio, si contigerit ipsos regulares canonicos fuisse, utrum concedendus esset eis monasterii ingressus? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Quod episcopus licentiam clericis adeundi monasterium dare debeat, in Tolletano -[IV.]+ Concilio precipitur, in quo -[c. 49.]+ ita statutum legitur: <4 1> -C. I.+ Non debet negari clericis ingressus, qui monachorum propositum appetunt. Clerici, qui monachorum propositum appetunt, (quia meliorem uitam sequi cupiunt,) liberos eis ab episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ Inuito uero episcopo clericum eius a nullo esse suscipiendum, Leo Episcopus testatur, scribens Rustico Narbonensi Episcopo: -+ <4 1> -C. I.+ Inuito episcopo eius clericum nemo suscipiat. Alienum clericum inuito episcopo ipsius nemo suscipiat. -Gratian.+ Sed subaudiendum est, nisi ad propositum melioris uitae transire uoluerit. Tunc enim liberum est illi, etiam episcopo contradicente, monasterium ingredi. Unde Urbanus Papa -[II.]+ in capitulo sancti Rufi: <4 2> -C. II.+ Qui monachorum propositum appetit, etiam inuito episcopo recipiendus est. Duae sunt, inquit, leges: una publica, altera priuata. Publica lex est, que a sanctis Patribus scriptis est confirmata, ut lex est canonum, que quidem propter transgressiones est tradita. Verbi gratia: Decretum est in canonibus, clericum non debere de suo episcopatu ad alium transire sine conmendatitiis litteris sui episcopi, quod propter criminosos constitutum est, ne uidelicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur personae. Solebant enim offitia sua, cum non in -840+ suo episcopatu poterant, in alio celebrare, quod iure preceptis et scriptis detestatum est. -@. 1.+ Lex uero priuata est, que instinctu S. Spiritus in corde scribitur, sicut de quibusdam dicit Apostolus: "Qui habent legem Dei scriptam in cordibus suis," et alibi: "Cum gentes legem non habeant, si naturaliter ea, que legis sunt, faciunt, ipsi sibi sunt lex." Si quis horum in ecclesia sua sub episcopo populum retinet, et seculariter uiuit, si afflatus Spiritu sancto in aliquo monasterio uel regulari canonica saluare se uoluerit, quia lege priuata ducitur, nulla ratio exigit, ut a publica lege constringatur. Dignior est enim lex priuata quam publica. Spiritus quidem Dei lex est, et qui Spiritu Dei aguntur lege Dei ducuntur; et quis est, qui possit sancto Spiritui digne resistere? Quisquis igitur hoc Spiritu ducitur, etiam episcopo suo contradicente, eat liber nostra auctoritate. Iusto enim lex non est posita, sed ubi Spiritus Dei, ibi libertas, et si Spiritu Dei ducimini, non estis sub lege. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Canonicos autem regulares ad monasterium transire multis auctoritatibus prohibetur. Unde in Concilio Educensi, congregato sub VII. Gregorio legitur: <4 1> -C. I.+ Regulares canonici monachi fieri non debent. Nullus abbas uel monachus canonicos regulares a proposito professionis canonicae reuocare, atque ad monasticum habitum trahendo suscipere audeat, ut monachi fiant, quamdiu ordinis sui ecclesiam inuenire quiuerint, in qua canonice uiuendo Deo seruire, et animam suam saluare possint. Quod si temerario ausu id agere temptauerint, anathematis uinculo obligentur. <4 2> -C. II.+ De eodem. Item Urbanus Papa II. Mandamus et uniuersaliter interdicimus, ne quis canonicus regulariter professus, nisi (quod absit) publice lapsus fuerit, monachus efficiatur. Quod si decreto nostro contraire presumens agere temptauerit, ad ordinem canonicum precipimus ut redeat, et deinceps memorialem cucullam deferat, et ultimus in choro maneat. -Gratian.+ Subaudiendum uero est, nisi cum patris sui licentia religionis propositum induerit. Unde Urbanus II. scribit Abbati sancti Rufi: <4 3> -C. III.+ Patris sui concessione regulares canonici monachi possunt fieri. Statuimus, ne professionis canonicae quispiam postquam Dei uice supra caput sibi hominem inposuerit, alicuius leuitatis instinctu uel districtioris religionis obtentu ex eodem claustro audeat sine patris et totius congregationis -841+ permissione recedere. Discedentem uero nullus abbatum uel episcoporum, et nullus monachorum sine communi litterarum cautione suscipiat. -II. Pars.+ -Gratian.+ Queritur, si monasteria, que semel dedicata sunt, possint transire in clericorum uel secularium habitacula? Quod in Calcedonensi Concilio omnibus modis prohibetur c. 24.: <4 4> -C. IV.+ Que semel sunt dedicata, monasteria semper perseuerent. Que semel sunt dedicata monasteria consilio episcoporum, maneant perpetuo monasteria, et res, que ad ea pertinent, monasteriis reseruari oportet, nec posse ea ultra fieri secularia habitacula. Qui uero permiserint hec fieri, subiaceant his condempnationibus, que per canones constitutae sunt. <4 5> -C. V.+ Qui loca sacra communia diuersoria fecerit, clericus deponatur, laicus excommunicetur. Item in Sinodo VII., c. 13. Quoniam a quibusdam uiris quedam uenerabiles domus subripiuntur, tam uidelicet episcopia quam monasteria, et facta sunt communia diuersoria, si quidem uoluerint hii, qui hec retinent, reddere ea, ut secundum antiquitatem restaurentur, bene et optime; alioquin, si de sacro catalogo fuerint, hos deponi precipimus, si uero monachi uel laici, excommunicari, quos nimirum constat condempnatos esse et Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et deputantur ubi uermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, quia Deo aduersantur, qui dicit: "Nolite facere domum patris mei domum negotiacionis." -III. Pars.+ -Gratian.+ Queritur de his, qui ad conuersionem ueniunt, quo tempore debeant tonsurari? De his ita scribit Gregorius Papa Fortunato Episcopo Neapolitano: -[lib. VIII. epist. 23.]+ <4 6> -C. VI.+ Antequam biennium in conuersione conpleuerit, aliquis tonsurari non debet. Monasteriis omnibus fraternitas uestra districtius interdicat, ut eos, quos ad conuersionem susceperint, prius, quam biennium in conuersatione conpleuerint, nullo modo audeant tonsorare. Sed hoc spacio uita moresque eorum sollicite conprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus, quod uoluit, aut ratum non habeat quod elegit. Nam dum graue sit, inexpertos hominum obsequiis sociari, quis possit dicere, quanto sit grauius ad Dei seruitium -842+ inprobos applicare? Miles uero, si conuerti uoluerit, prius, quam nobis renuncietur, nullus eum sine nostro consensu qualibet presumat ratione suscipere. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Queritur, si ingressis monasterium ultra relinquatur licentia testandi? Hoc Gregorius prohibet, ita scribens Ianuario Caralitano Episcopo: -[lib. VII. Indict. 2. epist. 7.]+ <4 7> -C. VII.+ Post monasterii ingressum nulli relinquitur licentia testandi. Quia ingredientibus monasterium conuertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed ut res eorum eiusdem monasterii sint, aperta legis diffinitione decretum est. <4 8> -C. VIII.+ Post ingressum monasterii eidem monasterio omnia sunt conferenda. Item Gregorius Cipriano Diacono. -[lib. III. epist. 6.]+ Perlatum est ad nos Petronillam nomine, de prouincia Lucania progenitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conuersam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet iure sibi potuissent conpetere, tamen eidem monasterio, in quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse. -Gratian.+ Econtra Paulus primus heremita in testamento colobium suum Athanasio Alexandrino episcopo reliquit, tunicam uero B. Antonio. Sed aliud est de his, qui monasterium ingressi se et sua tradiderunt: aliud de his, qui solitariam uitam ducentes se nulli ecclesiae tradiderunt. Illi semel tradita nulli tradere possunt: isti nulli oblata libere testari ualent. <4 9> -[C. IX.]+ Item constitutio noua. "Si qua mulier aut uir monasticam elegerit uitam, et intrauerit monasterium, liberis non extantibus, monasterio, quod ingrediuntur, res eius conpetere iubemus. -@. 1.+ Sed si persona liberos habens ante, quam de rebus suis inter eos disponat, monasterium intret, liceat ei postea inter eos diuidere, legitima nulli diminuta, et quod eis non dederit monasterio conpetet. -@. 2.+ Sed si omnem substantiam inter filios diuidere uoluerit, sua persona filiis connumerata partem sibi retineat, que monasterio conpetere debeat. -@. 3.+ Sed si post ingressum moriatur, ante, quam inter eos diuidat, filii legitimam percipiant, reliqua substantia monasterio conpetente." Constitutione 5. in collatione 1. -@. 4.+ "Nunc autem, cum monachus factus esset, hoc ipso res suas omnes obtulisse uideatur, si prius testatus non sit, exinde, iudicio eius cessante, lege disponitur, ut si liberos habet, in -843+ quos aut nichil, aut minus legitima portione quoquo donandi titulo contulerit, eatenus substantiae monasterio destinatae detrahantur, ne quid contingat circa liberos iniquum." <4 10> -[C. X.]+ Item ex Nouella. -[CXXIII.]+ "Non liceat parentibus liberos, uel liberis parentes ab hereditate sua repellere monachos factos, quamuis, dum laici fuerant, in causam ingratitudinis inciderunt." Item: -@. 1.+ "Non liceat parentibus liberos suos ad solitariam uitam transeuntes abstrahere de monasterio." <1 C> <2 20> -CAUSA XX.+ -GRATIANUS.+ Duo pueritiae annos agentes a parentibus monasterio traditi sunt; unus inuitus, alter spontaneus cucullam induit. Ad annos pubertatis uenientes, inuitus ad secularem miliciam redit, spontaneus monasterium districtius petit. -(Qu. I.)+ Nunc primum queritur, si in pueritiae annis traditi cogantur religionis propositum tenere? -(Qu. II.)+ Secundo, si preter uoluntatem parentum tonsuram uel religionis uestem quis in pueritia accipiat, an possit sibi detrahi, an non? -(Qu. III.)+ Tertio, qui preter propriam uoluntatem cucullam induerit, an cogatur eam retinere, an non? -(Qu. IV.)+ Quarto, si ab uno monasterio in aliud districtius liceat alicui transire? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Quod intra annos pueritiae traditi, cum adulti fuerint, liberum habeant arbitrium manendi uel discedendi, probatur auctoritate nonae Sinodi in qua sic statutum est: <4 1> -C. I.+ Virginitatis professio quo tempore firma esse incipit. Firma autem tunc erit professio uirginitatis, ex quo adulta iam etas esse ceperit, et que solet apta nuptiis deputari ac perfecta. -Gratian.+ Si uirginitatis professio tunc incipit esse firma, cum etas ceperit esse adulta, et religionis professio tunc demum debet esse firma, cum ad adultam etatem peruentum fuerit. Sed hic de illa professione agitur, que in annis pueritiae proprio arbitrio Deo offertur, quam non confirmat parentum consensus. Ceterum, que a parentibus Deo offertur professio, inuiolatam seruari oportet. Unde Gregorius scribit ad Augustinum Anglorum Episcopum: <4 2> -C. II.+ Non licet de monasterio egredi quem pater uel mater infra annos infantiae fecerit ordinari. Addidistis adhuc, quod si pater uel mater filium -844+ filiamue intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderunt disciplina, utrum liceat eis postquam ad pubertatis inoleuerint annos, egredi, et matrimonio copulari. Hoc omnino deuitamus, quia nefas est, ut oblatis a parentibus Deo filiis uoluptatis frena relaxentur. <4 3> -C. III.+ Aut propria professio, aut paterna deuotio monachum facit. Item ex Concilio Tolletano IV. -[c. 48.]+ Monachum aut paterna deuotio, aut propria professio facit. Quicquid horum fuerit, alligatum tenebit. Proinde his ad mundum reuertendi intercludimus aditum, et omnes ad seculum interdicimus regressus. <4 4> -C. IV.+ In monasterio perpetuo maneant qui a parentibus traditi fuerint. Item Ysidorus. Quicumque a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, nouerit se ibi perpetuo mansurum. Nam Anna Samuel puerum suum natum et ablactatum Deo pietate obtulit, qui et in ministerio templi, quo a matre fuerat deputatus, permansit, et ubi constitutus est deseruiuit.

-[PALEA.+ <4 5> -C. V.+ De eodem. Item ex Regesto Gregorii, libro I. epistola 48. ad Anthemium. Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante XVIII. annorum tempora suscipi prohibemus, uel si qui nunc sunt tua eos prouidentia auferat, et in urbem Romanam transmittat. Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia uolumus custodire. -]+

<4 6> -C. VI.+ Qui a progenitoribus monasterio traditus est, de eo egredi non ualet. Item ex Concilio Triburiensi. Quem progenitores ad monasterium tradiderunt, et in ecclesia cepit canere et legere, nec uxorem ducere, nec monasterium deserere poterit: sed si discesserit, reducatur; si tonsuram dimiserit, rursum tondeatur; uxorem si usurpauerit, dimittere conpellatur.

-[PALEA.+ <4 7> -C. VII.+ Item ex Penitenciali Theodori. Infans pro infante potest dari in monasterio, quamuis alter uocatus sit. Tamen melius est uotum soluere. Similiter et pecora equali precio (si necesse est) sunt redimenda. -]+

-II. Pars.+ -Gratian.+ Ex his auctoritatibus colligitur, quod paterna professio pueros tenet obligatos, nec licebit eis a proposito -845+ discedere, quod paterna deuotione in puerilibus annis susceperint. Sed obicitur illud Leonis Papae: -[epist. XC. ad Rusticum Episcopum, cap. 13. et 14.]+ <4 8> -C. VIII.+ Non licet puellis nuptias eligere, que spontanea uoluntate uirginitatis propositum susceperunt. Puellae, que non coactae parentum inperio, sed spontaneo iudicio uirginitatis propositum atque habitum susceperint, si postea nuptias elegerint, preuaricantur, etiam si nondum eis consecratio accessit, cuius utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent. Ambigi uero non potest crimen magnum admitti, ubi et propositum deseritur, et consecratio uiolatur. Nam si humana facta non possunt inpune calcari quid de his manebit, qui corruperint federa diuini sacramenti? -Gratian.+ Cum ergo in principio huius capituli dicatur: "Puellae, que non coactae inperio parentum," datur intelligi, quod si coactae uirginitatis habitum sumpserint, sine preuaricatione ipsum deserere possunt. Sed puella hic nubilis intelligitur, cuius (ut in sequentibus monstratur) post duodecimum annum liberum est arbitrium; nec in electione propositi cogitur sequi parentum inperium. Sic et illud intelligendum est, quod est statutum in Sinodo ab Eugenio Papa habita: -[II. c. 32.]+ <4 9> -C. IX.+ Extra uoluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur. Sicut qui monasteria elegerunt a monasteriis egredi non permittuntur, ita hii qui inuiti sine iustae offensionis causa sunt intromissi, non nisi uolentes teneantur, quia quod non petunt obseruant. Ideoque tales considerandi sunt maxime peccata conmittere quam plangere, sicut in decreto sanctissimi Leonis Papae manifestissime continetur. -+

-[PALEA.+ <4 10> -C. X.+ Unde Marcellus Papa. Illud autem statuendum esse censemus, ut, si in minori etate filii monasterio oblati fuerint, et sacram tonsuram uel uelamina susceperint, dignum quidem duximus, ut XV. anno a prelatis moniti inquirantur, utrum in ipso habitu permanere cupiant, an non? Si uero permanere professi fuerint, ulterius penitendi locum minime amplecti possunt. Sin autem ad secularem habitum reuerti uoluerint, redeundi licentia nullo modo denegetur, quia satis inutile est, ut coacta seruitia Domino prestentur. -]+

-846+ -III. Pars.+ -Gratian.+ Velamen autem uirginibus inponi non licet, nisi certis diebus. Unde Gelasius Papa omnibus Episcopis: -[per Lucaniam, c. 14. et 15.]+ <4 11> -C. XI.+ Non nisi certis diebus uelamen inponatur uirginibus. Deuotis uirginibus, nisi aut in epiphaniorum die, aut in albis pascalibus, aut in apostolorum natalibus sacrum uelamen minime inponatur, nisi forsitan (sicut de baptismo dictum est) graui languore correptis ne autem sine hoc munere de seculo exeant, inplorantibus non negetur. -@. 1.+ Viduas autem uelare pontificum nullus attemptet. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Tempus quoque consecrationis earum similiter obseruetur. Unde Gregorius in Registro: -[lib. III. ep. 11.]+ <4 12> -C. XII.+ Ante sexagesimum etatis suae annum uirgines non consecrentur. Iuuenculas fieri abbatissas uehementissime prohibemus. Nullam igitur fraternitas tua nisi sexagenariam uirginem, cuius uita atque mores hoc exegerint, uelare permittat. <4 13> -[C. XIII.]+ Item ex concilio Cartaginensi III. Sanctimoniales ante annum quadragesimum non uelentur. <4 14> -C. XIV.+ Ante uigesimum quintum annum uirgines non consecrentur. Item ex Concilio Affricano III. -[c. 4.]+ Placuit ut ante XXV. annos etatis nec diacones ordinentur, nec uirgines consecrentur, et ut lectores populum non salutent.

-[PALEA.+ <4 15> -C. XV.+ Item Pius Papa. Virgines non uelentur ante XXV. annos, nisi forte necessitate periclitantis pudicitiae uirginalis, et non sunt consecrandae nisi in epiphania, et in sabbato pascae, et in apostolorum natalitiis, nisi causa mortis urgente. -]+

-V. Pars.+ -Gratian.+ Quamuis autem uiduae prohibeantur uelari, uiduitatis tamen professio in scriptis ab eis est facienda. Vestis quoque professioni conueniens est eis tradenda, qua ubique utantur. -847+ Unde in Concilio Tolletano X.: -[c. 4.]+ <4 16> -C. XVI.+ Professionem uiduitatis faciant, et habitum religionis sumant, que castitatem seruare proponunt. Vidua, que sanctae religionis obtinere propositum uoluerit, sacerdoti uel ministro, ad quem aut ipsa uenerit, aut quem ad se uenire contigerit, scriptis professionem faciat a se aut signo, aut subscriptione notatam, continentem, se et religionis propositum uelle, et hoc perhenniter inuiolate seruare. Tunc accepta a sacerdote uel ministro apta religionis professioni ueste, seu lectulo quiescens siue in quocumque loco consistens, constanter utatur, nec diuersi coloris aut diuersae partis eadem sit notabilis uestis, sed religiosa et non suspecta. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ De his uero, qui preter uoluntatem parentum tonsuram, uel religiosam uestem susceperint, sic diffinitur in concilio X. Tolletano: -[c. 6.]+ <4 1> -C. I.+ Tonsura uel uestis religiosa in minori etate suscepta a parentibus irrita fieri potest. Si in qualibet minori etate uel religionis tonsuram uel religioni debitam uestem, in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes dederint forte, aut nolentibus uel nescientibus se susceptam non mox uisam in filiis abdicauerint, sed uel coram se, uel coram episcopo, palamque in conuentu eosdem filios talia habere permiserint, ad secularem reuerti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed conuicti, quod tonsuram aut religiosam uestem aliquando habuerint, mox ad religionis cultum habitumque reuocentur, et sub strenua districtione huiusce obseruantiae inseruire cogantur. -@. 1.+ Parentibus sane filios suos religioni contradere non amplius quam usque ad decimum etatis eorum annum licentia poterit esse; postea uero, an cum uoluntate parentum, an si suae deuotionis sit solitarium uotum, erit filiis licitum religionis assumere cultum. -@. 2.+ Quisquis autem uel abolitione tonsurae, uel secularis uestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, et excommunicationis censuram accipiat, et religioni semper inhereat. <4 2> -C. II.+ Usque ad annos XII. paternae uoluntatis puella subiaceat arbitrio. Item ex Concilio Triburiensi. -[c. 24.]+ Puella, si ante XII. etatis annos sponte sua sacrum sibi -848+ assumpserit uelamen, possunt statim parentes eius uel tutores id factum irritum facere, si uoluerint. At si annum et diem dissimulando consenserint, ulterius nec ipsi, nec ipsa mutare poterunt. -@. 1.+ Si uero in fortiori etate adolescentula uel adolescens seruire Deo elegerint, non est potestas parentibus prohibendi. -II. Pars.+ -Gratian.+ Velamen autem nulli sanctimonialium alteri inponere licet. Unde Eutycianus Papa ait: <4 3> -[C. III.]+ Statuimus, ut si abbatissa aut quelibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audaciam proruperit, ut aut uiduam, aut puellam uirginem uelare presumat iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur. -III. Pars.+ -Gratian.+ Hac auctoritate predicta et paterna professione docetur astringi quilibet in puerilibus annis, et preter uoluntatem eorum proposito suscepto perhibetur teneri, nisi tonsuram uel religiosam uestem parentes mox uisam abdicauerint. Paruuli uero, dum offeruntur, nonnisi sub multorum testimonio suscipiendi sunt. Unde in nona Sinodo legitur: <4 4> -C. IV.+ Infantes oblati a parentibus sub plurimorum testimonio suscipiantur. Oportet infantes cum uoluntate et consensu parentum, imo ab ipsis parentibus oblatos, sub testimonio plurimorum suscipi, ut omnis occasio maledicti gratia excludatur hominum pessimorum. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem qui inuitus propositum religionis susceperit non sit cogendus ad inuiti propositi obseruationem, testatur Leo Papa, -[epist. XC. aliter XCII. ad Rusticum Episcopum, c. 12.]+ dicens: <4 1> -C. I.+ Non potest deseri propositum monachi sponte susceptum. Propositum monachi proprio arbitrio et uoluntate susceptum deseri non potest absque peccato. Quod enim quis uouet Deo debet et reddere. Unde qui relicta singularitatis professione ad miliciam uel ad nuptias deuolutus est, publicae penitenciae satisfactione purgandus est, quia, etsi innocens milicia, et honestum potest esse coniugium, electionem tamen meliorum deseruisse transgressio est. -849+ <4 2> -C. II.+ Qui religiosum habitum sponte susceptum deserere uoluerit ad ipsum redire cogatur. Item ex Concilio Tolletano VII. -[c. 6.]+ Procliuis autem cursus est ad uoluptatem et imitatrix natura uiciorum. Quamobrem quisquis uirorum uel mulierum habitum semel induerit spontanee religiosum, aut si uir deditus ecclesiae, uel femina fuerit delegata puellarum monasterio, in utroque sexu preuaricator inuitus reuerti cogatur, ut uir detondeatur, et puella ad monasterium regrediatur. Si autem quolibet patrocinio desertores permanere uoluerint, sacerdotali sententia a Christianorum cetu habeantur extorres, ut nec locus eis ullus sit conmunionis. -@. 1.+ Viduae quoque (sicut iam dudum uniuersalis statuit sinodus) professionum uel habitus sui desertrices superiori sententia condempnentur. -+ <4 3> -C. III.+ Semel in clero taxati, uel monasteriis deputati, ad miliciam non redeant. Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 7.]+ Eos, qui semel in clero taxati fuerint, siue in monasterio deputati, decreuimus neque ad miliciam, neque ad honores seculares uenire. Eos autem, qui hoc ausi fuerint facere, et non eius rei penitere maluerint, ut ad hoc idem reuertantur, quod ante non obtentu Dei sibi proposuerunt, conuenit anathematizari. -II. Pars.+ -Gratian.+ Cum dicitur, propositum monachi proprio arbitrio et uoluntate susceptum, intelligitur, quod si propria uoluntate susceptum non fuerit, obseruari non cogitur. Unde Nycolaus Papa scribit omnibus Episcopis in Regno Lodoici: <4 4> -C. IV.+ Monasterialibus disciplinis nullus subiciatur inuitus. Presens clericus, nomine Lambertus, una cum patre suo, nomine Atto, quondam uidelicet comite, nunc autem clerico, ad limina apostolorum properans adiit presentiam nostram, asserens qualiter idem pater eius in laicali adhuc ordine in prediis propriis edificasset duo monasteria, uoluntatem gerens, ut post suum decessum presens eius filius Lambertus in locum ei succederet, quem, infra teneram etatem inter octauum et decimum annum constitutum, memoratus pater proprio arbitrio absque regulari institutione extra omnem illius uoluntatem cucullam induit. Igitur post quoddam ipsius temporis spacium (ut ipse dicit) Salomon episcopus cum quibusdam aliis absque patris oblatione uel abbatis percepta benedictione eundem Lambertum monastico induere fecit habitu (ut ferunt) inuitum, et sub hac occasione paterna seu materna hereditate a fratribus suis priuatum esse, atque contra omnem (ut dictum est) uoluntatem suam quasi regularem illum monachum permanere uoluit. Super qua re diligenti cura  -850+ inuestigantes, etiam sub adiuratione patrem ipsius, si uerum diceret, interrogauimus; sed idem clericus Atto respondit, se talem habuisse et habere uoluntatem, ut filius suus uerus fieret monachus, et in locum ei succederet. Sub testificatione autem iurando firmauit, quod, quando primitus ei cucullam induit, idem Lambertus semper restitit, et numquam se fieri monachum consensit; sed demum ab insequentibus monachico est habitu uiolenter indutus, asserens, quia numquam regulam aliquando promisit, neque ego, pater eius, palla altaris indutum illum obtuli, neque a quocumque sacerdote uel abbate (ut mos poscit) benedictione percepta regulae umquam se monachum subiectum futurum promisit. Super his omnibus protestatus est prefatus clericus Atto, quia si eo tempore tam durae obseruantiae monasticam intellexisset regulam, numquam eundem filium suum Lambertum coegisset portare cucullam. -@. 1.+ Quapropter consulte psalmographi uerba recolentes, quibus uoluntarie se Deo sacrificare pronunciat, et uoluntaria oris sui beneplacita fieri in conspectu Dei obsecrat, presentem, ut dictum est, clericum nomine Lambertum minime debere existimauimus sub tali uiolentia fieri monachum. Quod enim quis non elegit, nec optat, profecto non diligit; quod autem non diligit facile contempnit. Nullum ergo bonum nisi uoluntarium. Idcirco et Dominus non ferendam in uia uirgam, per quam uiolentia ulli inferatur, precepit. Quapropter consultius agitur, si piis suasionibus contemptum mundi et amorem Dei predicando, quam uiolentiam inferendo ad celestem amorem illum accenderitis. Unde omnium uestrum karitati hanc nostri apostolatus mandare decreuimus epistolam, monentes atque precipientes, quatinus (si ita uerum est, ut isti dicunt) nullus episcopus uel abbas, seu monachorum reliquorum conuentus, monasticis regulis inuitum illum subiacere conpellat; neque ullo modo fratres eius per hanc occasionem licentiam habeant paterna seu materna illum hereditate priuare; sed usque dum diuina inspiratione conpunctus propria uoluntate regulae se subdat, liceat eum a mundanis et laicalibus remotum uagationibus uel negociis inter religiosos et ecclesiasticos uiros in canonica degere uita. Non enim putamus (quod absit) religiosos canonicos a sanctorum monachorum consortio seiunctos, quia unusquisque secundum Apostolum propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. -III. Pars.+ -Gratian.+ Si uero episcopi uel abbatis promissionibus illecti aliqui tonsuram uel religionis uestem susceperint, ipsi quidem in eo, quod ceperunt, permaneant, res uero eorum heredibus suis restituantur. Unde in Maguntiensi Concilio legitur: <4 5> -C. V.+ Restituantur heredibus res eorum, qui ab episcopis uel abbatibus decepti comas deposuerunt. Constituit sane sacer iste conuentus, ut episcopi siue -851+ abbates, qui non in fructum animarum, sed in auariciam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumueniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione subripuerunt, penitenciae canonicae utpote turpis lucri sectatores subiaceant. Hii uero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod ceperunt, perseuerare cogantur, res uero eorum heredibus reddantur. <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod uero ab uno monasterio in aliud districtius transire monachis liberum sit, ex Concilio Triburiensi habetur, in quo sic statutum est: <4 1> -C. I.+ Non sunt prohibendae uirgines sacrae, que causa religionis aliud monasterium adire desiderant. Virgines sacrae si pro lucro animae suae propter districtiorem uitam ad aliud monasterium pergere disposuerint, ibidemque conmanere decreuerint, sinodus concedit. Si uero fuga disciplinae alium locum quesierint, redire cogantur. -Gratian.+ Quod autem de uirginibus sacris hoc capitulo statuitur de monachis etiam consequenter intelligitur, de quolibet etiam clerico. -II. Pars.+ -@. 1.+ Sed obicitur illud Basilii: <4 2> -C. II.+ Vota monachi sine consensu abbatis sui irrita sunt. Monacho non licet uotum uouere sine consensu abbatis sui; si autem uouerit, frangendum erit. Item illud Agatensis Concilii: -[c. 27.]+ <4 3> -C. III.+ Monachum nullus suscipiat aut ordinet absque abbatis sui permissu. Monachum, nisi aut permissu abbatis sui aut uoluntate ad alterum monasterium conmigrantem, nullus abbas suscipere aut retinere presumat; sed ubicumque fuerit, abbati suo auctoritate canonum reuocetur. -@. 1.+ Item: Clericis sine conmendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat euagandi. In monachis quoque presentis sententiae forma seruetur, quos si uerborum increpatio non emendauerit, etiam uerberibus statuimus coherceri. -@. 2.+ Seruandum quoque de monachis, ne eis ad solitarias cellulas liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis post emeritos labores, aut propter infirmitatis necessitatem asperior abbatis regula remittatur. Quod ita demum fiet, ut intra eadem monasterii septa manentes, tamen sub abbatis potestate, separatas habere cellulas permittantur. Abbati quoque singulas diuersas cellulas aut plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum hostilitatis intra muros receptacula collocare. -852+ -Gratian.+ Verum hoc intelligendum est de monachis religiose uiuentibus, quibus uota specialis abstinentiae uel alicuius districtionis, que generalem consuetudinem suorum fratrum excedat, sine abbatis consensu uouere non licet, ne super eos fratres scandalizentur. Causa etiam illorum statutum est hoc, qui regularem disciplinam subterfugientes peregrinationis uota sibi assumunt, quod nec monacho, nec alicui clerico licet, ne hac occasione ad secularem conuersationem redeat. <1 C> <2 21> -CAUSA XXI.+ -GRATIANUS.+ Archipresbiter cuiusdam ecclesiae preposituram alterius accepit, nec priorem uult relinquere; secularium quoque negociorum procurator efficitur; claris et fulgidis uestibus se exornans ab episcopo suo corrigitur; relicto suo offitio ad secularem iudicem habet confugium. -(Qu. I.)+ Queritur, an clericus in duabus ecclesiis possit conscribi? -(Qu. II.)+ Secundo, si unam uoluerit relinquere, an liceat ei ad aliam transire? -(Qu. III.)+ Tertio, an procurationes secularium negociorum clericis liceat suscipere? -(Qu. IV.)+ Quarto, an claris et fulgidis uestibus eis ornari expediat? -(Qu. V.)+ Quinto, an ab episcopo correpti suum offitium relinquere, et ad secularem iudicem confugere ualeant? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ In duabus ecclesiis aliquem posse connumerari, septima Sinodus prohibet, dicens: -[c. 15.]+ <4 1> -C. I.+ In duabus ecclesiis clericus conscribi non debet. Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis. Negotiacionis enim est hoc et turpis lucri commodum, et ab ecclesiastica consuetudine penitus alienum. Audiuimus enim ex ipsa dominica uoce, quod nemo potest duobus dominis seruire. Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contempnet. Unusquisque enim secundum apostolicam uocem in quo uocatus est, in hoc debet manere, et in una locari ecclesia. Que enim per turpe lucrum in ecclesiasticis rebus efficiuntur aliena consistunt a Deo; ad uitae uero huius necessitatem studia diuersa sunt. Ex eis ergo, qui uoluerit, acquirat corpori opportuna. Ait enim Apostolus: "Ad ea, que michi opus erant, et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istae." Et hec quidem in hac seruanda urbe. Ceterum in uillis, que foris sunt, propter inopiam hominum indulgeatur. -Gratian.+ Sed duae ecclesiae intelliguntur ecclesiae duarum ciuitatum, in quibus nullus debet conscribi. -853+ Unde in Calcedonensi Concilio -[c. 10.]+ statutum est: <4 2> -[C. II.]+ "Clericos in duarum ciuitatum ecclesiis conscribi non oportet." -[Gratian.]+ Sed econtra nonnumquam episcopus unius ciuitatis efficitur archiepiscopus alterius ciuitatis, nec tamen priorem ecclesiam deserit: sed prior ecclesia quasi conmendata relinquitur, secunda quasi titulata habetur. Unde Leo IV. scribit: <4 3> -C. III.+ In una ecclesia titulatus alteram sibi commendatam potest habere. Qui plures ecclesias retinet, unam quidem titulatam, aliam uero sub conmendatione tenere debet. Sic et illud Agatensis Concilii -[cap. 57.]+ intelligendum est: <4 4> -C. IV.+ Duobus monasteriis unus abbas preesse non potest. Unum abbatem duobus monasteriis presidere interdicimus. -+ -Gratian.+ Potest etiam utrique tamquam titulato preesse, sed iure speciali, non communi. Unde Gregorius: -[lib. II. epist. 13. ad Agnellum Episcopum]+ <4 5> -C. V.+ Unus episcopus duabus preficitur ecclesiis. Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis nos ualde letificat, ob hoc, quod de tua fraternitate bona testatur. Et quia defuncto pontifice suo Petro sibi cardinalem postulant te constitui sacerdotem, eorum desideria necessario conplenda preuidimus. -@. 1.+ Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro facere festinato, ut digna te merces ante eius conspectum in die retributionis inueniat. Quicquid uero de predictae rebus ecclesiae uel eius patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneue, et omnibus generaliter ad eam pertinentibus sollerter atque canonice ordinare facereque prouideris, liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus facultatem. <4 6> -[C. VI.]+ Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est, quoniam sic te predictae Terracinensis ecclesiae cardinalem esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis ecclesiae pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque eius pretereas, quia ita fraternitati tuae sepe dictae Terracinensis -854+ ecclesiae curam iniungimus ut Fundensis ecclesiae tibi iura potestatemue nullo modo subtrahamus. -Gratian.+ Non enim potest utrique presidere tamquam titulatae, sed uni tamquam conmendatae, alteri uero tamquam titulatae preesse ualet. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Qui uero relicta sua ecclesia ad aliam transire uoluerit nequaquam sine dimissoriis litteris sui episcopi suscipiatur. -+ Unde in septima Sinodo -[c. 17.]+ legitur: <4 1> -C. I.+ Sine dimissoriis litteris in aliena ecclesia clericus non ordinetur. Quoniam diuersarum ecclesiarum clerici suas, in quibus ordinati sunt, ecclesias relinquentes, ad alios concurrunt episcopos, et ignorante proprio episcopo in alienis constituuntur ecclesiis, ubi contingit eos sine sui examinatione permanere, precipimus amodo, ut nullus omnino clericorum, in quocumque gradu sit, licentiam habeat sine dimissoriis litteris sui episcopi in altera constitui ecclesia. Qui uero hoc amodo non obseruauerit, ad obprobrium eius, qui ordinauerit eum, deponatur tam ipse, quam qui eum sine ratione suscepit. <4 2> -C. II.+ Ad aliam ecclesiam clerico transire non licet, si propriis ministris sua fuerit destituta. Item ex Concilio Spalensi. -[II. c. 3.]+ Placuit, ut si quis clericus ministris ecclesiae propriae destitutis ad aliam transitum fecerit, conpellente, ad quem confugerit, sacerdote, ad ecclesiam, quam prius incoluerat, reuertatur. Qui uero eum susceperit, nec statim sine ullo nisu exceptionis ad propriam ecclesiam remittendum elegerit, quamdiu eum restituat, communione se priuatum cognoscat. Desertorem autem clericum cingulo honoris atque ordinis sui exutum aliquo tempore monasterio religari conuenit, sicque postea in ministerio ecclesiastici ordinis reuocari. Nam non poterit in talibus propagationis aboleri licentia, nisi fuerit in eis per correctionem disciplinae subsecuta correctio. -Gratian.+ Obicitur autem illud Calcedonensis Concilii: -[c. 10.]+ <4 3> -C. III.+ Nichil commune habeat cum priori qui ab una in aliam transfertur. -II. Pars.+ Si quis iam translatus est ab una ecclesia -855+ in aliam, nichil habeat commune cum priori siue sub ecclesia constitutis martiribus, siue in ptochiis, uel xenodochiis, aut eorum negociis. Eos uero, qui ausi fuerint post ordinationem huius magnae et uniuersalis sinodi agere que prohibita sunt statuit sancta sinodus cadere de proprio gradu. -Gratian.+ Sed aliud est transferri, atque aliud propria temeritate transire. Illud apostolica auctoritate fieri licet, hoc uero omnibus modis prohibetur. -III. Pars.+ -@. 1.+ Sicut autem duabus ecclesiis unus preponi non debet, ita nec una ecclesia inter plures diuidi ualet. Unde in Remensi Concilio legitur: <4 4> -C. IV.+ Una ecclesia duobus sacerdotibus diuidi non potest. Sicut in unaquaque ecclesia unus presbiter debet esse, ita ipsa, que sponsa uel uxor eius dicitur, non potest diuidi inter plures presbiteros, sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Unde interdicimus, ut nullus presumat ecclesiam inter duos uel plures diuidere quia ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse, non scortum, sicut Papa Calixtus testatur. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Conductitiis quoque presbiteris ecclesia conmitti non debet. Unde Innocentius II.: -[in Sinodo Romana, c. 10.]+ <4 5> -C. V.+ Conductitiis presbiteris ecclesiae non conmittantur. Precipimus etiam, ne conductitiis presbiteris ecclesiae conmittantur, et unaqueque ecclesia, cui facultas suppetit, proprium habeat sacerdotem. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ Quod autem clerici secularium negociorum procuratores esse non ualeant, auctoritate Cartaginensis Concilii I. probatur, in quo Nicasius Episcopus Culusitanus dixisse legitur capitulo 6.:

-[PALEA.+ <4 1> -C. I.+ Peruenit in sanctam sinodum, quia de eis, qui in clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam alienarum possessionum conductiones et seculares causas suscipiunt, et se ipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiam separant, ad domos autem secularium concurrunt, et substantiarum eorum gubernationes auariciae causa suscipiunt. Decreuit igitur sancta et magna sinodus, neminem deinceps eorum, hoc est non episcopum, siue clericum, aut monachum, conducere possessiones, aut misceri secularibus procurationibus, -856+ nisi forte qui legibus ad minorum etatem tutelas siue procurationes inexcusabiles attrahantur, aut cui ipsius ciuitatis episcopus ecclesiasticarum rerum conmiserit gubernacula, uel orphanorum, aut uiduarum, que indefensae sunt, aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigent amminiculo propter timorem Dei. Si quis uero transgressus fuerit hec statuta, correctioni ecclesiasticae subiaceat. -]+

<4 2> -C. II.+ Qui annexi sunt clero secularium possessionum procuratores non fiant. Credo placere suggestionem meam sanctitati uestrae, et displicere uobis, ut qui seruiunt Deo, et annexi sunt clero, accedant ad actiones, seu amministrationes uel ad procurationes domorum. Gratus episcopus dixit: Apostolorum statuta sunt, que dicunt: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Proinde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine offitio clericorum. Uniuersi dixerunt: "Hoc obseruemus." <4 3> -C. III.+ De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi IIII. -[c. 15.]+ Placuit, ut episcopi, presbiteri, et diaconi, uel quicumque clerici non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi uel inhonesto negocio uictum querant, quia respicere debent scriptum esse: "Nemo militans Deo inplicat se secularibus negociis." <4 4> -C. IV.+ Secularium negociorum procurationem clerici non suscipiant. Item ex epistola Cipriani ad Presbiteros, et Diacones, et plebem Furnensem. -[lib. I. epist. 9.]+ Ciprianus presbiteris, et diaconibus, plebi Furnensi consistentibus salutem. Iampridem concilio episcoporum statutum est, ne quis de clericis et Dei ministris tutorem et curatorem testamento suo nominauerit, quando singuli diuino sacerdotio honorati et in clericorum ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis deseruire, et precibus atque orationibus uacare debeant. Scriptum est enim: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus, ut possit placere ei, cui se probauit." -@. 1.+ Quod episcopi et antecessores nostri religiose considerantes et salubriter prouidentes censuerunt, ne quis excedens ad tutelam uel curam clericum nominaret; ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione eius celebraretur. Neque enim ante altare Dei merentur nominari in sacerdotum prece qui ab altari sacerdotes et ministros uolunt auocare. -+ -857+ <4 5> -C. V.+ Non licet clericis molliciis et secularibus rebus obligari. Item ex eadem. Molliciis et secularibus rebus laqueisque obligari non debent qui diuinis rebus et spiritualibus occupati sunt nec ad terrenos et seculares actus uacare. <4 6> -C. VI.+ Secularibus negociis clerici non alligentur. Item ex eadem. Hii, qui in ecclesia Domini ad ordinationem clericorum promouentur, in nullo ab administratione diuina auocentur, nec molestiis et negociis secularibus alligentur, nec ab altariis et sacrificiis recedant, sed die ac nocte celestibus rebus et spiritualibus seruiant. <4 7> -C. VII.+ De eodem. Item, ut supra, Ciprianus. Sacerdotum religiose secretum et necessarie factum seruetur a nobis, simul et ceteris fratribus detur exemplum, ne quis sacerdotes et ministros Dei altari eius et ecclesiae uacantes ad seculares molestias deuocet. Obseruari de cetero poterit, ne quis ultra hoc faciat circa personam clericorum, si quod factum est fuerit uindicatum. -+ <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ Quod uero fulgidis et claris uestibus eis ornari non liceat, in septima Sinodo iubetur, in qua sic statutum est: -[c. 16.]+ <4 1> -C. I.+ Corripiantur clerici, qui in unguentis et claris uestibus et fulgidis lasciuiunt. Omnis iactantia et ornatura corporalis aliena est a sacrato ordine. Eos ergo episcopos uel clericos, qui se fulgidis et claris uestibus ornant, emendari oportet. Quod si in hoc permanserint, epithimio contradantur. Similiter et eos, qui unguentis unguntur. -@. 1.+ Quoniam uero radice amaritudinis exorta contaminatio facta est in ecclesia catholica, Christianos calumpniantium hereticorum, hii, qui hanc receperunt, non solum imaginarias scripturas abhominati sunt, sed et omnem reuerentiam repulerunt, eos, qui religiose ac pie uiuunt, offendentes, ac -858+ per hoc conpletur in eis quod scriptum est: "Abhominatio est peccatoris Dei cultus," igitur si inuenti fuerint deridentes eos, qui uilibus et religiosis uestimentis amicti sunt, per epithimium corrigantur. -@. 2.+ Priscis enim temporibus omnis sacratus uir cum mediocri ac uili ueste conuersabatur. Omne quippe, quod non propter necessitatem suam, sed propter uenustatem accipitur, elationis habet calumpniam, quemadmodum magnus ait Basilius. Sed neque ex sericis texturis uestem quis uariatam induebat, neque apponebant uariorum colorum ornamenta in summitate uestimentorum. Audierant enim, quia "qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt." <4 2> -C. II.+ Clerici siue in itinere ambulantes, siue alibi degentes, congruis sibi uestibus utantur. Item ex VI. Sinodo. -[c. 27.]+ Nullus eorum, qui connumerantur in clero, uestimentum indecens habeat, siue in ciuitate degens siue in itinere ambulans, sed stolis utatur, que concessae sunt clericis. Si uero quis tale quid fecerit, per unam ebdomadam suspendatur. -+ <4 3> -C. III.+ Non secularibus uestibus, sed ordini suo conuenientibus clerici utantur. Item Zacharias Papa. -[in Sinodo Romana, c. 3.]+ Episcopi, presbiteri, diaconi, secularibus indumentis non utantur, nisi, ut condecet, tunica sacerdotali; sed neque dum ambulauerint in ciuitate, aut in uia, aut in plateis, sine operimento presumant ambulare, preterquam si in itinere longo ambulauerint, quia sicut mulier orans in ecclesiis non uelato capite deturpat caput suum, iuxta Apostolicam uocem, ita sacerdos sine operimento deturpat sacerdotium suum. Quod si temere presumpserit contra statuta agere, communione priuetur, donec que statuta sunt adinplere maturet. <4 4> -C. IV.+ Extra domos sine proprio ornatu sacerdotes non appareant. Item Leo Papa. -[IV. in Sinodo Romana, c. 12.]+ Sine ornatu sacerdotali extra domos sacerdotes apparere nullo modo conuenit, ne, ut aliquis secularium, iniurias patiantur. Contrarius denique inuentus aut desinat, aut canonicae subiaceat disciplinae. -859+ <4 5> -C. V.+ De eodem. Item Innocentius II. -[in Concilio Lateranensi, cap. 4.]+ Precipimus, ut tam episcopi quam clerici in statu mentis, in habitu corporis, Deo et hominibus placere studeant, et nec in superfluitate, fissurae, aut colore uestium, nec in tonsura intuentium (quorum forma et exemplum esse debent) offendant aspectum, sed potius quod eorum deceat sanctitatem. Quod si moniti ab episcopis emendare noluerint, ecclesiasticis careant beneficiis. <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ Suum uero episcopum relinquere, uel ab offitio suo discedere, atque ad secularem iudicem confugere nulli licet. Unde in Agatensi Concilio -[c. 8.]+ legitur: <4 1> -C. I.+ Placuit, ut clericus, si relicto offitio suo propter districtionem ad secularem iudicem fortasse confugerit, et is, ad quem recurrit, solatium ei defensionis inpenderit, cum eodem de ecclesiae communione pellatur. <4 2> -C. II.+ Presbiter uel diaconus ab episcopo depositus inperatorem non adeat. Item ex Concilio Antioceno. -[c. 12.]+ Si quis a proprio episcopo depositus presbiter uel diaconus, aut etiam si a sinodo quilibet episcopus fuerit exauctoratus, molestiam inperialibus auribus inferre non presumat, sed ad maiorum episcoporum sinodum sese conuertat, et que se putat habere iusta in eorum concilio alleget, atque ab his de se expectet que fuerit deprompta sentencia. Quod si deficiens pusillanimitate hoc noluerit facere, sed inportunus fuerit inperatori, huiusmodi nullam ueniam habere, neque locum ullius assertionis suae, nec spem recipiendi gradus habeat in futurum. <4 3> -C. III.+ Non defensetur ab aliquo qui episcoporum iudicio dampnatur. Item ex Concilio Cartaginensi V. -[c. 2.]+ Si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum quocumque crimine fuerit dampnatus, non liceat eum siue ab ecclesiis, quibus prefuit, siue a quolibet homine defensari; interposita pena dampni pecuniae atque honoris, quo nec etatem, nec sexum excusandum esse precipimus. -+ -860+ <4 4> -C. IV.+ Communione priuetur qui ecclesiasticae disciplinae regulam fugientem defensare presumit. Item ex Concilio Arelatensi III. Si forte aliquis clericorum regulam disciplinae ecclesiasticae subterfugiens fuerit euagatus, quicumque eum susceperit, et illum pontifici suo non reconciliauerit, sed magis defensare presumpserit, ecclesiae communione priuetur. <4 5> -C. V.+ Spe reconciliationis careat qui ab episcopis condempnatus inperatorem adierit. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 35.]+ Si quis episcopus, presbiter aut diaconus excommunicatus in concilio iniuste se queritur condempnatum, ad maiorum episcoporum concilium reuertatur, ut eorum inquisitionem et iudicium expectans, si quas se iustas causas habere putat, illis exponat. Si autem contempserit, et inportans se palatio aures principum inquietare uoluerit, hic ad nullam ueniam poterit peruenire, neque spem futurae reconciliationis habebit. <4 6> -C. VI.+ Episcoporum causae coram principibus examinari non debent. Item Gregorius Constantinae Augustae. -[lib. IV. epist. 34.]+ Si episcoporum causae michi conmissorum apud piissimos dominos aliorum patrocinio disponuntur, infelix ego in ecclesia ista quid facio? Sed ut episcopi mei me despiciant, et contra me refugium ad seculares iudices habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo. Hoc tamen breuiter suggero, quia aliquantulum expecto, et si ad me uenire distulerint, exercere in eos districtionem canonicam nullo modo cessabo. <1 C> <2 22> -CAUSA XXII.+ -GRATIANUS.+ Quidam episcopus iurauit falsum quod putabat uerum, quo conperto archidiaconus eius iurauit se numquam prestaturum ei obedientiam. Conpellitur archidiaconus ab episcopo ad exhibendum sibi consuetam reuerentiam; accusatur episcopus de dupplici periurio, et de eo, quod falsum iurauit, et quia archidiaconum ad peierandum conpellit. -(Qu. I.)+ Primum queritur, an iuramentum sit prestandum, uel non? -(Qu. II.)+ Secundo, si sit periurus qui iurat falsum quod putat uerum? -(Qu. III.)+ Tertio, si licuit archidiacono denegare episcopo consuetam obedientiam? -(Qu. IV.)+ Quarto, si constiterit esse illicitum quod iurauit archidiaconus, an sit seruandum? -(Qu. V.)+ Quinto, si constiterit illud seruandum esse, an episcopus sit reus periurii, qui contra iuramentum archidiaconum suum ire conpellit? -861+ <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod iuramentum prestandum non sit, auctoritate scripturae canonicae probatur. Ait enim Christus in euangelio apostolis: "Sit sermo uester: Est est, non non; quod autem amplius est a malo est." Item Iacobus in epistola: "Ante omnia, fratres mei, nolite iurare omnino." Utraque auctoritate iuramentum prohibemur prestare. Sed aliud est ad iurandum sponte accedere, aliud uel ad asserendam innocentiam suam, uel ad federa pacis confirmanda, uel ad persuadendum auditoribus, quando pigri sunt credere quod eis utile est, iuramentum offerre. Primum prohibetur, secundum conceditur. Non enim iurare omnino peccatum est. Unde in Tolletano Concilio VIII. -[c. 2.]+ legitur: <4 1> -C. I.+ Iuramentum pro federe pacis est faciendum. Omne, quod in federa pacis uenit, tunc solidius subsistit, cum iuramenti hoc interpositio roborat. Sed et omne, quod amicorum animos conciliat, tunc fidelius durat, cum eos sacramenti uincula ligant. Omne enim, quod testis adstipulatur, uerius constat, cum id iurationis adiectio affirmat. Quod et si testis deficiat, innocentis fidem sola iurisiurandi taxatio manifestat. <4 2> -C. II.+ Iuratio non est prohibenda, nec tamquam bonum appetenda. Item Augustinus super epistolam ad Galathas. -[cap. 1. in fine]+ Non est contra preceptum Domini iuratio, que a malo, non iurantis est, sed increduli a quo iurare cogitur. Nam hinc intelligitur, ita Dominum prohibuisse a iureiurando, ut, quantum in ipso est, quisque non iuret; quod multi faciunt, in ore habentes iurationem tamquam magnum atque suaue aliquid. Nam utique Apostolus nouit preceptum Domini, et tamen iurauit. Non enim audiendi sunt qui has iurationes esse non putant. Quid enim facient de illa: "Cottidie morior, per gloriam uestram, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro": quam greca exemplaria manifestissimam iurationem esse ostendunt. Prohibemur ergo iurare cupiditate aut dilectione iurandi. Quamuis enim iuramentum amplius sit, quam est est, non non, et ideo a malo sit, non tamen a malo tuo, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum, qui non aliter mouentur ad fidem. -862+ <4 3> -C. III.+ Peierare peccatum est, non iurare. Item Augustinus in epistola -[CLIV.]+ ad Publicolam. In nouo testamento dictum est, ne omnino iuremus. Quod michi quidem propterea dictum uidetur, non quia iurare peccatum est, sed quia periurare inmane peccatum est, a quo nos longe esse uoluit qui omnino ne iuremus conmonuit. <4 4> -C. IV.+ In necessariis uerum iurare non est peccatum. Idem. -[sermone XXX. de uerbis Apostoli]+ Ut noueritis, uerum iurare non esse peccatum, inuenimus etiam apostolum Paulum iurasse: "Cottidie morior ego, per uestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro." Per uestram gloriam iuratio est; non enim sic ait, per uestram gloriam morior, quasi uestra gloria me facit mori, quomodo, si diceretur per uenenum, per gladium, per bestiam, per inimicum mortuus est, intelligeretur faciente inimico, faciente gladio, faciente ueneno mortuus est. <4 5> -C. V.+ Nec tamquam bonum appetendum, nec tamquam malum iuramentum est uitandum. Idem de sermone Domini. -[lib. I. c. 30.]+ Ita ergo intelligitur precepisse Dominum, ne iuraretur, ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum, et assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem delabatur. Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis iurationem habendam, refrenat se quantum potest, ut non ea utatur, nisi necessitas cogat, uidelicet, cum uidet pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere, nisi iuratione firmetur. Ad hoc utique pertinet quod sic dicitur: "Sit autem sermo uester: Est est, non non." Hoc bonum est et appetendum, "quod autem amplius est a malo est;" id est: si iurare cogeris, scias de necessitate uenire infirmitatis eorum, quibus aliquid suades, que infirmitas utique malum est, unde nos cottidie liberari deprecamur, cum dicimus: "Libera nos a malo." Itaque non dixit, quod autem amplius est malum est. Tu enim non malum facis, qui bene uteris iuratione. <4 6> -C. VI.+ Iurare non est peccatum. Item Augustinus de sermone Domini in monte libro I. Tu malum non facis, qui bene uteris iuratione, que, etsi non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quod utiliter suades. Sed a malo est illius, cuius infirmitate iurare cogeris. -863+ <4 7> -C. VII.+ Per Deum iurare permittitur, ne per idola iuretur. Item Ieronimus in Iheremia. -[ad c. 4.]+ Et iurabunt, uiuit Dominus in ueritate, et in iudicio, et in iustitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Quomodo ergo euangelium iurare nos prohibet? Sed hic: iuramentum, pro confessione dicitur, et ad condempnationem idolorum, per que iurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et iurat per Dominum, quodque dicitur: "uiuit Dominus;" in testamento ueteri iusiurandum est ad condempnationem mortuorum, per quos iurauit omnis idolatra. <4 8> -C. VIII.+ Infirmis iurare conceditur. Item Ieronimus super Mattheum in libro I. -[in c. 5.]+ Considera, quod Saluator non per Deum iurare prohibuerit, sed per celum, et per terram, et per Iherosolimam, et per caput tuum. Et hoc quasi paruulis fuerat lege concessum, ut quomodo uictimas inmolabant Deo, ne eas inmolarent idolis, sic et iurare permitterentur in Deum; non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo id exhibere quam demoniis. <4 9> -C. IX.+ Excommunicetur clericus per creaturas pertinaciter iurans. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 61. et 62.]+ Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum; si perstiterit in uicio, excommunicandum. Inter epulas uero cantantem supradictae sententiae seueritate cohercendum. <4 10> -C. X.+ Clericus deponatur, laicus anathematizetur, per capillum uel caput Dei iurans. Item Pius Papa. Si quis per capillum Dei uel caput iurauerit, uel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si ex ecclesiastico ordine est, deponatur; si laicus, anathematizetur. Et si quis per creaturas iurauerit, acerrime castigetur, et iuxta id, quod sinodus diiudicauerit, peniteat. -@. 1.+ Si quis autem talem hominem non manifestauerit, non est dubium, quin diuina condempnatione coherceatur. -@. 2.+ Et si episcopus ista emendare neglexerit, acerrime corripiatur. -II. Pars.+ -Gratian.+ Queritur, quis magis teneatur, an ille, qui per Deum, an ille, qui super sacra euangelia iurat? Huic questioni Iohannes Crisostomus respondet, dicens: -864+ <4 11> -C. XI.+ Non est maius per euangelia, quam per Deum iurare. Si aliqua causa fuerit, modicum uidetur facere qui iurat per Deum. Qui autem per euangelium, maius aliquid fecisse uidetur. Quibus dicendum est: Stulti, scripturae propter Deum sanctae sunt, non Deus propter scripturas. <4 12> -C. XII.+ Non solum in altari uel reliquiis, sed etiam in communi loquela periurium caueatur. Item Ieronimus. Habemus in lege Dei scriptum: "Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui in uanum." Ideo ammonendi sunt omnes, ut diligenter caueant periurium, non solum in altari seu sanctorum reliquiis, sed etiam in communi loquela. <4 13> -C. XIII.+ Non prohibet Deus iurare. Item Ysidorus Sententiarum libro II. -[c. 31.]+ Non est contra Dei preceptum iurare; sed dum iurandi usum facimus, periurii crimen incurrimus. <4 14> -C. XIV.+ Iuratio non est peccatum. Item Augustinus de uerbis Apostoli, sermone 28. -[al. 30.]+ Si peccatum esset iuratio, nec in ueteri lege diceretur: "Non periurabis; reddes Domino iuramenta tua." Non enim peccatum preciperetur nobis. Item: -@. 1.+ Non uobis dicimus, nos non iurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad me pertinet, non iuro, sed quantum michi uidetur, magna necessitate conpulsus, cum uideo, nisi faciam, michi non credi, et ei, qui michi non credit, non expedire, quod non credit. Hac perpensa ratione et consideratione librata cum magno timore dico: "Coram Deo," aut, "testis est michi Deus," aut, "scit Christus, quod sic est in meo animo," et uideo, quod plus est, id est quod amplius est quam est est, non non. Sed hoc quod est amplius a malo est, non iurantis, sed non credentis. -III. Pars.+ -Gratian.+ Ex premissis colligitur, quod iurare non est peccatum; non tamen tamquam bonum est appetendum, ne consuetudine iurandi labamur in periurium. Sed cum dicatur procedere a malo non credentis, uidetur, quod, etsi iurare peccatum non sit, iuramentum tamen recipere malum sit. Sed nomine mali non malicia, sed pena peccati intelligitur. Ex penali enim infirmitate incredulitas illa processit, qua ad iurandum -865+ conpellimur. Ipsum autem iurare sicut peccatum non est, ita iuramentum ab aliquo recipere malum non est. Unde Augustinus scribit ad Publicolam: -[epist. CLIV.]+ <4 15> -C. XV.+ Iuramentum accipere non prohibemur. Quamuis dictum sit, ne iuremus, nusquam in scripturis sanctis me legisse memini, ne ab aliquo iurationem recipiamus. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Sed queritur, an sit utendum fide eius, qui per demonia iurat? De his ita scribit Augustinus -[eadem epist. CLIV.]+ ad Publicolam: <4 16> -C. XVI.+ Licet uti fide eius, qui, ut eam seruet, per demonia iurat. Mouet te, utrum eius fide utendum sit, qui, ut eam seruet, per demonia iurauerit. Ubi te uolo prius considerare, utrum si quispiam per Deos falsos iurauerit se fidem seruaturum, et eam non seruauerit, non tibi uidetur bis peccasse? Si enim tali iuratione promissam seruaret. fidem ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per Deos falsos iurauerit. Illud autem nemo reprehenderet, quia fidem seruauit. Nunc uero, quia et iurauit per quos non debuit, et contra pollicitam fecit fidem quod non debuit, bis utique peccauit, ac per hoc qui utitur fide illius, quem constat iurasse per falsos Deos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato illius se sociat, quo per demonia iurauit, sed bono pacto eius, quo fidem seruauit. Neque hic eam fidem dico seruari, qua fideles uocantur qui baptizantur in Christo. Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per Deos falsos iurare ueraciter, quam per Deum uerum fallaciter. Quanto enim per quod iuratur magis sanctum est, tanto magis penale est periurium. -@. 1.+ Alia questio est, utrum non peccet qui per falsos Deos sibi iurari facit? quia ille, qui ei iurat, iurat per falsos Deos, quos colit. Cui questioni possunt illa testimonia suffragari, que ipse conmemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per Deos suos iurauit, sicut Laban per Deum Sabaoth. -Gratian.+ Sic etiam cum in libro Machabeorum Romani legantur pacem firmasse cum Iudeis, intelligendi sunt iurasse per falsos Deos, sicut et Iudei iurauerunt per Deum uerum. Sic etiam de iuramento, quod fit per creaturas, intelligendum est, quod ipsum quidem iurare per creaturas, malum est, quia a Deo prohibitum est; sed seruare quod iuratur, bonum est, ut euitetur peccatum mendacii et dolositatis. -@. 1.+ Sed obicitur, quod Ioseph, uir sanctus, per creaturas iurauit, dum dixit fratribus suis: "Per salutem Pharaonis, non exibitis hinc." -@. 2.+ Sed sciendum est, quod sancti non tam per creaturas, quam per -866+ auctorem creaturarum iurabant, nec in creaturis aliud quam creatorem ipsarum uenerabantur, sicut Ioseph, qui per Pharaonem iurando hoc in eo ueneratus est, quod Dei iudicio positus erat in infimis. Unde Apostolus ait: "Omnis potestas a Domino Deo est." Item Christus Pilato: "Non haberes in me potestatem, nisi esset tibi datum desuper." Deus autem per creaturas iurare prohibuit, ne uel more gentilium aliquod numen deitatis creaturis inesse crederetur, uel ne creaturas contemptibiles iudicando per eas promissa pro nichilo duceremus. -@. 3.+ Sed queritur, quid grauius sit, an per creaturas, an per creatorem iurare fallaciter? Dupliciter enim reus est qui per creaturas iurat mendaciter, quia et contra prohibitionem iurat per quod sibi iurare non licet, (a quo peccato est inmunis, qui non nisi per creatorem iurat,) et proximum dolo capit, quod facit etiam per creatorem mendaciter iurans. Sed si periurium tanto magis penale est, quanto sanctius illud, per quod iuratur, apparet, quod, etsi per creaturas mendaciter iurans dupliciter peccet, grauiori tamen se subicit penae qui per creatorem iurat mendaciter. -V. Pars.+ -@. 4.+ Periurii autem pena grauissima est, quam si quis timens ad confessionem uenire noluerit, a fidelium consortio est abiciendus. Unde Euticianus Papa: <4 17> -C. XVII.+ Fidelium consortio careat qui penitenciam periurii agere noluerit. Predicandum est etiam, ut periurium fideles caueant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege, et in Prophetis, et in euangelio prohibitum. Audiuimus autem, quosdam paruipendere hoc scelus, et leuem quodammodo periuris penitenciae modum inponere; qui etiam nosse debent, talem de periurio penitenciam inponi debere, qualem et de adulterio, de fornicatione, et de homicidio sponte conmisso, et de ceteris criminalibus uiciis. -@. 1.+ Si quis uero perpetrato periurio aut quolibet criminali peccato, timens penitenciam longam, ad confessionem uenire noluerit, ab ecclesia repellendus est, siue a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque in sua domo eum recipiat. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem periurium sit falsum iurare, facile probatur. Ait enim Augustinus in libro Psalmorum super: "Domini est terra": <4 1> -C. I.+ Peierat qui aliter facturus est quam promittit. In dolo iurat qui aliter facturus est quam promittit, cum periurium sit nequiter decipere credentem. -867+ <4 2> -C. II.+ Quos debeat habere comites iusiurandum. Item Ieronimus super Iheremiam, libro II. Animaduertendum est, quod iusiurandum hos habeat comites, ueritatem, iudicium atque iusticiam. Si ista defuerint, nequaquam iuramentum erit, sed periurium. -Gratian.+ Item, qui falsum iurat mentitur. Mentiendo autem iurare nichil est aliud quam peierare. -@. 1.+ Cum ergo omnes, qui locuntur mendacium, perdendi sint, iuxta illud Psalmistae: "Perdes omnes, qui locuntur mendacium," multo magis dampnabiles sunt, qui deierare mentiendo conuincuntur, quia nomen Dei sui in uanum assumunt. -@. 2.+ Sed aliud est falsum iurare, aliud iurare in dolo. Non enim omnis, qui aliter facturus est quam promittit, in dolo iurat. Licet enim Apostolus aliter facturus esset quam Corinthiis promitteret in prima epistola, cum ait: "Veniam ad uos," non tamen in dolo iurauit, aut mendaciter promisit. Ille enim in dolo iurat, aut mendaciter promittit, in cuius mente est, non sic se esse facturum, ut promittit; ille autem, qui promittit falsum quod putat uerum, nec iurat, in dolo nec mendaciter promittit. Unde Augustinus de uerbis Apostoli, sermone XXVIII.: -[al. XXX.]+ <4 3> -C. III.+ De eo, qui iurat falsum quod putat uerum. Homines falsum iurant, uel cum fallunt, uel cum falluntur. Putat homo uerum esse quod falsum est, et temere iurat; aut scit uel putat falsum esse, et tamen pro uero iurat, et nichilominus cum scelere iurat. Distant autem ista periuria, que duo conmemoraui. Fac illum iurare, qui uerum putat esse pro quo iurat; uerum putat esse, et tamen falsum est; non ex animo iste periurat, fallitur: hoc pro uero habet, quod falsum est, non pro re falsa sciens iurationem interponit. Da alium. Scit falsum esse, et dicit uerum esse, et iurat tamquam uerum sit quod scit falsum esse. Videtis, quam ista detestanda sit belua, et de rebus humanis exterminanda? Quis enim fieri uelit? Omnes homines detestantur talia. Fac alium. Putat esse falsum, et iurat tamquam uerum sit. Forte uerum est. Verbi gratia (ut intelligatis) pluit in illo loco; interrogas hominem, et dicit pluisse, et ad negocium ipsius conpetit, ut dicat, pluit, sed putat non pluisse: periurus est. Interest, quemadmodum uerbum procedat ex animo. Ream linguam non facit nisi rea mens. -Gratian.+ Quia ergo mens huius non erat rea (nesciebat esse falsum quod iurauit uerum), nec temere uel negligenter, sed cum magna diligentia uidebatur sibi deprehendisse uerum quod iurauit falsum, periurii reus nequaquam est iudicandus. Item, quod dicitur, qui falsum iurat mentitur, non uniuersaliter hoc intelligi debet. Non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, sicut nec omnis, qui mentitur, falsum dicit. Unde Augustinus in Enchiridion: -[c. 22.]+ <4 4> -C. IV.+ Non est mentiri dicere falsum quod putat uerum. Is autem, qui mentitur, contra id, quod animo sentit, loquitur uoluntate fallendi. -@. 1.+ Et utique uerba propterea -868+ sunt instituta, non ut per ea se inuicem homines fallant, sed ut eis quisque in alterius noticiam cogitationes suas proferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt instituta, peccatum est. -@. 2.+ Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo. Possumus enim et furando, si pauper, cui palam datur, sentit commodum, et diues, cui clam tollitur, non sentit incommodum, nec ideo tale furtum quisquam dixerit peccatum non esse. Et infra: -[c. 18.]+ -@. 3.+ Nemo mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod putat uerum, quia, quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius credit ac pro ueris habet, pociusque e contrario, quantum in ipso est, ille mentitur, qui dicit uerum quod putat falsum. Quantum enim ad animum eius attinet, quia non quod sentit, hoc dicit, non uerum dicit, quamuis uerum inueniatur esse quod dicit. Nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens uerum loquitur, sciens autem uoluntate mentitur. Non consideratis itaque rebus ipsis, de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit, quoniam id uerum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit, nesciens uerum esse quod dicit. <4 5> -C. V.+ Non mentitur qui animum fallendi non habet. Item Gelasius Papa. Beatus Paulus apostolus non ideo (quod absit) fefellisse credendus est aut sibi extitisse contrarius, quoniam, cum ad Ispanias se promisisset iturum, dispositione diuina maioribus occupatus ex causis inplere non potuit quod promisit. Quantum enim ipsius uoluntatis interfuit, hoc pronunciauit, quod reuera uoluisset efficere. Quantum enim ad diuini secreta consilii, (que, ut homo, omnia non potuit, licet spiritu Dei plenus, agnoscere) superna pretermisit dispositione preuentus. -@. 1.+ Nec quia B. Petrus apostolus pro affectu diuinae reuerentiae ipsi Domino respondit: "Non lauabis mihi pedes in eternum," fefellisse (quod absit) aut in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox eidem diuinae uoluntati cesserit, et quod se dixerat non esse facturum, causis asstrictus humanae salutis, passus est prona uoluntate faciendum. -II. Pars.+ -Gratian.+ Ille ergo falsum iurando mentitur, qui scit falsum esse quod iurat. Est enim mendacium (ut Augustinus ait) "falsa significatio cum uoluntate fallendi." -@. 1.+ Sed cum fallere semper sit uoluntatis, falli autem uel infirmitatis, uel temeritatis, grauius autem sit quod ex uoluntate, quam quod ex temeritate uel infirmitate procedit: aliquando contingit falli uel nullum, uel minimum esse peccatum, aliquando ex ipsa rerum uaria consideratione minus esse fallere quam falli. Unde idem Augustinus in Enchiridion: -[c. 21.]+ <4 6> -C. VI.+ Falli in his, que ad fidem non pertinent, aut paruum, aut nullum peccatum est. In quibus rebus nichil interest ad capessendum regnum -869+ Dei, utrum credantur, an non, et utrum uera putentur, an falsa; in his errare, id est aliud pro alio putare, non est arbitrandum esse peccatum, aut si est, minimum esse atque leuissimum. <4 7> -C. VII.+ In his, que ad fidem pertinent, grauius est falli quam alios decipere. In eodem. -[c. 18.]+ In ipsarum consideratione rerum, que dicuntur, tantum interest, quia, siue quisque fallatur siue mentiatur, utcumque falli quam mentiri minus est malum, quantum pertinet ad hominis uoluntatem; tamen longe tollerabilius est in his, que a religione seiuncta sunt, mentiri, quam in his, sine quorum fide uel noticia Deus coli non potest, falli. -III. Pars.+ -Gratian.+ Item, quod dicitur: "Perdes omnes, qui locuntur mendacium," non de omni mendacio intelligendum est. Sunt enim quedam mendacia, in quibus etsi sit aliqua culpa, non tamen dampnabilia sunt, immo tamquam non mendacia habenda sunt. Sunt et alia mendacia, que sunt grauioris culpae, de quibus intelligitur: "Perdes omnes, qui locuntur mendacium." -@. 1.+ Ut autem appareat, que mendacia sint uenialia, et que dampnabilia, distinguendum est, quot sint genera mendacii. De quibus Augustinus scribit in libro de mendacio: -[c. 14.]+ <4 8> -C. VIII.+ Quot sint genera mendacii? Primum est capitale mendacium et longe fugiendum, quod fit in doctrina religionis, ad quod mendacium nulla condicione quiuis debet adduci. Secundum, ut aliquem ledat iniuste, quod tale est, ut nulli prosit, et obsit alicui. Tertium, quod prodest alteri ita, ut obsit alteri, quamuis non ad inmundiciam obsit corporalem. Quartum, sola mentiendi fallendique libidine, quod mirum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaui eloquio. His omnibus penitus euitatis atque reiectis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui, uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui, uelut si nolens hominem ad mortem quesitum prodere, mentiatur. Octauum genus est mendacii, quod et nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab inmunditia corporali aliquem tueatur. -@. 1.+ Non igitur est mentiendum in doctrina pietatis; -870+ magnum scelus est, primum genus detestabilis mendacii. Non est mentiendum igitur secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. Non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria est consulendum. Non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem, que per se ipsam uiciosa est. Non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas placendi causa hominibus enuncianda est; quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est? Non est mentiendum sexto genere, neque enim recte testimonii ueritas pro cuiusque temporali commodo ac salute corrumpitur; ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio. Neque septimo genere mentiendum est, non enim cuiusque commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei preferenda est, nec se quisquam in recte factis nostris tam male moueri sentiat, ut fiat etiam animo deiectior longeque a pietate remotior. Nec octauo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitiae corporis prefertur, et in malis, quod ipsi facimus, eo, quod fieri sinimus, nobis dampnabilius est. -@. 2.+ In his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto magis a primo recedit. Quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitretur aliorum. <4 9> -C. IX.+ Non licet alicui humilitatis causa mentiri. Item Augustinus de uerbis Apostoli. -[sermone XXXI. al. XXIX.]+ Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator ante, quam mentireris, mentiendo efficeris quod euitaueras. Veritas in te non est, nisi te ita dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod est dicas. Nam quomodo est humilitas, ubi regnat falsitas? <4 10> -C. X.+ De eodem. Item Gregorius. -[lib. XXVI. Moralium, c. 2.]+ Incaute sunt humiles qui mendacio se illaqueant. <4 11> -C. XI.+ Non licet mentiri, ut arrogantia uitetur. Item Augustinus super Iohannem. -[tractatu XLIII.]+ Non ita caueatur arrogantia, ut ueritas relinquatur. -871+ <4 12> -C. XII.+ Non omne mendacium eque peccatum est. Item in Enchiridion. -[c. 18.]+ Michi autem non absurde uidetur omne quidem mendacium esse peccatum, sed multum interesse, quo animo et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim ita peccat, qui consulendi, quomodo ille, qui nocendi uoluntate mentitur, nec tantum nocet qui uiatorem mentiendo in aduersum iter mittit, quantum is, qui uiam uitae mendacio fallente deprauat. <1 C> <4 13> -C. XIII.+ Non est aliquo modo decipiendus quilibet. Item Augustinus in libro de conflictu uiciorum atque uirtutum. -[c. 19.]+ Nec artificioso mendacio, nec simplici uerbo oportet quemquam decipere, quia quomodolibet mentitur quis, occidit animam. <4 14> -C. XIV.+ Pro temporali uita alicuius perfectus mentiri non debet. Item Augustinus in quinto Psalmo. -[ad uersic.: "Perdes omnes, qui locuntur". ]+ Ne quis arbitretur perfectum et spiritualem hominem pro ista temporali uita, morte cuius sua uel alterius non occiditur anima, debere mentiri, sed quoniam aliud est mentiri, aliud uerum occultare; siquidem aliud est falsum dicere, aliud uerum tacere; ut si quis forte non uelit ad istam uisibilem mortem hominem prodere, paratus esse debet uerum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat, neque mentiatur, nec occidat animam suam pro corpore alterius. -@. 1.+ Duo uero sunt genera mendaciorum, in quibus non est magna culpa, sed tamen non sunt sine culpa; cum aut iocamur, aut, proximo consulendo, mentimur. Illud autem primum in iocando ideo non est perniciosum, quia non fallit. Nouit enim ille, cui dicitur, iocandi causa fuisse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam beniuolentiam. -@. 2.+ Illud uero, quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est, uerbi gratia, tamquam, si cui gladius conmendetur, et promittat se redditurum, cum ille, qui conmendauit poposcerit; si forte gladium suum repetat furens, manifestum est, non esse reddendum, ne uel se occidat, uel alios, donec ei sanitas restituatur. Hic ideo non habet duplex cor, quia ille, cui conmendatus est gladius, cum promittebat, se redditurum poscenti, non cogitabat furentem posse repetere. -@. 3.+ Manifestum est non esse culpandum aliquando uerum tacere, falsum autem dicere non inuenitur concessum sanctis. -872+ <4 15> -C. XV.+ Nostro peccato alterius saluti consulere non debemus. Idem in libro de mendacio. -[c. 17.]+ Faciat homo etiam pro temporali salute hominum quod potest. Cum autem ad hoc uentum fuerit, ut tali saluti nisi peccando consulere non possit, iam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse prospexerit, quod recte faciet. <4 16> -C. XVI.+ De eodem. Item Ysidorus in Sinonimis. -[c. 10.]+ Omne genus mendacii summopere fuge, nec casu, nec studio loquaris falsum, nec, ut prestes, mentiri studeas, nec qualibet fallacia uitam alicuius defendas. Caue mendacium in omnibus.

-[PALEA.+ <4 17> -C. XVII.+ De eodem. Item Augustinus in libro de mendacio, c. 6. Si quis ad te confugiat, qui mendacio, tuo possit a morte liberari, non es mentiturus. Os enim, quod mentitur, occidit animam. Et infra: -@. 1.+ Cum ergo mentiendo uita eterna amittitur, numquam pro cuiusquam uita temporali mentiendum est. -]+

<4 18> -C. XVIII.+ Non deputantur mendacia, cum ea, que non sunt, ioco dicuntur. Item Augustinus in libro questionum Genesis c. 45. -[quest. 145.]+ Quod ait fratribus suis Ioseph: "Nesciebatis, quia non est in augurio homo, qualis ego?" de hoc augurio etiam mandauit eis dicendum per hominem, quid sibi uelit, queri solet. Aut quia non serio, sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco. Cum autem que non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. -Gratian.+ Sed in ueteri testamento multa permittebantur, quorum exemplis hodie uti non licet. Unde Gregorius: -[lib. XVIII. Moral., c. 3.]+ <4 19> -C. XIX.+ Veterum exemplo mentiri non licet. Si quis per testamentum uetus uult suum tueri mendacium, quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat necesse est, rerum alienarum raptum, dicat retributionem iniuriae, que infirmis illic concessa sunt, sibi nocere non posse. Que omnia cunctis liquet quanta animaduersione ueritas insequitur, que nobis iam significationis suae umbra postposita in uera carne declaratur. -873+ <4 20> -C. XX.+ Obstetrices de pietate remuneratae de mendacio sunt punitae. Idem. -[eodem lib. cap. 2.]+ Si quelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis hec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur? Nonnulli uero obstetricum fallacia conantur asserere, hoc mendacii genus non esse peccatum, maxime quia illis mentientibus scriptum est: "quod edificauit eis domos Dominus." In qua magis reconpensatione cognoscitur, quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, que eis in eterna potuit uita retribui, premissa culpa mendacii in terrena est reconpensatione declinata. -Gratian.+ Abraham quoque loquens ad pueros suos ait: "Sedete hic cum asina; ego et puer illuc usque pertransibimus, et, cum adorauerimus, reuertemur ad uos;" licet aliud se facturum deliberaret, tamen excusatur a mendacio. Unde Ambrosius in libro de Patriarchis: "Prophetauit, quod ignorabat. Ipse solus disponebat redire inmolato filio. Sed Dominus per os eius locutus est quod parabat. Captiose autem loquebatur cum seruulis, ne cognito negocio aut inpediret eum aliquis, aut gemitu obstreperet aut fletu." -V. Pars.+ -@. 1.+ Quandoque aliquid iubendo significamus uelle fieri, quod tamen fieri nolumus, sed experimentum obedientiae querimus, sicut Abraham a Deo temptatus legitur, cum iussus est inmolare filium, quem Dominus nolebat ab eo occidi. Unde in eodem libro idem Ambrosius: "Non enim uolebat Deus inmolari a patre filium, nec inpleri hoc munus uolebat, qui ouem pro filio inmolandam obtulit, sed temptabat affectum patris, si Dei precepta preferret filio." Et infra: "Non inicias, inquit, manum in puerum, neque facias ei quicquam. Affectum tuum inquisiui, non factum exegi; temptaui mentem tuam, si etiam filio dilectissimo non parceres propter me. Non aufero quod ipse donaui, nec heredem inuideo, quem largitus sum non habenti." <4 21> -C. XXI.+ Simulatio utilis est et in tempore assumenda. Item Ieronimus. -[in epist. ad Galatas, c. 2.]+ Utilem simulationem et in tempore assumendam, Ieu regis Israel nos doceat exemplum, qui, cum non potuisset interficere sacerdotes Baal, nisi finxisset se ydolum uelle colere, dicens: "Congregate michi omnes sacerdotes Baal. Achab seruiuit ei in paucis, ego seruiam sibi in multis." Et Dauid, quando mutauit faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Nec mirum quamuis iustos homines tamen aliqua simulare pro tempore ob suam et aliorum salutem, cum et ipse Dominus noster, non habens peccatum, nec carnem peccati, simulationem peccatricis carnis assumpsit, ut, condempnans, in carne peccatum, nos in se faceret iusticiam Dei. -Gratian.+ Ecce, que mendacia sint uenialia, et que dampnabilia. -@. 1.+ Sed queritur, quare Augustinus dicat, non esse mentiendum pro temporali uita alicuius, cum Abraham descendens in Egiptum rogauerit Saram, ut sororem eius se esse mentiretur, dicens: "Noui, quod pulcra sis mulier, et quod, cum uiderint te Egiptii, dicturi sunt, uxor illius est, et interficient me, et te -874+ reseruabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit michi propter te, et uiuet anima mea ob gratiam tui." Sed Abraham non mendacium dici, sed uerum taceri uoluit. Unde idem Augustinus ait in questionum Genesis: -[quest. 26.]+ <4 22> -C. XXII.+ Quomodo Abraham excusetur de mendacio, qui Saram sororem suam esse dixit. Queritur, cur Patriarcha mentiri uoluit, ut diceret Saram sororem suam, et non potius Deo conmisit, qui, si uellet, eius pudicitiam apud Pharaonem seruare posset. Sed ueritatem uoluit celari, non mendacium dici. Soror enim dicitur, quia filia fratris erat. Et in hoc ostenditur, quod nemo debet temptare Deum suum, dum habet quod rationabili consilio faciat. Fecit quod potuit: quod non potuit Deo conmisit, in quem sperauit, nec eum fides aut spes fefellit. Si autem interrogatus illam uxorem suam indicaret, duas res conmitteret Deo, et uitam suam, et uxoris pudicitiam. -Gratian.+ Item opponitur, quod Iacob mentiendo et sibi profuit, et alii nocuit, nec tamen reprehenditur, sed conmendatur. Sed Iacob dicendo se esse Esau primogenitum, non est mentitus. Non enim dixit, se esse primogenitum nascendo, sed ius primogeniturae, illo uendente, rite adeundo. Sic et Christus Iohannem dixit esse Heliam, non persona, sed imitatione uirtutis. Erat ergo Iacob Esau, non nascendo, ut diximus, sed emptione primogenitorum, de non primogenito in primogenitum transeundo, sicut et ipse Esau primogenita uendendo de primogenito non primogenitus fieri meruit. Sic et Iudei, cum essent filii Abrahae carne, quia non fuerunt filii eius imitatione, non deputantur inter filios Abrahae, sed dicuntur filii diaboli, cuius filii sunt, non nascendo, sed imitando. Unde a Domino audire meruerunt: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite; nunc autem queritis me interficere, hominem, qui ueritatem locutus sum uobis. Hoc Abraham non fecit. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris uestri facere uultis." -@. 1.+ Econtra gentiles, cum secundum originem carnis ab Abraham essent alieni, tamen imitatione fidei et iusticiae successerunt in filios Abrahae. Unde ab Apostolo dicitur eisdem: "Si autem Christi, ergo Abrahae semen estis." Hinc idem Apostolus scribens Romanis ait: "O tu Iudee, si circumcidaris, nec legem eius obserues, circumcisio tua preputium facta est, quomodo et preputium, si iusticias legis custodiat, in circumcisionem reputatur." Prefertur ergo, ut ex premissis colligitur, imitatio operis origini carnis. Veraciter ergo, non mendaciter, Iacob se dixit Esau esse; nec mentiendo, sed uerum dicendo sibi profuit, alteri uero non nocuit, quia benedictionem sibi debitam accepit, non alienum subripuit. -@. 2.+ Episcopus uero iste, de quo agitur, etsi falsum iurauit, tamen quia, ut supra dictum est, ream linguam non facit nisi rea mens, nequaquam reus periurii habetur. Probatur etiam hoc exemplo Saulis, qui, cum esset in castris pugnaturus contra Philisteos, iurauit se interfecturum quicumque ante solis occasum comederet. Ionathas autem filius eius non audito regis iuramento, cum pugnando magnam hostium stragem dedisset, et salutem fecisset in Israel, fame laborans uidit fauum mellis, quem regia uirga, quam gestabat in manibus, accepit et comedit, statimque oculi, quos fere fames clauserat, aperti sunt, et facies eius est exhilarata. Quo conperto Saul uoluit eum -875+ dare neci; sed precibus et pia populi supplicatione placatus mortis reuocauit sententiam, ne interficeretur ille, per quem salus data erat in Israel, et quo pugnante de manibus hostium populus ille liberatus fuerat. Ecce Saul falsum iurauit, quia quod iurando se facturum decreuit precibus populi prouocatus non fecit. Nec tamen periurii reus arguitur, quia quantum in ipso fuit, quod iurauit inpleuit, dum sententiam mortis in filium dedit, quam non carnali affectu, sed populi supplicatione reuocauit. -+ <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ Cum ergo, ut ratione et exemplo monstratum est, episcopus reus periurii non esset, consueta obedientia ab archidiacono sibi denegari non debuit, cum etiamsi criminosum illum esse constaret ante diffinitiuam tamen sententiam, ut supra monstratum est, nulli suorum clericorum ab eo liceret discedere. Constat ergo illicitum esse quod archidiaconus iuramento firmauit. Unde merito queritur, an debeat seruari, uel non? <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ -III. Pars.+ Quod autem illicita iuramenta seruari non debeant, in Tolletano Concilio VIII. -[cap. 2.]+ legitur, in quo sic statutum est: <4 1> -C. I.+ Melius est uota stultae promissionis non inplere quam crimen admittere. Si publicis sacramentorum gestis (quod Deus auertat) a quibuslibet illicita uel non bona extitisset conditio allegata, que aut iugulare animam patris, aut gerere conpelleret stuprum sacratissimae uirginis, numquid non tollerabilius esset stultae promissionis uota reicere, quam per inutilium promissorum custodiam exorrendam criminum inplere mensuram? -+ <4 2> -C. II.+ Aliquando non expedit promissum soluere sacramentum. Item Ambrosius de offitiis, libro I. -[cap. 50.]+ Est etiam contra offitium nonnumquam promissum soluere sacramentum, ut Herodes, qui iurauit, quoniam quicquid petitura esset daret filiae Herodiadis, necem Iohannis prestauit, ne promissum negaret. -Gratian.+ Item in sermone S. Augustini Episcopi de decollatione S. Iohannis Baptistae, qui sic incipit: "Cum sanctum euangelium legeretur": -876+ <4 3> -C. III.+ Pietas fuit, quod Dauid Nabal, sicut iurauerat, non occidit. Quod Dauid iuramentum per sanguinis effusionem non inpleuit, maior pietas fuit. Video Dauid pium hominem et sanctum in iurationem temerariam incidisse, et maluisse non facere quod iurauerat, quam iurationem suam hominis fuso sanguine inplere. <4 4> -C. IV.+ De eodem. Item. Iurauit Dauid temere, sed non inpleuit iurationem maiori pietate. -@. 1.+ Ecce Dauid S. iuramento quidem astrictus non fudit sanguinem hominis: sed eum falsum iurasse negare quis poterit? De duobus peccatis minimum elegit; sed minus fuit illud in conparatione peioris. Nam, per se ipsum appensum, magnum malum est falsa iurare. <4 5> -C. V.+ Turpia uota seruanda non sunt. Item Ysidorus in Sinonimis, libro secundo. In malis promissis rescinde fidem. In turpi uoto muta decretum. Quod incaute uouisti non facias. Inpia est promissio, que scelere adinpletur. <4 6> -C. VI.+ Non est obseruandum iuramentum, quo malum incaute promittitur. Item Beda in omelia XLIV. -[in natali decollationis S. Iohannis]+ Si aliquid forte nos incautius iurare contigerit, quod obseruatum peiorem uergat in exitum, libere illud salubriore consilio mutandum nouerimus, ac magis instante necessitate peierandum nobis, quam pro uitando periurio in aliud crimen grauius esse diuertendum. Denique iurauit Dauid per Deum occidere Nabal uirum stultum et inpium, atque omnia, que ad eum pertinebant demoliri. Sed ad primam intercessionem Abigail feminae prudentis mox remisit minas, reuocauit ensem in uaginam, neque aliquid culpae se pro tali periurio contraxisse doluit. <4 7> -C. VII.+ De duobus malis minus eligi oportet. Item. -[ibidem]+ Non solum in iurando, sed in omne, quod agimus, hec est moderatio sollicitius obseruanda, ut, si talem forte in lapsum uersuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio surgere non possumus, illum pocius euadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernimus. -877+ <4 8> -C. VIII.+ Tollerabilius est iuramentum non inplere, quam quod turpe est facere. Item Ambrosius de offitiis. -[lib. III., c. 12.]+ Unusquisque simplicem sermonem proferat; uas suum in sanctificatione possideat, nec fratrem circumscriptione inducat uerborum; nichil promittat inhonestum, aut, si promiserit, tollerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit. Sepe plerique constringunt se iurisiurandi sacramento, et cum ipsi cognouerint promittendum non fuisse, sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt, sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici premium turpiter promisit, crudeliter soluit. Turpe est, quod regnum pro saltatione promittitur; crudele, quod mors Prophetae pro iurisiurandi religione donatur. Quanto tollerabilius tali fuisset periurium sacramento? Si tamen periurium dici posset quod ebrius inter uina iurauerat, quod et iuratus inter saltantium choros promiserat. Infertur disco Prophetae caput, et hoc estimatum est fidei esse, quod amicitiae fuit. Et post pauca de Iepte disserens: -@. 1.+ Miserabilis, inquit, necessitas, que soluitur patricidio. Melius est non uouere id, quod sibi is, cui promittitur, nolit exsolui. Et post paululum: -@. 2.+ Non semper igitur promissa soluenda sunt omnia. Denique ipse Dominus, sicut scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam. <4 9> -C. IX.+ Inconmutabilis Deus quandoque sua mutat statuta. Item ex Concilio Tolletano. -[VIII. c. 2.]+ Inconmutabilis idemque semper existens Dei summi natura sua sepe in sacris litteris legitur mutasse promissa, et pro misericordia temperasse sentenciam. Unde licet sit inpassibilis atque inconmutabilis, crebro tamen eius et iuramenta leguntur, et penitencia, que sacris extant misteriis adoperta. Iurare namque Dei est a se ipso nullatenus ordinata conuellere: penitere uero eadem ordinata, cum uoluerit, inmutare. Sic enim per Iheremiam dicit: "Repente loquar aduersum gentem, et aduersus regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si penitenciam egerit gens illa malo suo, agam ego penitenciam a malo, quod cogitaui, ut facerem ei". -878+ <4 10> -C. X.+ Sapientis est quod male loquitur reuocare. Item Augustinus. Magnae sapientiae est reuocare hominem quod male locutus est. <4 11> -C. XI.+ Qua pena feriatur qui illicitum iuramentum facit. Item ex Concilio Ylerdensi. -[c. 8.]+ Qui sacramento se obligauerit, ut litigans cum quolibet ad pacem nullo modo redeat, pro periurio uno anno a conmunione corporis et sanguinis Domini segregatus, reatum suum elemosinis, fletibus et quantis potuerit ieiuniis absoluat. Ad karitatem uero, que operit multitudinem peccatorum, celeriter uenire festinet. <4 12> -C. XII.+ Non omnia promissa soluenda sunt. Item. Non semper promissa omnia soluenda sunt. Denique ipse Dominus frequenter mutat sentenciam, sicut scriptura indicat. <4 13> -C. XIII.+ De eodem. Item Ysidorus Sentenciarum libro II. -[c. 31.]+ Non est obseruandum sacramentum, quo malum incaute promittitur, ueluti si quispiam adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur. Tollerabilius est enim non inplere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. <4 14> -C. XIV.+ Male iurans penitenciam agat. Item ex Concilio Tolletano, c. 9. Necesse est, ut male iurans dignam penitenciam agat, eo quod nomen Domini contra preceptum illius sumpsit in uanum, quia in Exodo scriptum est: "Neque enim insontem habebit Dominus eum, qui assumpsit nomen Domini Dei sui frustra." <4 15> -[C. XV.]+ Item in Leuitico. "Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, ego Dominus." Malum tamen, quod facturum se sacramento deuouerit, omnino non faciat, quia stulta uota frangenda sunt. -879+ <4 16> -C. XVI.+ Iuramentum, quo malum incaute promittitur, non est seruandum. Item ex Decreto Sotheris Papae, c. 3. Si aliquid forte incautius nos iurasse contigerit, quod obseruatum peiorem uergat in exitum, illud consilio salubriori mutandum nouerimus, et magis instante necessitate periurandum nobis, quam pro facto iuramento in aliud crimen maius esse diuertendum. <4 17> -C. XVII.+ Temeritas emendetur, cum diffinitio incauta soluitur. Item ex Concilio Eliberitano, c. 1. Diffinitio incauta laudabiliter soluenda est, nec est preuaricatio, sed temeritatis emendatio. <4 18> -C. XVIII.+ Illicitum iuramentum non est seruandum. Item. Actio quarta septimae sinodi. Iohannes apocrisarius orientalium sedium dixit: Significat sermo patris nostri Sophronii, quod melius sit iurantem periurare, quam seruare sacramentum in fractione sacrarum ymaginum. Hoc autem dicimus, quia sacramento quidam se excusant. Tarasius patriarcha dixit: Quia pater Sophronius nouerat bonitatem Dei, propterea transgredi uoluit inpium iuramentum. Item: -@. 1.+ Tarasius patriarcha dixit: Herodes obseruauit iuramentum, et periit: Petrus uero negauit cum iuramento, et conuersus fleuit, et saluatus est. Omne enim peccatum bonus Deus indulget, si quis ex toto corde peniteat. Sancta sinodus dixit: Sic docet sancta scriptura. Item Leontius episcopus Fociae dicit: Scriptum est: "Iuramentum mendax ne diligatis." Qua de causa iuramentum nostrum mendax dissoluatur, quasi nullam habens uirtutem. <4 19> -C. XIX.+ Non obseruentur iuramenta, que fiunt contra diuina mandata. Item Ysidorus. Si quis preuentus fuerit, ut diffiniat agere aliquid eorum, que non placent Deo, penitenciam agat, et quod contra mandatum Domini statutum est in irritum reuocetur. Item Ieronimus in libro de natura rerum: -@. 1.+ Tribus siquidem modis iuramenta contracta soluenda sunt. Primo, cum quis male iurat. Secundo, cum quis incaute iurat, non putans hoc esse peccatum. Tertio, si pueri uel puellae in domo parentum se iuramento constrinxerint, patribus post, quam audierint, contradicentibus. -II. Pars.+ -Gratian.+ Ecce, quod iuramenta illicita laudabiliter soluuntur, dampnabiliter obseruantur. Quod tunc intelligendum est, quando iuramentum illicitum deseritur, ut ad bonum redeatur. -@. 1.+ Ceterum si propterea deseritur, ut in aliud -880+ malum transeatur, illicitum sacramentum dampnabiliter seruatur, sed dampnabilius contempnitur. Unde Augustinus de bono coniugali: -[c. 4.]+ <4 20> -C. XX.+ Non est appellanda fides, que ad peccatum faciendum admittitur. Si ad peccatum admittendum fides adhibetur mirum, si fides appelletur. Verumtamen, qualiscumque sit, si et contra ipsam fit, peius est, nisi cum propterea deseritur, ut ad fidem ueram legitimamque redeatur, id est ut peccatum emendetur uoluntatis prauitate correcta, tamquam si quisque, cum hominem solus expoliare non possit, inueniat socium iniquitatis, et cum eo paciscatur, ut simul id faciant, spoliumque partiantur, quo facinore conmisso totum solus auferat. Dolet quidem ille, et seruatam sibi non esse fidem conqueritur; uerum in ipsa sua querela cogitare debet, potius in bona uita ipsi humanae societati fuisse seruandum, ne preda iniqua ex homine fieret, si sentit, quam inique sibi in peccati societate seruata non fuerit. Ille quippe utrobique perfidus ac profecto sceleratior iudicandus est. <4 21> -C. XXI.+ Si propterea fides non seruatur, ut ad bonum redeatur, non ideo uiolari dicitur. Item. Mulier, si fide coniugali uiolata fidem seruet adultero, utique mala est; si nec adultero, peior. Porro si eam flagicii peniteat, et ad castitatem rediens coniugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror, si eam fidei uiolatricem uel ipse adulter putabit. -Gratian.+ Ex his itaque apparet, quod si quisquam, ut diximus, illicitum iuramentum non seruauerit, ut in aliud malum perniciosum declinet, tanto grauius delinquit, quanto dampnabilius accumulantur peccata peccatis. Si autem propterea deseritur, ut ad bonum redeatur, nichil culpae pro tali periurio contrahitur; potius deflendum est, si in aliquo illius iuramenti occasione nos deliquisse contigerit. Unde Augustinus scribit Seuero Mileuitano Episcopo, consulenti de quodam Hubaldo, qui a consanguineis cuiusdam pelicis coactus fuerat iurare, se illam ducturum in coniugem, nec matri suae uel fratribus ulterius necessaria subministraturum. Rescribit ergo B. Augustinus, ut diximus, Seuero Mileuitano Episcopo, ita dicens: <4 22> -C. XXII.+ De quodam Hubaldo, qui iurauit se non ministraturum necessaria matri et fratribus. Inter cetera, ut rogaueras, a patre nostro Ambrosio quesiui, quid tibi, karissime, agendum sit de Hubaldo parrochiano tuo, qui captus et timore necis inpulsus suae concubinae iuramento firmauit ipsam in coniugem suscipere, propriamque matrem de domo cum fratribus expellere, -881+ nichilque eis alimoniae umquam inpendere. Quia uero quam prius habuerat non est peccatum in coniugem suscipere, matrimonium sit in Deo firmum et stabile. -@. 1.+ Porro iuramentum non ob hoc inuenitur fuisse institutum, ut esset uinculum iniquitatis, uel matricidii, uel fratricidii, seu cuiuscumque criminis. Nec credo sacramentum ad hoc debere fieri, ut iniusta iuratio suorum bonorum sit iniuste iurantibus expoliatio, et accipienti eterna dampnatio. Periurii namque pena percutitur, et uelut homicida in extremo examine a iusto iudice degrandinabitur, per quem sacrosanctum euangelium ad iniustum et illicitum, et Deo minime amabile, quasi testimonium iustae et humanae petitionis adducitur. -@. 2.+ Foueat itaque Hubaldus matrem et fratres, et lugeat, si coactione et timore iuramenti aliquid defuit matri. Qui uero eum iurare coegerunt quod non debuit, reatu periurii inpliciti teneantur. Iniuria quippe iniuste irrogata eius est infamia, qui facit. Nec enim ullo modo ad obprobrium coactae uoluntatis trahitur quod illicita conditio necessitatis extorsit. -III. Pars.+ -Gratian.+ Sed cum his omnibus illicita iuramenta non seruanda probentur, obponitur, quod Iosue Gabaonitas contra preceptum Domini non deleuerit, quia seniores Israel cum eis iuramento pacem firmauerant. Sed notandum est, quod seniores Israel, etsi scirent a Domino esse inperatum, ut delerent gentes terrae promissionis, decepti tamen a Gabaonitis eos nesciebant esse incolas terrae sibi promissae. Venerunt enim (ut historia refert) attritis calciamentis, et cum aridis panibus, dicentes: Viri pacifici, uenimus de terra longinqua, calciamenta sunt attrita in pedibus nostris; panis defecit in sistarciis nostris; audiuimus Dominum esse uobiscum, et uenimus conponere pacem. Quod uerbum placuit senioribus Israel, et fecerunt pacem cum eis. Post diem autem tertium, cum filii Israel appropinquarent Gabaonitis, occurrerunt eis, quibus iurauerant seniores Israel. Illi autem uidentes se esse deceptos, uoluerunt delere eos, sed pepercit eis Iosue propter iuramentum seniorum Israel. Unde Ambrosius in libro de Offitiis: -[III., c. 10.]+ <1 C> <4 23> -C. XXIII.+ Quedam, licet a Deo prohibeantur, tamen iuramento firmata non sunt euitanda. "Innocens credit omni uerbo." Non uituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse, ignorare quid noceat, et si circumscribitur ab aliquo, de omnibus tamen iudicat qui fidem in omnibus esse arbitratur. Hac igitur mentis suae dote inclinatus Iesus, ut crederet Gabaonitis, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmauit societatem. Sed ubi in terras eorum uentum est, deprehensa fraude, quod, cum essent finitimi, aduenas esse se simulauerint, circumscriptum se populus patrum indignari cepit. Iesus tamen pacem, quam dederat, reuocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti religione, ne, dum alienam perfidiam redargueret, suam fidem solueret. Mulctauit meliori tamen eos obsequio ministerii. Clementior sentencia, sed diuturnior. -Gratian.+ Illicitum ergo iuramentum, quod seruari prohibetur, intelligendum est, quod scitur illicitum esse, dum iuratur. Si autem nescitur illicitum esse, ipsa ignorantia excusetur si putetur licitum esse, non ex ignorantia iuris, sed facti. Aliud enim est, si alicuius copula credatur esse licita, quia nescitur esse consanguinea, uel quia creditur esse uidua; aliud, si ideo putatur licita, quia consanguinearum coniunctio uel relictarum copula nullo iure credatur esse prohibita. Hic est enim ignorantia iuris, que neminem excusat, nisi cui permittitur ius ignorare; ibi uero ignorantia facti, qua quisque uere excusatur. Seniores autem Israel non ignorabant gentes terrae promissionis ex precepto Domini esse delendas; sed ignorabant Gabaonitas esse incolas terrae promissionis. Ignorabant siquidem factum, sed non ignorabant ius facti, atque ideo, etsi illicitum esset quod iurauerunt, tamen licite seruari debuit quod iuramento firmauerunt. -@. 1.+ Quod autem illicitum iuramentum seruari prohibetur, -882+ non est generaliter intelligendum. Iuramentum namque (ut Ieronimus testatur super Iheremiam), debet habere tres comites, ueritatem, iudicium, et iusticiam; ubi autem ista defuerint, non est iuramentum, sed periurium. Unde datur intelligi illicitum esse iuramentum, cui aliquod istorum defuerit; non tamen cuicumque contigerit aliquod istorum deesse prohibetur seruari. -@. 2.+ Aliquando namque iuramento deest iusticia; ueluti, cum quispiam post uotum castitatis ducit uxorem, iuramento firmans, numquam ab ea se discessurum, quod, quamuis illicitum sit, quia iusticia sibi probatur deesse, tamen auctoritate Augustini seruari precipitur. Hoc autem si quis contendat prerogatiua coniugii, non propter religionem iurisiurandi seruari, animaduertat, Gabaonitas ob solam religionem contra inperium Domini reseruatos. Cum ergo omne preceptum Domini iustum sit, patet ei iusticiam deesse, quod eius precepto contrarium inuenitur. -@. 3.+ Iudicium quoque aliquando iuramento constat deesse, ueluti, cum propria temeritate aliquis ductus iurat se manducaturum et bibiturum. Hoc quamuis leuitate indiscreta illicitum probetur, non tamen ideo uiolari iubetur. -@. 4.+ Iuramentum itaque multipliciter illicitum intelligitur. Est enim illicitum aliquando ex eo, quod iuratur, aliquando ex modo iurandi. Ex eo, quod iuratur, tunc est illicitum iuramentum, quando id, quod iuratur, in sui natura uiciosum est uel uitam adimens, ut adulterium, homicidium, et his similia; uel reparari non permittens, ueluti cum inimico ad pacem non redire, indigenti misericorditer non subuenire. Ista, quia perspicuam habent in se iniusticiam, etsi iuramento firmentur, tamen seruari non debent. Circa hec itaque iuramenta intelligenda sunt que de illicitis iuramentis non obseruandis supra statuta leguntur. Quisquis ergo se iuramento firmauerit aliquid facturum, quo uel corporalis, uel spiritualis salus adimatur, uel sine quo utraque salus reparari uel conseruari non possit, fidem promissam seruare prohibetur; quorum exempla premissae auctoritates subiciunt, dum eum, qui homicidium facere, uel alimenta matri et fratribus non subministrare, in adulterio perseuerare, uel ad pacem cum aduersario non redire, iuramentum prestando promiserit, salubriori consilio illicita uota obseruare non permittunt. -@. 5.+ Est etiam id, quod iuratur, aliquando uiciosum, non in natura sui, sed ex causis extra uenientibus; ueluti cum aliquis post uotum castitatis iurat alicui, se habiturum eam in coniugem. Coniugem namque habere in se ipso malum non est: tamen huic ex uoto perniciosum est. Hoc autem iuramentum, etsi illicitum sit, non tamen obseruari prohibetur, sed de uiolatione uoti penitencia sibi iubetur indici. -@. 6.+ Ex modo iurandi tunc est illicitum iuramentum, quando inconsiderate et incircumspecte aliquid iuratur, quo nec corporalis, nec spiritualis salus adimitur, et sine quo utraque salus reparari et uita conseruari ualet: ueluti dum aliquis a parentibus coactus, ut clericatus tonsuram uel religionis uestem suscipiat, se neutrum facturum iuramento firmauerit. Hoc, quamuis aliquibus uideatur reprehensibile, quia opus karitatis iuramento se non facturum promisit, nulla tamen auctoritate seruari prohibetur, quia, etsi numquam clericatus tonsuram uel religionis uestem suscipiat, non tamen ideo minus salutem promereri malet, cum nonnulli in laicali habitu sanctissimi et Deo delecti inueniantur. Quo exemplo euidenter datur intelligi, quotiens aliquis iurat, se non facturum aliquid, quo expeditior sibi uia preparetur ad beatitudinem, dummodo sine eo salutem ualeat inuenire, quod iuramentum non prohibetur obseruare. Unde, cum nos iuramus, non daturos alicui aliquid, sine quo utraque salus eius potest esse incolumis, etsi aliqua ex eo sibi commoditas prestaretur, nulla tamen auctoritate iuramentum seruare prohibemur, dummodo sit nobis alia uia necessitatibus eius subueniendi. <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem quinto loco queritur, si licitum esset quod archidiaconus iurauerat, an episcopus esset reus periurii, -883+ qui ad peierandum archidiaconum cogebat? facile potest discerni. Si enim consentiens pari pena cum faciente puniendus est, multo magis ille, qui cogit, reus admissi criminis probatur. Unde Pius Papa ait: <4 1> -C. I.+ Qui peierare conpellit, et qui conpellitur, periurus uterque habetur. Qui conpulsus a domino sciens periurat, utrique sunt periuri, et dominus, et miles: dominus, quia precepit; miles, quia plus dominum quam animam dilexit. Si liber est, quadraginta dies in pane et aqua peniteat, et septem sequentes annos; si seruus eiusdem, tres quadragesimas et legitimas ferias peniteat. <4 2> -C. II.+ Penitencia eius, qui in manu episcopi aut in cruce consecrata periurat. Item. Qui periurat se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, tres annos peniteat; si uero in cruce non consecrata, annum unum peniteat. Qui autem coactus fuerit, et ignorans se periurauerit, et post cognoscit, tres quadragesimas peniteat. <4 3> -C. III.+ Qua pena sit feriendus qui necessitate coactus periurat. Item ex Penitenciali Theodori. Si quis coactus pro uita redimenda, uel pro qualibet causa uel necessitate periurat, quia plus corpus quam animam dilexit, tres quadragesimas peniteat. Alii iudicant tres annos, unum ex his in pane et aqua. <4 4> -C. IV.+ Qui deierat et alios deierare facit, qua pena sit feriendus. Item Gelasius Papa. Si quis se periurauerit, et alios sciens in periurium duxerit, quadraginta dies peniteat in pane et aqua, et septem sequentes annos, et numquam sit sine penitencia. Et alii, si conscii fuerint, similiter peniteant. <4 5> -C. V.+ Homicidam uincit qui sciens ad periurium conpellit. Item Augustinus in sermone de decollatione S. Iohannis. -[id est serm. XI. de sanctis]+ Ille, qui hominem prouocat ad iurationem, et scit, eum falsum esse iuraturum, uincit homicidam, quia homicida corpus occisurus est, ille animam, immo duas animas, et eius, quem iurare prouocauit, et suam. Scis, uerum esse quod dicis, et falsum quod ille dicit, et iurare conpellis? -884+ Ecce iurat, ecce periurat. Tu quid inuenisti? immo et tu peristi, qui de illius morte saciari uoluisti. <4 6> -C. VI.+ Non peccat qui iuramentum exigit ab eo, quem nescit falsum iurare. Idem in sermone de periuriis. -[id est in sermone de uerbis Apostoli, XXX. ad XXVIII.]+ Qui exigit iurationem, multum interest, si nescit illum iuraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit: Iura michi, ut fides ei sit, non est peccatum: tamen humana temptatio est. Si autem scit, eum fecisse, et cogit eum iurare, homicida est. Ille enim se suo periurio interimit: sed iste manum interficientis et inpressit, et pressit. <4 7> -C. VII.+ Usque ad exitum uitae non conmunicet qui ad periuria alios trahit. Item ex Concilio Maticensi. -[I. c. 17.]+ Si quis conuictus fuerit alios ad falsa testimonia uel periuria adtraxisse, uel quacumque corruptione sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum uitae non conmunicet; hii uero, qui ei in periurio consensisse probantur, postea ab omni testimonio sunt remouendi, et secundum legem infamia notabuntur. -II. Pars.+ -Gratian.+ Item, qui audit aliquem falsum iurare, et tacet, delinquit. Unde Augustinus ait in questionibus Leuitici c. 1.: "Anima, que audierit uocem iurantis falsum etc.": <4 8> -C. VIII.+ Cui sit indicandum falsum, quod ab aliquo iuratur. Hoc uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente iurat aliquis falsum, et scit, eum falsum iurare, et tacet. Tunc autem scit, si eius rei, de qua iuratur, testis fuit, aut uidens, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit, aut oculis suis conspexit, aut ille ipse, qui iurat, illi indicauit. Ita enim potuit esse conscius. -@. 1.+ Sed inter timorem huius peccati, et timorem proditionis hominum non parua existit plerumque temptatio. Possumus enim paratum ad periurium admonendo uel prohibendo a tam graui peccato reuocare; sed si non audierit, et coram nobis de re, quam nouimus, falsum iurauerit, utrum prodendus sit, ita ut proditus etiam periculum mortis incurrat, difficillima questio est. Sed quia hic non expressit, cui hoc indicandum sit, utrum illi, cui iuratur, an sacerdoti cuipiam, qui non solum eum persequi non potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest: uidetur michi, -885+ quod se soluat ab hoc peccati uinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro, siue eum corrigendo, siue Deum pro eo placando, si et ipse confessionis sibi adhibeat medicinam. -Gratian.+ Si ergo iste, ut supra dictum est, qui audit falsum iurare, et tacet, delinquit, multo magis ille reus est, qui ad deierandum aliquem conpellit. -III. Pars.+ -@. 1.+ Queritur de eo, qui uerborum calliditate se circumuenire putat illum, cui iuramentum defert, an sit reus periurii, nisi seruauerit quod iurasse creditur. De hoc ita scribit Ysidorus Sentenciarum libro II.: -[c. 31.]+ <4 9> -C. IX.+ De eo, qui calliditate uerborum iurat. Quacumque arte uerborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et nomen Dei in uanum assumit, et proximum dolo capit. <4 10> -C. X.+ Periurus est qui super lapidem falsum iurat. Item ex sermone S. Augustini: -[XXX. de uerbis Apostoli]+ Ecce, karitati uestrae dico, et qui per lapidem iurat falsum periurus est. Unde hoc dico? quia multi et in hoc falluntur, et putant, quia nichil est per quod iurant, non se crimine teneri periurii. Prorsus periurus es, quia per id, quod sanctum non putas, falsum iuras. Si tu illud sanctum non putas, sanctum putat, cui iuras. Non enim quando, iuras, tibi aut lapidi, sed proximo iuras. Homini iuras ante lapidem, sed numquid non ante Deum? Non te audit lapis loquentem, sed punit Deus te fallentem. Sed obicitur illud Gregorii in XXVI. libro Moralium: -[c. 7.]+ <4 11> -C. XI.+ Apud Deum uerba nostra non ex ore, sed ex corde procedunt. Humanae aures talia uerba nostra iudicant, qualia foris sonant. Diuina uero iudicia talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur. -@. 1.+ Certe nouerit ille, qui intentionem et uoluntatem alterius uariis uerbis explicat, quia non debet aliquis uerba considerare, sed uoluntatem et intentionem, quia non debet intentio uerbis deseruire, sed uerba intentioni. -Gratian.+ Si ergo diuina iudicia uerba nostra talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur, si intentio non debet deseruire uerbis, sed uerba intentioni: patet, quod Deus non sic accipit iuramentum, sicut ille, cui iuratur, sed pocius sicut qui iurat intelligit, cum recipienti non ex intimis, sed ex his que proferuntur foris, uerba nostra sonent. -@. 1.+ Item obicitur, qui iurat super lapidem, putans se iurare super sacrosanctum euangelium, perinde tenetur, ac si super euangelium iurauerit, licet ille, cui iurat, ideo super lapide illum iurare fecerit, ne, non seruando quod promittit, reatu periurii teneatur. -@. 2.+ Item obicitur de ciuibus, qui credunt se iurare obedituros consulibus -886+ suis in omnibus, que sibi inperata fuerint pro honore suae ciuitatis; ne uero, obedientiam recusantes, reatu periurii illaqueentur, supponitur breue iuraturis, in quo aliud continetur, quam se iuraturos arbitrentur, uidelicet ne Padum in Nilum conuertant, uel aliquid huiusmodi faciant. Si ergo contra hoc, quod se iurasse crediderant, consulibus suis obedientiam denegarent, numquid secundum intentionem recipientis, an non pocius secundum intentionem iurantis Deus iuramentum illud acciperet? -@. 3.+ Item, si innocens de adulterio uel furto inpetitus innocentiam suam uellet asserere, iuraret autem se ab obiectis sic esse inmunem, sicut in breui illo continetur, quod manibus suis se scripsisse arbitretur, contineatur autem in illo, hunc esse reum obiectorum, numquid a Domino periurus reputabitur? aut numquid poterit argui, se iurasse, adulterii aut furti reatum incurrisse? Non. Hinc et Iohannes Crisostomus ait: <4 12> -C. XII.+ Inter iuramentum et locutionem fidelium nulla debet esse differentia. Iuramenti huius causa est, quia omnis, qui iurat, ad hoc iurat, ut quod uerum est loquatur. Et ideo Dominus inter iuramentum et loquelam nostram nullam uult esse distantiam, quia, sicut in iuramento nullam conuenit esse perfidiam, ita quoque in uerbis nostris nullum debet esse mendacium, quia utrumque, et periurium et mendacium, diuini iudicii pena dampnatur, dicente scriptura: "Os, quod mentitur, occidit animam." Quisquis ergo uerum loquitur, iurat, quia scriptum est: "Testis fidelis non mentietur." <4 13> -C. XIII.+ Ante, quam aliquis iuret, peierat, si contra conscientiam iurare parat. Idem. Qui periurare paratus est, ante, quam periuret, iam periurus uidetur, quia Deus non ex operibus iudicat, sed ex cogitationibus et ex corde. -Gratian.+ Ex his omnibus colligitur, quod iuramenta secundum intentionem prestantis, non recipientis, a Deo iudicantur. Quomodo ergo, secundum Ysidorum, quecumque arte uerborum quis iuret, Deus sic accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit? Sed sicut aliud est callida arte uerborum iurare, aliud simpliciter intentionem suam iurando enunciare, sic aliud est simplici intentione iuramentum factum recipere, et aliud in recipiendo calliditate uti, quia, sicut quisquam apud Deum non ualet aliquem ledere, sic nec preter eius intentionem ualet quis alicui subuenire. Deus autem duplicitatis aspernator simplicem intentionem utriusque considerat, et tam ex parte recipientis quam ex parte prestantis uerborum artem aspernatur et odit. -VI. Pars.+ -@. 1.+ De etate uero iurantium queritur, qua etate quisque ad iurandum debeat cogi? De quo in primo libro Capitularium -[c. 63.]+ sic inuenitur diffinitum: <4 14> -C. XIV.+ Ante annos rationabiles aliqui non cogantur iurare. Paruuli, qui sine etate rationabili sunt, non cogantur -887+ iurare. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit post hec, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa uel alterius iurator existat. <4 15> -C. XV.+ Ante quatuordecim annos nullus iurare cogatur. Item ex Concilio Eliberitano. Pueri ante quatuordecim annos non cogantur iurare. Puella quoque, si in puerili etate sita in domo patris, illo nesciente, se iuramento constrinxerit, et pater eius, ut audierit, statim contradixerit, uota eius et iuramenta irrita erunt, et facilius emendabitur. <4 16> -C. XVI.+ De eodem, et ut a ieiunis iuramenta prestentur. Item Cornelius Papa. Honestum etiam uidetur, ut, qui in sanctis audet iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei, ut et pueri ante quatuordecim annos non cogantur iurare. -Gratian.+ Preterea sunt quedam tempora, quibus iurare prohibemur. Unde in Concilio apud S. Medardum habito: <4 17> -C. XVII.+ Quibus temporibus iurare prohibemur. Decreuit sancta sinodus, ut a septuagesima usque in octauam pascae, et ab aduentu Domini usque in octauam epiphaniae, nec non et in ieiuniis quatuor temporum, et in letaniis maioribus, et in diebus dominicis, et in diebus rogationum (nisi de concordia et pacificatione) nullus super sacra euangelia iurare presumat. -V. Pars.+ -Gratian.+ De forma uero fidelitatis, et quid quisque debeat domino, uel e conuerso, sic inuenitur in epistola Filiberti Episcopi: <4 18> -C. XVIII.+ Que in fidelitate sunt obseruanda. De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, hec uobis, que secuntur, breuiter ex librorum auctoritate notaui. Qui domino suo fidelitatem iurat, ista sex in memoria semper habere debet: incolume, tutum, honestum, utile, facile, possible. Incolume uidelicet, ne sit in dampnum domino suo de corpore suo. Tutum, ne sit ei in dampnum de secreto suo, uel de munitionibus, per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in dampnum de sua iusticia, uel de aliis causis, que ad honestatem eius pertinere uidentur. Utile, ne sit ei in dampnum de suis possessionibus. Facile uel possible, ne id bonum, quod dominus suus facere leuiter poterat, faciat ei difficile, neue id, quod possibile erat, reddat ei inpossibile. Ut fidelis hec documenta caueat, iustum est. -@. 1.+ Sed quia non sufficit -888+ abstinere a malo, nisi fiat, quod bonum est, restat, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium domino suo fideliter prestet, si beneficio dignus uideri uult, et saluus esse de fidelitate, quam iurauit. -@. 2.+ Dominus quoque fideli suo in his omnibus uicem reddere debet. Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus, sicut ille, si in eorum preuaricatione uel faciendo, uel consentiendo deprehensus fuerit perfidus et periurus.

-[PALEA.+ <4 19> -C. XIX.+ De eodem. Augustinus. Si quis laicus iuramentum uiolando profanat, quod regi et domino suo iurat, et postea peruerse et dolose eius regnum tractauerit, et in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur, quia sacrilegium peragit, in Christum Domini manum mittens, anathema sit, nisi per dignam penitenciae satisfactionem emendauerit, sicut constitutum a sancta sinodo est, id est seculum relinquat, arma deponat, in monasterium eat, et peniteat omnibus diebus uitae suae. Verumtamen conmunionem in exitu uitae suae cum eucharistia percipiat. -@. 1.+ Episcopus uero, presbiter, diaconus, si hoc crimen conmiserit, degradetur. -]+

-VI. Pars.+ -Gratian.+ Ut itaque ex premissis apparet, mendacium nec simplici sermone debet proferri, nec iuramento firmari. Mendacium autem non solum in uerbis, sed etiam in simulatis operibus esse probatur. Unde Ambrosius ait in sermone habito in dominica de Abraham: <4 20> -C. XX.+ Mentitur qui professionem suam operibus non ostendit. Cauete, fratres, mendacium, quia omnes, qui amant mendacium, filii sunt diaboli. -@. 1.+ Non solum in falsis uerbis, sed etiam in simulatis operibus mendacium est. Mendacium namque est, Christianum se dicere, et opera Christi non facere. Mendacium est episcopum, sacerdotem uel clericum se profiteri, et contraria huic ordini operari. <4 21> -C. XXI.+ Quociens sermo malus de ore nostro procedit. Item Ieronimus. -[in c. 4. epist. ad Ephesios]+ Quociens uero loquimur, aut non in oportuno tempore, aut non in oportuno loco, aut non ut conuenit audientibus, tociens sermo malus procedit de ore nostro ad destructionem eorum, qui audiunt. Consideremus itaque quid loquamur, quia pro omni otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii. -889+ -VII. Pars.+ -Gratian.+ Iuramentum uero clericus laico prestare non debet. Unde in Remensi Concilio legitur: <4 22> -C. XXII.+ Cuiquam laico clericus nichil iurare presumat. Nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico quicquam super sacra euangelia iurare presumat, sed simpliciter cum ueritate et puritate dicat: est aut non. Sed si est aliquid, quod sibi obiciatur, prout iudicauerint qui eiusdem sunt ordinis, aut corrigatur, aut expurgetur.

-[PALEA.+ Episcopo similiter clericus iuramentum prestare non debet, nisi forte is, cui ecclesiae procurationem conmittit. Unde Urbanus II. ait: <4 23> -C. XXIII.+ De eodem. Nullus episcopus clericos suos, nisi forte quibus ecclesiasticarum rerum dispensatio conmissa fuerit, sibi iurare conpellat. -]+

<1 C> <2 23> -CAUSA XXIII.+ -GRATIANUS.+ Quidam episcopi cum plebe sibi conmissa in heresim lapsi sunt; circumadiacentes catholicos minis et cruciatibus ad heresim conpellere ceperunt, quo conperto Apostolicus catholicis episcopis circumadiacentium regionum, qui ab inperatore ciuilem iurisdictionem acceperant, inperauit, ut catholicos ab hereticis defenderent, et quibus modis possent eos ad fidei ueritatem redire conpellerent. Episcopi, hec mandata Apostolica accipientes, conuocatis militibus aperte et per insidias contra hereticos pugnare ceperunt. Tandem nonnullis eorum neci traditis, aliis rebus suis uel ecclesiasticis expoliatis, aliis carcere et ergastulo reclusis, ad unitatem catholicae fidei coacti redierunt. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, an militare peccatum sit? -(Qu. II.)+ Secundo, quod bellum sit iustum, et quomodo a filiis Israel iusta bella gerebantur? +(Qu. III.)- Tertio, an iniuria sociorum armis sit propulsanda? +(Qu. IV.)- Quarto, an uindicta sit inferenda? -(Qu. V.)+ Quinto, an sit peccatum iudici uel ministro reos occidere? -(Qu. VI.)+ Sexto, an mali sint cogendi ad bonum? -(Qu. VII.)+ Septimo, an heretici suis et ecclesiae rebus sint expoliandi, et qui possidet ab hereticis ablata an dicatur possidere aliena? -(Qu. VIII.)+ Octauo, an episcopis uel quibuslibet clericis sua liceat auctoritate, uel Apostolici, uel inperatoris precepto arma mouere? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Quod militare alienum uideatur ab euangelica disciplina, hinc uidetur posse probari, quia omnis milicia uel ob iniuriam propulsandam, uel propter uindictam inferendam est instituta, iniuria autem uel a propria persona, uel a socio repellitur, quod utrumque -890+ euangelica lege prohibetur. Cum enim dicitur: "Si quis te percusserit in unam maxillam, prebe ei et alteram," et iterum: "Qui angariauerit te mille passus, uade cum eo duo milia;" item cum Apostolus dicat ad Romanos: "Non uos defendentes, karissimi, sed date locum irae:" quid aliud prohibemur, quam propriae personae iniuriam repellere? -@. 1.+ Item, cum Petro gladio defendenti magistrum, Christus dixerit: "Conuerte gladium tuum in uaginam; an putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit michi plus quam duodecim milia legiones angelorum?" denique, sicut de B. Andrea legitur, cum fieret concursus populorum, ut de manibus iniqui iudicis eum eriperent, et ab iniuria mortis illum defenderent, ipse econtra et exemplo et uerbo patienciam docens, rogabat eos, ne suum martirium inpedirent, quid aliud monemur, quam sicut proprias, ita et sociorum iniurias patienter tollerare, nec ad arma concurrere, sed eorum exemplo ad similia ferenda animum preparare? -@. 2.+ Item cum in Prouerbiis dicatur: "Michi uindictam, et ego retribuam, dicit Dominus;" item, cum in euangelio dicatur: "Nolite iudicare, et non iudicabimini;" item, cum pater familias dicat seruis uolentibus colligere zizania: "Sinite utraque crescere usque ad messem, et tunc dicam messoribus, colligite zizania, et alligate fasciculos ad comburendum;" -@. 3.+ item, cum rex ille, qui nuptias fecerat filio suo, missis exercitibus suis, angelorum uidelicet, dicatur perditurus homicidas prophetarum et apostolorum, qui uocati ad nuptias uenire contempserunt credendo; item, cum Paulus apostolus dicat in epistola ad Romanos: "Nolite iudicare inuicem;" item: "Tu quis es, qui iudicas seruum alienum? Suo domino stat, aut cadit. Siue ergo uiuimus siue morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et uiuorum, et mortuorum dominetur:" in his omnibus quid aliud precipitur, quam ut uindicta delinquentium diuino reseruetur examini? Cum ergo, ut supra dictum est, milicia uideatur instituta uel ob iniuriam propulsandam, uel ad uindictam inferendam, utrumque autem lege euangelica prohibeatur, apparet, quod militare peccatum est. Hinc etiam Gregorius: <4 1> -C. I.+ Bella carnalia bellorum spiritualium figuram gerunt. Nisi bella ista carnalia figuram bellorum spiritualium gererent, numquam, opinor, Iudaicarum historiarum libri discipulis Christi, qui uenit pacem docere, legendi in ecclesiis fuissent ab Apostolis traditi. Quomodo enim eis bellorum proficeret ista descriptio, quibus dicitur ab Iesu: "Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis?" et quibus per Apostolum iubetur et dicitur: "Non uosmetipsos uindicantes, sed magis iniuriam percipite, et magis fraudem patimini?" Unde denique sciens Apostolus, iam nobis ultra bella non esse carnaliter peragenda, sed animae certamina contra spiritales aduersarios desudanda, uelut magister miliciae preceptum dat militibus Christi, dicens: "Induite uos armatura Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli?" -Gratian.+ His ita respondetur: precepta patienciae non tam ostentatione corporis quam preparatione cordis sunt retinenda. -+ Unde Augustinus ait in sermone de puero centurionis: -891+ <4 2> -C. II.+ Precepta patienciae uirtute animi, non ostentatione corporis seruanda sunt. Paratus debet esse homo iustus et pius patienter maliciam eorum sustinere, quos fieri bonos querit, ut numerus pocius crescat bonorum, non ut pari malicia se quis numero addat malorum. Denique ista precepta magis sunt ad preparationem cordis, quam ad opus, quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi patiencia cum beniuolentia, in manifesto autem id fiat, quod eis uidetur prodesse, quibus bene uelle debemus. -@. 1.+ Hinc liquido ostenditur, quod ipse Dominus Iesus, exemplum singulare patienciae, cum percuteretur in facie, respondit: "Si male locutus sum, exprobra de malo; si autem bene, quid me cedis?" Nequaquam igitur preceptum suum, si uerba intueamur, inpleuit. Neque enim prebuit percutienti alteram partem, sed pocius prohibuit, ne faceret et iniuriam augeret. Et tamen paratus aduenerat non solum in faciem percuti, uerum etiam pro his quoque, a quibus hec paciebatur, crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens: "Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." -@. 2.+ Neque Paulus apostolus preceptum Domini et magistri sui uidetur inplesse, ubi etiam percussus in faciem dixit principi sacerdotum: "Percutiet te Deus, paries dealbate; sedes me iudicare secundum legem, et contra legem iubes me percuti?" Et cum a circumstantibus diceretur: "Iniuriam facis principi sacerdotum?" irridens eos ammonere uoluit quid dixerit, ut qui saperent intelligerent iam destruendum esse in aduentu Christi parietem dealbatum, hoc est ypocrisin sacerdotii Iudeorum. Ait quippe: "Nesciui fratres, quia princeps est. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices," cum proculdubio qui in eodem populo creuerat, atque in lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset, nec eos, quibus ita notus fuerat, ullo modo falleret, quod nesciret. Sunt ergo ista precepta patienciae semper in cordis preparatione retinenda, ipsa quoque beniuolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in uoluntate conplenda. -@. 3.+ Agenda sunt autem multa etiam cum inuitis quadam benigna asperitate plectendis, quorum pocius utilitati consulendum est quam uoluntati. Nam in corripiendo filium quamlibet aspere numquam profecto paternus amor amittitur. Fiat tamen quod nolit, et doleat qui etiam inuitus dolore uidetur sanandus. -@. 4.+ Ac per hoc, si terrena ista respublica Christiana precepta custodiat, etiam ipsa bella sine beniuolentia non gerentur, sed ut ad pietatis iusticiaeque societatem uictis facilius consulatur. Nam cui licentia iniquitatis eripitur utilius uincitur, quoniam nichil est infelicius felicitate peccantium, qua penalis nutritur inpunitas, et mala uoluntas, uelut interior hostis, roboratur. Et paulo post: -@. 5.+ Nam si Christiana disciplina omnia -892+ bella culparet, hoc pocius, consilium salutis petentibus, in euangelio diceretur, ut abicerent arma, seque miliciae omnino subtraherent. Dictum est autem eis: "Neminem concusseritis; estote contenti stipendiis uestris." Quibus proprium stipendium sufficere debere precepit, militare utique non prohibuit. <4 3> -C. III.+ In bellicis armis multi Deo placere possunt. Item eiusdem ad Bonifatium. -[epist. CCVII.]+ Noli existimare, neminem Deo placere posse, qui armis bellicis ministrat. In his erat sanctus Dauid, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium. In his etiam plurimi illius temporis iusti. In his erat ille centurio, qui Domino dixit: "Non sum dignus, ut intres sub tectum meum." -@. 1.+ Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia uirtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Dominum. Fides enim, quando promittitur, etiam hosti seruanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur? Pacem habere uoluntatis, bellum autem debet esse necessitatis, ut liberet Deus a necessitate, et conseruet in pace. Non enim pax queritur, ut bellum exerceatur, sed bellum geritur, ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem uincendo perducas. "Beati enim pacifici" (ait Dominus) "quoniam filii Dei uocabuntur." Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto dulcior est pax diuina pro eterna salute angelorum? Itaque hostem pugnantem necessitas deprimat, non uoluntas. Sicut bellanti et resistenti uiolentia redditur, ita uictoriis capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. Item eiusdem contra Manicheos: -[id est, libro XXII. contra Faustum, c. 74. et 75.]+ <4 4> -C. IV.+ Que sint in bello iure reprehendenda. Quid culpatur in bello? An quia morituri quandoque moriuntur, ut domentur in pace uicturi? Hoc reprehendisse timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, inplacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, hec sunt, que in bellis iure culpantur. Que plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentias resistentium (siue Deo, siue aliquo legitimo inperio iubente) gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel iubere aliquid tale, uel in talibus obedire iuste ipse constringit. -893+ Unde neque Iohannes ab armis iubet discedere milites, et tributa Christus Cesari monet reddi, quia propter bella necessario militi stipendium prebeatur. Ordo autem ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit. -@. 1.+ Sed si humana cupiditate bellum geritur, non nocet sanctis, in quos non habet quisquam potestatem, nisi desuper datam. Non enim est potestas, nisi a Deo, siue iubente siue sinente. Ergo uir iustus, si forte etiam sub rege, homine sacrilego, militet, recte potest illo iubente bellare, si, uice pacis ordinem seruans, quod sibi iubetur uel non esse contra Dei preceptum, certum est, uel utrum sit, certum non est, ita, ut fortasse reum faciat regem iniquitas inperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi. <4 5> -C. V.+ Militare non est peccatum. Item eiusdem in libro de uerbis Domini, tractatu -[siue sermone]+ XIX. Militare non est delictum, sed propter predam militare peccatum est; nec rempublicam gerere criminosum est, sed ideo agere rempublicam, ut diuitias augeas, uidetur esse dampnabile. Propterea enim quadam prouidentia militantibus sunt stipendia constituta, ne, dum sumptus queritur, predo crassetur. Item: -@. 1.+ Dominus ipse dixit: "Reddite que Dei sunt Deo, et que sunt cesaris cesari." Igitur quod cesar precipit ferendum est, quod inperat tollerandum est; sed fit intollerabile, dum predam exactores accumulant. Item: -@. 2.+ "Interrogauerunt Iohannem milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Ait illis, neminem concutiatis, neque calumpniam faciatis, sed estote contenti stipendiis uestris." Sic autem se cognoscere debet omnis homo, qui militat. Non enim de his tantum militantibus scriptura loquitur, qui armata milicia detinentur, sed quisquis miliciae suae cingulo utitur, dignitatis suae miles asscribitur, atque ideo hec sentencia potest dici (uerbi gratia) militibus, protectoribus, cunctisque rectoribus. Quicumque sibi stipendia publice decreta consequitur, si amplius querit, tamquam calumpniator et concussor Iohannis sententia condempnatur. <4 6> -C. VI.+ Pacata sunt bella, que geruntur, ut mali coherceantur et boni subleuentur. Item eiusdem de diuersis ecclesiae obseruationibus. Apud ueros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt, que non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur ut mali coherceantur, et boni subleuentur. -894+ <4 7> -C. VII.+ Summa est laus miliciae republicae utilitatibus obedientiam exhibere. Item Gregorius uniuersis militibus Neapolim. -[lib. XII. epist. 24.]+ Summa laus miliciae inter alia bona merita hec est, obedientiam reipublicae utilitatibus exhibere, quicquid sibi utiliter inperatum fuerit obtemperare, sicut etiam nunc deuotionem uestram fecisse didicimus, que epistolis nostris, quibus magnificum uirum Constantium tribunum custodiae ciuitatis deputauimus preesse, paruit, et congruam militaris deuotionis obedientiam demonstrauit. Unde scriptis uos presentibus curauimus admonendos, uti predicto magnifico uiro tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate uel conseruanda ciuitate obedientiam exhibere, quatinus quicquid a uobis hactenus bene gestum agnoscitur per presentem temporis uigilantiam ac sollicitudinem augmentetis. -Gratian.+ Ex his omnibus colligitur, quod militare non est peccatum, et quod precepta patienciae in preparatione cordis, non ostentatione corporis seruanda sunt. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ Quod autem queritur, quod sit bellum iustum Ysidorus Ethimologiae libro XX. inquit: <4 1> -C. I.+ Quid sit iustum bellum. Iustum est bellum, quod ex edicto geritur de rebus repetendis, aut propulsandorum hominum causa. -@. 1.+ Iudex dictus est, quia ius dictat populo, siue quod iure disceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare. Non enim est iudex, si non est iusticia in eo. <4 2> -C. II+ Nichil interest ad iusticiam, siue aperte siue ex insidiis aliquis pugnet. Item Augustinus in libro questionum. -[VI., quest. 10.]+ Dominus Deus noster iubet ad Iesum Naue, ut constituat sibi retrorsum insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus. Hinc admonemur, hoc non iniuste fieri ab his, qui iustum bellum gerunt, ut nichil iustus precipue cogitet in his rebus, nisi ut bellum suscipiat cui bellare fas est. Non enim fas est omnibus. Cum autem iustum bellum susceperit, utrum aperte pugnet, an ex insidiis, nichil ad iusticiam interest. Iusta autem bella solent diffiniri, que ulciscuntur iniurias, sic gens et ciuitas, petenda est, que uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum est, uel reddere quod per iniurias ablatum est. Sed et -895+ hoc genus belli sine dubio iustum est, quod Deus inperat, qui, nouit quid cuique fieri debeat; in quo bello ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor belli, quam minister iudicandus est. -Gratian.+ Cum ergo iustum bellum sit, quod ex edicto geritur, uel quo iniuriae ulciscuntur, queritur, quomodo a filiis Israel iusta bella gerebantur. De his ita scribit Augustinus in questionibus Numeri: -[quest. 44. ad c. 20.]+ <4 3> -C. III.+ Innoxius transitus filiis Israel negabatur, atque ideo iusta bella gerebantur. Notandum sane est, quemadmodum iusta bella gerebantur a filiis Israel contra Amorreos. Innoxius enim transitus negabatur, qui iure humanae societatis equissimo patere debebat. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ Quod uero iniuria sociorum armis propulsanda non sit, exemplis et auctoritatibus probatur. Dominus enim, cum ab Herode quereretur ad interficiendum, non patrocinium sibi quesiuit armorum, cum occulto instinctu posset in eum conuertisse manus Iudeorum, sed fugiens in Egyptum latuit ibi per septennium. Sic etiam, cum a Iudeis lapidibus peteretur, abscondit se, et exiuit de templo. Sic etiam, cum duceretur ad crucem, noluit conmouere aduersus seniores Iudeorum turbam, que nuper ei obuiam processerat, et cum palmis et laudibus eum receperat. Sic etiam interrogatus a Pilato, an rex esset, ait: "Regnum meum non est de hoc mundo. Si enim esset de hoc mundo, ministri utique mei decertarent, ut ego non traderer Iudeis," insinuans illos ad regnum huius mundi pertinere, qui auxilio humanarum uirium, non diuino presidio ab inminenti iniuria se tueri contendunt. Item, cum discipulis suis ait: "Si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam," non arma armis, sed fugam persequentibus docuit obponi. -@. 1.+ Item, sicut in Ysaia legitur, Egyptus a Nabuchodonosor deuastata est, quia filiis Israel contra Assyrios et Chaldeos protectionis et defensionis auxilium promisit. Unde dictum est: "Baculus harundineus rex Egypti, super quem si aliquis innisus fuerit, confringetur, et perforabit manum innitentis." Ipsi etiam Iudei captiui ducti sunt, quia spem suae liberationis non in solo Deo, sed etiam in homine posuerunt. Sic etiam de primis credentibus legitur, quod rapinam suorum bonorum cum gaudio suscipiebant, non querentes sibi aliorum patrocinia, sed gaudentes, quoniam digni inueniebantur pro nomine Iesu contumeliam pati. Sic et Apostolus in prima epistola persuadet Chorinthiis, ut iniuriam et fraudem patienter ferant pocius, quam repetendo fratres scandalizent. Sic ab ydolotitis et a qualibet esca censet abstinendum pocius, quam cum scandalo fratrum edamus. Sic et a sumptibus abstinet, ne aliquod offendiculum euangelio Christi prestaret. Cum ergo ille, qui ab iniuria armis arcetur, non minus scandalizetur quam ille, a quo ablata coram iudice reposcuntur, patet, quod ad propulsandam iniuriam non sunt petenda armorum auxilia. Quod autem petendum non est, illud iure prestari non debet. -@. 2.+ Sed multa rite prestantur, que tamen iure non petuntur. Bonus enim non rite -896+ iniuriae uindictam peteret quia malum pro malo redderet quam tamen iudex recte infligeret, nec nisi bonum pro malo redderet. Unde Augustinus in expositione Psalmi CVIII. ait: <4 1> -C. I.+ Quot sint differentiae retributionis. Sex differentiae sunt: reddere pro malis bona, non reddere mala pro malis; hec bonorum sunt, et prius melius. Non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis; hec duo malorum sunt, et posterius deterius. Reddere pro bonis bona, et pro malis mala; hec duo mediocrium sunt: prius propinquum bonis, quod Christus non arguit, sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt; posterius propinquum malis, tamen conuenit et bonis. Unde et lex modum ultionis statuit: "Oculum pro oculo." Que, si dici potest, iniustorum iusticia est, non quia iniqua est ultio, quam lex statuit, sed quia uiciosa est libido ulciscendi, magisque ad iudicem hoc pertinet inter homines decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Hic enim malum pro malo redderet, iudex uero non, sed delectatione iustitiae, iustum iniusto, quod est bonum pro malo, quod etiam Deus facit iudex. -Gratian.+ Item ab aliquo capto iniuste sua exiguntur, pro uita tamen redimenda iuste offeruntur. Item uasa sacra ab aliquo barbaro exiguntur iniuste, pro redemptione tamen captiuorum iuste prestantur. Sic etiam iniuriae propulsatio, licet iniuste postuletur, tamen iuste prestatur, quamquam et ipsa postulatio non usquequaque iniusta probetur. -@. 1.+ Aliud est enim iniuriam propellere, ut sibi liceat uoluptuose uiuere, aliud, ut aliorum utilitati libere possit uacare. Sicque aliud est suffragium ab homine tamquam a ministro iusticiae postulare, ut mala uoluntas aduersantium eius ministerio careat effectu, et bonorum uoluntas eius suffragio sortiatur effectum; aliud spem suam a Deo in hominem transferre, ut aduersa, que inferuntur a Deo ad uitae correctionem, humano pellantur auxilio nulla precedente correctione, sicut Israelitae, qui captiuitatem sibi inminentem Egyptiorum suffragio se putabant posse euadere sine penitencia preteritae uitae, non reuocantes ad memoriam: "Da nobis auxilium de tribulatione, quia uana salus hominis." Et item: "Hii in curribus, et hii in equis, nos autem in nomine Dei nostri inuocabimus." Petere ergo uel prestare in tribulatione subsidium, ut uoluptuose quis in crimine uiuat, dampnabile est. Petere autem uel prestare solacium, ut malis facultas delinquendi adimatur, ut ecclesia pacem adipiscatur, ut aliquis multorum utilitati seruetur, utile est et honestum; dissimulare uero est grauissimum. Hinc de Paulo legitur, quod, cum quidam Iudeorum iurassent, se non comesturos panem, nisi eum interficerent, petiit milites a pretore, quorum presidio illesus seruaretur ab iniuria Iudeorum, non suae uoluptati, sed omnium utilitati uicturus. Hinc in euangelio mercenarius uocatur qui uidet lupum uenientem, et dimittit oues, et fugit. -@. 2.+ Hinc etiam ecclesia auxilium ab inperatore ad sui defensionem petere monetur. Unde Augustinus ad Bonifatium ait: -[epist. L.]+ <1 C> <4 2> -C. II.+ Ab inperatore ecclesia auxilium postulare debet. Maximianus episcopus Vagiensis auxilium petiuit ab inperatore Christiano contra hostes ecclesiae, non tam sui ulciscendi causa, quam tuendae ecclesiae sibi creditae. -897+ Quod si pretermisisset, non eius fuisset laudanda patiencia, sed negligentia merito culpanda. Neque enim apostolus Paulus uitae suae transitoriae, sed ecclesiae Dei consuluit, quando contra illos, qui eum occidere conspirauerant, consilium illorum ut tribuno proderetur effecit. Unde factum est, ut eum ad locum, quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateret insidiis. <4 3> -C. III.+ Catholici aduersus hereticos a potestatibus ordinatis defensionem postulare possunt. Item Augustinus ad Emeritum. -[epist. CLXIV.]+ Nostri aduersus illicitas et priuatas uestrorum uiolentias (quas et uos ibi, qui talia facitis, doletis et gemitis) a potestatibus ordinatis ultionem petunt, non quod hos persequantur, sed quia se defendant. <4 4> -C. IV.+ Quantum interest inter persecutionem hereticorum et catholicorum. Item eiusdem contra Petilianum. -[I. II. c. 88.]+ Pro membris Christi aduersus uos seuiunt, et uobis resistunt, quicumque in ecclesia eo animo sunt, quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. Sed multum interest inter uestram persecutionem, et istorum. Vos similes estis seruo sacerdotis, quia seruientes principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam, id est aduersus corpus Christi, armamini. Isti autem tales sunt, qualis Petrus tunc fuit, qui pro Christi corpore, id est pro ecclesia, etiam corporaliter pugnauit. <4 5> -C. V.+ Iusticia plenus est qui patriam bello tuetur a barbaris. Item Ambrosius libro I. de offitiis. -[c. 27.]+ Fortitudo, que bello tuetur a barbaris patriam, uel domi defendit infirmos, uel a latronibus socios, plena iustitia est. <4 6> -C. VI.+ Prodest latroni uel piratae qui membra eius debilitat. Item Ieronimus super Sophoniam. -[ad c. 1.]+ Si quis fortitudinem latronis, uel piratae eneruat et infirmos reddit, prodest illis sua infirmitas. Debilitata enim membra, quibus prius non bene utebantur, a malo opere cessabunt. <4 7> -C. VII.+ Qui a socio non repellit iniuriam similis est ei, qui facit. Item Ambrosius libro I. de offitiis. -[c. 36.]+ Non in inferenda, sed in depellenda iniuria lex uirtutis -898+ est. Qui enim non repellit a socio iniuriam, si potest, tam est in uicio quam ille, qui facit. Unde S. Moyses hinc prius orsus est temptamenta inbecillae fortitudinis. Nam cum uidisset Hebreum ab Egyptio iniuriam accipientem, defendit ita, ut Egyptium prosterneret, atque in arena absconderet. Salemon quoque ait: "Eripe eum, qui ducitur ad mortem." <4 8> -C. VIII.+ Malorum inpietati fauet qui eis obuiare cessat. Item Anastasius et Damasus. Qui potest obuiare et perturbare peruersos, et non facit, nichil est aliud quam fauere inpietati eorum. Nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obuiare. <4 9> -C. IX.+ Qui diuina mandata contempnunt seueris coherceantur uindictis. Item Calixtus. -[epist. II. ad Episcopos Galliae]+ Iustum est, ut qui diuina contempnunt mandata et inobedientes paternis existunt iussionibus, seuerioribus corrigantur uindictis, quatinus ceteri talia conmittere timeant, et deus gaudeat fraterna concordia, et cuncti sumant seueritatis atque bonitatis exemplum. Nam si (quod absit) ecclesiasticam sollicitudinem uigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto nocebitur. <4 10> -C. X.+ Inperatores cum episcoporum prouisione ecclesiae defensionem aduersus diuitum potenciam debent suscipere. Item ex Concilio Cartaginensi V. -[c. 9.]+ Ab inperatoribus uniuersis iustum est postulandum propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine intermissione fatigatur ecclesia, ut defensores eis aduersus potentias diuitum cum episcoporum prouisione delegentur. -+ -Gratian.+ Ecce, quod nonnumquam est obuiandum peruersis, et iniuria sociorum armis est propulsanda, ut et malis adempta facultas delinquendi prosit, et bonis optata facultas libere consulendi ecclesiae ministretur. Hoc qui non facit, consentit. Unde Augustinus ait in Psalmo LXXXI.: <4 11> -C. XI.+ Non sunt inmunes a scelere qui non liberant eos, quos possunt liberare a facto. Ostendit Propheta nec illos inmunes a scelere esse, qui permiserunt principibus Christum interficere, cum pro multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. Qui desinit obuiare, cum potest, consentit. -899+ <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem uindicta inferenda non sit, multis modis probatur. Mali enim tollerandi sunt, non abiciendi; increpatione feriendi, non corporaliter expellendi. Unde Augustinus ait in libro de uerbis Domini: -[sermone XVIII.]+ <4 1> -C. I.+ Quomodo mali sunt tollerandi, et quomodo ab eis sit recedendum. Tollerandi sunt quidem mali pro pace, nec corporaliter ab eis recedatur; sed spiritualiter exire est facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu cuiusque, salua pace; displicere est non tangere. Non enim prophetae, qui hoc dicebant, populum suum dimiserunt, sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum templum cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Hoc ergo est exire, ore non parcere, hoc est inmundum non tangere, uoluntate non consentire. <4 2> -C. II.+ Quod mali sint tollerandi a bonis. Idem. Tu bonus tollera malum. Nam et Christus Iudam, cum sciret furem esse, tollerauit et ad predicandum misit, eique cum aliis eucharistiam dedit. <4 3> -C. III.+ Pro pace ecclesiae mali sunt tollerandi. Idem super Iohannem. -[tractatu L., ad c. 12.]+ Quid ergo uoluit Dominus noster Iesus Christus, fratres mei, ammonere ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere uoluit, nisi ut malos tolleremus, ne corpus Christi diuidamus? Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas, et, ne contendas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur, sed loculorum dominicorum, sed sacrorum. Sic crimina discernuntur in fure qualiscumque furti et peculatus (peculatus enim dicitur furtum de re publica, et non sic iudicatur furtum rei priuatae, quomodo publicae), quanto uehementius est iudicandus sacrilegus fur, non undecumque tollere hoc est, sed de ecclesia. Qui aliquid de ecclesia furatur Iudae proditori conparatur. <4 4> -C. IV.+ De eodem. Idem. -[serm. XVIII. de uerbis Domini]+ Ecce, inquiunt, dicit Propheta: "Recedite, exite inde, et inmundum ne tetigeritis." Quomodo ergo malos tollerabimus pro pace, a quibus exire et recedere iubemur, ne tangamus inmundum? Nos istam recessionem spiritualiter intelligimus: illi corporaliter. Nam et ego clamo cum  -900+ Propheta; equalia sumus uasa, utitur nobis Deus in dispensatione uestra. Clamamus nos, et dicimus uobis, recedite et exite inde, et inmundum ne tetigeritis, sed contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere inmundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona, salua pace, fieri potest? Et paulo post: -@. 1.+ Ergo, fratres mei, quotquot habetis inter uos, qui adhuc amore seculi pregrauantur, auaros, periuros, adulteros, spectatores nugarum, consultores mathematicorum, phanaticorum, augurum, aruspicum, ebriosos, luxuriosos, quicquid inter uos malorum esse nostis, quantum potestis, inprobate, ut corde recedatis, et redarguite, ut exeatis inde, et nolite consentire, ut inmundum non tangatis. <4 5> -C. V.+ Pacificus est qui corrigit quod potest, uel excludit a se quod non potest. Idem in secundo libro contra Parmenianum, c. 1. Quisquis uel quod potest arguendo corrigit, uel quod corrigere non potest saluo pacis uinculo excludit, uel quod saluo pacis uinculo excludere non potest equitate inprobat, firmitate supportat, hic est pacificus, et ab isto maledicto, quo scriptura dicit: "Vae his, qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam," omnino liber, prorsus securus, penitus est alienus. -@. 1.+ Quomodo, inquit Parmenianus, incorruptus poteris permanere, qui corruptis sociaris? <4 6> -C. VI.+ Quid sit malis sociari. Idem. -[in eodem capite continuo]+ Ita plane, sociatur, id est si mali aliquid cum eis conmittit, aut conmittentibus fauet. Si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. Porro, si addat tertium, ut non sit in uindicando piger, sed uel corripiat iustus in misericordia et arguat, uel etiam, si eam personam gerit, et ratio conseruandae pacis admittit, et coram omnibus peccantes arguat, ut ceteri timeant, remoueatur etiam uel ab aliquo gradu honoris, uel ab ipsa conmunione sacramentorum, et hec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi faciat, plenissimum offitium non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae seueritatis inpleuit. Ubi autem cetera inpediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum, nec approbet factum. <4 7> -C. VII.+ Aliena peccata in ecclesia alicui non preiudicant. Idem in epistola Concilii ad Donatistas. Si quis a catholica ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se uiuere existimet, hoc solo scelere, -901+ quod a Christianitate disiunctus est, non habebit uitam, sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac sancta ecclesia bene uixerit, nichil ei preiudicant aliena peccata; quia in ea unusquisque proprium onus portabit, sicut Apostolus ait. -@. 1.+ Ergo conmunio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensio factorum. Nam si in malis factis non eis quisque consentiat, malus causam suam portat, nec preiudicat alteri, quem in consensione mali operis non habet socium criminis. <4 8> -C. VIII.+ Non te maculat malus, si ei non consentis, sed ipsum redarguis. Idem in sermone -[XVIII.]+ de uerbis Euangelii. A malis disiungimini semper corde: ad tempus caute corpore copulamini. -@. 6.+ Duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas. Hoc est non conmunicare, non consentire; conmunicatur quippe, quando facto eius consortium uoluntatis uel approbationis adiungitur. -@. 2.+ Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultantes arguatis. <4 9> -C. IX.+ Inmundum tangere est peccatis consentire. Item in eodem. Recedite, exite inde, et inmundum ne tetigeritis. Sed contactu cordis, non corporis. Quid enim est tangere inmundum, nisi consentire peccatis? Quid est exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem illorum, quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona, salua pace, fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccauerit? non tetigisti inmundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exigat, congruam, et que unitatem non uiolet disciplinam? existi inde. -@. 1.+ Clamauit Moyses ista, clamauit Ysaias, clamauit Hieremias, clamauit Ezechiel. Videamus, si dimiserunt populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa, et quam uehementer Hieremias increpauit in peccatores et sceleratos populi? Inter eos tamen erat, unum cum eis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat, in eadem sceleratorum hominum congregatione uiuebat; sed clamando exibat inde. Hoc est exire inde, hoc est inmundum non tangere, et uoluntate non consentire, et ore non parcere. <4 10> -C. X.+ Non maculant innocentes facta nocentium, que ab eis credi non possunt. Idem in epistola -[XLVIII.]+ ad Vincentium. Quam magnum est crimen ab istorum innocentium communione separari? Nam et facta nocentium, que innocentibus demonstrari, uel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentes -902+ etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tollerandi sunt, sicut tollerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Iudam usque ad condignum eius exitum tollerauit, et eum sacram cenam cum innocentibus communicare permisit, sicut tollerauerunt Apostoli eos, qui per inuidiam (que ipsius diaboli est uicium) Christum annunciabant. <4 11> -C. XI.+ Mali, quos ecclesia recipit, nec expellit, a bonis sunt tollerandi. Idem in libro I. de unico baptismo. Forte in populo Dei stat iuxta te auarus, raptor, inhians rebus alienis, quem nosti talem, et fidelis est, uel potius fidelis uocatur. Non eum potes de ecclesia pellere, non habes aliquem aditum castigando et corripiendo illum corrigere, accessurus est tecum ad altare. Noli timere: unusquisque onus suum portabit. Item: -@. 1.+ Quomodo (inquis) ferrem quem noui malum? nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres? Ecce, quomodo ferres: adtende Apostolum dicentem: "Unusquisque proprium onus portabit." Liberet te ista sententia. Non enim conmunicares cum illo auariciam, sed conmunicares cum illo Christi mensam. Et quid tibi obesset, si cum illo conmunicares mensam Christi? Apostolus dicit: "Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit:" sibi, non tibi. Sane si iudex es, si iudicandi potestatem accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si ueris documentis testibusque conuincitur, coherce, corripe, excommunica, degrada. -Gratian.+ Est et alia distinctio tollerandorum et cauendorum, quam ex uerbis Augustini licet colligere, dicentis: -[serm. XLIX. de uerbis Domini]+ <4 12> -C. XII.+ Pastor est diligendus, mercenarius tollerandus, latro cauendus. Tres personas dixit Dominus (et debemus illas inuestigare) in euangelio, pastoris, et mercenarii, et furis. Pastorem dixit animam suam ponere pro ouibus, et intrare per ianuam. Furem dixit et latronem ascendere per aliam partem. Mercenarium dixit, lupum uel etiam furem si uideat, fugere, quia non est illi cura de ouibus: mercenarius autem est, non pastor. Ille intrat per ianuam, qui pastor est; ille ascendit per aliam partem, qui fur est; ille uidens eos, qui uolunt oues tollere, timet et fugit, quia mercenarius est, nec illi cura est de ouibus, mercenarius est enim. Si inuenerimus tres istas personas, inuenit sanctitas uestra quos diligatis, quos tolleretis, quos caueatis. Diligendus est pastor, tollerandus est mercenarius, cauendus est latro. -Gratian.+ Ecce, quod mali tollerandi sunt, nec corporali, -903+ sed spirituali uindicta sunt puniendi. Unde, cum discipuli non recepti a Samaritanis ignem celitus super eos deducere uoluerunt, dicentes magistro: "Vis dicimus descendat ignis de celo, et consumat eos?" audierunt: "Nescitis, cuius spiritus estis?" Item: "Omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit." <4 13> -C. XIII.+ Spiritualis carnalem non persequitur, sed e conuerso. Hinc etiam Ieronimus ait. -[in comment. ep. ad Gal. c. 4.]+ Qui secundum carnem natus est, persequebatur spiritualem: numquam uero spiritualis carnalem persequitur, sed ignoscit ei, quasi rusticano fratri. Scit, eum proficere posse per tempus, et si quando Egyptiae filium uiderit irascentem, recordabitur unius patris, qui boues creauit, et culicem, et in magna domo non solum esse uasa aurea et argentea, sed lignea et fictilia uoluit. <4 14> -C. XIV.+ Boni a malis numquam in hac uita penitus possunt separari. Item Augustinus in libro -[IV.]+ de baptismo. -[c. 12.]+ Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis obliuio et arrogantiae quanta iactatio, ut quis se posse credat facere, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania uidelicet a frumento putet se posse discernere? <4 15> -C. XV.+ Presens ecclesia simul recipit bonos et malos. Item Gregorius. -[homilia XXXVIII. Euang.]+ Hec autem uita, que inter celum et infernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium ciues communiter recipit: quos tamen sancta ecclesia et indiscrete suscipit, et postmodum in egressione discernet. Si igitur boni estis, quamdiu in hac uita subsistitis, equanimiter tollerate malos. Nam quisquis malos non tollerat, ipse sibi per intollerantiam testis est, quia bonus non est. Abel enim esse rennuit, quem Cain malicia non exercet. -II. Pars.+ -Gratian.+ Ex his omnibus colligitur, quod malorum uindicta Deo reseruanda est, nec sunt corporaliter puniendi, sed crebra ammonitione, et karitatis beneficio ad correctionem inuitandi. Unde Christus ait in euangelio: "Audistis: quia dictum est in lege," (quem modum ulcionis lex statuit) "Oculum pro oculo, dentem pro dente." Ego autem hanc uicissitudinem tollens, et ad mansuetudinem et karitatis perfectionem uos inuitans, dico uobis: "Nolite resistere malo, sed diligite inimicos uestros, benefacite his, qui oderunt uos, ut sitis filii patris uestri, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos." Hinc Paulus ait: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi." Omnis autem iniquus bonorum est inimicus; omnis enim amicus huius seculi inimicus est Dei. Inimicus autem Dei bonitatis et iusticiae est inimicus, ac per hoc amatorem iusticiae et bonitatis diligere non potest. Cum ergo inimicos diligere, uel illis benefacere, cibum et potum subministrare iubemur: inimicos persequi et punire prohibemur. -@. 1.+ In lege enim ueteris testamenti corporalis pena statuta est: in lege uero euangelii omni -904+ peccanti per penitenciam uenia promittitur. Unde illa a terrore incepit, dicens: "Ego sum Dominus Deus zelotes, uisitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem." Hec uero a lenitate mansuetudinis et misericordiae, ita inquiens: "Beati pauperes spiritu, beati mites, beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur." In illa dicebatur: "Qui fecerit hoc uel illud, morte moriatur." In ista dicitur: "Gaudeo super uno peccatore penitenciam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent penitencia." Item: "Non ueni uocare iustos, sed peccatores." Item: "Estote misericordes, sicut et pater uester misericors est." Inicium quoque predicationis saluatoris nostri, et preconis eiusdem, ad penitenciam peccatores inuitauit. Sic enim uterque exorsus est: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum." Sic et in Actibus Apostolorum, cum Iudei, conpuncti de scelere mortis Christi, dicerent Petro: "Quid faciemus, uiri fratres?" legitur Petrus his respondisse: "Penitenciam agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Et, ut uniuersaliter dicatur, in lege populus ille rudis seruili timore penarum cogebatur: unde et legem in pedagogum accepit. In euangelio autem populus gratiae liber et adultus filiali amore, et hereditatis certitudine ad cultum diuinae seruitutis inuitatur. Unde, cum quidam legem, quasi cohercentem, predicarent esse tenendam simul cum gratia, ait Apostolus: "Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater." -@. 2.+ Hinc etiam Gregorius ait in expositione euangelii: "Simile factum est regnum celorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo." <1 C> <4 16> -C. XVI.+ In lege cuique permittebatur diligere amicum, et odire inimicum. Cum in lege scriptum sit: "Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum," accepta tunc licentia iustis fuerat, ut Dei suosque aduersarios, quanta possent uirtute, conprimerent, eosque iure gladii ferirent. Quod in nouo proculdubio testamento conpescitur, cum per semetipsam ueritas predicat, dicens: "Diligite inimicos uestros, benefacite his, qui oderunt uos." Quid ergo per tauros, nisi ueteris testamenti patres signantur? Nam dum ex permissione legis acceperant, quatinus aduersarios suos odii retributione percuterent (ut ita dicam), quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos cornu corporeae uirtutis feriebant? Quid uero per altilia, nisi patres noui testamenti figurantur? qui dum gratiam internae pinguedinis percipiunt, a terrenis desideriis innitentes, contenplationis penna ad sublimia quasi se subleuant. -Gratian.+ His ita respondetur: Sunt quedam, que salubri tantum ammonitione sunt corripienda, non corporalibus flagellis sunt animaduertenda; sed eorum uindicta diuino examini tantum est reseruanda, quando in delinquentes disciplinam uidelicet exercere non possumus, uel quia non sunt nostri iuris, uel quia illorum crimina, etsi nobis nota sunt, tamen manifestis indiciis probari non possunt. -@. 1.+ De his, qui non sunt nostri iuris, ait Apostolus in epistola prima ad Chorinthios: "Quid enim michi attinet de his, qui foris sunt, iudicare? de his enim Dominus iudicabit." -+ -905+ Quod Augustinus exponens ait: <4 17> -C. XVII.+ Infidelium colloquia et conuiuia non sunt euitanda. Infideles non possumus Christo lucrari, si colloquium eorum uitamus et conuiuium. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus manducauit et bibit. In his uero, qui intus sunt, id est infidelibus, putredo resecanda est. -Gratian.+ Hinc etiam, cum Propheta dicit: "Facit Dominus iudicium omnibus iniuriam patientibus," exponendo addidit Augustinus: "ab his, qui non sunt sui iuris, in quos nequit disciplina exerceri." -@. 1.+ Item, quando multitudo est in scelere, nec salua pace ecclesiae mala puniri possunt, tolleranda sunt pocius, quam uiolata pace ecclesiae punienda. Unde Augustinus ait: -[in libro de fide et operibus, c. 4. et 5.]+ <4 18> -C. XVIII.+ Quedam mala sunt punienda, et quedam tolleranda. Quidam, cum bonorum malorumque conmixtionem in ecclesia demonstratam uel predictam esse perspexerint, et precepta patienciae didicerint, (que nos firmissimos reddunt, ut etiamsi uiderentur in ecclesia zizania, tamen non inpediatur aut fides, aut karitas nostra, et quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, non ideo ipsi de ecclesia recedamus) destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem prepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat, nisi dicere quid cauendum sit, quidue faciendum sit; quodlibet autem quisque faciat non curare. Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur utrisque testimoniis uitam sententiamque moderare, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae tolleremus, et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. Cum uero per negligentiam prepositorum, siue per aliquam excusabilem necessitatem, siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum inpia et perniciosa presumptio, qua estimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur, ueluti mundos sanctosque discipulos ab unitatis conpage quasi a malorum coniunctione separatos, ueniant in mentem illae de scripturis similitudines, et diuina oracula, uel certissima exempla, quibus demonstratum et pronunciatum est, malos in ecclesia bonis permixtos usque in finem seculi tempusque iudicii futuri, malos tollerandos nichilque bonis in unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. -@. 1.+ Cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest pace salua potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae, tunc rursus, neque socordia neque segnitia -906+ dormiamus, sed aculeis preceptorum, que ad seueritatem cohercionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia Domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adiutore dirigentes, nec patienciae nomine torpescamus, nec obtentu diligentiae seuiamus. <4 19> -C. XIX.+ Leuius occulta, seuerius autem ab ecclesia punienda sunt delicta manifesta. Idem contra epistolam Parmeniani. -[lib. III. c. 2.]+ Cum quisque fratrum et Christianorum, intus in ecclesiae societate constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi periculum scismatis nullum est. Infra: -@. 1.+ Quando cuiusquam crimen notum est, et omnibus execrabile apparet, ut uel nullos prorsus, uel non tales habeat defensores, per quos possit scisma contingere, non dormiat seueritas disciplinae. -III. Pars.+ -Gratian.+ Est etiam alia causa, qua correctio uerborum uel uerberum uidetur esse inutilis uel superflua. Predestinati enim ad uitam sine correctione mutantur, sicut Petrus, quem Dominus respiciens nemine corripiente conmouit ad lacrimas. Presciti ad mortem inter flagella deteriores fiunt, sicut Pharao. Bonis ergo superflua, dampnandis inueniuntur hec esse inutilia. His ita respondetur auctoritate Gregorii et Augustini: <4 20> -C. XX.+ Sicut ab oratione cessandum non est, sic nec a correctione. Sicut non est cessandum ab oratione pro eis, quos corrigi uolumus, etiamsi nullo hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et fecit eum suum flere peccatum: ita non est negligenda correctio, quamuis Deus, quos uoluerit, non correctos faciat esse correctos. Tunc autem ex correctione proficit homo, cum miseretur atque adiuuat qui facit, quos uoluerit, etiam sine correctione proficere. Item in Dialogo: -[lib. I. c. 8.]+ <4 21> -C. XXI.+ Soli predestinati saluantur, quod tamen postulando suo labore merentur. Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerint. Sed ea, que sancti uiri orando efficiunt, ita predestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perhennis regni predestinatio ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatinus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare. <4 22> -[C. XXII.]+ Item Augustinus. -[in libro de predestinatione et gratia, c. 15.]+ Nabuchodonosor penitenciam meruit fructuosam. -907+ Nonne post innumeras inpietates flagellatus penituit, et regnum, quod perdiderat, rursus accepit? Pharao autem ipsis est flagellis durior effectus et periit? Hic michi rationem reddat qui diuinum consilium nimium altum sapienti corde diiudicat, cur medicamentum unius medici confectum alii ad interitum, alii ualuerit ad salutem, nisi quia Christi bonus odor aliis est odor uitae in uitam, aliis est odor mortis in mortem? Quantum ad naturam, ambo homines erant. Quantum ad dignitatem, ambo reges. Quantum ad causam, ambo captiuum populum Dei possidebant. Quantum ad penam, ambo flagellis clementer ammoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse diuersos, nisi quod unus Dei manum sentiens in recordatione propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam ueritatem pugnauit arbitrio? <4 23> -[C. XXIII.]+ Idem. Vasis irae numquam Deus redderet interitum, si non spontaneum homo inueniretur habere peccatum, quia nec Deus peccanti homini iuste inferret iram, si homo ex predestinatione Dei cecidisset in culpam. Idem: -@. 1.+ Predestinationem Dei siue ad bonum siue ad malum in omnibus operari ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines quedam necessitas uideatur inpellere, cum in bonis uoluntas sit intelligenda non sine gratia, in malis autem uoluntas intelligenda sine gratia. -@. 2.+ Cum uero aliquos a Deo aut traditos desideriis suis, aut obduratos legimus aut relictos, magnis peccatis suis hoc ipsos meruisse profitemur, quo quia talia eorum crimina precesserunt, ut ipsi sibi penam debuerint, qua eis etiam supplicium uerteretur in reatum. Atque ita nec de iudicio Dei querimur, quo deserit meritos deseri, et misericordiae eius gratias agimus, qua liberat non meritos liberari. -@. 3.+ Vires itaque obedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non predestinauit, sed ideo eum non predestinauit, quia recessurum ab ipsa obedientia esse preuidit. -@. 4.+ Predestinatio quoque Dei semper in bono est, que peccatum sola hominis uoluntate conmissum aut remittendum nouit cum laude misericordiae, aut plectendum cum laude iusticiae. In malis autem operibus nostris sola prescientia Dei intelligenda est, quia, sicut presciuit et predestinauit que ipse fecit, et ut faceremus dedit, ita presciuit tantum, non etiam predestinauit, que nec ipse fecit, nec ut faceremus exegit. -@. 5.+ Hi autem, de quibus dicitur: "Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum," uoluntate exierunt, uoluntate ceciderunt, et quia presciti sunt casuri, non sunt predestinati; essent autem predestinati, si essent reuersuri, et in sanctitate ac ueritate mansuri. Ac per hoc predestinatio Dei multis est causa standi, nemini est causa labendi. -Gratian.+ Non ergo necessitatem facit correctionis uel obdurationis diuina predestinatio seu prescientia, cum boni per gratiam corrigantur, et libero arbitrio mali pereant. Neque -908+ enim, quia predestinatio seu prescientia Dei non falli potest, necessario eueniunt que predestinantur uel presciuntur, sicut nec necessario predestinantur uel presciuntur que futura sunt: sed quia bona absque eius gratia, mala preter eius scientiam euenire non possunt. -@. 1.+ Quamuis ergo conuenienter dicatur, si hec predestinata sunt uel prescita, necessario euenient: non tamen ideo absolute uerum est, necessario euenient que predestinata sunt uel prescita; quia hic necessitas refertur ad rerum euentum, ibi ad intuitum diuinae prescientiae. Unde Augustinus: "Duae sunt," inquit, "necessitates, simplex una, ueluti, necesse est omnes homines esse mortales: altera conditionis, ut, si aliquem ambulare quis scit, eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit, id esse aliter, ac notum est, nequit. Sed hec minime secum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed condicionis adiectio. Nulla enim necessitas cogit incedere gradientem uoluntate, quamuis eum tunc, cum gradiatur, incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid prouidentia presens uidet, id necesse est esse, tametsi nullam naturae habeat necessitatem. At quidem ea futura, que ex libertate arbitrii proueniunt, prescientia contuetur. Hec igitur, ad intuitum relata diuinum, necessaria fiunt per dispositionem diuinae nocionis. Per se uero considerata absolutam naturae suae libertatem non deserunt. Fient igitur proculdubio cuncta, que futura Deus esse prenoscit; sed eorum quedam de libero proficiscuntur arbitrio, que, quamuis eueniant, existendo tamen naturam propriam non amittunt, qua prius, quam fierent, etiam non euenire potuissent." -@. 2.+ His omnibus mala nostra libero asscribuntur arbitrio, cum alibi diuinae asscribantur indignationi. Unde Gregorius: "Cum superna indignatio sese, ut ita dixerim, medullitus mouet, hanc opinio humana non remouet, nec se cuiuslibet utiliter deprecatio obicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim, quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Dominum suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, diuinae iracundiae uim placauit, ad petram Oreb ueniens, et pro aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi Domino irascente non potuit." -@. 3.+ Item Augustinus: "De Tyriis uero et Sydoniis quid aliud possumus dicere, quam non datum esse eis ut crederent, quos credituros fuisse ipsa ueritas docet, si talia qualia apud non credentes facta sunt, uirtutum signa uidissent? Quare autem hoc negatum eis fuerit, dicant, si possunt, qui calumpniantur, et ostendant, cur apud eos Dominus mirabilia, quibus profutura non erant, fecerit, et apud eos, quibus erant profutura, non fecerit. Nos etenim, si ratione facti profunditatem iudicii eius penetrare non possumus, manifestissime tamen scimus, et uerum esse quod dixit, et iustum esse quod fecit, et non solum Tyrios et Sydonios, sed etiam Corozaim et Bethsaida potuisse conuerti, et fideles ex infidelibus fieri, si hoc in eis Dominus uoluisset operari. Neque enim ulli falsum uideri potest, quod ueritas ait: 'Nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo.' Item qui per Prophetam plebi Iudaicae promisit: 'Ecce, ego sepiam uias tuas spinis, et muniam eas lapidibus quadris,' id est adimam tibi facultatem peccandi. Idem per Psalmistam de dampnandis dixerat: 'Fiant uiae eorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens -909+ eos.' Sed in his omnibus uicia nostra humanae asscribuntur mentis arbitrio, quod diuina clementia in electis misericorditer uertit ad bonum, in dampnandis iuste relinquit ad malum. Sicut ergo, quamuis certissime sciamus, neminem ultra terminum a Deo sibi prefixum esse uicturum, omnibus tamen languentibus non incongrue medemur: sic, quamuis nemo saluetur, nisi predestinatus ad uitam, omni tamen delinquenti est adhibenda correctio. nec malorum est negligenda disciplina." Unde idem Augustinus Bonifatio: <4 24> -C. XXIV.+ Non semper in eos, qui peccant, uindicta exercenda est. Ipsa pietas, ueritas, karitas, nos non permittit contra Cecilianum eorum hominum accipere testimonium, quos in ecclesia non uidemus, cui Dominus perhibet testimonium. Quos enim diuina testimonia non secuntur, pondus humani testimonii perdiderunt. Item: -@. 1.+ Molestus est medicus furenti frenetico, et pater indisciplinato filio: ille ligando, ille cedendo, sed ambo diligendo. Si autem illos negligant, et perire permittant, ista pocius falsa mansuetudo est crudelitas. Item: -@. 2.+ Quapropter si potestate, quam propter religionem ac fidem, tempore quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, qui inueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et scismatibus coguntur intrare, non quia coguntur reprehendant, sed quo coguntur adtendant. Conuiuium Domini est unitas corporis Christi non solum in sacramento altaris, sed etiam in uinculo pacis. In eodem: -@. 3.+ Theodosius inperator legem generaliter in omnes hereticos promulgauit, ut quisquis eorum episcopus uel clericus ubilibet esset inuentus, decem libris auri mulctaretur. Item: -@. 4.+ Si duo aliqui in una domo simul habitarent, quam certissime sciremus ruituram, nobisque id prenunciantibus nollent credere, atque in ea manere persisterent, si eos inde possemus eruere uel inuitos, quibus inminentem illam ruinam predemonstrauimus, ut ulterius redire sub eius periculum non auderent, puto, nisi faceremus, non inmerito crudeles iudicaremur. Porro, si illorum unus nobis diceret, quando intraueritis eruere nos, me ipsum continuo trucidabo; alter autem nec exire quidem inde, nec erui uellet, sed neque necare se auderet; quid eligeremus, utrum ambos ruinae obprimendos relinquere, an, uno saltim per nostram operam liberato, alterum non nostra culpa, sed sua pocius interire? Nemo est tam infelix, qui non quid fieri in talibus rebus oporteat facillime iudicet. Item post pauca: -@. 5.+ Quod si plurimi essent in domo ruitura, et inde saltim unus liberari posset, atque, id cum facere conarer, alii semetipsos precipitio necarent, dolorem de ceteris, uerum de unius saltim -910+ salute consolaremur; non tamen, ne se ipsos alii perderent, perire uniuersos nullo liberato permitteremus. Quid igitur de opere misericordiae, quod pro uita eterna adipiscenda et pena eterna uitanda hominibus deberemus inpendere, iudicandum est, si pro salute ista non solum temporali, sed etiam breui et ad tempus exiguum liberanda sic nos subuenire hominibus ratio uera et benigna conpellit? Item: -@. 6.+ Si (inquiunt Donatistae) oportet, ut nos extra ecclesiam et aduersus ecclesiam fuisse peniteat, ut salui esse possimus, quomodo post istam penitenciam apud uos clerici uel etiam episcopi permanemus? Hoc non fieret, quoniam reuera (quod fatendum est) fieri non deberet, nisi pauci ipsa conpensatione sanarentur. Sed sibi hoc dicant, et multo maxime doleant humiliter, qui in tanta morte precisionis iacent, ut isto quodam uulnere matris catholicae reuiuiscant. Cum enim precisus ramus inseritur, fit aliud uulnus in arbore, quo possit recipi, ut uiuat, qui sine uita radicis peribat; sed cum receptus recipienti coaluerit, et uigor consequitur et fructus; si autem non coaluerit, ille quidem arescet, sed uita arboris permanebit. Est enim et tale inserendi genus, ut nullo preciso ramo, qui intus est, ille, qui foris est, inseratur; non tamen nullo, sed uel leuissimo uulnere arboris. Ita ergo et isti, cum ad radicem catholicam ueniunt, nec eis, postquam uix erroris sui penitet honor clericatus aut episcopatus aufertur, si quidem fit aliquid tamquam in cortice arboris matris contra integritatem seueritatis; uerumtamen, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, ad Dei misericordiam precibus fusis, coalescente pace ramorum suorum, karitas cooperuit multitudinem peccatorum. Et paulo post: -@. 7.+ Verum in huiusmodi causis, ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus malis sanandis sincera karitas subueniat. Habeant ergo de preterito detestabili errore, sicut Petrus habuit de mendacii timore, amarum dolorem, et ueniant ad ecclesiam Christi ueram, id est catholicam matrem: sint in illa clerici, sint episcopi utiliter, qui contra eam fuerunt hostiliter. Non inuidemus, imo amplectimur, hortamur, optamus, et quos in uiis aut sepibus inuenimus, intrare cogimus, et sic nondum quibusdam persuademus, quia non res eorum, sed ipsos querimus? <4 25> -C. XXV.+ Medicinali seueritate mali coguntur ad bonum. Idem Fausto. -[epist. CLXVII.]+ Quid faciet ecclesiae medicina, salutem omnium materna karitate conquirens, tamquam inter freneticos et -911+ lethargicos estuans? Numquid contempnere, numquid desistere uel debet, uel potest? Utrisque si necesse est sit molesta, que neutris est inimica. Nam et frenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari, sed perseuerat diligentia karitatis freneticum ligare, lethargicum stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur. Ambo molestari, quamdiu egri sunt, indignantur, sed ambo sanati gratulantur. In eodem: -@. 1.+ Catholici esse non incipiunt, nisi heretici destiterint esse. Neque enim sacramenta eorum inimica sunt nobis, que in illis nobis communia sunt, quia non humana sunt, sed diuina. Proprius error eorum est auferendus, quem male inierunt, non sacramenta, que similiter acceperunt, que ad penam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Ecce, quod crimina sunt punienda, quando salua pace ecclesiae feriri possunt; in quo tamen discretio adhibenda est. Aliquando enim delinquentium multitudo diu per patienciam ad penitenciam est expectanda: aliquando in paucis est punienda, ut eorum exemplo ceteri terreantur, et ad penitenciam prouocentur. Hinc, cum discipuli celesti igne Samaritanos uellent consumere, prohibiti sunt, et Samaritani ad penitenciam sunt expectati, ut Christo predicante conuerterentur ad fidem. Unde Ambrosius ait: -[lib. VII. commentariorum ad c. 9. Lucae u. 54.]+ <1 C> <4 26> -C. XXVI.+ Non semper est in eos, qui peccant, uindicta exercenda. Quod Christus discipulos increpauit, quia ignem descendere super eos gestiebant, qui ipsum non receperant, ostenditur nobis, non semper in eos, qui peccant, uindicandum, quia nonnumquam amplius prodest clementia, tibi ad pacientiam, quam lapso ad correctionem. Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur; nec discipuli peccant, qui legem secuntur. Sciebant enim et Finees reputatum ad iusticiam, quod sacrilegos interemerat, et ad preces Helyae ignem descendisse de celo. -Gratian.+ Potest in hac prohibitione Apostolorum aliud intelligi. Apostoli non zelo iusticiae, sed amaritudinis odio ob iniuriam suae expulsionis uindicandam Samaritanos igne uoluerunt consumere; Dominus autem uolens eos iniuriam propriae personae cum patiencia et gaudio tollerare, iniuriam uero seruitutis diuinae non inultam relinquere, ait: "Nescitis, cuius spiritus estis?" Hinc etiam Petrus, qui, cum aliis audierat: "Beati eritis, cum maledixerint uobis homines, et dixerint omne malum aduersum uos; gaudete in illa die, et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in celis," contumelias sibi illatas cum gaudio suscipiebat; peccata uero, que in Deum conmittebantur, acerrime puniebat. Unde Ananiam et Saphiram Spiritui sancto mentientes mortis sentencia perculit. Sic etiam Paulus, dum a suo contemptu pia ammonitione et multimoda conmendatione sui Chorinthios reuocaret, magum illum Elymam qui credituros a fide retrahebat, cecitate percussit, ut ceteri perterriti predicationem eius non inpedirent, sed in Christum credentes -912+ animae cecitatem effugerent. Et Chorinthium illum fornicatorem, quia in Deum peccauerat, sathanae ad uexandum tradidit. Hinc etiam Gregorius scribit Ianuario Episcopo, reprehendens eum, quod ob iniuriam propriae personae quendam excommunicauerat, dicens: -[l. II. Indict. 10. epist. 34.]+ <4 27> -C. XXVII.+ Pro iniuria propria episcopo aliquem excommunicare non licet. Inter querelas multiplices Ysidorus uir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit, dum a clerico tuo, qui presens erat, uoluissemus addiscere, pro nulla alia causa, nisi pro eo, quod te iniuriauerat, factum innotuit. Que res nos uehementer afflixit, quia, si ita est, nichil te cogitare de celestibus ostendis, sed terrenam te habere conuersationem significas, dum pro uindicta propriae iniuriae (quod sacris regulis prohibetur) maledictionem anathematis inuexisti. Unde de cetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione tuae iniuriae inferre denuo non presumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea esse uindicandum. -Gratian.+ Hinc idem in omeliis, ostendens, quod peccata, que in Deum uel in proximum conmittuntur, a nobis punienda sunt, ea uero, quibus in nos delinquitur, patienter tolleranda, uel potius dissimulanda sunt ait: <4 28> -C. XXVIII.+ Valde offendit qui dominica debita inpune dimittit. Si is, qui prelatus est, debitori dominico culpas inpune dimittit, non mediocriter profecto offendit, qui debita celestis regis et Domini sua presumptione resoluit. Ea namque, que in nobis conmittuntur, facile possumus dimittere; ea uero, que in Deum conmissa sunt, cum magna discretione, nec tamen sine penitencia possumus relaxare. -V. Pars.+ -Gratian.+ Semel uero culpa remissa recidiuo dolore iterum ad animum reuocari non debet. Unde Gelasius Gerontio, Iohanni, Germano et Petro Episcopis: <4 29> -C. XXIX.+ Iniuria, cui semel remittitur, iterum reuocari non debet. Si illic, ubi hec acta sunt, presentibus utrisque constiterit, et satisfecisse Stephanum, et supplicatione suscepta eum, qui male tractatus est, ignouisse, semel in abolitione missa punitio recidiuo dolore non debet iterari, diuinae scilicet imitatione clementiae, que dimissa peccata in ulcionem redire non patitur. Sin uero nichil uel de satisfactione probabitur, uel de remissione transactum dilectionis uestrae sermone monstretur, quatinus, siue nunc saltim poterit conpetens satisfactio prouenire, illud pocius exerceatur, ubi animum sanare possit afflicti, siue irremissibilis prestat acerbitas, ibidem nichilominus uindicetur, ubi plectibilis est orta presumptio. -913+ -VI. Pars.+ -Gratian.+ Sed obicitur illud Ambrosii: "Ad preces Helyae ignis descendit de celo, ut Prophetae uindicaretur iniuria." Quod tunc intelligitur factum, quando Achab rex Israel post sterilitatem illam trium annorum et sex mensium, que facta est, quando precibus Helyae celum clausum est annis tribus et mensibus sex, misit duos quinquagenarios ad Helyam, qui dicerent ei: "Homo Dei, rex Israel uocat te, qui ait: Si homo Dei sum, descendat ignis de celo, et consumat uos, et statim ignis de celo descendit, et consumpsit eos." Quo facto non cuius meriti apud Deum esset uoluit ostendere, sed quod ille esset uerus Deus, quem colebat, non ille, ad cuius culturam stupro corporis proprii Iezabel nonnullos prouocabat, euidentissimis indiciis monstrare curauit. Iniuria ergo Prophetae non alia, quam iniuria ipsius Domini intelligitur, que in paucis uindicanda est, ut ceteri terreantur. Item obicitur illud Siluerii: -[ad Amatorem Episcopum]+ <4 30> -C. XXX.+ Guilisarius patricius noster mandauit me ad se uenire pacifice pro quibusdam ecclesiasticis dispositionibus in palacium principis, et ad primum et ad secundum uelum retinuit omnem clerum et populum, qui mecum ueniebat, et nullum permisit introire, nisi me solum, et Vigilium diaconem nostrum. Me uero ui retento, et ante predictam patriciam deducto, miserunt in exilium, in quo modo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae. Ego tamen non dimisi, nec dimitto propterea offitium meum, sed cum episcopis, quos congregare potui, eos, qui talia erga me egerunt, anathematizaui, et una cum illis apostolica auctoritate statui, nullum umquam taliter decipiendum, sicut deceptus sum, et, si aliquis deinceps ullum umquam episcoporum taliter deceperit anathema maranatha fieret in conspectu Dei et sanctorum angelorum. Idem Vigilio: -@. 1.+ Habeto itaque cum his, qui tibi consentiunt, plenae dampnationis sentenciam, sublatumque tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus iudicio et apostolica a nobis auctoritate dampnatus. -Gratian.+ Sed et hic non suam, sed ecclesiae iniuriam ultus est. Quod autem peccatum populi in paucis puniendum sit, Moyses exemplo docuit, qui peccatum ydolatriae in paucos cultores uituli uindicauit, morte paucorum expians peccata multorum, in presens terrens, in posterum disciplinam sanctiens. Sic et ipse Christus peccata totius populi morte paucorum puniuit, dum pro fornicatione totius populi una die XXIII. milia perierunt. Sic et pro peccato murmurationis uel temptationis nonnulli puniti sunt, ut eorum exemplo ceteri ad penitenciam cogerentur. Sic et cottidie nonnullos punit Deus, ut diuina prouidentia etiam circa humana uigilare cognoscatur, et nonnullos etiam per longa tempora ad penitenciam expectat, ut patienciam suae benignitatis nobis ostendat. Sic Helyas etiam culturam Baal uindicauit, sacerdotes et prophetas eius interficiendo, morte auctorum expians peccata imitantium populorum. -@. 1.+ Quod uero peccata, que publicis indiciis deseruntur, punienda non sint, illo exemplo probatur, quo Christus, qui Iudam solus furem nouerat, non abiecisse, sed patienter tollerasse asseritur. -914+ Unde Ambrosius super primam epistolam ad Chorinthios -[cap. S.]+ ait: <4 31> -C. XXXI.+ Iudicis non est sine accusatore dampnare. Si quis potestatem non habet quem scit reum abicere, uel probare non ualet, inmunis est, et iudicis non est sine accusatore dampnare, sicut Christus non abiecit Iudam. -Gratian.+ Similiter non est ferenda sentencia, quando multitudo est in causa, uel quando ille peccat, qui sociam habet multitudinem. Unde Augustinus in libro II. -[c. 2.]+ contra Parmenianum: <4 32> -C. XXXII.+ Quod a multitudine peccatur, uel ab eo, qui multitudinem habet sociam, ab ecclesia non punitur, sed defletur. Non potest esse salubris a multis correctio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem. Cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nichil aliud restat bonis, quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod Ezechieli sancto reuelatur, illesi euadere ab illorum uastatione mereantur. Et infra: -@. 1.+ Reuera cum contagio peccandi multitudinem inuaserit, diuinae disciplinae seuera misericordia necessaria est. Nam consilia separationis et inania sunt, et perniciosa atque sacrilega, quia inpia et superba sunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos. Et infra: -@. 2.+ Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est, et maxime, si occasionem atque oportunitatem prebuerit aliquod flagellum desuper Domini, quo eos appareat pro suis meritis uapulare. -Gratian.+ Precepta uero euangelica de dilectione inimicorum, et misericordia inpendenda proximis, exhortationes quoque Apostoli de cibandis uel potandis inimicis, non eatenus intelligenda sunt, ut peccandi relaxetur inpunitas, sed ut delinquenti correctio et naturae ministretur subsidium, donec per sentenciam iudicis, adempta spe correctionis, malorum tollatur exercitium. In hoc ergo iubemur diligere inimicos, et miseri eorum, ut de eorum perditione doleamus, eorum salutem desideremus, et pro illorum correctione cottidie laboremus et oremus, penitentibus solacia inpendamus, alter alterius onera portantes; ut non pertinaces et in malo persistentes inpunitate donemus. Sicut enim erga penitentes non seueri, sed misericordes esse monemur, iuxta illud: "Noli esse nimis iustus, quia est iustus qui perit in iusticia sua," et iterum: "Iudicium sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam;" et item illud Apostoli in secunda epistola ad Chorinthios: "Cui aliquid donastis, et ego. Nam et ego si quid donaui, propter uos donaui, ac si ipse Christus donaret, ut non circumueniamur a sathana, Non enim ignoramus cogitationes eius," qui quos nequit consentiendo decipere facit nimis asperos, sicut, inquam, penitentibus, ut dictum est, misericordes esse iubemur, sic inpenitentibus et obstinatis in malo inpendere prohibemur misericordiam. -915+ Unde Ambrosius in libro de offitiis: <4 33> -C. XXXIII.+ De iusta et iniusta misericordia. Est iniusta misericordia. Denique in lege scriptum est de quodam: "Non misereberis illius, "et in libris Regum legitur, quia Saul contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat diuina sentencia seruari. Ita, si quis latronem filiis deprecantibus motus, et lacrimis coniugis eius inflexus absoluendum putat cui adhuc latrocinandi aspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio qui liberat multorum exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, uincula dissoluit, laxat exilium? cur latrocinandi qua potest clementiori uia non eripit facultatem, qui uoluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos, hoc est accusatorem et reum, pari periculo de capite decertantes, alterum, si non probasset, alterum, si esset ab accusatore conuictus, si non id, quod iusticiae est, iudex exequatur: sed miseretur alterius, aut dampnabit probantem, aut, dum accusatori fauet, quod probare non possit, addicet innoxium; non potest igitur hec dici iusta misericordia. In ipsa ecclesia, ubi maxime quis misereri debet, teneri quam maxime debet forma iusticiae, ne quis a consortio criminationis abstractus, breui lacrimula atque ad tempus parata, uel etiam uberioribus fletibus communionem, quam plurimis debet postulare temporibus a facilitate sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget indigno, ad prolapsionis contagium prouocat uniuersos? Facilitas enim ueniae incentiuum tribuit delinquendi. -+ <4 34> -C. XXXIV.+ Non debemus in mala causa pauperi misereri. Item Augustinus in libro Psalmorum. -[Psal. 32.]+ Ne amisso iudicio sis pauperi in mala causa misericors, cuius si parcis saccello, percutis cor, et tanto nequiorem reddis, quanto iustum fauere uidet sibi. <4 35> -C. XXXV.+ Homini est miserendum, peccatori est irascendum. Idem. Duo ista nomina cum dicimus, homo peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe: et quia homo, miserere, nec omnino liberabis hominem, nisi eum persecutus fueris peccatorem. Huic offitio omnis inuigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata est, non solum episcopo regenti plebem suam, -916+ sed etiam pauperi regenti domum suam, diuiti regenti familiam suam, marito regenti coniugem suam, patri regenti prolem suam, iudici regenti prouinciam suam, regi regenti gentem suam. Et paulo post: -@. 1.+ Ita nulli homini claudenda est misericordia, nulli peccato inpunitas relaxanda. Hinc itaque intelligendum est, quam non sit contempnenda elemosina, que quibusque pauperibus iure humanitatis inpenditur, quandoquidem Dominus subleuabat indigentiam pauperum etiam his loculis, quos ex opibus inplebat aliorum. Et paulo post: -@. 2.+ Non ergo suscipiamus peccatores, propter quod sunt peccatores, sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione tractemus; persequamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem naturam. -Gratian.+ Item illud euangelii, quod obiciebatur: "Qui gladio usus fuerit gladio cadet," Augustinus exponit in libro 2. contra Manicheos, -[cap. 70.]+ ita dicens: <4 36> -C. XXXVI.+ Qui dicatur gladium accipere. Ille gladium accipit, qui, nulla superiori ac legitima potestate uel iubente, uel concedente, in sanguinem alicuius armatur. -VII. Pars.+ -Gratian.+ Porro illud Ieronimi, quo ecclesia negatur aliquem persequi, non ita intelligendum est, ut generaliter ecclesia nullum persequatur, sed quod nullum iniuste persequatur. Non enim omnis persecutio culpabilis est, sed rationabiliter hereticos persequimur, sicut et Christus corporaliter persecutus est eos, quos de templo expulit. Unde Augustinus ait Vincentio Donatistae: <4 37> -C. XXXVII.+ Potestatis offitio utiliter inquieti corriguntur. Nimium sunt inquieti, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi michi non uidetur inutile. Nam de multorum iam correctione gaudemus. Et post pauca: -@. 1.+ Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus freneticum factum currere in preceps uideret, nonne tunc pocius malum pro malo redderet, si sic eum ire permitteret, quam si corrigendum curandumque ligaret? Et tamen ei tunc molestissimus et aduersissimus uideretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset. Sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto minus sibi pepercisse sensisset. Et post pauca: -@. 2.+ At quibusdam ista non prosunt. Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia? Item post aliqua: -@. 3.+ Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui uerberat, inimicus. Meliora sunt uulnera amici, quam oscula -917+ inimici. Melius est cum seueritate diligere, quam cum lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iusticiam negligebat, quam esurienti panis frangitur, ut iniusticiae seductus adquiescat. Item post pauca: -@. 4.+ Putas, neminem debere cogi ad iusticiam, cum legas patremfamilias dixisse seruis: "Quoscumque inueneritis cogite intrare;" cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad ueritatem cognoscendam et tenendam magna uiolentia Christi cogentis conpulsum esse. Item post pauca: -@. 5.+ Et noueritis furem aliquando auertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello errantia pecora reuocare. Item: -@. 6.+ Si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in libris sanctis: "Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar." Aliquando ergo et qui eam patitur iniustus est, et qui eam facit iustus est. Sed plane sepe et mali persecuti sunt bonos, et boni malos; illi nocendo per iniusticiam, illi consulendo per disciplinam; illi inmaniter, illi temperanter; illi seruientes cupiditati illi karitati. Nam qui trucidat non considerat quemadmodum secet. Ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. Occiderunt inpii Prophetas: occiderunt inpios et Prophetae. Flagellauerunt Iudei Christum: Iudeos flagellauit et Christus; traditi sunt Apostoli ab hominibus humanae potestati: tradiderunt Apostoli homines potestati sathanae. In his omnibus quid adtenditur, nisi eorum quis pro ueritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi? Et paulo post: -@. 7.+ Constantinus inperator constituit, ut res conuictorum et unitati peruicaciter resistentium fisco uendicarentur. Et post pauca: -@. 8.+ Certe nullius crimen maculat nescientem. Item: -@. 9.+ Facta nocentium, que innocentibus demonstrari uel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, sed propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos boni sunt deserendi, sed propter bonos mali sunt tollerandi, sicut tolerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant. -+ <4 38> -C. XXXVIII.+ Heretici ad salutem etiam inuiti sunt trahendi. Item Donato Presbitero. -[epist. CCIV.]+ Displicet tibi, quod traheris ad salutem Dei, cum tamen multos nostros traxeris ad perniciem? Quid enim uolumus, nisi te conprehendi, et presentari, et seruari, ne pereas? Quod autem in corpore lesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti, et te ad terram grauiter collisisti. Nam utique alius, qui adductus est tecum, collega tuus illesus uenit, quia ipse sibi talia non fecit. Sed neque putas hoc tibi fieri debuisse, -918+ quia neminem existimas cogendum ad bonum. Adtende quid dixerit Apostolus: "Qui episcopatum desiderat bonum opus desiderat." Et tamen tam multi ut episcopatum suscipiant tenentur inuiti, producuntur, includuntur, patiuntur tanta que nolunt, donec eis adsit uoluntas suscipiendi operis boni. Quanto magis uos ab errore pernicioso, in quo uobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad ueritatem uel cognoscendam, uel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne nequissime pereatis? -@. 1.+ Dicis, Dominum dedisse arbitrium liberum, ideo non debere hominem cogi ad bonum. Quare ergo illi, de quibus supra diximus, coguntur ad bonum? Adtende ergo et considera quod non ideo uoluntas bona misericorditer inpenditur, ut mala uoluntas hominis diligatur. Nam quis nesciat, nec dampnari hominem, nisi merito malae uoluntatis, nec liberari, nisi bonam habuerit uoluntatem? Non tamen ideo qui diliguntur malae suae uoluntati inpune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi, et ad bonum cogendi. Nam, si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur, et ad terram repromissionis conpellebantur? Si uoluntas mala suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima uoluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut cecaretur, et cecatus est, ut mutaretur, et mutatus est, ut mitteretur, missus est, ut qualia fecerat in errore, talia pro ueritate pateretur? Si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum uerbis corripere, sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus ac domitus dirigatur? Unde idem Salomon dicit: "Tu percutis eum uirga, animam autem eius liberas a morte." Si mala uoluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur negligentes pastores, et dicitur eis: "Errantem non reuocastis, perditum non requisistis?" Et uos oues Christi estis; characterem dominicum portatis in sacramento, quod accepistis; sed erratis et peritis. Non ideo uobis displiceamus, quia reuocamus errantes, et querimus errantes perditos. Melius enim facimus uoluntatem Domini monentis, ut uos ad eius ouile redire cogamus, quam consentiamus uoluntati errantium, ut perire uos permittamus. -@. 2.+ Noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dixisse: Sic uolo errare, sic uolo perire. Melius hoc omnino non permittimus, quantum possumus. Modo, quo quod te in puteum, morereris, misisti, utique libera uoluntate fecisti. Sed quam crudeles essent serui Dei, si huic malae uoluntati tuae te permitterent, et non te de illa morte liberarent? Quis eos -919+ non merito culparet? Quis non inpios recte iudicaret? Et tamen tu te uolens in aquam misisti, ut morereris; illi te nolentem leuauerunt de aqua, ne morereris. Tu fecisti secundum uoluntatem tuam, sed in perniciem tuam; illi contra uoluntatem tuam, sed contra mortem tuam. Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis, qui eos diligunt, seruetur: quanto magis illa spiritualis, in cuius desertione mors eterna metuitur? Quamquam et in ista morte, quam tu ipse tibi uoluisti inferre, non solum ad tempus, sed etiam in eternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et indiuiduam karitatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse inferre mortem debuisti. Considera scripturas diuinas, et discute quantum potes, et uide, utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis mala tanta perpessi sunt, qui eos ad interitum, non ad uitam, quo conpelleris, adigebant. Et post pauca: -@. 3.+ Repetis, sicut audio, quod in euangelio scriptum est, recessisse a Domino LXX. discipulos, et arbitrio suae malae atque inpiae discessionis fuisse permissos; ceterisque duodecim, qui remanserant, fuisse responsum: "Numquid et uos uultis abire?" Et non adtendis quia tunc primum ecclesia nouello germine pullulabat, nondumque conpleta fuerat illa prophetia: "Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei?" Quod utique quanto magis inpletur, tanto maiore ecclesia utitur potestate, ut non solum non inuitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc Dominus significare uolebat, qui, quamuis magnam haberet potestatem, prius tamen elegit conmendare humilitatem. Hoc et in illa conuiuii similitudine satis euidenter ostendit, ubi misit ad inuitatos, et noluerunt uenire, et ait seruo: "Exi cito in plateas et uicos ciuitatis, et pauperes ac debiles, cecos et claudos introduc huc. Et ait Domino seruus: Factum est, ut inperasti, et adhuc locus est. Et ait Dominus seruo: Exi in uias et sepes, et conpelle intrare, ut inpleatur domus mea." Vide nunc, quemadmodum de his, qui primi uenerant, dictum est: introduc eos; nunc dictum est: conpelle. Ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent uires etiam conpellendi. <1 C> <4 39> -C. XXXIX.+ Heretici utiliter patiuntur que utiliter catholici inferunt. Idem super Iohannem. -[tractatu XI. ad c. 3.]+ Quando uult Deus concitare potestates aduersus hereticos, aduersus scismaticos, aduersus dissipatores ecclesiae, aduersus exsufflatores Christi, aduersus blasphematores Christi baptismi non mirentur. Quia Deus uocitat, ut a Sara uerberetur Agar, cognoscat se Agar, ponat -920+ ceruicem; que, cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit: "Quid tibi est Agar, ancilla Sarae?" Cum conquesta esset de domina, quid audiuit ab angelo: "Reuertere ad dominam tuam." Ad hoc ergo affligitur, ut reuertatur, atque utinam reuertatur, quia proles eius, sicut Iacob, cum fratribus hereditatem tenebit. Mirantur autem, quia conmouentur potestates Christianae contra dissipatores detestandos ecclesiae. Si non mouerentur, quomodo redderent rationem de inperio suo Deo? Intendat karitas uestra quid dicam, quia hoc pertinet ad reges seculi Christianos, ut temporibus suis pacatam uellent suam matrem ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Et paulo post: -@. 1.+ Nabuchodonosor rex decreuit, dicens: "Quicumque dixerint blasphemiam in deum Sydrac, Mysac, et Abdenago, in interitu erunt, et domus eorum in dispersione." Ecce quomodo rex alienigena seuit, ne blasphemetur Deus Israel, qui potuit tres pueros de igne liberare. Et nolunt, ut seuiant reges Christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Et infra: -@. 2.+ Quomodo ergo reges isti non moueantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed se ipsos de flamma gehennae, quando uident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis? quando audiunt dici Christiano: Dic te non esse Christianum? Talia facere uolunt, sed saltim talia pati nolunt. Nam uidete, qualia faciunt, et qualia patiuntur; occidunt animas, affliguntur in corpore; sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur. <4 40> -C. XL.+ Ecclesia ratione hereticos persequitur. Idem contra Petilianum. -[lib. II. c. 79.]+ Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. Quia uero interrogas, que sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit uox in Psalmo dicentis: "Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar." Quere itaque causam, et modum persecutionis, et noli tanta impericia malorum generaliter persecutores reprehendere. -[c. 82.]+ Non enim persequimur uos, nisi quemadmodum ueritas persequitur falsitatem. Item: -[c. 1O.]+ -@. 2.+ Petilianus dixit, si Apostoli persecuti sunt aliquem, aut aliquem tradidit Christus? Augustinus respondit: Possem quidem dicere, ipsum sathanam omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit Apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus sit saluus in die Domini Iesu, item alios, de quibus dicit: "Quos tradidi sathanae, ut discant non blasphemare." Et Dominus flagellatos expulit de templo inprobos mercatores, ubi etiam connexum est testimonium -921+ scripturae dicentis: "Zelus domus tuae comedit me." Ecce, inuenimus Apostolum traditorem, Christum persecutorem. -[c. 19.]+: -@. 3.+ Quare per uiolentissimas turbas etiam ultro inprobi estis ecclesiis catholicis, ubi potueritis aduertere quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat? Sed dicitis, uos loca uestra defendere, et resistitis fustibus et cedibus, quibuscumque potueritis. Quare non audistis ibi uocem Domini dicentis: "Ego autem uobis dico, non resistere malo?" Aut, si fieri potest, ut aliquando recte per uim corporalem resistatur uiolenti, nec ideo preceptum uioletur, quod audiuimus a Domino: "Ego autem dico uobis, non resistere malo:" cur non etiam hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates de sedibus, que illicite usurpantur uel ad iniuriam Dei retinentur, pius expellat inpium, et iustus iniustum? Neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Helya, quomodo ipse Helyas a rege nequissimo, aut, quia flagellatus est Dominus a persecutoribus, passionibus eius conparandi sunt quos ipse de templo flagellatos eiecit. -@. 4.+ Restat ergo, ut nichil aliud requirendum esse fateamini, nisi utrum iuste, an inpie feceritis, non miremini, si non desunt ministri Deo, per quos flagellemini, quia persecutionem patimini non a nobis, sed, sicut scriptum est, ab ipsis factis uestris. Et infra: -@. 5.+ De persecutione uestra querela sedabitur, si cogitetis prius et intelligatis, non omnem persecutionem esse culpabilem. Alioquin non laudabiliter diceretur: "Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar." Nam cottidie uidemus et filium de patre tamquam de persecutore suo conqueri, et coniugem de marito, et seruum de domino, et colonum de possessore, et reum de iudice, et militem uel prouincialem de duce uel rege, cum illi plerumque ordinatissima potestate homines sibi subditos per terrores leuium penarum a grauioribus malis prohibeant atque conpescant, plerumque autem a bona uita, et a bonis factis minando et seuiendo deterreant. Sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt; cum autem a bono et licito, persecutores et obpressores sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus correctionis excedat. <4 41> -C. XLI.+ A regibus terrae contra inimicos suos ecclesia auxilium petat. Idem in epistola -[XLVIII.]+ ad Vincentium. Non inuenitur exemplum in euangelicis et apostolicis litteris, aliquid petitum a regibus terrae pro ecclesia contra inimicos ecclesiae. Quis negat non inueniri? Sed nondum implebatur illa prophetia: "Et nunc reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram." Adhuc enim inplebatur illud, quod in eodem psalmo paulo superius legitur: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt -922+ inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum." Verumtamen si facta preterita in propheticis libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo, qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus prefiguratum est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martirum illud inplebatur, quod figuratum est, quando rex memoratus pios et iustos cogebat adorare symulacrum, et recusantes in ignem mittebat. Nunc illud inpletur, quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conuersus ad honorandum Deum uerum decreuit in regno suo, ut, quicumque blasphemaret Deum Sydrach, Mysach et Abdenago, penis debitis subiaceret. Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos patiuntur Christiani pro inpiis. Posterius uero tempus illius regis tempora regum fidelium, quos patiuntur inpii pro Christianis. Sed plane in eis, qui sub nomine Christi erant seducti a peruersis, ne forte oues Christi sint errantes, ad gregem aliter reuocandae sint, temperata seueritas, et magis mansuetudo seruatur, ut cohercione exiliorum atque dampnorum ammoneantur considerare, quid et quare patiantur, et discant preponere rumoribus et calumpniis hominum scripturas, quas legunt. Quis enim nostrum, quis uestrum non laudat leges ab inperatoribus datas aduersus sacrificia paganorum? Et certe longe ibi pena seuerior constituta est. Illius quippe inpietatis capitale supplicium constitutum est. De uobis autem corripiendis atque cohercendis habita ratio est, qua pocius ammoneremini ab errore discedere, quam pro scelere puniremini. -+ <4 42> -C. XLII.+ Malos ecclesia iuste persequitur. Idem eiusdem ad Bonifatium Comitem. -[ep. L.]+ Si ecclesia uera ipsa est, que persecutionem patitur, non que fecit, querant ab Apostolo, quam ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat ancillae. Liberam quippe matrem uestram, celestem Ierusalem, id est ueram Dei ecclesiam, in illa muliere dicit figuratam, que affligebat ancillam. Si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo, quam Sara cohercendo. Illa enim faciebat dominae iniuriam, ista inponebat superbae disciplinam. Deinde quero, si boni et sancti uiri nemini faciunt persecutionem, sed tantummodo patiuntur, cuius putant in Psalmo uocem esse, ubi legitur: "Persequar inimicos meos, et conprehendam illos, et non conuertar, donec deficiant?" Ergo si uerum dicere uel agnoscere uolumus, est persecutio iniusta, quam faciunt inpii ecclesiae Christi. Ista namque beata est, que persecutionem patitur propter iusticiam; illi uero miseri, qui persecutionem patiuntur propter iniusticiam. Proinde ista persequitur diligendo, illa seuiendo: -923+ ista ut corrigat, illa ut euertat: ista ut reuocet ab errore, illa ut precipitet in errorem. -@. 1.+ Quod autem dicunt qui contra suas inpietates leges iustas institui nolunt, non petisse a regibus terrae Apostolos talia non considerant, aliud tempus tunc fuisse, et omnia suis conuenire temporibus. Quis enim tunc in Christum crediderat inperator, quis ei pro pietate contra inpietatem leges ferendo seruiret. Tunc enim illud adhuc propheticum conplebatur: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, et aduersus Christum eius." Nondum enim agebatur quod paulo post in eodem psalmo dicitur: "Et nunc reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore." Quomodo ergo reges Domino seruiunt in timore, nisi ea, que contra Domini iussa fiunt, religiosa seueritate prohibendo atque plectendo? Aliter enim seruit, quia homo est, aliter etiam quia rex est. Quia homo est, seruit uiuendo fideliter; quia rex est, seruat leges iusta precipientes et contraria prohibentes conuenienti uigore sanctiendo. <4 43> -C. XLIII.+ Exemplo Christi mali sunt ad bonum cogendi. Idem. -[in eadem epistola]+ Quis potest nos amplius amare, quam Christus, qui animam suam posuit pro ouibus suis? Et, cum Petrum et alios apostolos uocasset uerbo solo, Paulum, ecclesia suae postea magnum edificatorem, sed horrendum antea uastatorem, non solum uoce conpescuit, uerum etiam potestate prostrauit, atque infidelitatis tenebris seuientem, ad desiderandum lumen cordis, ut surgeret, prius cecitate corporis percussit. Si pena illa non esset, non ab ea postmodum sanaretur, et quando apertis oculis nichil uidebat si eos saluos haberet, non ad inpositionem manus Ananiae, ut eorum aperiretur intuitus, tamquam squamas, quibus clausus fuerat, inde cecidisse scriptura narraret. Ubi est quod isti clamare consueuerunt, liberum est credere uel non credere? cui uim Christus intulit? quem coegit? Ecce habent Paulum apostolum; agnoscant in eo prius cogentem Christum, et postea docentem, prius ferientem, et postea consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui pena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus illis omnibus, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio laborauit, et quem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfecta karitas foras mittit timorem. Cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios, ut redirent? <4 44> -C. XLIV.+ Non crudelitate, sed dilectione Moyses populum flagellauit. Idem contra Faustum. -[lib. XXII. c. 79.]+ Quid crudele Moyses mandauit aut fecit, cum -924+ conmissum sibi populum sancte zelans, uiuo et uni uero Deo subditum cupiens, posteaquam cognouit ad fabricandum et colendum ydolum defluxisse, mentemque inpudicam prostituisse demonibus, in paucos eorum uindicans gladio, quos Deus ipse, quem offenderant, alto et secreto iudicio feriendos uoluisset mox feriri, et in presenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in uerbis eius agnoscat, orantis pro peccatis eorum, et dicentis: "Si dimittis illis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo." -@. 1.+ Sic plane et Apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem sathanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die Domini Iesu; tradidit et alios, ut discerent non blasphemare. <4 45> -C. XLV.+ Non inputatur fidelibus, qui ex offitio aut tormenta exercent, aut capitalem sentenciam ferunt. Item Innocentius. -[epist. III. ad Exsuperium, Episcopum Tolosanum, c. 3.]+ Quesitum est etiam super his, qui post baptismum amministrauerunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sentenciam. Nichil de his legimus a maioribus diffinitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter uindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministerio esse datum in huiusmodi uindices. Quomodo igitur reprehenderent factum, quod auctore Domino uiderent esse concessum? De his ergo, ut hactenus seruatum est, sic habeamus, ne aut disciplinam auertere, aut contra auctoritatem Domini uenire audeamus. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia seruabuntur. <4 46> -C. XLVI.+ Inmunis est dictator a culpa, cum legum auctoritas in inprobos exercetur. Idem ad Tolosanum episcopum. Illud etiam sciscitari uoluisti, an preces dictantibus liberum concedatur utique post baptismi regenerationem a principibus poscere mortem alicuius uel sanguinem de reatu. Quam rem principes numquam sine cognitione concedunt, sed ad iudices conmissa ipsa uel crimina semper remittunt, ut causa cognita uindicentur; que cum quesitori fuerint delegata, aut absolutio aut dampnatio pro negotii qualitate profertur. Et dum legum auctoritas in inprobos exercetur, erit dictator inmunis. <4 47> -C. XLVII.+ In correptione malorum Deus omnipotens placatur. Item Gregorius Brunichildae, Reginae Francorum. -[lib. VII. Indict. 1. epist. 5.]+ Si quos igitur uiolentos, si quos adulteros, si quos -925+ fures, uel aliis prauis actibus studere cognoscitis, Deum Deorum correctione placare festinate, ut per uos flagellum perfidarum gentium, quod (quantum uidemus) ad multarum nationum uindictam excitatum est, non inducat; ne, si, quod non credimus, diuinae ulcionis iracundia sceleratorum fuerit actione conmota, belli pestis interimat quos delinquentes ad rectitudinis uiam Dei precepta non reuocant. -+ <4 48> -C. XLVIII.+ Ecclesiasticae religionis inimici etiam bellis sunt cohercendi. Idem Genadio, Patricio et Exarcho Affricae. -[lib. I. epist. 72.]+ Sicut excellentiam uestram hostilibus bellis in hac uita Dominus uictoriarum fecit luce fulgere, ita oportet etiam inimicis ecclesiae eius omni uiuacitate mentis et corporis obuiare, quatinus eius ex utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio, cum et forensibus bellis aduersariis catholicae ecclesiae pro Christiano populo uehementer obsistitis, et ecclesiastica prelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis. Notum est enim hereticae religionis uiros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem uehementer insurgere, quatinus hereseos suae uenena ad tabefacienda, si ualuerint, Christiani corporis membra transfundant. Cognouimus enim eos contra catholicam ecclesiam, Domino eis aduersante, colla subrigere, et fidem Christiani nominis inclinare uelle; sed eminentia uestra conatus eorum conprimat, et superbas eorum ceruices iugo rectitudinis premat. Concilium uero catholicorum episcoporum ammoneri precipite, ut primatem non ex ordine loci postpositis uitae meritis faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed uitae melioris actio conprobatur. Ipse uero primas non passim (sicut moris est) per uillas, sed in una ciuitate eorum iuxta electionem resideat, quatinus adeptae dignitatis meliori ingenio resistendi Donatistis possibilitas disponatur. Ex concilio uero Numidiae si qui desiderant ad apostolicam sedem uenire, permittite, et, si quilibet eorum uiae contradicere putauerint, obuiate. Magis profecto excellentia uestra apud Creatorem gloria proficit, si per eam dispersarum ecclesiarum potuerit societas restaurari. Cum enim largita munera ad nominis sui conspicit gloriam reuocari, tanto largiora tribuit, quanto per ea religionis suae dignitatem uiderit ampliari. Persoluentes preterea paternae karitatis affectum, Dominum petimus, quo brachium uestrum ad conprimendos hostes forte efficiat, et mentem eius fidei zelo uelut mucrone gladii uibrantis exacuat. <4 49> -C. XLIX.+ Merito fidei bellorum prestatur uictoria. Idem ad eundem. -[lib. I. epist. 73.]+ Si non ex fidei merito et Christianae religionis gratia -926+ tanta excellentiae uestrae bellicorum actuum prosperitas eueniret, non miranda fuerant, cum sciamus, hec etiam antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum futuras, Deo largiente, uictorias non carnali prouidentia, sed magis orationibus preuenitis, fit, ut hoc in stuporem ueniat, quod gloria uestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente descendat. Ubi enim meritorum uestrorum loquax non discurrit opinio? que bella uos frequenter appetere non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae in qua Deum coli conspicimus, loquitur, quatinus Christi nomen per subditas gentes fidei predicatione circumquaque discurreret. Sicut enim exteriora uos uirtutum opera eminentes in hac uita constituunt, ita et interna morum ornamenta ex corde mundo procedentia in futuram uitam celestium gaudiorum participatione glorificant. Plurima enim pro pascendis ouibus B. Petri apostolorum principis utilitatibus excellentiam uestram prestitisse didicimus, ita, ut non parua loca patrimonii eius propriis nudata cultoribus, largitis Dacorum habitatoribus, restaurasset. Quecumque igitur illi Christianissima mente confertis, horum retributionem per spem in futuro iudicio sustinetis -VIII. Pars.+ -Gratian.+ Breuiter monstratum est, quod boni laudabiliter persecuntur malos, et mali dampnabiliter persecuntur bonos. Illud autem Apostoli: "Tu autem quis es, qui iudicas seruum alienum?" de occultis alieni cordis intelligendum est. Quod uindicta inferri possit, monstratum est. Nunc restat ostendere, quod debet inferri, et quod magis diliguntur illi, qui puniuntur, quam qui inpuniti relinquuntur; quod utrumque multorum auctoritate probatur. Ait enim Augustinus. <4 50> -C. L.+ Ad iram Deus prouocatur, cum peccata puniri differuntur. Si ea de quibus uehementer Deus offenditur, insequi uel ulcisci differimus, ad irascendum utique diuinitatis patienciam prouocamus. "Nonne Achan filius Zare preteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus homo, atque utinam solus perisset in scelere suo." <4 51> -C. LI.+ Vindicta, que ad correctionem ualet, non est prohibenda. Item Augustinus de sermone Domini in monte, libro I. -[c. 37. et 38.]+ Ea uindicta, non prohibetur, que ualet ad correctionem, que etiam ad misericordiam pertinet, nec inpedit illud propositum, quo quisque paratus est ab eo, quem correctum esse uult, plura perferre. Sed huic uindictae inferendae non est idoneus, nisi qui odium, quo flagrare solent qui se uindicare desiderant, dilectionis -927+ mansuetudine superauerit. Non enim metuendum est, ne odisse paruulum filium parentes uideantur, cum ab eis uapulat peccans, ne peccet ulterius. Et certe perfectio dilectionis ipsius Dei patris imitanda nobis proponitur, cum in sequentibus dicitur: "Diligite inimicos uestros, benefacite his, qui oderunt uos, et orate pro his, qui uos persecuntur." Et tamen dicitur de ipso per Prophetam: "Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit." Et dicit etiam Dominus: "Seruus, qui nescit uoluntatem Domini sui, et facit non digna plagis, uapulabit paucis; seruus autem, qui scit uoluntatem Domini sui, et non facit digna plagis, uapulabit multis." Non ergo, nisi ut ipse uindicet, cui rerum ordine potestas data est, et ea uoluntate uindicet, qua pater filium paruulum flagellat, quem tamen per etatem non potest odisse. Hinc enim apertissimum exemplum dicitur, quo satis apparet, posse peccatum amore pocius uindicari, quam inpunitum relinqui, ut illum, quem uindicat, non pena miserum, sed correctione beatum esse uelit; paratus tamen sit, si opus fuerit, equo animo plura tollerare ab eo illicita, quem uult esse correptum, siue in eum habeat potestatem cohercendi, siue non habeat. -@. 1.+ Magni autem et sancti uiri, qui iam optime scirent mortem istam, que animam dissoluit a corpore, formidandam non esse, secundum eorum tamen animum, qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quo et uiuentibus utilis metus incuteretur, et illis, qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset, si uiuerent, diminueretur. Non temere illi iudicabant, quibus tale iudicium Deus donauerat. Inde est, quod Helyas morte multos affecit propria manu, et igne diuinitus inpetrato, quod et alii multi magni et diuini uiri eodem spiritu consulendo rebus humanis non temere fecerunt. De quo Helya cum dedissent exemplum discipuli, conmemorantes quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de celo ignem ad consumendum eos, qui sibi hospicium non prebuerant, reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam uindicandi, que adhuc erat in rudibus, animaduertens eos non amare correctionem, sed odio desiderare uindictam. Itaque posteaquam eos docuit, quid esset diligere proximum tamquam se ipsum, infuso etiam Spiritu sancto, quem decem diebus conpletis post ascensionem suam desuper, ut promiserat, misit, non defuerunt tales uindictae, quamuis multo rarius quam in ueteri testamento. Ibi enim ex maiori parte seruientes timore premebantur; hic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et -928+ uerbis apostoli Petri Ananias, et uxor eius (sicut in Actibus Apostolorum legimus) exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti. <4 52> -C. LII.+ Que ueritati contraria sunt Christianus persequi debet. Item Augustinus contra Cresconium Grammaticum, libro I. Quisquis Christianus iniquum persequitur, Christi est inimicus. Verum dicis, si non hoc in illo persequitur, quod Christo est inimicum. Neque enim dominus in seruo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sint utrique Christiani, non debent persequi uicia Christianae contraria ueritati. An uero, si non persequantur, non rei negligentiae merito tenebuntur? <4 53> -C. LIII.+ Quemadmodum homo debet diligere proximum sicut se ipsum. Item Augustinus ad Macedonium. -[ep. LII.]+ Debet homo diligere proximum tamquam se ipsum, ut quem potuerit hominem beneficentiae consolatione, uel informatione doctrinae, uel disciplinae cohercione, adducat ad colendum.

-[PALEA.+ <4 54> -C. LIV.+ De eodem. Item Augustinus ad Donatum Presbiterum, epistola CCIV. Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum. -]+

-Gratian.+ Ex his omnibus colligitur, quod uindicta est inferenda non amore ipsius uindictae, sed zelo iusticiae; non ut odium exerceatur, sed ut prauitas corrigatur. Sed cum uindicta aliquando inferatur dampnis rerum, aliquando flagellis, aliquando etiam morte: queritur, an sit peccatum iudici uel ministro reos morti tradere? <1 C> <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem nulli liceat aliquem occidere, illo precepto probatur, quo Dominus in lege homicidium prohibuit, dicens: "Non occides." Item in euangelio: "Omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit." <4 1> -C. I.+ Mali non sunt interficiendi, sed flagellis emendandi. Item Augustinus ad Marcellinum Comitem, de Donatistis captis. -[epist. CLIX.]+ Circumcelliones illos, et clericos partis Donati, quos de Yponensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae -929+ causa deduxerat, a tua nobilitate conperi auditos, et plurimos eorum de homicidio, quod in Restitutum catholicum presbiterum conmiserunt, et de cede Innocentii alterius catholici presbiteri, atque de oculo eius effosso et digito preciso fuisse confessos. Unde michi sollicitudo maxima incussa est, ne forte sublimitas tua censeat eos tanta legum seueritate plectendos, ut qualia fecerunt talia patiantur. Ideoque his litteris obtestor fidem tuam, quam habes in Christo, per ipsius Domini nostri misericordiam, ut hoc non facias, nec omnino fieri permittas. Quamuis enim ob illorum interitum dissimulare possemus, quia non accusantibus nostris, sed illorum notariis, ad quos tuendae publicae pacis uigilantia pertinebat, presentati uideantur examini; nolumus tamen passiones seruorum Dei, quasi in alienae partis suppliciis uindicari; non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere uolumus, ut uiui et nulla parte corporis truncati uel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercione dirigantur, uel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et ista dampnatio; sed quis non intelligat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec seuiendi relaxatur audacia, nec penitendi salutaris medicina subtrahitur? Inple, Christiane iudex, pii patris offitium, sic succensere iniquitati memineris, ut non in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum uulneribus curandi adhibeas uoluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione seruasti, quando tantorum scelerum confessionem non extendendo eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed uirgarum uerberibus eruisti, qui modus cohercionis et a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus adhibetur, ut sepe etiam in iudiciis ab episcopis solet haberi. Noli ergo atrocius uindicare quod lenius inquirendi quam puniendi maior necessitas est. Ad hoc enim et mitissimi homines facinus admissum diligenter atque instanter examinare debent, ut quibus parcant inueniant. <4 2> -C. II.+ Preter supplicium mortis rei sunt puniendi. Idem Marcellino. -[epist. CLVIII.]+ Pena illorum, quamuis de tantis sceleribus confessorum, rogo te ut preter supplicium mortis sit, et propter conscientiam nostram, et propter catholicam mansuetudinem conmendandam. Ipse enim fructus ad nos peruenit confessionis illorum, quia inuenit ecclesia catholica, ubi erga atrocissimos inimicos seruet atque exhibeat lenitatem. In tanta quippe crudelitate quecumque preter -930+ sanguinem uindicta processerit, magna lenitas apparebit. Quod etsi modo quibusdam nostris illa atrocitate conmotis uidetur indignum, et quasi dissolutionis et negligentiae simile, transactis tamen motibus animorum (qui recentioribus factis solent turbulentius excitari) egregie luculenta bonitas apparebit. <4 3> -C. III.+ Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum. Idem Donato. -[epist. CXXVII.]+ Unum solum est, quod in tua iusticia pertimescimus, ne forte (quoniam quicquid mali contra Christianam societatem ab hominibus inpiis ingratisque conmittitur, profecto grauius est et atrocius, quam si in alios conmittatur) tu quoque pro inmanitate facinorum, ac non pocius pro lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum. Quod te per Iesum Christum ne facias obsecramus. Et paulo post: -@. 1.+ Ex occasione terribilium iudicum et legum, ne eterni iudicii penas luant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi uolumus, nec suppliciis, quibus sunt digni, coherceri. Sic ergo eorum peccata conpesce, ut sint quos peniteat peccauisse. Et paulo post: -@. 2.+ Proinde si occidendos in his uiros putatis, deterrebitis nos, ne per nostram operam iudicium tale quid perueniat. Quo conperto in nostram perniciem licentiori audacia grassabuntur, necessitate nobis inpacta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos uestris iudiciis inferamus. <4 4> -C. IV.+ Quies ecclesiae principum seueritate iuuatur. Idem. -[Macedonio, epist. LIV.]+ Prodest seueritas uestra, cuius ministerio quies adiuuatur et nostra. Prodest intercessio nostra, cuius ministerio seueritas temperatur et uestra. Non uobis displiceat, quod rogamini a bonis, quia nec nobis, quod timemini a malis. -@. 1.+ Nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum iudicio futuro, uerum etiam de presentibus uestris secularibus potestatibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem diuinae prouidentiae pertinere. "Omnis," inquit, "anima potestatibus sublimioribus subdita sit, etc." Hec uerba Apostoli utilitatem uestrae seueritatis ostendunt. Proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus debere qui timent, ita dilectionem iussi sunt timentibus debere qui terrent. Nichil nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi karitate, et nichil fiat inmaniter, nichil inhumaniter. Ita formidetur ulcio cognitoris, ut nec intercessoris religio contempnatur, quia et plectendo, et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut uita hominum corrigatur. Quod si tanta est peruersitas et inpietas, ut corrigendae rei nec -931+ disciplinae, nec ueniae remedia suffragentur ab omni tamen intentione atque conscientia, quam Deus cernit, siue seueritate siue lenitate, non nisi offitium dilectionis inpletur.

-[PALEA.+ <4 5> -C. V.+ Hoc tamen intelligendum est de illis, quos presentia supplicia in melius conmutant, non de illis, qui obstinati sunt in malo, qui, si semper uiuerent, semper peccarent, quorum pena hic incipit, et in eternum durabit. -]+

<4 6> -C. VI.+ In presentiarum nonnulli puniuntur, ne in eternum flagellentur. Item Ieronimus in Naum. -[Prophetam, ad c. 1.]+ Quid ergo, ait, contra Dominum cogitatis? Ipse, qui creauit mundum, et eius consummationem faciet. Quid si uobis uidetur crudelis et rigidus et cruentus, quod in diluuio genus deleuit humanum, super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem pluit, Egyptios submersit fluctibus, Israelitarum cadauera prostrauit in eremo, scitote, eum ideo ad presens reddidisse supplicia, ne in eternum puniret. Certe aut uera sunt que Prophetae loquuntur, aut falsa. Si uera sunt que de seueritate eius uidentur dicere, ipsi dixerunt: "Non iudicabit Dominus bis in id ipsum in tribulatione;" sin autem falsa sunt, et falsum est quod dicitur: "Non consurget duplex tribulatio:" falsa est ergo et crudelitas, que in lege scripta est. Quod si uerum est, et negare non poterunt, dicente Propheta: "Non iudicabit Deus bis in id ipsum in tribulatione:" ergo qui puniti sunt postea non punientur. Si autem postea punientur, scriptura mentitur, quod nefas est dicere. Receperunt ergo et qui in diluuio perierant, et Sodomitae, et Egyptii, et Israelitae in solitudine mala sua in uita sua. -@. 1.+ Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat? Aut enim punietur, et falsum est hoc, quod dicitur: "Non iudicabit Deus bis in id ipsum in tribulatione," aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in presentiarum breui et cita pena cruciatus frustrentur eternos. Ad quod respondebimus, Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non preueniri sententia iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc penae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque cruciatibus lui. Si quis autem punitus sit ut ille in lege, qui Israelitis maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio conpensata sit. -932+ <4 7> -C. VII.+ Qui rei sunt sanguinis ab ecclesia debent defendi. Item Gregorius. Reos sanguinis defendat ecclesia, ne effusione sanguinis particeps fiat. -II. Pars.+ -Gratian.+ Hinc apparet, quod mali flagellis sunt cohercendi, non membrorum truncatione uel temporali morte plectendi. -@. 1.+ Sed obicitur illud, quod ait Dominus ad Moysen: "Maleficos non patieris uiuere;" item: "Qui coierit cum iumento morte moriatur." Adulterii etiam uel blasphemiae crimine notatus inmisericorditer lapidari iubetur. Item Moyses, qui legem acceperat, cultores ydoli morte puniuit. Samuel etiam Agag regem pinguissimum in frusta conscidit. Finees quoque Iudeum cum Madianita coeuntem gladio transfixit, quod ei reputatum est ad iusticiam. Similiter nonnulli in ueteri testamento inueniuntur malos trucidasse, nec transgressores legis, sed defensores appellantur. -@. 2.+ Prohibetur ergo illo precepto quisque sua auctoritate in necem alicuius armari, non legis inperio reos morti tradere. Qui enim, publica potestate functus, ipsius legis inperio malos perimit, nec illius precepti transgressor, nec a celesti patria alienus habetur. Unde Augustinus ad Publicolam: -[epist. CLIV.]+ <4 8> -C. VIII.+ Ex offitio non est peccatum hominem occidere. De occidendis hominibus, ne ab eis quisque occidatur, non michi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, uel pro ciuitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si eius congruit personae. Qui uero repelluntur aliquo terrore, ne mala faciant, etiam ipsis fortasse aliquid prestatur. Hinc autem dictum est: "Non resistamus malo," ne nos uindicta delectet, que alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum negligamus. Unde nec reus est mortis alienae, qui cum suae possessioni murorum ambitum circumduxerit, aliquis ex ipsorum usu percussus interiit. Neque enim reus est Christianus, si bos eius aliquem feriendo, uel equus calcem iaciendo aliquem occidat, aut ideo non debent Christianorum boues habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canes. Aut uero, quoniam apostolus Paulus satis egit, ut in tribuni noticiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis preparatas, et ob hoc deductores accepit armatos, si in illos scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret? Absit, ut ea, que propter bonum ac licitum facimus aut habemus, siquid per hec preter nostram uoluntatem cuiquam mali acciderit, nobis inputetur. Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis ex -933+ eis uel se uel alterum interimat, nec arbores plantandae, ne quis se inde suspendat, nec fenestra facienda, ne per hanc se quisquam precipitet. Et quid plura conmemorem, cum ea conmemorando finire non possem? Quid est in usu hominum bono ac licito, unde non possit inrogari pernicies? -III. Pars.+ -Gratian.+ Se ipsum autem perimere nulla legis auctoritate alicui permittitur. Unde Augustinus libro I. de ciuitate Dei: -[c. 17.]+ <4 9> -C. IX.+ Qui Deo auctore bella gesserunt, preceptum non occidendi nequaquam transgressi sunt. Si non licet priuata potestate alicui hominem occidere innocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est, et tanto fit nocentior, cum se occiderit, quanto innocentior in ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si Iudae merito factum detestamur, eumque ueritas iudicat, cum se laqueo suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse pocius, quam expiasse conmissum, quoniam, de Dei misericordia desperando exiciabiliter penitens, nullum sibi salubris penitenciae locum reliquit: quanto magis a sua cede se abstinere debet qui tali supplicio quid in se puniat non habet? Iudas enim, cum se occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi, uerum etiam suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia, licet propter scelus, alio tamen suo scelere occisus est. -@. 1.+ Cur autem homo, qui nichil mali fecit, sibi malefaciat, et se ipsum interficiendo hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur nocentem, atque in se perpetret peccatum proprium, ne in eo perpetretur alienum? Item: -[c. 20.]+ -@. 2.+ In sanctis canonicisque libris nobis nusquam diuinitus preceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius inmortalitatis adipiscendae, uel ipsius cauendi curandiue causa nobismetipsis necem inferamus. Nam et prohibitos nos esse intelligendum est, ubi lex ait: "Non occides," presertim, quia non addidit, proximum tuum, sicut falsum testimonium cum uetaret: "Falsum," inquit, "testimonium non dices aduersus proximum tuum." Nec ideo tamen, si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc se putauerit crimine alienum, quoniam regulam diligendi proximum a semetipso accepit, quandoquidem scriptum est: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum." Porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus proximum hoc faceret, cum in eo precepto, quo falsum testimonium prohibetur, aduersus proximum prohibeatur, possitque non recte intelligentibus uideri non esse prohibitum, ut aduersus se ipsum quisque falsus testis assistat: -934+ quanto magis intelligendum est, non licere homini se ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: "Non occides," nichil deinde addito, nec ipse utique, cui precipitur, intelligatur exceptus? Item: -@. 3.+ "Non occides," nec te, nec alterum. Neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. -@. 4.+ Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas, sed his exceptis, quos Deus occidi iubet, siue data lege, ad personam pro tempore expressa iussione, siue ipse qui occidit, ministerium debet iubenti, sicut gladius amminiculum utenti. Et ideo nequaquam contra hoc preceptum fecerunt, quod dictum est: "Non occides," qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis secundum ius legis, hoc est iustissimae rationis inperium, sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium nequaquam scelerate, sed obedienter occidere. Et merito queritur, utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte filiam, que patri occurrit, occidit, cum id uouisset se inmolaturum, quod ei uictori redeunti de prelio primitus occurrisset. Nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus ruina domus obpressit, nisi quia Spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. His igitur exceptis, quos uel lex iusta generaliter, uel ipse fons iustitiae Deus specialiter iubet occidi, quisquis hominem uel se ipsum uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur. Item: -[c. 26.]+ -@. 5.+ Hoc dicimus, hoc asserimus, hoc modis omnibus approbamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere, uelut fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc ipso incipiat habere grauissimum proprium; neminem propter sua preterita peccata, que magis in hac uita opus est, ut possint penitendo sanari; neminem uelut desiderio melioris uitae, que post mortem speratur, quia reum suae mortis melior post mortem uita non suscipit. <4 10> -C. X.+ Nemini licet sibi manus inicere. Idem contra Petilianum. -[lib. II. c. 49.]+ Tu dixisti, laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit. Hoc ad nos non pertinet omnino. Neque enim ueneramur nomine martirum eos, qui sibi collum ligauerunt. -+ <4 11> -C. XI.+ De eodem. Item Ieronimus in Iona Propheta. -[ad cap. I., non longe a fine.]+ Non est nostrum mortem arripere, sed illatam ab aliis -935+ libenter excipere. Unde et in persecutionibus non licet propria perire manu (absque eo, ubi castitas periclitatur), sed percutienti colla submittere. <4 12> -C. XII.+ Nulla fiat pro illis oratio, qui se ipsos interficiunt. Item ex Concilio Bracarensi. -[I., c. 34.]+ Placuit, ut hii qui sibi ipsis uoluntarie aut per ferrum, aut per uenenum, aut per precipitium aut per suspendium, uel quolibet modo inferunt mortem, nulla pro illis in oblatione conmemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadauera deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurpant. Similiter et de his placuit fieri, qui pro suis sceleribus moriuntur. -Gratian.+ Inpenitentes subaudiatur. Idem in eodem libro I: <4 13> -C. XIII.+ Non est reus homicidii miles, qui potestati obediens hominem occidit. -IV. Pars.+ Miles, cum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem occidit, nulla ciuitatis suae lege reus est homicidii; immo, nisi fecerit, reus inperii deserti atque contempti est. Quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur, si fecerit iniussus, inde punietur, si non fecerit iussus. <4 14> -C. XIV.+ Homicida est qui sponte occidit quos iudex iubet occidi. Item in questionibus Exodi. -[quest. XXXIX. ad c. 11.]+ Cum minister iudicis occidit eum, quem iudex iussit occidi, profecto, si id sponte facit, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit a iudice debuisse occidi. <4 15> -C. XV.+ Sicut iure laudatur obedientia, ita reprehenditur qui sibi non concessa usurpat. Idem. -[lib. XXII. contra Faustum, c. 73.]+ Lex eterna ita medio quodam posuit loco aliqua, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis iure laudetur obedientia. Abraham, si spontaneus motus fuisset in occidendo filio, execrabilis haberetur: at iubenti Deo obsecundans famulatus est. <4 16> -C. XVI.+ Bono animo offitia uindictae possunt inpleri. Idem in questionibus super Matheum. -[lib. I. qu. 10.]+ Offitia uindictae possunt inplere boni bono animo, quomodo iudex, quomodo lex. <4 17> -C. XVII.+ Non est iniquus, sed humanus, qui crimen persequitur, ut hominem liberet. Idem ad Macedonium. -[epist. LIV.]+ Non est iniquitatis, sed pocius humanitatis societate -936+ deuinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator. <4 18> -C. XVIII.+ Quare sint instituta regia potestas et legalia tormenta. Idem. -[in eadem epistola]+ Non frustra sunt instituta potestas regis, ius cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, seueritas etiam boni patris; habeant ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. Hec cum timentur, et mali cohercentur, et boni quieti inter malos uiuunt. <4 19> -C. XIX.+ Nonnumquam pocius peccat qui causam mortis prebet, quam ille, qui occidit. Item. Cum homo ab homine occiditur, multum distat, utrum fiat nocendi cupiditate, uel iniuste aliquid auferendi (sicut fit ab inimico, sicut a latrone), an ulciscendi uel obediendi ordine (sicut a iudice, sicut a carnifice), uel euadendi uel subueniendi necessitate, sicut interimitur latro a uiatore, hostis a milite. -@. 1.+ Et aliquando qui causa mortis fuit pocius in culpa est, quam ille, qui occidit; uelut si quispiam decipiat fideiussorem suum, atque ille pro isto supplicium legitimum luat. Nec tamen omnis, qui causa alienae mortis est, reus est. Velut si stuprum quisquam petat, seseque, si non inpetrauerit, interimat? Quid si filius timens patris pia uerbera precipitio pereat? Quid si alius homine liberato, uel ne alius liberetur, sibi ipsi mortem inferat? Num propter istas alienarum mortium causas aut sceleri consentiendum est, aut uindicta peccati, que non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda sunt? Hec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem, non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimamus uoluntatem. <4 20> -C. XX.+ Quod sacerdotes efficere docendo non ualent; disciplinae terrore potestas extorqueat. Item Ysidorus. -[lib. III. Sent. de summo bono, c. 53.]+ Principes seculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod non preualent sacerdotes efficere per doctrinae sermonem potestas hoc inperet per disciplinae terrorem. Sepe per regnum terrenum celeste regnum proficit, ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam agunt rigore principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam ecclesiae utilitas exercere non preualet, ceruicibus superborum potestas principalis inponat, et, ut uenerationem -937+ mereatur, uirtutem potestatis inpertiatur. Cognoscant principes seculi Deo se debere esse rationem reddituros propter ecclesiam, quam Christo tuendam suscipiunt. Nam siue augeatur pax et disciplina ecclesiae per fideles principes, siue soluatur, ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam ecclesiam credidit. <4 21> -C. XXI.+ Et regia, et sacerdotalis defendant auctoritas que ad diuinam confessionem pertinent. Item Leo Papa. -[epist. XXIX. ad Pulcheriam Augustam.]+ Res omnes aliter tutae esse non possunt, nisi que ad diuinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas. <4 22> -C. XXII.+ Sacerdotalis ammonitio quos corrigere non ualet secularis potentia corrigat. Item ex Concilio Turonensi III. -[c. 41.]+ Incestuosi, patricidae, homicidae multi apud nos reperiuntur; sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt ammonitionibus aurem accommodare, uolentes in pristinis perdurare criminibus, quos oportet per secularis potentiae disciplinam a tam praua consuetudine coherceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt reuerti. <4 23> -C. XXIII.+ Malos conprimere, et bonos subleuare regum offitium est. Item Ieronimus super Hieremiam. -[ad c. 22.]+ Regum est proprium, facere iudicium atque iusticiam, et liberare de manu calumpniantium ui obpressos, et peregrino pupilloque et uiduae, qui facilius obprimuntur a potentibus, prebere auxilium. Et, ut curam eis preceptorum Dei maiorem iniceret, intulit: "Nolite contristare," ut non solum eripiatis, sed ne patiamini quidem ut uestra conniuentia eueniat eos ab aliis contristari, "et sanguinem innocentem non effundatis in loco isto." Homicidas enim, et sacrilegos etc. Et post pauca: "Si," inquit, "hec feceritis, o reges Iuda, tenebitis pristinam potestatem." -V. Pars.+ -Gratian.+ Ipsis autem principibus et potestatibus fidem et reuerentiam seruari oportet, quam qui non exhibuerit apud Deum premia inuenire non poterit. Unde idem Ieronimus: -[in epist. ad Titum, c. 2. ad uers. Serui dominis]+ <4 24> -C. XXIV.+ Eterna mercede fraudatur qui fidem et reuerentiam potestatibus seruare contempnit. Si apud dominos carnales in minimis fideles fuerint, incipient eis apud Dominum maiora conmitti. Ornat autem doctrinam Domini qui ea, que condicioni suae apta sunt, facit, ut e diuerso confundit eam qui non est subiectus in omnibus, cui condicio sua displicet, qui contradictor -938+ atque fraudator in nullo bonam fidem ostendit. Quomodo enim potest fidelis esse in substantia Dei qui carnali domino fidem exhibere non potuit? <4 25> -C. XXV.+ Militaris disciplina regi omnia seruat. Item Ambrosius in libro I. de Patriarchis. -[id est de Abraham cap. 3.]+ Dicat aliquis, cum ipse uicerit, quomodo dicit Abraham ad regem Sodomorum: "Nichil sumam abs te," cum preda fuerit utique in potestate uictoris? Docet militarem disciplinam, ut regi seruentur omnia. Sane his, qui secum fuissent in adiumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribuendam asserit tamquam mercedem laboris. Ideoque, quoniam sibi mercedem ab homine non quesiuit, a Deo accepit, sicut legimus scriptum, quia post hec uerba factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu, dicens: "Noli timere Abraham; ego protegam te, et merces tua magna erit ualde." -VI. Pars.+ -Gratian.+ Preterea, sicut principibus et potestatibus fidem et reuerentiam exhibere cogimur, ita secularium dignitatum amministratoribus defendendarum ecclesiarum necessitas incumbit. Quod si facere contempserint, a communione sunt repellendi. Unde Iohannes VIII.: <4 26> -C. XXVI.+ Querimonias ecclesiarum qui in dignitatibus agunt attentius debent audire. Amministratores plane secularium dignitatum, qui ad ecclesiarum tuicionem, pupillorum ac uiduarum protectionem, rapaciumque refrenationem constituti esse proculdubio debent, quotiens ab episcopis et ecclesiasticis uiris conuenti fuerint, eorum querimonias attentius audiant, et secundum quod necessitas expetierit absque negligentia examinent et diligenti studio corrigant. Quod si Dei timorem pre oculis non habentes negligere post secundam et tertiam ammonitionem inuenti fuerint, omni communione usque ad condignam se nouerint satisfactionem priuatos. <1 C> <4 27> -C. XXVII.+ Contrariae fortitudines non solum homines sunt sed ultrices irae Dei. Item Ieronimus super Iohel. -[ad c. 2.]+ -VII. Pars.+ Non solum homines ministri sunt et ultores Dei irae his, qui malum operantur (unde non sine causa gladium portant), sed et contrariae fortitudines, que appellantur furor et ira Dei. <4 28> -C. XXVIII.+ Qui crudeles iugulat non est talis, qualis patientibus uidetur. Idem super Ysaiam. -[ad c. 13.]+ Non est crudelis qui crudeles iugulat: sed crudelis patientibus esse uidetur. Nam latro suspensus patibulo crudelem iudicem putat. -939+ <4 29> -C. XXIX.+ Minister Domini est qui malos percutit in eo, quod mali sunt. Idem super Ezechielem libro III. -[ad c. 9.]+ Qui malos percutit in eo, quod mali sunt, et habet uasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est Domini. <4 30> -C. XXX.+ Non scelus admittit iudex, qui hominem uincit. Idem super epistola ad Galathas libro II. -[ad c. 3.]+ Iudex non est auctor sceleris, homines uinciendo. <4 31> -C. XXXI.+ Non sanguinem fundit qui homicidas et sacrilegos punit. Idem super Hieremiam. -[lib. IV., ad c. 22.]+ Homicidas, et sacrilegos, et uenenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. <4 32> -C. XXXII.+ Principes seculi pessimis parcere non debent. Item Ciprianus. -[libro de exhortatione martyrii, c. 5.]+ Si audieris in una ex ciuitatibus, quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare illic, dicentes: Eamus, et seruiamus Diis alienis, quos non nostis, interficiens necabis omnes, qui sunt in ciuitate, cede gladii, et incendes ciuitatem igni, et erit sine habitaculo in eternum: non reedificabitur etiam nunc, ut auertatur Dominus ab indignatione irae suae. Et dabit misericordiam tibi, et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris uocem Domini Dei tui, et obseruaueris precepta eius. Cuius precepti et uigoris memor Matathias interfecit eum, qui ad aram sacrificaturus accesserat. Quod si ante aduentum Christi circa Deum colendum et ydola spernenda hec precepta sunt seruata, quanto magis post aduentum Christi seruanda sunt, quando ille ueniens non uerbis nos hortatus sit, sed et factis? <4 33> -C. XXXIII.+ Tribulationum flagellis aliquando perfidia castigatur. Item Augustinus contra Petilianum. -[lib. II. c. 83.]+ Ad fidem nullus est cogendus ut dicitis, sed per seueritatem, immo et per misericordiam Dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari. Numquid, quia mores optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? Sed tamen male uiuendi ultrix disciplina prepostera est, nisi cura precedens bene uiuendi doctrinam pretendat. Sic igitur que aduersus uos leges constitutae sunt, non eis benefacere cogimini, sed malefacere prohibemini. Nam benefacere nemo potest, nisi elegerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate. -@. 1.+ Cum aliquid aduersus uos leges constituunt, admoneri uos credite, ut cogitetis, quare ista -940+ patiamini. Si propter iusticiam, reuera illi persecutores uestri sunt, uos autem beati, qui persecutionem passi propter iusticiam possidebitis regnum celorum. Si autem propter iniquitatem scismatis uestri, illi quidem correctores uestri sunt; uos autem, sicut ceteri diuersorum scelerum rei, qui penas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc, et in futuro seculo. <4 34> -C. XXXIV.+ Iniuria sacramentorum Christi a regibus est uindicanda. Idem. -[in eodem lib., c. 92.]+ Si propterea persecutor non fuit Nabuchodonosor, quia scelus in sanctum Danielem conmissum uindicauit iustissime: quomodo uindicandum est a regibus, quod Christi sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic uindicari meruerunt? <4 35> -C. XXXV.+ Diligentissimi rectores sunt, qui malos, ut a malo fugiant, persequuntur. Idem. -[in libro de unitate ecclesiae, c. 17.]+ Si uos contra ecclesiam Christi altaria erexisse, et a Christiana unitate, que toto orbe diffunditur, sacrilego scismate separatos esse, et corpori Christi (quod est ecclesia toto orbe diffusa), rebaptizando, et blasphemando, et quantum potestis obpugnando aduersarios sancta et canonica scriptura conuincit, non inpii atque sacrilegi: illi autem, qui uos pro tanto scelere tam leuiter dampnorum ammonitionibus, uel locorum, uel honorum, uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque decernunt, ut cogitantes, quare ista patiamini, sacrilegium uestrum cognitum fugiatis, et ab eterna dampnatione liberemini, diligentissimi rectores, et piissimi consultores deputantur. <4 36> -C. XXXVI.+ Non amatur seruus uel filius, cum non corripitur. Idem super epistolam Iohannis.-[tractatu VII.]+ Non putes, te tunc amare seruum tuum, quando eum non cedis, aut tunc amare filium tuum, quando non das disciplinam, aut tunc amare uicinum tuum, quando non corrigis eum. Non est ista karitas, sed languor. Ferueat karitas ad emendandum, ad corrigendum. Si sunt boni mores, delectent: si sunt mali, emendentur. -+ <4 37> -C. XXXVII.+ Innocentis offitium est nulli nocere, et peccantem punire. Idem super libro -[XIX.]+ de ciuitate Dei. -[c. 16.]+ Non est innocentiae parcendo sinere, ut in malum grauius incidatur. Pertinet ergo ad innocentis offitium non -941+ solum nemini malum inferre, uerum etiam a peccato cohibere, uel punire peccatum, ut aut ipse, qui prius odio habetur, corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo. <4 38> -C. XXXVIII.+ Non est misericors qui uiciis nutriendis parcit. Idem ad Letarium. Qui uiciis nutriendis parcit et fauet, ne contristet peccantium uoluntatem, tam non est misericors, quam qui non uult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet, ne uulneratum doleat uel extinctum. <4 39> -C. XXXIX.+ Enormia flagicia per seculi iudices corripiantur. Item Aimo super epistolam ad Romanos. -[c. 13.]+ Sunt quedam enormia flagicia, que pocius per mundi iudices, quam per antistites et rectores ecclesiarum uindicantur, sicut est cum quis interficit Pontificem apostolicum, episcopum, presbiterum, siue diaconum. Huiusmodi reos reges et principes mundi dampnant. Ergo non sine causa gladium portat qui talia scelera diiudicat. Sunt enim maxime constituti propter homicidas, raptores, ut et illos dampnent, et alios suo timore conpescant. <4 40> -C. XL.+ Furta et cetera crimina a rege sunt cohibenda. Item Ciprianus in nono genere abusionis. Rex debet furta cohibere, adulteria punire, inpios de terra perdere, patricidas et periuros non sinere uiuere, filios suos non sinere inpie agere. <4 41> -C. XLI.+ Non peccat qui ex offitio nocentem interficit. Item Augustinus de libero arbitrio, libro I. -[c. 4.]+ Si homicidium est hominem occidere, potest occidere aliquando sine peccato. Nam et miles hostem, et iudex uel minister eius nocentem, et cui forte inuito atque inprudenti telum manu fugit, non michi uidentur peccare, cum hominem occidunt. Sed nec etiam homicidae isti appellari solent. Idem in questionibus Leuitici: -[quest. 68. ad cap. 19.]+ -@. 1.+ Cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu. <4 42> -C. XLII.+ Non qui ad bonum, sed qui ad malum cogit persequitur. Item Pelagius Papa. Non uos hominum uaniloquia retardent dicentium, -942+ quia persecutionem ecclesia faciat, dum uel ea, que conmittuntur, reprimit, uel animarum salutem requirit. Errant huiusmodi rumoris fabulatores. Non persequitur, nisi qui ad malum cogit. Qui uero malum uel factum iam punit, uel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit. Nam si, ut illi putant, nemo nec reprehendendus a malo, nec retrahendus ad bonum est, humanas ac diuinas leges necesse est euacuari, que et malis penam, et bonis premia iusticia suadente constituunt. Malum autem scisma esse, et per exteras etiam potestates huiusmodi obprimi homines debere, et canonicae scripturae auctoritas, et paternarum nos regularum ueritas docet. Quisquis ergo ab apostolicis diuisus est sedibus, in scismate eum dubium non est esse, et contra uniuersalem ecclesiam altare conatur erigere. -@. 1.+ Sed quid de talibus insertus Calcedonensi sinodo canon statuat, gloria uestra consideret, ubi post alia sic dicit: "Qui a communione semet ipsum suspendit, et collectam fecit, et altare constituit, et noluit uocanti episcopo consentire, et noluit eidem acquiescere, neque obedire et prius et secundo uocanti, hunc omnino dampnari, nec umquam uel orationem mereri, nec recipere eum posse honorem. Si enim permanserit turbas faciens et seditiones ecclesiae, per extraneam potestatem tamquam seditiosum conprimi." -@. 2.+ Et B. Augustinus de talibus dicit: "Multa etiam cum inuitis benigna quadam asperitate plectendis agenda sunt, quorum pocius utilitati consulendum est quam uoluntati. Nam in corripiendo filio, quamuis aspere, numquam paternus amor amittitur; fit tamen quod nollet ut doleat qui etiam inuitus uidetur dolore sanandus." Ecce uidetis, quemadmodum tanti testimonio patris non persequatur talia cohercendo, sed diligat emendando tales semper ecclesia. Facite ergo etiam uos quod scientes intentionem Christianitatis uestrae frequenter hortamur, et date operam, ut talia ultra fieri non liceat, sed etiam (quod uobis facillimum esse non dubito) hii, qui presumpserunt talia, ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur. -@. 3.+ Recolere enim debet celsitudo uestra, quid per uos Deus fecerit tempore illo, quo et, Istrias et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta uastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum principem exinde retulissetis, et quid fieri debuisset eius iterum scriptis recognouissetis, et inter ubique feruentes hostes, Rauennam tamen et is, qui ordinabatur, et is, qui ordinaturus erat, prouidentia culminis uestri deducti sunt. -943+ <4 43> -C. XLIII.+ Scismaticos et hereticos seculi potestates coherceant. Idem Narsae, Patricio. -[et Duci in Italia]+ De Liguribus, atque Veneticis, et Istriis episcopis quid dicam? quos ydonea est excellentia uestra et ratione et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemptum apostolicarum sedium de sua rusticitate gloriari, cum, si quid eos de iudicio uniuersalis sinodi, quod Constantinopoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte mouebat, ad sedem apostolicam (quomodo semper factum est) electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possint, dirigere debuerunt, et non clausis oculis corpus Christi Domini nostri, hoc est sanctam ecclesiam, lacerare. Nolite ergo dubitare huiuscemodi homines principali uel iudiciali auctoritate conprimere, quia regulae Patrum hoc specialiter constituerunt, ut, si qua ecclesiastici offitii persona cui subiectus est restiterit, uel seorsum collegerit, aut aliud altare erexerit, seu scisma fecerit, iste excommunicetur atque dampnetur. Quod si forte et hoc contempserit, et permanserit diuisiones et scismata faciendo, per potestates publicas obprimatur. Ecce, domine, quia animus uester forte timidus est, ne persequi uidearis, de Patrum uobis auctoritate hec breuiter dirigenda curaui, cum mille alia exempla et constitutiones sint, quibus euidenter agnoscitur, ut facientes scissuras in sancta ecclesia non solum exiliis, sed etiam proscriptione rerum et dura custodia per publicas potestates debeant coherceri. <4 44> -C. XLIV.+ Ab ecclesiae unitate diuisi a secularibus potestatibus coherceantur. Idem. Quali nos de gloriae uestrae studiis iudicio gratulemur, non solum uestram, sed multorum ac pene omnium credimus habere noticiam, et idcirco nunc de his, que uobis presentibus ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam uestram duximus conquerendum. Tercius siquidem atque Maximilianus, nomina tantum episcoporum habentes, et ecclesiasticam ibi unitatem perturbare dicuntur, et omnes ecclesiasticas res suis usibus applicare, in tantum, ut contra unum eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum iter necessitate conpellente quidam infatigabiliter uenientes preces offerrent. Ob quam causam Petrum presbiterum sedis nostrae, sed et Proiectum notarium ad eadem loca duximus destinandos, ut ea, que canonicis statutis a predictis pseudoepiscopis conpererint conmissa, uel digna ibi debeant ulcione conpescere, uel eosdem ad nos usque perducere. Et ideo salutantes paterno affectu gloriam uestram petimus, ut prefatis, qui a nostra sede directi sunt, in omnibus prebeatis auxilium, nec putetis alicuius esse peccati, si huiusmodi homines conprimuntur. Hoc enim et diuinae et humanae leges statuerunt, ut ab ecclesiae unitate diuisi, et eius pacem iniquissime perturbantes, a secularibus etiam potestatibus conprimantur. Nec quicquam maius est, unde Deo sacrificium possitis -944+ offerre, quam si id ordinetis, ut hii, qui in suam et in aliorum perniciem debachantur, conpetenti debeant uigore conpesci. <4 45> -C. XLV.+ Iniquitas prauorum, quamuis bonis proficiat, tamen punienda est. Item Pelagius Papa. -[Iohanni Patricio]+ Relegentes litteras excellentiae uestrae, de iniuria quidem, quam uobis iniquorum hominum presumptio ingessit, ualde doluimus. Sed quia scimus, occulto Dei iudicio animam uestram, etsi per aliorum iniquitatem ac superbiam, a contaminatione scismatis custoditam, egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus bona operari consueuit. Nec enim sine illius prouidentia factum esse credendum est, ut insensati et peruersissimi homines ad hoc usque prosilirent, ut, suam diuisionem catholicam esse credentes ecclesiam, a pollutione sua uos prohiberent. Sic enim per misericordiam Dei etiam factum est nescientibus illis, ut a scismaticorum communione eruti, catholicae, quam diligitis, seruari uos contigisset ecclesiae. Quamuis igitur uestra per illorum scelus facta sit utilitas, nolite tamen inpunitam presumptionem iniquorum hominum grassari permittere. Si enim hoc, quod in uestram gloriam presumpserunt non fuerit uindicta conpressum, quod in minoribus ualeant puniri, ultra non debet ambigi. Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem, et, ne eis amplius talia conmittendi spes crescat, uestris cohercionibus reprimatur. Ad hoc siquidem Dei nutu etiam contra uos talia presumpserunt, ut talia uobis corrigentibus ab eorum scelere alios possetis, Deo propitiante, munire. Quales sunt autem qui ecclesiam fugiunt, Eufrasii uos scelera (que Deus occulta amplius esse noluit) euidenter informant, qui in homicidio quidem nec hominis necessitudinem, nec karitatem fratris nec sacerdotii reuerentiam cogitauit. Incestuoso autem in adulterio etiam ipsi uindictae abstulit modum, quia, si adulterium punias, non remanet in quo uindicetur incestus. Si incestuoso ingeras penam, inultum crimen adulterii remanebit. Ecce, de quo collegio sunt qui, quantum ad superbiam suam, iniuriam uobis inferre moliti sunt, et, quantum ad prouidentiam Dei, inpollutos uos ecclesiae seruauerunt. Auferte tales ab ista prouincia, utimini oblata uobis a Deo obprimendi perfidos occasione. Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime ecclesiae Aquilegensis inuasor, qui et in scismate, et in eo maledictus, nec honorem episcopi poterit retinere, nec meritum. <4 46> -C. XLVI.+ In certamine, quod contra infideles geritur, quisquis moritur, celeste regnum meretur. Item Nycolaus exercitui Francorum. Omnium uestrum nosse uolumus karitatem, quoniam quisquis (quod non optantes dicimus) in hoc belli certamine fideliter mortuus fuerit, regna illi celestia minime negabuntur. -+ -945+ <4 47> -C. XLVII.+ Non sunt homicidae qui aduersus excommunicatos zelo matris ecclesiae armantur. Item Urbanus II Godifredo, Lucano Episcopo. Excommunicatorum interfectoribus (prout in ordine Romanae ecclesiae didicisti) secundum intentionem modum congruae satisfactionis iniunge. Non enim eos homicidas arbitramur, quos, aduersus excommunicatos zelo catholicae matris ardentes, aliquos eorum trucidasse contingit. Ne tamen eiusdem ecclesiae matris disciplina deseratur, tenore, quem diximus, penitenciam eis indicito congruentem, qua diuinae simplicitatis oculos aduersus se conplacare ualeant, si forte quid duplicitatis pro humana fragilitate in eodem flagicio incurrerint. -+ <4 48> -C. XLVIII.+ Pax ecclesiae mesticiam consolatur perditorum. Item Augustinus -[epistola L.]+ ad Bonifatium. Quis enim nostrum uelit aliquem inimicorum non solum perire, uerum etiam aliquid perdere? Sed si aliter non meruit habere pacem domus Dauid, nisi Absalon, filius eius, in bello, quod gerebat contra patrem, fuisset exstinctus, quamuis magna cura mandauerit suis, ut eum, quantum possent, uiuum saluumque seruarent, et esset cui paternus affectus penitenti ignosceret quid ei restitit, nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita suam mesticiam consolari? -Gratian.+ Si ergo uiri sancti et publicae potestates bella gerentes non fuerunt transgressores illius mandati: "Non occides," quamuis quosque flagitiosos digna morte perimerent; si miles suae potestati obediens non est reus homicidii, si eius inperio quemlibet flagitiosum interfecerit; si homicidas, et uenenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium; si pax ecclesiae mesticiam consolatur perditorum; si illi, qui zelo catholicae matris accensi excommunicatos interficiunt, homicidae non iudicantur: patet, quod malos non solum flagellari, sed etiam interfici licet. -@. 1.+ Sed queritur, si contingat aliquos malos puniri ab his, qui non habent legitimam potestatem, an sint rei effusi sanguinis hii, per quos puniuntur? De his ita scribit Ambrosius: -[lib. II. de Cain et Abel, cap. 4.]+ <4 49> -C. XLIX.+ Aliquando puniuntur peccata per populos diuino iussu excitatos. Remittuntur peccata per Dei uerbum, cuius Leuites interpres et quidam executor est. Remittuntur per offitium sacerdotis sacrumque ministerium. Puniuntur quoque peccata per homines, sicut per iudices, qui potestate ad tempus utuntur. -@. 1.+ Puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus, quia sepe ab alienigenis, Dei iussu excitatis propter diuinae maiestatis offensam, subactus est populus Iudeorum. -Gratian.+ Hinc notandum est, quod aliquando punit Deus peccata per nescientes, aliquando per scientes. Per nescientes peccata punit, sicut per Sennacherib, et per Nabuchodonosor, et per Antiochum, et per principes Romanorum, et per nonnullos reges gentilium populum Israeliticum delinquentem afflixit aliquando, aliquando captiuauit. -@. 1.+ Unde ipse -946+ Dominus ait per Prophetam: "Virga furoris mei Assur: ipse autem non cognouit." Assur erat uirga furoris Domini, quia per eum innumeras gentes diuina iusticia flagellare disposuit. Ipse uero non cognouit, quia in superbiam elatus uictoriam, quam assecutus fuerat, non diuinae potenciae, sed suis uiribus attribuit. Unde contra eius superbiam Dominus loquitur, dicens: "Numquid serra gloriabitur contra eum, qui secat in ea? aut numquid exaltabitur securis contra eum, qui cedit in ea?" Quibus similitudinibus satis perspicue ostenditur, quod sicut serra et securis nec secare, nec cedere ligna possunt, nisi ab alio regantur, ac ideo contra regentem se superbire non debent: sic illi, per quos Deus punit, absque nutu diuinae dispositionis nichil agere ualent, ac ideo contra se regentem superbire non licet eis. -@. 2.+ Tales in eo, quod puniunt, Deo seruire dicuntur; in eo autem, quod ignorantes se esse ministros irae Dei inpia uanitate superbiunt, mercedem seruitutis suae a Deo non nisi temporalem inueniunt, penam uero superbiae suae non effugiunt. Unde, cum diceret ad Prophetam de Nabuchodonosor Dominus: "Quid dabo ei pro labore, quo seruiuit michi apud Tirum?" statim subiunxit: "Da," hoc est datam sibi pronuncia, "Egyptum et Ethiopiam." Cum autem in corde suo superbiens postea diceret: "Nonne hec est Babylon, quam ego condidi in robore regni mei? etc." statim inmutauit Deus rationabilem mentem eius, et induit eum bestialitate ferina, ut ab hominibus fugiens cum bestiis uiueret. -@. 3.+ Per Antiochum quoque, cum ydolatriam Iudaicae plebis Dominus puniret, et pacem, quam ex lege Dei abiecta, et ex sacris nationum assumptis querebant, illis in perniciem uerteret, quia Dei dispositionem ignorans suae facultati deuastationem illius plebis attribuit, inprecatur in eum Propheta, dicens: "Effunde iram tuam in gentes, que te non nouerunt, et in regna, que nomen tuum non inuocauerunt, ne forte dicant in gentibus: ubi est Deus eorum?" -@. 4.+ Similiter, cum per Romanos peccatum mortis Christi Deus punire decreuisset, urbis excidium et Iudaicae plebis miseram captiuitatem suis uiribus asscribere ceperunt, unde contra eos Propheta inprecatur, dicens: "Leua manus tuas in superbias eorum, qui te oderunt," et qui multa maligne operati monumenta suae uictoriae posuerunt in medio atrio tuo. -@. 5.+ Per scientes peccata puniuntur, sicut per filios Israel uoluit peccata punire Amorrheorum, et Chananeorum et aliarum gentium, quarum terram Israelitis possidendam dedit, quibus etiam precepit, ut nemini eorum parcerent, sed omnes morti traderent. Quod propter peccata eorum illis contigisse ex uerbis Domini apparet, qui, cum diceret ad Abraham: "Semini tuo dabo terram hanc," ueluti quereret, quare non modo das eam michi? audiuit: "Nondum enim sunt peccata Amorrheorum consummata." Que tunc intelliguntur fuisse consummata, cum populus ille, de Egyptiaca seruitute liberatus, terram eorum, sicut Abrahae promissum fuerat, in hereditatem accepit. -@. 6.+ Cum ergo sic diuino iussu ad puniendum peccata populi excitantur, sicut populus ille Iudaicus est excitatus ad occupandam terram promissionis, et ad delendas gentes peccatrices, sine culpa noxius sanguis effunditur, et que ab eis male possidentur in ius et dominium rite transeunt bonorum. -@. 7.+ Cum uero occulto instinctu aliqui mouentur ad persequendum malos, sicut Sennacherib, et ceteri, qui populum delinquentem persecuti sunt, licet occulto instinctu operante illorum meritis incitentur ad persequendum, tamen, quia praua intentione non peccata delinquentium punire, sed illorum bona rapere uel suae dicioni subicere querunt, non sunt inmunes a -947+ crimine. De quibus etiam notandum est, quod aliquando excitantur ad puniendum peccata bonorum, ut tandem per bonos correctos ipsi quoque puniantur, sicut in libro Iudicum legitur de Iabin, rege Chananeorum, et de Madianitis, quod propter ydolatriam populi suscitauit eos Deus, ut Israelem affligerent, et terram eorum occuparent. Cum autem populus Dei sub manibus eorum diutius afflictus peccatum suum recognosceret, et per penitenciam Deum sibi placaret, ex Dei precepto et Barach, comitatus Delboram prophetissam, uxorem Lapidoth, Iabin, regem Chananeorum, et Sysaram ducem exercitus sui, contriuit, et Gedeon et Zebee et Salmana, reges Madianitarum, et Oreb et Zeb, duces eorum, morti tradidit. -@. 8.+ Apparet ergo, quod aliquando per legitimam potestatem gerentes, aliquando per populos diuino iussu excitatos, mali pro peccatis suis non solum flagellantur, sed etiam rite perduntur. Nec est contrarium illud Augustini, quod ad Marcellinum pro circumcellionibus supplicans rogabat, ut uerberibus eos coherceret, non morte perderet. Quamuis enim supplicando spatium uitae eis reseruari poposcit, non tamen legum seueritatem, qua tales morte plectuntur, non obseruandam docuit. <1 C> <3 6> -QUESTIO VI.+ -GRATIANUS.+ Quod autem queritur, an mali sint cogendi ad bonum? facile apparet. Antiquus namque populus metu penarum ad legis obseruationem cogebatur. In euangelio quoque Dominus ait discipulis suis: "Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt, sed pocius eum timete," id est ei in timore seruite, "qui potest animam et corpus perdere in gehennam." Paulus quoque, cum ecclesiam Dei persequeretur, in itinere cecatus ad Deum conuerti coactus est. Unde se abortiuo similem testatus est, dicens: "Nouissime autem omnium tamquam abortiuo uisus est et michi." Hinc Augustinus scribit -[epist. L.]+ ad Bonifatium: <4 1> -C. I.+ Ecclesia malos debet cogere ad bonum, sicut Christus Paulum coegit. Scismatici dicunt: cui Christus uim intulit, quem coegit? Ecce habent apostolum Paulum. Agnoscant in eo prius cogentem Christum, postea docentem: prius ferientem, postea consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui pena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus omnibus illis laborauit, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio, et quem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfecta karitas foras mittit timorem. Cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios, ut redirent, si perditi filii coegerunt alios, ut perirent? Quamuis et illos, quos non coegerunt, sed tantummodo seduxerunt, si per terribiles et salubres leges in eius gremio reuocentur, blandius pia mater amplectitur, et de illis multo amplius, quam de his, quos numquam perdiderat, gratulatur. -@. 1.+ An non pertinet ad diligentiam pastoralem etiam illas oues, que non -948+ uiolenter ereptae, sed blande leniterque seductae a grege aberrauerant, et ab alienis possideri ceperant, inuentas ad ouile dominicum, si resistere uoluerint, flagellorum terroribus uel etiam doloribus reuocare? Item: -@. 2.+ A Christo coactum Paulum ostendimus. Imitatur itaque ecclesia in istis cogendis Dominum suum, que prius, ut neminem cogeret, expectauit, ut de fide regum atque gentium predicatio prophetica conpleretur. -@. 3.+ Etiam hinc non absurde intelligitur apostolica illa sentencia, ubi B. Paulus dixit: "Parati ulcisci omnem inobedientiam, cum conpleta fuerit prior uestra obedientia." -@. 4.+ Unde et ipse Dominus ad magnam cenam suam prius conuiuas adduci iubet, postea cogi. Nam, cum ei serui respondissent: "Domine, factum est quod iussisti, et adhuc locus est, exite," inquit, "in uias et sepes, et quoscumque inueneritis cogite intrare." In illis ergo, qui primo leniter adducti sunt, conpleta est prior obediencia; in istis autem, qui coguntur, inobedientia cohercetur. Item: -@. 5.+ Si per potestatem, quam per religionem ac fidem regum, tempore quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, qui inueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et scismatibus, coguntur intrare, non quia coguntur, reprehendant, sed quo coguntur, attendant. <4 2> -C. II.+ Variis modis errantes corripiuntur a Domino. Idem ad Donatistas. -[epist. CLXVI.]+ "Quod errauerat," inquit Dominus, "non reuocastis, et quod perierat non requisistis." Hoc uobis per nos ipse Deus facit, ipse obsecrando, ipse minando, siue corripiendo, siue dampnis, siue laboribus, siue per ammonitiones suas occultas uel uisitationes, siue per potestatum temporalium leges. <4 3> -C. III.+ Non est considerandum, quod quisque cogitur, sed quo cogitur. Idem in epistola -[XLVIII.]+ ad Vincentium. Vides, ut oppinor, non esse considerandum, quod quisque cogitur, sed quale sit illud, quo cogitur, utrum bonum, an malum: non quod quisque bonus possit esse inuitus, sed timendo quod non uult pati uel relinquit inpedientem animositatem, uel ignoratam conpellitur cognoscere ueritatem, ut timens uel respuat falsum, de quo contendebat, uel querat uerum quod nesciebat, et uolens iam teneat quod nolebat. Item: -@. 1.+ Mea primitus sentencia erat, neminem ad unitatem Christi cogendum esse, uerbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione uincendum, ne fictos catholicos haberem quos apertos hereticos noueram. Sed hec oppinio mea non contradicentium uerbis tantum, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam primo opponebatur michi ciuitas mea, que, cum tota esset in partes Donati, ad unitatem catholicam legum inperialium timore conuersa est, quam nunc uidemus ita huius uestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea numquam fuisse credatur. Ita aliae multae, que michi nominatim -949+ conmemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem, etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: "Da sapienti occasionem, et sapientior erit." <4 4> -C. IV.+ Onere pensionis rusticus ad Dominum conuerti cogatur. Item Gregorius Maximiano Episcopo. Iam uero, si rusticus tantae perfidiae et obstinationis fuerit inuentus, ut ad Dominum minime uenire consentiat, tanto pensionis onere grauandus est, ut ipsa exactionis suae pena conpellatur ad rectitudinem festinare. -Gratian.+ Ex his omnibus colligitur, quod mali sunt cogendi ad bonum. -@. 1.+ Sed obicitur, quod nemo est cogendus ad id, ad quod inutiliter cogitur. Ad bonum autem quisque cogitur inutiliter, cum Deus aspernetur coacta seruicia. Unde Apostolus, cum ad elemosinas Chorinthios hortaretur, ait: "Unusquisque det, prout destinauit in corde suo, non ex tristicia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus." Unde datur intelligi, quod qui inuitus dat propter presentem pudorem, et rem et meritum perdit. Item, cum redderet causam, quare abstineret a sumptibus, ait: "Si ex necessitate euangelizauero, non erit michi gloria." -@. 2.+ Item: "Si inuitus euangelizauero, dispensatio michi credita est. Si autem uolens hoc ago, mercedem habeo apud Deum." Item, cum Galathis scriberet, legalia non esse tenenda, ait: "Si Spiritu ducimini, non estis sub lege." Ex quo apparet eum, qui sub lege est, id est qui timore penae, non amore iusticiae seruit, non duci Spiritu sancto. Si autem Spiritu non ducitur, Deo placere minime ualet. -@. 3.+ Item: "Non accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater." Ex quibus uerbis datur intelligi, quod, etsi in ueteri testamento timore penae homines cogebantur ad bonum, tamen in nouo testamento sola libertate et dilectione iusticiae sunt inuitandi ad fidem. Unde illi dicuntur serui et filii ancillae, pertinentes ad Ismahel: isti dicuntur liberi et filii liberae, pertinentes ad Ysaac. -@. 4.+ Item Iohannes in epistola sua: "Timor non est in karitate, sed perfecta karitas foras mittit timorem." Qui autem cogitur, illo timore ducitur, qui non est in karitate; qui manus conprimit, non animum mutat, quo pena timetur, non bonum diligitur. Porro sine dilectione boni nullus Deo placere, uel in numero bonorum connumerari poterit. Unde, cum Propheta diceret: "Animalia tua habitabunt in ea," hereditate, ostendens, quomodo ad ipsam habitationem perueniant, subdit: "In dulcedine tua, quam tu preparasti pauperi," dulcedinem uocans suauitatem boni operis, qua bonum fit non timore penae, sed delectatione iusticiae. Cum ergo sine hac dulcedine animalia in hereditate non habitent, patet, quod nemo, nisi inutiliter, ad bonum cogitur solo timore. Quicumque etenim ad bonum cogitur, solo timore, non amore ducitur: non sunt ergo mali cogendi ad bonum. -@. 5.+ His ita respondetur: Si bonum, ad quod mali coguntur, semper inuiti tollerarent, et numquam uoluntarii seruirent, inutiliter ad illud  -950+ cogerentur. Sed quia humanae naturae est et ea, que in dissuetudinem ducuntur, abhorrere, et consueta magis diligere, flagellis tribulationum cohibendi sunt mali a malo, et prouocandi ad bonum, ut, dum timore penae malum in dissuetudinem ducitur, abhorreatur, bonum uero ex consuetudine dulcescat. Unde Augustinus in Psalmo 127.: "Cum per timorem gehennae continet se homo a peccato, fit consuetudo iusticiae, et incipit quod durum erat amari, et incipit excludi timor a karitate, et succedit timor castus, de quo hic dicitur, quo timemus, ne tardet, ne discedat, ne eo careamus. Ille utilis, sed non permanet in eternum ut iste." <3 7> -QUESTIO VII.+ -GRATIANUS.+ Nunc autem queritur, an heretici suis et ecclesiae rebus sint expoliandi? et qui possident hereticis ablata an dicantur possidere aliena? De his ita scribit Augustinus ad Vincentium: -[epist. XLVIII.]+ <4 1> -C. I.+ Res terrenae non nisi diuino uel humano iure tenentur. Quicumque uos ex occasione huius legis inperialis, non corrigendi dilectione, sed odio inimicandi persequitur, displicet nobis. Et quamuis res queque terrena non recte a quoquam possideri possit, nisi uel iure diuino, quo cuncta iustorum sunt, uel iure humano, quod in potestate est regum terrae, (ideoque falso res appellatis uestras, quas nec iuste possidetis, et secundum leges terrenorum regum amittere iussi estis, frustraque dicitis, nos eis congregandis laboramus, cum scriptum legatis: "Labores inpiorum iusti edunt)," sed tamen, quisquis ex occasione legis huius, quam reges terrae Christo seruientes ad emendandam inpietatem uestram promulgauerunt, res proprias uestras cupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res pauperum, uel basilicas congregationum, quas sub nomine ecclesiae tenebatis (que omnino non debentur nisi ei ecclesiae, que uera est Christi ecclesia) non per iusticiam, sed per auariciam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo flagicio uel facinore deiectum a uobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui (excepto errore, quo a nobis separamini) sine crimine apud uos uixerunt, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis, nonnullos tolleramus, quos corrigere uel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter hedos in fine segregandos deserimus gregem Domini, neque propter uasa facta in contumeliam migramus de domo Domini. -951+ <4 2> -C. II.+ Catholici non ideo aliena possident, quia ab hereticis ablata tenent. Idem contra Petilianum. -[lib. II. c. 43.]+ Si de rebus uel locis ecclesiasticis, que, non tenetis, querimini, possunt et Iudei se iustos dicere, et iniquitatem nobis obicere, quia locum, in quo inpii regnauerunt, modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea, que tenebant heretici, secundum parem Domini uoluntatem catholici tenent? Ad omnes iniquos et inpios illa uox Domini ualet: "Auferetur a uobis regnum Dei, et dabitur genti facienti iusticiam." An frustra scriptum est: Labores inpiorum pii edent? Quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis. Item: -[c. 59.]+ -@. 1.+ Si qua iam concisi possidere cepistis, quia uobis ablata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius inperio, cuius sunt omnia, facta sunt nostra, et iuste sunt nostra. Vos enim utebamini ad precisionem, nos ad unitatem. Alioquin et primo populo Dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab eorum facie, qui ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba Domini, et datum est genti facienti iusticiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant. <4 3> -C. III.+ Res ecclesiasticae ab hereticis iniuste possidentur. Idem. -[epist. L. ad Bonifacium]+ Quod autem nobis obiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus, utinam catholici fiant, et non solum que dicunt sua, sed etiam nostra nobiscum in pace et karitate possideant. Usque adeo autem calumpniandi cupiditate cecantur, ut non adtendant, quam sint inter se contraria que loquuntur. Ipsi certe dicunt, et inuidiosissime sibi conqueri uidentur, quod eos in nostra communione uiolento legum inperio coartamus. Hoc itaque nullo modo faceremus, si res eorum possidere uellemus. Quis auarus querit conpossessorem? Quis dominandi cupiditate inflammatus, uel fastu dominationis elatus, desiderat habere consortem? Ipsos certe attendant quondam suos, modo etiam nostros socios et fraterna nobis dilectione coniunctos, quemadmodum sua teneant non solum, que habebant, sed etiam nostra, que non habebant, que tamen, si pauperum conpares sumus, et nostra sunt, et illorum. Si autem priuatim que nobis sufficiant possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione dampnabili uendicamus. Quicquid igitur nomine ecclesiarum partis Donati possidebant, Christiani inperatores legibus religiosis cum ipsis ecclesiis ad catholicam transferre iusserunt. Cum ergo nobiscum sunt plebes ecclesiarum earundem, nobiscum pauperes, -952+ qui de eisdem possessiunculis alebantur, ipsi pocius foris positi desinant concupiscere aliena, sed intrent unitatis societatem, ut pariter gubernemus non illa tantum, que dicunt sua, uerum etiam que dicunt et nostra. Scriptum est enim: "Omnia uestra, uos autem Christi, Christus autem Dei." <4 4> -C. IV.+ Qui a corpore Christi preciditur spiritum iusticiae tenere non potest. Idem in epistola ad Vincentium. Quemadmodum membrum, si precidatur ab hominis uiui corpore, non potest tenere spiritum uitae, sic homo, qui preciditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest tenere spiritum iusticiae, etiamsi figuram membri teneat, quam sumpsit in corpore. In huius uero conpagem corporis ueniant, et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant. Nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgamus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus. -@. 1.+ Sed hoc est, inquiunt, quod nos mouet: si iniusti sumus, quare nos queritis? Quibus respondemus: querimus uos iniustos, ne permaneatis iniusti; querimus perditos, ut de inuentis gaudere possimus, dicentes: "Mortuus erat frater, et reuixit; perierat, et inuentus est." Quare ergo me, inquit, non baptizas, ut abluas me a peccatis? Respondeo, quia non facio iniuriam caracteri inperatoris, cum errorem corrigo desertoris. Quare, inquit, apud te uel penitenciam non ago? Immo, nisi egeris, saluus esse non poteris. Quomodo enim gaudebis te esse correctum, nisi doleas te fuisse peruersum? Quid ergo, inquiunt, apud uos, cum ad uos transimus, accipimus? Respondeo, non quidem accipitis baptismum, qui uobis extra compagem corporis Christi inesse potuit, prodesse non potuit: sed accipitis unitatem Spiritus in uinculo pacis (sine qua nemo poterit uidere Deum) et karitatem, que, sicut scriptum est, operit multitudinem peccatorum. -@. 2.+ Si autem consideremus quod scriptum est in libro Sapientiae: "Ideo iusti tulerunt spolia inpiorum;" item, quod legitur in Prouerbiis: "Thesaurizantur autem iustis diuitiae inpiorum," tunc uidebimus, non esse querendum, qui habeant res hereticorum, sed qui sint in societate iustorum. Item post aliqua: -@. 3.+ Si corpus Christi tollit spolia inpiorum, et corpori Christi thesaurizant diuitiae inpiorum, non debent inpii foras remanere, ut calumpnientur, sed intrare ut pocius iustificentur. Item post aliqua: -@. 4.+ In Christi ergo conpagem corporis ueniant, et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant. Nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgauimus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur, -953+ ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus. -Gratianus.+ His igitur auctoritatibus liquido monstratur, quod ea, que ab hereticis male possidentur, a catholicis iuste auferuntur, nec ideo aliena possidere dicuntur. <3 8> -QUESTIO VIII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ De episcopis uero uel quibuslibet clericis, quod nec sua auctoritate, nec auctoritate Romani Pontificis arma arripere ualeant, facile probatur. Cum enim Petrus, qui primus apostolorum a Domino fuerat electus, materialem exerceret gladium, ut magistrum a Iudeorum iniuria defensaret, audiuit: "Conuerte gladium tuum in uaginam, omnis enim, qui acceperit gladium, gladio peribit," ac si aperte ei diceretur: hactenus tibi tuisque predecessoribus inimicos Dei corporali gladio licuit persequi; deinceps in exemplum patienciae gladium tuum, id est tibi hactenus concessum, in uaginam conuerte, et spiritualem tantum gladium, qui est uerbum Dei, in mactatione ueteris uitae exerce. Omnis enim preter illum, uel auctoritatem eius, qui legitima potestate utitur, qui, ut Apostolos ait, non sine causa gladium portat, cui etiam omnis anima subdita esse debet, omnis, inquam, qui preter huius auctoritatem gladium acceperit gladio peribit. -@. 1.+ Item Ambrosius: "Arma episcopi lacrimae sunt et orationes." Item illud Apostoli: "Non uosmetipsos defendentes, karissimi," quamuis omnibus generaliter dicatur specialiter tamen prelatis dictum intelligitur.

-[PALEA.+ Unde Iohannes Papa VIII. Angebergae Inperatrici, excusans Iohannem episcopum remoueri de milicia, dicit: <4 1> -C. I.+ De eodem. Nimium certe ueretur, et iure formidat contra professionem sui ordinis secularem miliciam exercere; terram defendere, de preliis tractare, de armis, terrenae potestatis est. -]+

-[PALEA.+ <4 2> -C. II.+ De eodem. Item Innocentius Papa. Cum a Iudeis, inquit, Dominus caperetur, et Petrus cuiusdam inobedientis aurem abscinderet, ferire prohibuit, et forma omnium sacerdotum (quorum prior erat) etiam pro se ipso capi arma carnalia prohibuit. -]+

-954+

-[PALEA.+ <4 3> -C. III.+ De eodem. Item Ambrosius. Non pila querunt ferrea, non arma Christi milites. Coactus repugnare non noui: sed dolor, fletus, orationes, lacrimae fuerunt mihi arma aduersus milites. Talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere; fugere autem, et relinquere ecclesiam non soleo. Seruum Christi non custodia corporalis, sed Domini prouidentia sepire consueuit. -]+

-Gratian.+ Hinc etiam de his, qui in bello aut in rixa moriuntur, in Concilio Triburiensi sic statutum est: <4 4> -C. IV.+ Pro clerico, qui in bello aut in rixa moritur oratio uel oblatio non offeratur. Quicumque clericus aut in bello, aut in rixa, aut gentilium ludis mortuus fuerit, neque in oblatione, neque in oratione pro eo postuletur, sed in manus incidat iudicis; sepultura tamen non priuetur. <4 5> -C. V.+ Gradu amisso in monasterio trudantur clerici. uoluntarie arma sumentes. Item ex Concilio Tolletano -[IV. c. 44.]+ de clericis arma ferentibus. Clerici, qui in quacumque factione arma uolentes sumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterio perhenniter tradantur. <4 6> -C. VI.+ Proprii gradus amissione mulctentur militaria arma clerici ferentes. Item ex Concilio Meldensi. -[c. 37.]+ Quicumque ex clero uidentur esse, arma militaria non sumant, nec armati incedant; sed professionis suae uocabulum religiosis moribus et religioso habitu prebeant. Quod si contempserint, tamquam sacrorum canonum contemptores et ecclesiasticae auctoritatis profanatores proprii gradus amissione mulctentur, quia non possunt simul Deo et seculo militare. -II. Pars.+ -Gratian.+ His ita respondetur: Sacerdotes propria manu arma arripere non debent; sed alios ad arripiendum, ad oppressorum defensionem, atque ad inimicorum Dei oppugnationem eis licet hortari. Unde Leo IV. scribit Ludouico Augusto: <4 7> -C. VII.+ Pro Sarracenis Papa iubet populum congregari, et eis ad litus maris occurrere. Igitur cum sepe aduersa a Sarracenorum partibus perueniant nuntia, quidam in Romanorum portum Sarracenos -955+ clam furtiueque uenturos esse dicebant. Pro quo nostrum precipimus congregari populum, maritimumque ad litus descendere decreuimus, et egressi sumus Romam. <4 8> -C. VIII.+ Ultor sui gregis Papa debet esse ac precipuus adiutor. Item. Scire uos oportet, quod numquam ab aliquibus nostros homines sinimus opprimi; sed, si necessitas ulla incurrerit, presentialiter uindicamus, quia nostri gregis in omnibus ultores esse debemus et precipui adiutores. <4 9> -C. IX.+ Celeste regnum a Deo consequitur qui pro Christianorum defensione moritur. Idem exercitui Francorum. Omni timore ac terrore deposito, contra inimicos fidei sanctae et aduersarios omnium religionum uiriliter agere studete. Nouit enim omnipotens, si quilibet uestrorum morietur, quod pro ueritate fidei, et saluatione patriae, ac defensione Christianorum mortuus est, ideo ab eo celeste premium consequetur. <4 10> -C. X.+ Contra Longobardos precibus Adriani Papae Karolus bellum suscepit. Item Alcuinus. Hortatu et precibus Adriani Romanae urbis episcopi exoratus Karolus rex bellum contra Longobardos suscepit, quod prius quidem et a patre eius Papa supplicante, cum magna difficultate susceptum est. <4 11> -C. XI.+ Iudeos non debemus persequi, sed Sarracenos. Item Alexander Papa -[II.]+ omnibus Episcopis Hispaniae. Dispar nimirum est Iudeorum et Sarracenorum causa. In illos enim, qui Christianos persecuntur, et ex urbibus et propriis sedibus pellunt, iuste pugnatur; hii ubique seruire parati sunt. <4 12> -C. XII.+ Qui crimina, que potest emendare, non corrigit, ipse conmittit. Item Iohannes VIII. Demago Duci glorioso. Preterea deuotionis tuae studium exhortamur, ut contra marinos latrunculos, qui sub pretextu tui nominis in Christicolas debachantur, tanto uehementius accendaris, quanto illorum prauitate famam tui nominis obfuscatam fuisse cognoscis; quoniam, licet credi possit, quod te nolente illi nauigantibus insidientur, tamen, quia a te conprimi posse dicuntur, nisi eos conpescueris, innoxius non habeberis. -956+ Scriptum quippe est: "Qui crimina, que potest emendare, non corrigit, ipse conmittit." <1 C> <4 13> -C. XIII.+ Crimina pro Deo punire non est crudelitas sed pietas. Item Ieronimus ad Riparium. -[contra Vigilantium]+ Legi syromasten Finees, auctoritatem Helyae, et zelum Simonis Chananei, Petri seueritatem Ananiam et Saphiram trucidantem, Pauli constantiam, qui Helimam magum uiis Domini resistentem eterna seueritate dampnauit. Non est crudelitas pro Deo crimina punire, sed pietas. Unde et in lege dicitur: "Si frater tuus, et amicus tuus, et uxor, que in sinu tuo dormit, deprauare uoluerit ueritatem, sit manus tua super eos, et effundes sanguinem ipsorum." <4 14> -C. XIV.+ Quedam in ueteri testamento licebant, que modo prohibentur. Item Iohannes Crisostomus super Mattheum omelia XVII. -[ad c. 5.]+ Occidit Finees hominem, et reputatum est illi ad iusticiam. Abraham uero, non solum homicida, uerum etiam patricida (quod certe est grauius) effectus Deo magis placuit. Petrus uero geminum fecit homicidium: fuit tamen opus spirituale, quod factum est. Non solum igitur respiciamus ad opera, sed ad tempus, et ad causam, et ad uoluntatem, personarum quoque differentiam, et quantacumque alia ipsis operibus acciderunt, diligentissime requiramus. Non enim possumus aliter ad ueritatem peruenire. <4 15> -C. XV.+ Necessitate instante etiam a quadragesimalibus diebus bellum inire licet. Item Nycolaus ad consulta Bulgarorum. -[c. 46.]+ Si nulla urget necessitas, non solum quadragesimali tempore, sed etiam omni tempore est a preliis abstinendum. Si autem ineuitabilis urget inportunitas, nec quadragesimali tempore pro defensione tam sua quam patriae, seu legum paternarum, est bellorum proculdubio preparationi parcendum, ne uidelicet Deum uideatur homo temptare, si habet quod faciat, et suae ac illorum saluti consulere non procurat, et sanctae religionis detrimenta non precauet. <4 16> -C. XVI.+ Petrus Ananiam et Saphiram increpando morti tradidit. Item Gregorius in Dialogis. -[lib. II. c. 30.]+ Petrus, qui Tabitam mortuam orando suscitauit, -957+ Ananiam et Saphiram mentientes morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum extinctione legitur, sed solummodo culpam, quam perpetrauerant, increpasse. Constat ergo, quia aliquando talia ex potestate exhibentur, aliquando expostulatione, dum et istis increpando uitam abstulit, et illi reddidit orando. <4 17> -C. XVII.+ B. Gregorius quosdam hortatur, ut milites congregent, et contra hostes arma uiriliter parent. Idem Veloci, Magistro. -[lib. XII. ep. 21.]+ Et pridem gloriae uestrae notificauimus quia milites illuc erant parati uenire; sed quoniam inimicos congregatos et huc discurrere epistola uestra significauerat, hec eos hic causa retinuit. Nunc uero utile est uisum, ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria tua ammonere et hortari, ut parati sint ad laborem, studeat, et occasione inuenta cum gloriosis filiis nostris Marcio et Vitalio loquere, et quecumque uobis Deo adiutore pro utilitate reipublicae persuaserint facite; et si huc uel ad Rauennae partes nec dicendum Arnulfum cognoueritis excurrere, uos a dorso eius ita, sicut uiros fortes condecet, laborate, quatinus opinio uestra ex laboris uestri qualitate amplius in republica Deo auxiliante proficiat. Illud tamen pre omnibus ammonemus, ut familiam Aloyn, et Adobin, Vigildi, atque Grussingi, qui cum glorioso magistro militum Mauricio esse noscuntur, sine aliqua mora uel excusatione relaxes, quatinus uenientes illuc homines predicti uiri sine aliquo inpedimento cum eis debeant ambulare. <4 18> -[C. XVIII.]+ Item Eiusdem Mauricio et Vitaliano. -[lib. XII. epist. 23.]+ Suppliciter gloriae uestrae per filium nostrum Vitalianum, cum quo et tractaueratis, et uerbo et scripto mandauimus. Undecimo autem die mensis Iunii Arnulfus hanc epistolam, quam uobis direximus, transmisit, et ideo relegentes eam uidete, si in fide Suanenses, quam reipublicae promiserunt, perstiterunt, obsidesque dignos, de quibus possitis confidere, ab eis accipite, et insuper denuo eos sacramentis astringite, reddentes -958+ eis quod loco Pignoris sustulistis sermonibus uestris eos sanantes. Si autem manifestissime cognoueritis, eos cum Arnulfo de sua subiectione locutos fuisse, uel certe obsides ei dedisse, sicut nos Arnulfi epistola, quam uobis direximus, dubios reddidit, salubri consilio pertractantes, ne in aliquo anima uestra uel nostra de sacramentis grauetur, quicquid reipublicae utile iudicaueritis peragite. Sed ita faciat gloria uestra, ut neque sit aliquid, unde possimus ab aduersariis reprehendi, neque utilitas reipublicae (quod Dominus auertat) negligatur. Preterea, gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum conperi, hostis multitudinem habet collectam, et Narina dicitur residere; ut si huc cursum, Deo sibi irato, mittere uoluerit, uel loca ipsius (quantum uos Dominus adiuuerit) depredamini, aut certe sculcas, quos mittes, sollicite requirant, ne dolens factum ad uos discurrat. -Gratian.+ In registro etiam legitur, quod B. Gregorius ciuibus Tusciae, ut contra Longobardus arma pararent, mandauit, et militantibus stipendia decreuit. Hoc igitur exemplo et premissis auctoritatibus claret, quod sacerdotes, etsi propria manu arma arripere non debeant, tamen uel his, quibus huiusmodi offitia conmissa sunt, persuadere, uel quibuslibet, ut ea arripiant, sua auctoritate ualeant inperare. -III. Pars.+ -@. 1.+ Sed obicitur illud Nycolai ad Imperatorem Karolum: <4 19> -C. XIX.+ Episcopi non debent militaribus occupari negociis. Reprehensibile ualde esse constat quod subintulisti, dicendo, maiorem partem omnium episcoporum die noctuque cum aliis fidelibus tuis contra piratas maritimos inuigilare, ob idque episcopi inpediantur uenire, cum militum Christi sit Christo seruire, milites uero seculi seruiant seculo, sicut scriptum est: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Quod si seculi milites miliciae student, quid ad episcopos et milites Christi, nisi ut uacent orationibus? <4 20> -C. XX.+ In morte cuiuslibet hominis episcopi se miscere formident. Item Gregorius. -[lib. VII. epist. I., ad Sabinianum]+ Si in morte Longobardorum me miscere uoluissem, -959+ hodie Longobardorum gens nec regem, nec ducem, haberet. Sed quia Deum timeo in mortem cuiuslibet hominis ne miscere formido. -Gratian.+ Ecce quod Nycolaus Papa prohibet episcopos seculari milicia occupari, nec etiam contra maritimos piratas permittit eos ad pugnam accedere. Quomodo ergo Leo Papa aduersus Sarracenos urbem egreditur, et, ut procul eos a littore arceat, populum undique conuocat, et suorum iniurias presentialiter uindicat, atque cum Gregorio milites ad arma inuitat? Sed notandum est, quosdam episcopos Leuitica tantum portione esse contentos, qui, sicut in Dei sorte tantum numerantur, sic ipsum Deum solummodo in hereditatem accipiunt, dicentes: "Dominus pars hereditatis meae est." His nichil commune est cum principibus seculi, quia temporalia penitus abiciunt, ne eorum occasione legibus inperatorum obnoxii teneantur. Talibus nulla occasio relinquitur occupationis secularis miliciae, quia, cum de decimis et primiciis uiuunt tamquam summi regis filii in omni regno a terrenis exactionibus liberi sunt ita, ut dicere ualeant: "Venit princeps mundi huius, et in nobis non habet quicquam." Porro alii sunt, qui non contenti decimis et primiciis, predia, uillas, et castella, et ciuitates possident, ex quibus Cesari debent tributa, nisi inperiali benignitate inmunitatem promeruerint ab huiusmodi. Quibus a Domino dicitur: "Reddite que sunt Cesaris Cesari; et que sunt Dei Deo." Quibus idem Apostolus: "Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum; cui uectigal, uectigal." Unde Ambrosius: -[ad Marcellinam sororem, epist. XXXIII.]+ <4 21> -C. XXI.+ Ecclesiae inperatoribus non sint obnoxiae. Conuenior ipse a comitibus ut per me basilicae fieret matura traditio, dicentibus, inperatorem iure suo iussisse tradi debere utpote in cuius potestate essent omnia. Respondi, si a me peteret quod meum est, id est fundum meum, argentum meum, huiusmodi meum, me non refragaturum, quanquam omnia, que mea sunt, sint pauperum; uerum ea, que diuina sunt, inperatoriae potestati non esse subiecta. Si patrimonium petit, inuadite; si corpus, occurram. Vultis in uincula rapere? uultis in mortem? uoluntatis est michi, non ego me uallabo circumfusione populorum, nec altaria tenebo uitam obsecrans; sed pro altaribus gratis inmolabor. Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam ecclesiae occupandam missos cognoscerem, ne, dum populus basilicam uendicat, aliqua strages fieret, que in perniciem totius ueniret ciuitatis; orabam, ne tantae urbis, uel pocius totius Italiae busto superuiuerem. Et infra: -@. 1.+ Mandatur, trade basilicam, hoc est: "Dic aliquod uerbum in Deum, et morere," nec solum dic aduersus Deum, sed etiam fac aduersus Deum. Mandatur, trade altaria Dei. Urgemur igitur regalibus preceptis; sed confirmamur scripturae sermonibus, que respondit: "Tamquam una -960+ ex insipientibus locuta es." Et infra: -@. 2.+ Quid igitur turbamini? uolens numquam uos deseram; coactus repugnare non noui; dolere potero, flere potero, gemere potero; aduersus arma, milites Gothos quoque, lacrimae meae mea arma sunt. Talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere. -@. 3.+ Utinam securus essem, quod ecclesia hereticis minime traderetur; ad palatium inperatoris irem libenter, si hoc congrueret sacerdotis offitio, ut in palatio magis certarem, quam in ecclesia. Sed in consistorio solet non Christus reus esse, sed iudex. Causam fidei in ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc ueniat. Et infra: -@. 4.+ Allegatur, inperatori licere omnia, ipsius esse uniuersa. Respondeo: Noli te grauare, inperator, ut putes, te in ea, que diuina sunt, inperiale aliquod ius habere; noli te extollere, sed, si uis diutius inperare, esto Deo subditus. Scriptum est: "Que Dei Deo; que Cesaris Cesari." Ad inperatores palatia pertinent, ad sacerdotes ecclesiae. Publicorum menium tibi ius conmissum est, non sacrorum. Iterum dicitur michi, mandasse inperatorem, debeo et ego unam basilicam habere. Respondeo, non licet tibi illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, que non est legitimo coniugio Christi copulata. Et infra: -@. 5.+ Nabute, sanctum uirum, possessorem uineae suae scimus interpellatum petitione regia, ut uineam suam daret, ubi rex succisis uitibus olus uile sereret, eumque respondisse: "Absit, ut ego Patrum meorum tradam hereditatem." Regem contristatum esse, quod sibi esset alienum ius relatione iusta negatum: sed muliebri concilio deceptum morte in agrum uenisse. Sanctus enim Nabute uites suas uel proprio cruore defendit. Si ille uineam non tradidit suam, nos trademus ecclesiam Christi? Quid igitur a me responsum est contumaciter? Dixi enim conuentus, absit a me, ut tradam Christi hereditatem. Non tradidit Nabute suam, ego tradam Christi hereditatem? sed hoc addidi: absit, ut tradam Dyonisii hereditatem, qui in exilio causa fidei defunctus est, hereditatem Eustorgii confessoris, hereditatem Myrocletis, atque omnium fidelium retro episcoporum. Respondi ego quod sacerdotis est. Quod inperatoris est faciat inperator. Prius est, ut animam michi quam fidem auferat. Et infra: -@. 6.+ Tributum Cesaris est, non negatur. Ecclesia Dei est. Cesari utique non debetur, quia ius Cesaris esse non potest Dei templum. Quod cum honorificentia inperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim honorificentius, quam ut inperator ecclesiae filius esse dicatur? Quod enim dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Inperator enim intra ecclesiam est. Bonus enim inperator querit auxilium ecclesiae, non refutat. Et infra: -@. 7.+ Si de me aliquid compelleretur et posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei iuris esset, libenter offerrem: templo Dei nichil possum nec -961+ decerpere, nec tradere illud custodiendum, non tradendum acceperim. Deinde consulere etiam me inperatoris saluti, quia nec michi expediret tradere, nec illi accipere. Accipiat uocem liberi sacerdotis, si uult sibi esse consultum, recedat a Christi iniuria. Hec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus eius, quem inperatori debet sacerdos. <4 22> -C. XXII.+ De suis exterioribus ecclesiae soluunt tributum. Item Urbanus Papa. Tributum in ore piscis piscante Petro inuentum est, quia de exterioribus suis, que palam cunctis apparent, tributum ecclesia reddit. Non autem totum piscem dare iussus est, sed tantum staterem, qui in ore eius inuentus est, quia non ecclesia dari inperatori, non pontificalis apex, qui in ore capitis ecclesiae preminet, subici regibus potest. Sed sane, ut diximus, quod in ore piscis inuenitur pro Petro et Domino dari iubetur, quia de exterioribus ecclesiae, quod constitutum antiquitus est, pro pace et quiete, qua nos tueri et defensare debent, inperatoribus persoluendum est. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Quamuis etiam huiusmodi non uideantur inperialibus exactionibus subiciendi. Nam, cum tempore famis cunctorum Egyptiorum terram Pharao sibi emeret, atque sub eadem fame suae seruituti cunctos subiceret, sacerdotibus ita necessaria subministrauit, ut nec possessionibus, nec libertate nudarentur, Domino ex tunc prenunciante, sacerdotes in omni gente liberos esse oportere. Unde Constantius et Constans hanc inmunitatem dederunt ecclesiae, dicentes: <4 23> -[C. XXIII.]+ "In qualibet ciuitate, in quolibet oppido, uel uico, castello, municipio, quicumque uoto Christianae religionis meritum eximiae singularisque uirtutis omnibus intimauerit, securitate perpetua potiatur. Gaudere eum et gloriari ex fide uolumus semper, scientes, magis religionibus, quam offitiis et labore corporis uel sudore nostram rempublicam contineri." Valentinianus quoque et Valens decreuerunt, dicentes: -@. 1.+ "Uniuersos, quos constiterit custodes ecclesiarum esse uel sanctorum locorum, ac religiosis obsequiis deseruire, nullius attemptationis molestiam sustinere decreuimus." Inperator Iustinianus: -@. 2.+ "Sanccimus res ad uenerabiles ecclesias, uel xenones, monasteria, uel ptochotrophia, uel brephotrophia, uel orphanotrophia, uel gerontocomia, uel si quid tale aliud consortium descendentes ex qualicumque curiali liberalitate, siue inter uiuos, siue mortis causa, siue -962+ in ultimis uoluntatibus habita, lucratiuorum inscriptionibus liberas esse et inmunes; lege scilicet, que super huius modi inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur obtinente, in parte autem ecclesiastica, uel aliarum domuum, que his piis consortiis deputatae sunt, suum uigorem pietatis intuitu mitigante." Hinc etiam in Parisiensi Concilio legitur: <4 24> -C. XXIV.+ De agro ecclesiastico presbiter non cogatur censum persoluere. Secundum canonicam auctoritatem et constitutionem domini inperatoris Lodoici, de agro ecclesiastico, et manso, de mancipiis, que ipse suis capitulis constituit, uel si quilibet, pro loco sepulturae aliquid largitus ecclesiae fuerit, de decimis et oblationibus fidelium nullus quemquam presbiterorum aliquem censum persoluere cogat, nec quisquam cuiuslibet ordinis aut dignitatis exinde quicquam subtrahat, aut redhibitionem quamcumque exigat temporalem. Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem priuetur, et regia potestate dare cogatur.

-[PALEA.+ <4 25> -C. XXV.+ Item ex Concilio Wormaciensi, c. 50. Sanccitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo seruitio attribuatur, et presbiteri in eis constituti non de decimis, neque de obligationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis, uel de hortis iuxta ecclesiam positis, neque de prescripto manso aliquod seruicium faciant preter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde maioribus suis debitum seruicium inpendant. -]+

-Gratian.+ Hinc datur intelligi, quod de his, que inperiali beneficio, uel a quibuslibet pro beneficio sepulturae ecclesia possidet, nullius iuri, nisi episcopi, teneatur asstricta. De his uero, que a quibuslibet emerit uel uiuorum donationibus acceperit, principibus consueta debet obsequia, ut et annua eis persoluat tributa, et conuocato exercitu cum eis proficiscatur ad castra. Quod tamen hoc ipsum non sine consensu Romani Pontificis fieri debet. Unde Gelasius Papa Elpidio Episcopo: <4 26> -C. XXVI.+ Absque auctoritate Romani Pontificis ad comitatum episcopi proficisci non audeant. Quo ausu, qua temeritate rescribis, ad Rauennam te parare proficisci, cum canones euidenter precipiant nullum -963+ omnino pontificum, nisi nobis ante uisis atque consultis ad comitatum debere contendere? Quemadmodum tibi putas licere quod non licet, nisi quod hoc offitio carere festinas, quo his excessibus te ostendis indignum? <4 27> -C. XXVII.+ Absque metropolitani consilio uel prouincialium episcoporum ad inperatorem episcopi non pergant. Item ex Concilio Antioceno. -[c. 11.]+ Si quis episcopus, uel presbiter, uel omnis omnino, qui est sub ecclesiastica regula constitutus, preter consilium uel litteras eorum episcoporum, qui intra prouinciam sunt, et maxime metropolitani, ad inperatorem perrexerit, hunc abdicari et eici non solum de conmunione debere, sed etiam propria dignitate priuari tamquam molestum et inportunum inperialibus auribus contra ecclesiastica constituta. -Gratian.+ Reprehenduntur ergo Gallicani episcopi a Nykolao, quoniam auctoritate apostolica contempta potius arma sequi elegerant, quam apostolico conspectui sese representarent. Quamquam proficiscentes ad comitatum possunt intelligi non secuti inperatorem, ut armis sibi auxilientur, sed ipsum cum exercitu suo cottidianis orationibus Deo conmendent. In quo casu auctoritas illa Sardicensis Concilii loqui uidetur, in cuius octauo capitulo Osius Episcopus dixisse legitur: <4 28> -C. XXVIII.+ Qui a religiosis inperatoribus uocati episcopi non fuerint ad comitatum non accedant. Si uobis, fratres karissimi, placet, decernite, ne episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi, qui a religiosis inperatoribus uel inuitati uel uocati fuerint. Sed quoniam sepe contingit, ut ad misericordiam ecclesiae confugiant qui iniuriam patiuntur, et qui peccantes in exilium uel in insulas dampnantur, aut certe quamcumque sentenciam suscipiunt: ideoque subueniendum his, et sine dubitatione eis est petenda per ecclesiam indulgentia. -Gratian.+ Licet ergo prelatis ecclesiae exemplo B. Gregorii ab inperatoribus uel quibuslibet ducibus defensionem fidelibus postulare. Licet etiam cum B. Leone quoslibet ad sui defensionem contra aduersarios sanctae fidei uiriliter adhortari, atque ad uim infidelium procul arcendam quosque citare. Effusionem uero sanguinis nulli episcoporum sua uel inperatorum auctoritate inperare licet. Unde in Tolletano Concilio IV. -[c. 30.]+ legitur: <4 29> -C. XXIX.+ Sacerdotes ibi consentiant fieri iudices, ubi iureiurando indulgentia promittitur. Sepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios -964+ sacerdotibus negocia sua conmittunt. Quia uero sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri iudices, ubi iureiurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sentencia preparatur. Si quis ergo sacerdotum contra hoc conmune consultum discussor in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium gradum. <4 30> -C. XXX.+ Non debent agitare iudicium sanguinis qui sacramenta Domini tractant. Item ex Concilio Tolletano XI. -[c. 6.]+ His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt, iudicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere talibus excessibus prohibendum est, ne indiscretae presumptionis motibus agitati aut quod morte plectendum est sentencia propria iudicare presumant, aut per se inferant truncationes quibuslibet personis aut inferendas precipiant. Quod si quisquam horum inmemor preceptorum aut in ecclesiae suae famulis, aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit, concessi ordinis priuetur honore et loco; sub perpetuo quoque dampnationis teneatur ergastulo religatus. Cui tamen conmunio exeunti ex hac uita non est neganda propter Domini misericordiam, qui non uult peccatoris mortem, sed ut conuertatur et uiuat. -Gratian.+ Ceteri etiam absque iudiciali auctoritate membrorum truncationes et domorum incendia facere prohibentur. Unde in Decretis Euticiani Papae: <4 31> -C. XXXI.+ Membra detruncans, domos incendens absque iudiciali auctoritate, excommunicetur. Si quis membrorum truncationes, domorum incendia fecerit, siue facere iusserit aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter uel amicabiliter coram episcopo ciuitatis aliisque ciuibus non emendauerit, tamquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum collegio separetur. -VI. Pars.+ -Gratian.+ De incendiariis quoque Innocentius II. in uniuersali Concilio -[c. 18.]+ generaliter constituit, dicens: <4 32> -[C. XXXII.]+ "Pessimam quidem et depopulatricem, et horrendam incendiariorum maliciam auctoritate Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli omnino detestamur et interdicimus. -@. 1.+ Si quis igitur post huius nostrae prohibitionis promulgationem malo studio, siue pro odio, siue pro uindicta ignem apposuerit, uel apponi fecerit, aut appositoribus consilium aut auxilium -965+ scienter tribuerit, excommunicetur, et si mortuus fuerit incendiarius, Christianorum careat sepultura, nec absoluatur, nisi prius, dampno cui intulit secundum facultatem suam resarcito, iuret, se ulterius ignem non appositurum. Penitencia autem ei detur, ut Iherosolimis aut in Hispania in seruicio Dei per annum integrum permaneat. Si quis autem archiepiscopus uel episcopus hoc relaxauerit, dampnum restituat, et per annum ab offitio episcopali abstineat. Sane regibus et principibus faciendae iusticiae facultatem consultis archiepiscopis et episcopis non negamus." <4 33> -C. XXXIII.+ Homicida est, qui, publicam functionem non habens, aliquem occidit aut debilitat. Item Augustinus in libro de ciuitate Dei. "Qui percutit malos in eo, quod mali sunt, et habet causam interfectionis, minister Dei est. Qui uero sine aliqua publica amministratione maleficum, furem, sacrilegum, adulterum et periurum, uel quemlibet criminosum interfecerit, aut trucidauerit, uel membris debilitauerit, uelut homicida iudicabitur, et tanto acrius, quanto non sibi a Deo concessam potestatem abusiue usurpare non timuit." -VII. Pars.+ -Gratian.+ De his autem, qui simul hominem uulnerant, queritur, si ille mortuus fuerit, quis eorum homicidii reatum incurrat? De his ita statutum est in Concilio apud Vermerias: <4 34> -C. XXXIV.+ Si plures contra unum rixentur, qua pena quisque eorum feriatur. Si quatuor aut quinque homines, seu etiam plures, contra unum hominem rixati fuerint, et ab his uulneratus mortuus fuerit, quicumque eorum plagam inposuit, secundum statuta canonum ut homicida iudicetur; reliqui autem, qui eum inpugnabant, uolentes eum interficere, similiter peniteant. Qui nec eum impugnabant, nec uulnerabant, nec consilio nec auxilio cooperatores fuerunt, sed tantum affuerunt, extra noxam sint. <1 C> <2 24> -CAUSA XXIV.+ -GRATIANUS.+ Quidam episcopus in heresim lapsus aliquos de sacerdotibus suis offitio priuauit, et sentencia excommunicationis notauit. Post mortem de heresi accusatus dampnatur, et sequaces eius cum omni familia sua. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, an lapsus in heresim possit aliquos offitio priuare, uel sentencia notare? -(Qu. II.)+ Secundo, an post mortem aliquis possit excommunicari? -(Qu. III.)+ Tertio, an pro peccato alicuius tota familia sit excommunicanda? -966+ <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Quod autem ab heretico aliquis deponi aut excommunicari non possit, facile probatur. Omnis enim hereticus aut iam dampnatam heresim sequitur, aut nouam confingit. Qui uero heresim iam dampnatam sequitur, eius dampnationis se participem facit. Unde cum Achatius absque sinodali auctoritate ab Apostolico se dampnatum quereretur, contra Gelasius scribit, dicens: <4 1> -C. I.+ Qui in iam dampnatam heresim labitur, eius dampnationis se participem facit. Achatius non est inuentor factus noui erroris, sed ueteris imitator, atque ideo non erat necessarium, ut aduersus eum noua scita prodirent, sed antiqua tantummodo renouarentur. Factus sum itaque executor ueteris constituti, non promulgator noui. Quicumque enim in heresim semel dampnatam labitur, eius dampnatione se ipsum inuoluit. <4 2> -C. II.+ Non est retractandum quod semel sinodus statuit contra unamquamque heresim. Idem. -[in epistola ad Episcopos Dardaniae]+ Maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie precauerunt, ut quod contra unamquamque heresim coacta semel sinodus pro fidei conmunione et ueritate catholica atque apostolica promulgasset non sinerent nouis posthec retractationibus mutilari, ne prauis occasio preberetur que medicinaliter fuerant statuta pulsandi, sed, auctore cuiuslibet insaniae, ac pariter errore dampnato, sufficere iudicarunt, ut quisquis aliquando huius erroris communicator existeret, principali sentencia dampnationis eius esset obstrictus. -@. 1.+ Sic Sabellium dampnauit sinodus, nec fuit necesse, ut eius sectatores postea dampnarentur; sed pro tenore constitutionis antiquae, qui uel prauitatis illius uel communionis extitere participes, uniuersalis ecclesia duxit esse refutandos. Sic Arrium, Eunomium, Macedonium, Nestorium, sinodus semel gesta condempnans, ulterius ad noua concilia uenire non sinit <4 3> -C. III.+ Non ultra eum procedere oportet, qui in heresim dampnatam recidit. Item Felix. Achatius non fuit noui uel proprii inuentor erroris, ut in eum noua scita procederent; sed alieno facinori suam conmunionem miscuit. Itaque necesse est, ut in illam recideret iusta lance sentenciam, quam cum suis successoribus per conuenientiam sinodalem susceperat auctor erroris. -Gratian.+ Si ergo ille episcopus in heresim iam dampnatam lapsus est, antiqua excommunicatione dampnatus alios dampnare -967+ non poterat. Excommunicatus enim alios excommunicare non ualet. Unde Alexander II. scribit Valeriano Episcopo, Martiri: <4 4> -C. IV.+ Excommunicatus alium excommunicare non potest. Audiuimus, quod Henricus, Rauennas dictus archiepiscopus, nisus sit te excommunicare. Verum, quia excommunicatus te non potuit excommunicare, apostolica auctoritate te tuosque absoluendo mandamus exinde numquam curare. -Gratian.+ Si autem ex corde suo nouam heresim confinxit, ex quo talia predicare cepit, neminem dampnare potuit, quia non potest deicere quemquam iam prostratus. Ligandi namque uel soluendi potestas ueris, non falsis sacerdotibus a Domino tradita est. Apostolis enim dicturus: "Quorum remiseritis peccata, etc." premisit: "Accipite Spiritum sanctum," ut euidenter cunctis ostenderet, eum, qui Spiritum sanctum non habet, peccata non posse tenere uel remittere. Porro Spiritum sanctum nemo nisi intra ecclesiam accipit, quia et ipsam unitatem facit per gratiam. -@. 1.+ Unde non nisi congregatis in unum dictum est: "Accipite Spiritum sanctum," nec nisi super congregatos in unum die pentecostes descendit Spiritus sanctus. Sicut autem extra ecclesiam non accipitur, ita extra eam nichil operatur. Cum ergo, sicut Apostolus ait, Spiritus postulet Spiritus inpetret, extra ecclesiam nec postulare facit, nec inpetrare. Unde Dominus dicturos: "Quodcumque petieritis, etc." premisit: "Si duo ex uobis consenserint super terram, etc." Et iterum: "Ubicumque duo uel tres congregati fuerit in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum;" nimirum cunctis ostendens, se non habitare in cordibus eorum, qui superbiae singularitatem secuti a corporis Christi conpage semetipsos abrumpunt. In quibus autem Christus non habitat, in eis Spiritus sanctus mentium scissuras refugiens locum non habet. Cum ergo dimittere peccata uel tenere, excommunicare uel reconciliare opus sit Spiritus sancti et uirtus Christi: apparet, quod hii, qui extra ecclesiam sunt, nec ligare, nec soluere possunt, nec reconciliando ecclesiasticae conmunioni reddere, nec excommunicando eius societate priuare, qua ipsi, heresi uel scismate polluti siue sentencia notati, penitus carere probantur. Unde, cum Dominus omnibus discipulis parem ligandi atque soluendi potestatem daret, Petro pro omnibus et pre omnibus claues regni celorum se daturum promisit, dicens: "Tibi dabo claues regni celorum." Quicumque ergo ab unitate ecclesiae (que per Petrum intelligitur) fuerit alienus, execrare non potest, consecrare non ualet; excommunicationis uel reconciliationis potestatem non habet. Unde Apostolus, cum fornicatorem Corinthium excommunicandum scriberet, ait: "Ego quidem absens corpore, presens autem spiritu, iam iudicaui ut presens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis uobis, et meo spiritu, cum uirtute Domini nostri Iesu Christi, tradere huiusmodi sathanae in interitum carnis." In quo formam excommunicationis ostendens, docuit, non nisi fidelem et a fideli notandum. In nomine namque Domini atque eius uirtute cooperante -968+ non nisi fidelis aliquid operari ualet, cum nemo possit dicere: "Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto." Item, cum Dominus prohibeat agnum comedi extra catholicam ecclesiam, qui professione fidei ab ea sunt alieni, ab eius participatione, quam suo arbitrio reliquerunt, non repelluntur, sed abire permittuntur, sicut illi, qui audientes: "Nisi manducaueritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc.," dixerunt: "Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?" atque ita abierunt retrorsum, non repulsi, sed abire permissi. Hinc etiam Apostolus, cum de excommunicandis ageret, premisit: "Si quis frater;" de infidelibus autem supposuit, dicens: "Eos, qui foris sunt, Dominus iudicabit." De his autem qui intus sunt, nobis iudicium conmisit. Sicut autem ex eo, quod Apostolus ait: "Frater," et ex his, que de fidelibus et infidelibus supposuit, apparet, non nisi fidelem excommunicandum, ita ex eo, quod fidelibus tantum hoc scribitur, uel potius, quia sicut ille, qui benedicit, maior est eo, cui benedicitur, ita qui ex offitio maledicit maior est eo, cui maledicitur, liquido constat, eum, qui ab integritate catholicae fidei recedit, maledicendi uel benedicendi potestatem minime habere. Catholicum namque, utpote superiorem se, maledicere non ualet; in alienum a fide, tamquam in sibi equalem, sentenciam dare non potest. Hec autem, que de hereticis, atque scismaticis, uel excommunicatis dicta sunt, uidelicet, quod ligandi uel soluendi potestatem non habeant, multorum auctoritatibus probantur. Ait enim Leo Papa: -[serm. III. in anniuersario suae assumtionis, et serm. II. de natali Apostolorum]+ <4 5> -C. V.+ Non soluitur uel ligatur nisi quem auctoritas B. Petri soluerit aut ligauerit. Manet ergo Petri priuilegium, ubicumque ex ipsius equitate fertur iudicium, nec nimia uel seueritas, uel remissio, ubi nichil erit solutum uel ligatum, nisi quod B. Petrus aut ligauerit, aut soluerit. <4 6> -C. VI.+ In persona Petri ecclesia ligandi et soluendi potestatem accepit. Item Augustinus super Iohannem. -[tract. L. ad c. 12.]+ Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et in celo. Si Petro hoc tantum dictum est, non hoc facit ecclesia. Si autem et in ecclesia fit, (utique que in terra ligantur et in celo, et que soluuntur in terra soluta sunt et in celo, quia, cum excommunicat ecclesia, in celo ligatur excommunicatus; cum reconciliat ecclesia, in celo soluitur reconciliatus), si hoc ergo in ecclesia fit, Petrus, quando claues accepit, ecclesiam sanctam significauit. Si in Petri persona significati sunt in ecclesia boni, in Iudae persona significati sunt in ecclesia mali. <4 7> -C. VII.+ Suis meritis firmus nonnumquam turbatur alienis. Item Ambrosius. -[ad c. 5. Lucae]+ Non turbatur nauis, que Petrum habet: turbatur illa, que Iudam habet. Etsi multa illic discipulorum merita nauigabant, tamen adhuc eam proditoris perfidia agitabat. In utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est turbatur -969+ alienis. Caueamus igitur perfidum, caueamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus. Ergo non turbatur hec nauis, in qua prudentia nauigat, abest perfidia, fides superat. Quemadmodum enim turbari poterat, cui preerat is, in quo ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi modica fides: ibi securitas, ubi perfecta dilectio. Denique etsi aliis inperatur, ut laxent retia sua, soli tantum Petro dicitur: "Duc in altum," hoc est in profundum disputationum. Quid enim tam altum quam altitudinem diuitiarum uidere, scire filium Dei, et professionem diuinae generationis assumere? quam licet mens nequeat humana plene rationis inuestigatione conprehendere, fidei tamen plenitudo conplectitur. <4 8> -C. VIII.+ Solus Petrus mandatum accepit, ut amo piscem caperet. Idem. -[ibidem paulo inferius]+ Est aliud apostolicum piscandi genus, quo genere solum Petrum piscari Dominus iubet, dicens: "Mitte hamum, et eum piscem, qui primum ascenderit, tolle." <4 9> -C. IX.+ Nulla perturbatio a tramite apostolicae sedis retrahat, que omnes hereses semper destruxit. Item Lucius Papa omnibus Episcopis. A recta fide ergo et apostolico tramite propter ullam perturbationem nolite recedere, scientes, quoniam iuxta Saluatoris sentenciam beati sunt qui persecutionem patiuntur propter iusticiam. Hec est Apostolorum uiua traditio; hec uera karitas, que predicanda est, et precipue diligenda ac fouenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda; hec sancta et apostolica mater ecclesiarum omnium Christi ecclesia, que per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec hereticis nouitatibus deprauanda succubuit, sed, ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum principibus Christi, illibata fidetenus manet. <4 10> -C. X.+ Fides Romanae ecclesiae omnes hereses destruit, nullam fouet. Item Syxtus. -[Papa II. ad Gratum Episcopum, ep. I.]+ Memor sum, me sub illius nomine ecclesiae presidere, cuius confessio a Domino Iesu Christo est glorificata, et cuius fides nullam umquam fouet, sed omnes quidem hereses destruit. Intelligo autem michi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua uniuersalis ecclesiae salus infestatur, inpendam. <4 11> -C. XI.+ Romana ecclesia nullis heresibus succubuit. Item Eusebius Papa. -[Episcopis Thusciae, epist. III.]+ In sede apostolica extra maculam semper est catholica seruata religio. -970+ <4 12> -C. XII.+ Ad Romanam referatur ecclesiam, quotiens ratio fidei uentilatur. Item Innocentius. -[Papa Episcopis Concilii Mileuitani, epist. XXVI.]+ Quotiens fidei ratio uentilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctoritatem, referre debere (ueluti nunc retulit uestra dilectio) quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus prodesse. <4 13> -C. XIII.+ Religionis christianae zelum Romana ecclesia pre ceteris habuit. Item Iulius Papa. -[ad Episcopos orientales, epist. I.]+ Offitii nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis Christianae religionis zelus incumbit. <4 14> -C. XIV.+ Aliorum ora fides non timet, quam Romana conmendat ecclesia. Item Ieronimus. -[ad Damasum in expositione symboli]+ Hec est fides, Papa beatissime, quam in catholica ecclesia didicimus, quamque semper tenuimus; in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et sedem tenes et fidem. Si autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio conprobatur, quicumque me culpare uoluerit, se inperitum, uel maliuolum, uel etiam non catholicum, sed hereticum conprobabit. Item: -@. 1.+ Sancta Romana ecclesia, que semper inmaculata permansit, Domino prouidente et B. apostolo Petro opem ferente in futuro manebit, sine ulla hereticorum insultatione atque firma et inmobilis omni tempore persistet. <4 15> -C. XV.+ Aliud quam Romana ecclesia neque sentire, neque uelle a permittitur. Item Marcellus uniuersis Episcopis per Antiocenam constitutis. -[epist. I.]+ Rogamus uos, fratres dilectissimi, ut non aliud doceatis neque sentiatis, quam quod a B. Petro apostolo et reliquis apostolis et Patribus accepistis. Ipse enim est caput totius ecclesiae, cui ait Dominus: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam". Eius enim sedes primitus fuit apud uos, que postea iubente Domino translata est Romam, cui amminiculante gratia diuina hodierna praesidemus die. Si uero uestra Antiocena, que olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est, que eius non sit subiecta ditioni. Nec ab eius dispositione uos deuiare oportet, ad quam cuncta maiora ecclesiastica negocia diuina disponente gratia iussa sunt referri, ut ab ea regulariter disponantur, a qua sumpsere principia. -971+ <4 16> -C. XVI.+ Alexandrinae ecclesiae a Romana dissentire non licet. Item Leo Episcopus Dioscoro Episcopo Alexandrino. -[epist. LXXIX. al. LXXXI.]+ Cum beatissimus Petrus apostolus a Domino acceperit principatum, et Romana ecclesia in eius permaneat institutis, nefas est credere, quod sanctus episcopus discipulus ipsius Marcus, qui Alexandrinam primus ecclesiam gubernauit, aliis regulis traditionum suarum decreta firmauerit, cum sine dubio de eodem fonte gratiae unus spiritus et discipuli fuerint et magistri, nec aliud ordinatus tradere potuit, quam quod ab ordinatore suscepit. <4 17> -C. XVII.+ Professione suae fidei aurem erroris Romana abscidit ecclesia. Item Gregorius. Si Petrus uolens percussit aurem, docuit, quod aurem in specie habere non deberent, quam in ministerio non habebant. Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum, secundum prophetica dicta demonstrans, et ipsos, si conuertantur, posse sanari, qui in passione Christi uulnerati sunt, eo, quod omne peccatum in ministerio fidei abluatur. Tollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse est, qui claues accepit regni celorum. Ille enim condempnat, qui et absoluit, quoniam ligandi et soluendi idem adeptus est potestatem. Tollit autem aurem male audientis, tollit autem gladio spirituali aurem interiorem male intelligentis. Caueamus, ne cui tollatur auricula, legitur passio Domini. Si ad diuinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus est Christum prophetam estimari, sed Dei filium docuit fideli confessione signari. <4 18> -C. XVIII.+ Extra unitatem ecclesiae Spiritus sanctus non accipitur. Item Ciprianus. -[in tractatu de unitate ecclesiae]+ Loquitur Dominus ad Petrum: "Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam". Super unum edificat ecclesiam, et quamuis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat, et dicat: "Sicut misit me pater, et ego mitto uos. Accipite Spiritum sanctum", tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem -972+ sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique ceteri Apostoli, quod Petrus fuit, pari consortio prediti et honoris et potestatis. Sed ab unitate exordium proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur, quam unam ecclesiam in Cantico quoque Canticorum Spiritus sanctus ex persona Christi Domini designat dicens: "Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genitrici suae." Hanc ecclesiae unitatem et B. Paulus apostolus docet, et sacramentum unitatis ostendit, dicens: "Unum corpus, et unus spiritus: una spes uocationis uestrae. Unus dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus." Quam unitatem tenere firmiter et uendicare debemus, maxime nos episcopi, qui in ecclesia Dei presidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indiuisum probemus. Nemo fraternitatem fallat, nemo ueritatem fidei perfida preuaricatione corrumpat. -@. 1.+ Episcopatus unus est, cuius singularis in solidum pars tenetur. Et ecclesia una est, que in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo multi radii sunt, sed unum lumen, et rami arboris multi sunt, sed robur unum tenaci radice fundatum, et quomodo de fonte uno riui plurimi defluunt, et numerositas licet diffusa uideatur exundantis copiae largitate, unitas tamen seruatur in origine. Auelle radium solis a corpore: diuisionem unitas non capit. Ab arbore frange ramum: fructus germinare non poterit. A fonte precide riuum: precisus arescit. Sic et ecclesia Domini luce perfusa per totum orbem radios suos porrigit: unum tamen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largitur riuos, latius pandit: unum tamen caput est, et origo una, et una mater fecunditatis copiosa. Adulterari non potest sponsa Christi: incorrupta est et pudica. Unam domum nouit: unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. <4 19> -C. XIX.+ Non habet Deum patrem uniuersalis ecclesiae relinquens unitatem. Idem. -[ibidem paulo inferius]+ Alienus est, profanus est, hostis est: habere non potest Deum patrem qui uniuersalis ecclesiae non tenet unitatem. Idem: -@. 1.+ Cum dominus discipulis -973+ suis unanimitatem suaderet et pacem: "Dico," inquit, "uobis quia si duo ex uobis conuenerint in terra, de omni re, quamcumque petieritis, continget uobis a patre meo, qui est in celis. Ubicumque enim duo aut tres fuerint collecti in nomine meo, ego cum eis sum," ostendit non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. "Si duo," inquit "ex uobis conuenerint in terra:" unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante premisit, ut conueniat nobis fideliter et firmiter, docuit. Quomodo autem potest ei cum aliquo conuenire, cui cum corpore ipsius ecclesiae, et cum uniuersa fraternitate non conuenit? Quomodo autem possunt duo uel tres in nomine Christi colligi, quos constat a Christo et ab eius euangelio separari? <4 20> -C. XX.+ Ligandi et soluendi non habet potestatem qui unitatem pacis catholicae non tenet. Item Ieronimus. Omnibus consideratis puto me non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, que dicitur edificari super petram, que unica columba appellatur, que sponsa pulchra sine ruga et macula, et hortus conclusus et fons signatus et puteus aquae uiuae et paradysus cum fructu pomorum; que domus etiam claues accepit, ac potestatem soluendi et ligandi. Hanc domum si quis corrigentem corripientemque contempserit, "sit tibi," inquit, "tamquam ethnicus et publicanus." De hac domo dicitur: "Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae;" et: "Qui habitare facit unanimes in domo;" et: "Iocundatus sum in his, que dicta sunt michi: in domum Domini ibimus;" et: "Beati, qui habitant in domo tua; in secula seculorum laudabunt te." <4 21> -C. XXI.+ Varia crimina uariis penis sunt afficienda. Item Ieronimus. Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod uolumus pro arbitrio nostro, dicentes, hoc graue, hoc leue est: sed afferamus diuinam stateram de scripturis sanctis, tamquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit grauius appendamus. Tempore, quo Dominus priora delicta recentibus penarum exemplis cauenda monstrauit, et ydolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus, et scisma temptatum, ydolatria gladio punita est, exustio libri bellica cede et peregrina captiuitate, scisma hiatu terrae, sepultis -974+ auctoribus uiuis, et ceteris celesti igne consumptis. Quis iam dubitauerit, hoc esse sceleratius commissum, quod est grauius uindicatum? <4 22> -C. XXII.+ Ex sola ecclesia sacrificium Dominus accipit. Item Gregorius in Moralibus. -[lib. XXXV. c. 6.]+ Quia ex sola ecclesia catholica ueritas conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet, de quo uideatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei faciem contempletur, quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, diuinam presentiam non agnoscit. De qua soliditate Dominus dicit: "Super hanc petram edificabo ecclesiam." -@. 1.+ Sola quippe est, per quam sacrificium Dominus accipiat libenter: sola, que pro errantibus intercedat fiducialiter. Unde etiam de agni hostia Dominus precepit, dicens: "In una domo comedetis, nec efferetis de carnibus eius extra fores." In una namque domo comedetur, quia in una catholica ecclesia uera hostia redemptori inmolatur. De cuius carnibus diuina lex efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus uetat. Sola est, que intra se positos ualida karitatis conpage custodit. Unde et aqua diluuii archam quidem ad sublimiora sustulit, omnes autem, quos extra archam inuenit, extinxit. <4 23> -C. XXIII.+ Non exhibet fidem Christo qui corpus eius discerpit. Item Ambrosius. -[in oratione funebri de obitu fratris]+ Aduocauit ad se Ciprianus episcopum Satyrum nec ullam putauit ueram, nisi uerae fidei gratiam, percunctatusque ex eo est, utrumnam de catholicis episcopis esset, hoc est si cum Romana ecclesia conueniret. Et forte ad id locorum in scismate regionis illius ecclesia erat. Lucifer enim se a nostra conmunione diuiserat, et quamquam pro fide exulasset, et fidei suae reliquisset heredes, non tamen putauit fidem esse in scismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei ecclesiam non tenebant, cuius patiebantur uelut quosdam artus diuidi et membra lacerari. Etenim, cum propter ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus sit ecclesia, non uidetur ab his exhiberi Christo fides, a quibus euacuatur eius passio, atque distrahitur. Itaque quamuis gratiae fenus teneret, et metueret tanti nominis debitor nauigare, tamen eos transire maluit, ubi tuto posset exsoluere. Iudicabat enim diuinae solutionis gratiam in affectu ac fide esse, quam quidem statim, ubi primum copia ecclesiae liberior fuit, inplere non distulit, Dei gratiam et accepit desideratam, et seruauit acceptam. -975+ <4 24> -C. XXIV.+ Etiam corpore ab eo est recedendum, qui fidem Christi non habet. Item Beda super epistolam Iohannis. -[secundam, c. un.]+ "Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina Christi, hic et Filium, et Patrem habet. Si quis uenerit ad uos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum, nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue, conmunicat operibus eius malis". Hec Iohannes de scismaticis siue hereticis deuitandis que uerbis docuit etiam factis exhibuit. -@. 1.+ Narrat enim de illo auditor eius sanctissimus et martir fortissimus Policarpus, Smirneorum antistes, quia tempore quodam, cum apud Ephesum balneas lauandi gratia fuisset ingressus, et uidisset ibi Cherinthum, exiliret continuo, et discessit non lotus, dicens: Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae corruant, in quibus Cherinthus lauatur inimicus ueritatis. Idem etiam Policarpus Marcioni cum occurrisset aliquando, dicenti sibi: Agnosce nos? respondit: Agnosco primogenitum sathanae. <4 25> -C. XXV.+ Profanus est extra ecclesiam B. Petri agnum comedere temptans. Item Ieronimus. -[ad Damasum]+ Quoniam uetus oriens inter se populorum furore collisus indiscissam Domini tunicam et desuper textam minutatim per frusta decerpit, et Christi uineam uulpes exterminant, inter lacus contritos, qui non habent aquam, difficile ubi fons signatus et hortus ille conclusus sit possit intelligi, ideo michi cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi uestimenta suscepi. Neque uero uastitas tanti elementi liquentis, et interiacens latitudo terrarum me a preciosae potuit margaritae inquisitione prohibere. Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Profligato a sobole mala patrimonio, apud uos solos incorrupta patrum seruatur auctoritas. Ibi cespite terra fecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert, hic obruta sulcis frumenta lolium auenasque degenerant. Nunc in occidente sol iusticiae oritur, in oriente autem Lucifer ille, qui ceciderat, supra sidera posuit thronum suum. Vos estis lux mundi, uos sal terrae, uos uasa aurea et argentea: hic testea uasa uirgam ferream et eternum operiuntur incendium. Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat humanitas. -976+ A sacerdote uictima salutem, a pastore presidium ouis flagito. Facescat inuidia Romani culminis, recedat ambicio. Cum successore piscatoris discipulo Christi loquor. Ego nullum premium nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, conmunione consocior. Super illam petram fundatam ecclesiam scio. Quicumque extra domum hanc agnum comederit, profanus est. Si quis in Noe archa non fuerit, peribit regnante diluuio. Et quia pro facinoribus meis ad eam solitudinem conmigraui, que Syriam iuncto Barbariae fine determinat, non possum sanctum Domini, tot interiacentibus spaciis, a sanctimonia tua semper expetere, ideoque collegas tuos Egyptios confessores sequor, et sub honerariis parua nauicula delitesco. Non noui Vitalem, Miletum respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est antichristi est. <4 26> -C. XXVI.+ Hereticorum consortia a catholicis sunt fugienda. Item Ambrosius. -[in commentariis ad c. 9. Lucae]+ Que dignior domus apostolicae predicationis ingressu, quam sancta ecclesia? aut quis preferendus magis omnibus uidetur, quam Christus, qui pedes suis lauare consueuit hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non patitur habitare uestigiis, sed maculosos licet uitae prioris, in reliquum tamen dignetur mundare processus? Hic est igitur solus, quem nemo deserere debet, nemo mutare, cui bene dicitur: "Domine, ad quem ibimus? uerba uitae eternae habes, et nos credimus." Vides executorem celestium preceptorum, qui, quoniam non mutauit hospitium, celestium consortium habitationis emeruit? Fides ergo in primis ecclesiae querenda mandatur, in qua, si Christus habitator sit, haud dubie sit legendum. Si uero populus perfidus, aut preceptor hereticus deformet habitaculum, uitanda hereticorum conmunio, fugienda synagoga censetur, excutiendus pedum puluis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi arido arenosoque mentis tuae uestigium polluatur. Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet euangelii predicator, iuxta quod scriptum est: "Quis infirmatur, et ego non infirmor?" ita, si qua est ecclesia, que fidem respuat, nec apostolicae predicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. Quod Apostolus quoque euidenter asseruit, dicens: "Hereticum hominem post unam correptionem deuita." -977+ <4 27> -C. XXVII.+ Nec peccatis solui, nec regnum celeste ingredi potest ab unitate diuisus ecclesiae. Item Beda super Mattheum. -[in homilia de festo apostolorum Petri et Pauli, ad c. 16. Matthei]+ Quicumque ab unitate fidei uel societatis Petri apostoli quolibet modo semetipsos segregauerint tales nec uinculis peccatorum absolui, nec ianuam possunt celestis regni ingredi. <4 28> -C. XXVIII.+ Non suscipiantur sacrificia, quorum fides et uita reprobatur. Item Ieronimus in Amos propheta. -[ad c. 5.]+ "Odi et proieci festiuitates uestras, et non capiam odorem cetuum uestrorum. Quod si obtuleritis michi holocaustomata et munera uestra, non accipiam, et uota pinguium uestrorum non respiciam." -@. 1.+ Odit autem Deus, et non solum odit, sed proicit festiuitates eorum, qui non celebrant festiuitates Dei, sed suas. Et post pauca: -@. 2.+ Odisse autem, et non odorari et proicere, humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei nostris sermonibus agnoscamus. Et si holocausta obtulerint, ut uideantur ieiunare, dare elemosinas, pudicitiam polliceri (que holocausta sunt uera), non ea suscipit Dominus. Nam non sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque diudicat. -@. 3.+ Unde et uidua, que in corbonam duo minuta miserat, omnibus a Saluatore prefertur, quia dominus non ea, que offeruntur, sed uoluntatem respicit offerentium. <4 29> -C. XXIX.+ Ubi karitas non est, ibi fides uel iusticia locum non habet. Item Augustinus. -[de sermone Domini in monte, lib. I. c. 9.]+ Ubi sana fides non est, non potest esse iusticia, quia iustus ex fide uiuit. Neque scismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant, quia similiter, ubi karitas non est, non potest esse iusticia. Dilectio enim proximi malum non operatur, quam si heretici haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est ecclesia. <4 30> -C. XXX.+ A fide recedens perfectionem Spiritus amittit. Item Innocentius. -[Papa ad Alexandrum, ep. XVIII.]+ Heretici, cum a fide catholica destiterint, perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt. <4 31> -C. XXXI.+ Sacri offitii potestate penitus carent heretici. Item Ciprianus Magno filio salutem. -[lib. I. epist. 6.]+ Dicimus omnino omnes hereticos et scismaticos nil habere potestatis ac iuris. Propter quod Nouatianus nec debet nec potest excipi, quo minus ipse quoque extra ecclesiam consistens, et contra pacem ac dilectionem Christi faciens, inter aduersarios et antichristos conputetur. Et paulo -978+ post: -@. 1.+ Ecclesia una est, que una et intus esse et foris non potest. Si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. Si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit, et quem post sacerdotii honorem martirio quoque Dominus glorificauit, Nouatianus in ecclesia non est, nec episcopus conputari potest, qui, euangelica et apostolica traditione contempta, nemini succedens a se ipso ortus est. Habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia non est. Et paulo post: -@. 2.+ Quod uero eundem, quem et nos, Deum Patrem, eundem Filium Christum, eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare tales potest. Et infra: -@. 3.+ Inuenimus in tali facinore non solum duces et auctores, sed etiam participes penis destinari, nisi a conmunione malorum se separauerint, precipiente per Moysen Domino et dicente: "Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere de omnibus, que sunt eorum, ne simul pereatis in peccatis eorum." Et quod conminatus per Moysen fuerat Dominus inpleuit, ut quisque se a Chore, et Dathan, et Abiron non separasset, penas statim pro inpia conmunione persolueret. Quo exemplo, ostenditur et probatur, obnoxios omnes penae et culpae futuros, qui se scismaticis contra prepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint, sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus contestatur et dicit: "Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes, qui manducant ea, contaminabuntur," docens scilicet et ostendens, omnes omnino cum auctoribus suis supplicio coniungi, qui fuerint eorum peccato contaminati. Que ergo apud eos merita esse circa Deum possunt, quibus supplicia diuinitus irrogantur? Et infra: -@. 4.+ Si autem foris cuncti heretici et scismatici non habent Spiritum sanctum, et ideo apud nos eis manus inponitur, ut hic accipiatur quod illic non est, nec dari potest: manifestum est, nec remissionem peccatorum per eos dari posse, quos constat Spiritum sanctum non habere. <1 C> <4 32> -C. XXXII.+ Proprio spolientur honore qui contra pacem ecclesiae nituntur. Item Liberius Papa. -[in ep. ad Athanasium]+ Qui contra pacem ecclesiae sunt, si dignitatem aut cingulum miliciae habent, nudentur eis. Si autem priuati, siquidem nobiles sunt, suarum substantiarum proscriptionem patiantur; si autem ignobiles, non solum in corpore uerberentur, sed exilio perpetuo castigentur. <4 33> -C. XXXIII.+ Non consecrat in scismate constitutus episcopus. Item Pelagius Papa. Pudenda, ut ita dicam, in diuisione rapina est non consecratus, -979+ sed execratus episcopus. Si enim ipsum consecrationis nomen rationabili ac uiuaci intellectu discutimus, is, qui cum uniuersali detrectat consecrari ecclesia, consecratus dici uel esse poterit nulla ratione. Consecrare enim est simul sacrare. Sed ab ecclesiae uisceribus diuisus et ab apostolicis sedibus separatus execrat ipse pocius, non consecrat. Iure ergo execratus tantum, non consecratus poterit dici, quem simul sacrare in unitate coniunctis membris non agnoscit ecclesia. Videamus tamen, utrum uel ipsarum consuetudinem partium in sua exordinatione conseruauerit. Nempe hic mos antiquus fuit, ut, quia pro longinquitate uel difficultate itineris ab Apostolico onerosum illis fuerat ordinari, ipsi se inuicem Mediolanensis et Aquileiensis ordinare episcopi debuissent, ita tamen, ut in ea ciuitate, in qua ordinandus erat episcopus, alterius ciuitatis pontifex occurrere debuisset, ut ordinandi electio a presenti ordinatore ex consensu uniuersalis, cui preficiendus erat, ecclesiae melius ac facilius potuisset agnosci, et in sua qui ad episcopatum prouehendus erat, nec tamen ordinatori suo subdendus fuerat, ordinaretur ecclesia. Etenim cum, sicut diximus, ecclesia una sit, cui in Canticis Canticorum dicitur: "Una est columba mea," nullam aliam esse constat, nisi que in apostolica est radice fundata, a quibus ipsam fidem uniuerso orbe propagatam non potest dubitari. Quod ut licet uobis, notissimum sit omnino, beati tamen Augustini testimonio conprobemus. Audite, quid in quodam opere suo preclarissimus doctor ecclesiae dicat. Ait enim: "Quod si nullo modo recte dici potest ecclesia, in qua scisma est, restat, ut, quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit, quam in apostolicae sedis per successiones episcoporum radice constitutam nullorum hominum malicia (etiamsi nota et excludi non possit, sed pro temporum ratione tolleranda iudicetur) ullo modo ualeat exstinguere." <4 34> -C. XXXIV.+ Unitati non conmunicat scismaticis consentiens. Idem. Scisma siquidem ipsum, quod grecum nomen est, scissuram sonat. Sed scisura in unitate esse non potest. Non ergo unitati conmunicat qui scismaticis conmunicat. Partes sibi ipsi fecerunt, et ab eo, quod unum est, ut apostoli Iudae iam uerbis loquar, semetipsos segregantes, Spiritum non habent. Quibus omnibus illud efficitur, ut, quia in unitate unum non sunt, ut, quia in partem esse uoluerunt, ut, quia Spiritum non habent, corpus Christi sacrificium habere non possint. -@. 1.+ Non autem nobis nunc illa questio est, utrum tollerare malos, sed utrum debeamus scismaticis sociari. Si etiam ipsi, licet in suo sensu habundantes, intra materna tamen positi uiscera quererent ueritatem, a nobis repellendi non erant, donec apud eos ratione duce rei ueritas claruisset. Sed quia se ab uniuersali ecclesia diuiserunt, sicut B. Augustinus ait, omnis catholicus securus eam partem detestatur, cui ecclesiam uniuersalem apostolicis -980+ sedibus roboratam non conmunicare cognoscit. -@. 2.+ Nec enim leuigat eorum crimen, magis uero auget, quod eos restitisse diu dixistis, ne apostolicis conmunicantes sedibus in sua conmunione reciperent. In hoc enim dum et illi culpandi sunt, qui conmunicare talibus uoluerunt, multo magis tamen illi execrandi sunt, qui non solum in sacerdotibus conmunionem apostolicarum sedium, uerum etiam in ipsis laicis spreuerunt. Sed nec illud eis prodest, quod eos in eisdem litteris uel ignorantia rationis, uel simplicitate intellectus sui a nostra se conmunione suspendisse perhibetis. Id ipsum enim magis est, propter quod scismatici sunt, quia non eos diuersa sentiendi iudicium, sed quedam apud se delata, sibi tamen incognita metuentes et contra apostolicam sedem temere credentes, pessima diuisit oppinio. -@. 3.+ Quod scisma specialiter esse beatus denunciat Augustinus, dicens de talibus: "Aduersus auctoritatem illarum ecclesiarum, que ab apostolica sede epistolas accipere meruerunt, temere credendo, inmanissimum crimen scismatis a se propulsare non poterit." Ad summam, aut illos ecclesiam esse creditis, (et, cum duae ecclesiae esse non possint, nos, quod absit, scismaticos iudicabitis,) aut, si ueram in apostolicis sedibus esse constat ecclesiam, et illos ab unitate diuisos cognoscite, et conmunionis questionem esse sublatam, quam ueram nisi in unitate constat esse non posse. -@. 4.+ Noli ergo, quasi nulla scismaticorum atque ecclesiae differentia sit, uelle indifferenter utrorumque sacrificiis sociari. Non est Christi corpus, quod scismaticus conficit, si ueritate duce dirigimur. Nec enim diuisum esse poterit Christum quisquam sine Apostoli reprobatione confingere. Unam, ut sepe dictum est, que Christi corpus est, constat esse ecclesiam que in duo uel in plura diuidi non potest. Simul enim, cum ab ea quisque discesserit, ecclesia esse desistit. <4 35> -C. XXXV.+ Ex quo episcopus fidei contraria docet, alium expoliare non potest. Item Nykolaus Papa scribit Michaeli Augusto. -[epist. VII.]+ Ait Celestinus Papa, orientalibus episcopis scribens: "Si quis ab episcopo Nestorio, aut ab aliis, qui eum secuntur, ex quo talia predicare ceperunt, uel excommunicatus, uel exutus est seu antistitis seu clerici dignitate, hunc in nostra communione et durasse, et durare manifestum est, nec iudicamus eum esse remotum, quia non poterat quemquam eius remouere sentencia, qui iam se prebuerat ipse remouendum." <4 36> -C. XXXVI.+ Non habeantur excommunicati qui ab hereticis excommunicantur. Item ad Clerum Constantinopolitanum. Aperte, inquit, sedis nostrae sanxit auctoritas, nullum siue episcopum, siue clericum, seu professione aliqua Christianum, qui a Nestorio, uel eius similibus, ex quo talia -981+ predicare ceperunt, uel conmunione uel loco suo deiecti sunt, uel eiectum uel excommunicatum uideri: sed hii omnes in nostra conmunione hucusque perdurant, quia neminem deicere uel remouere poterat qui predicans talia titubabat. Intellexisti, inperator, ex supra memoratis non potuisse, ut non dicamus saltim prelatum suum, quemlibet remouere, qui fuerant olim remoti, nec deicere quemquam iam ante prostrati? <4 37> -C. XXXVII.+ Ad iudicandum excommunicati non sunt recipiendi. Item Nykolaus Papa. -[ibidem paulo inferius]+ Miramur, quomodo excommunicati ad iudicandum recepti sint, cum secundum apostolicos canones sine conmendaticiis litteris in sola conmunione recipi prohibeantur. Absurdum enim est, ut, cui non licet etiam cum minimis iuxta sacras regulas conmunicare, liceat etiam ei de suis pene maioribus iudicare. -Gratian.+ His auctoritatibus perspicue monstratur, quod, ex quo aliquis contra fidem ceperit aliqua docere, nec deicere aliquem ualet nec dampnare. -@. 1.+ Obicitur tamen illud Augustini: "Recedentes a fide nec baptisma, nec baptizandi potestatem amittunt." Cum ergo sacerdotalem unctionem utraque potestas, baptizandi uidelicet et excommunicandi, sequatur, a fide recedentes aut utramque retinebunt, aut utraque carebunt. Sed aliud est potestas offitii, aliud executio. Plerumque offitii potestas uel accipitur, ueluti a monachis in sacerdotali unctione, uel accepta sine sui executione retinetur, ueluti a suspensis, quibus amministratio interdicitur, potestas non aufertur. A fide itaque recedentibus potestas non adimitur, sicut redeuntibus non redditur, ne non homini, sed sacramento iniuria uideatur fieri. Unde ab hereticis baptizati uel ordinati, cum ad unitatem fidei catholicae redierint, si forte intuitu ecclesiasticae pacis in suis recipiantur ordinibus, non iterabitur sacramentum, quod in forma ecclesiae probabitur ministratum, sed per inpositionem manus prestabitur uirtus sacramenti, que extra ecclesiam nulli docetur esse collata. Cum ergo utraque potestas in hereticis remaneat, si hereticus catholicum uel alium hereticum excommunicauerit, ut in conmunionem suae heresis illum deducat, quia iniqua est sentencia, pondere caret. -@. 2.+ Quod si in catholicum praue uiuentem, uel in hereticum flagiciis uel facinoribus deditum, ut alias ad recte uiuendi normam uterque redeat, sentenciam dederit, an uterque, an hereticus tantum eius sentencia teneatur, merito querendum uidetur? Potest autem dici, catholicum sentencia heretici minime teneri. Non enim potest oris gladio ferire quem accusare uel in quem testificari non ualet. Si enim quos diuina testimonia non secuntur, quia extra ecclesiam sunt, pondus humani testimonii perdiderunt aduersus eos, qui in ecclesia esse uidentur, nec aduersus eosdem ecclesiasticae auctoritatis pondus habere poterunt qui ab eius fide discessisse probati sunt, atque ideo ab ecclesia sunt condempnati. In hereticum autem potestatem habere uidetur hereticus, sicut et diabolus potest in malis, tamquam in suo pecore. Unde Augustinus scribit Vincentio Donatistae et Rogatistae: -[epist. XLVIII.]+ -982+ <4 38> -C. XXXVIII.+ Pro facinore ab hereticis excommunicatus a catholicis non est recipiendus. Quisquis pro aliquo facinore uel flagicio proiectum a uobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui excepto errore, quo a nobis separamini, sine crimine apud uos uixerunt, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis, et, si monstretis, nonnullos tolleramus, quos corrigere uel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter hedos in fine segregandos deserimus gregem Domini, neque propter uasa facta in contumeliam migramus de domo Domini. <4 39> -C. XXXIX.+ Quisquis propter disciplinam ab hereticis excommunicatur, a catholicis non est recipiendus. Idem ad Eusebium. -[epist. CLXIX.]+ Subdiaconus quondam Hispaniensis ecclesiae, uocabulo Primus, cum ab accessu indisciplinato sanctimonialium prohiberetur, atque ordinata et sana precepta contempneret, a clericatu remotus est. -@. 1.+ Ego, si Domino placet, istum modum seruo, ut quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad catholicam transire uoluerit, in humiliatione penitenciae recipiatur, quo et ipsi forsitan eum cogerent, si apud eos manere uoluisset. -Gratian.+ Sed istud Augustini intelligitur dictum non propter sentenciam, cuius potestas nulla est extra ecclesiam, sed in detestatione criminum, que in hereticis, sicut in catholicis, eque sunt punienda. Potest tamen illud Augustini de potestate baptizandi intelligi, non ligandi, aut soluendi, uel cetera sacramenta ministrandi. Baptisma namque siue ab heretico, siue etiam laico ministratum fuerit, dummodo in unitate catholicae fidei accipiatur, non carebit effectu. Alia uero sacramenta, ut sacri corporis et sanguinis Domini, excommunicationis uel reconciliationis, si ab heretico uel catholico non sacerdote ministrentur, uel nullum, uel letalem habebunt effectum. Unde et ab hominibus fidelibus nullatenus sunt recipienda. Hinc Augustinus scribit in I. libro de unico baptismo: -[contra Donatistas c. 2.]+ <4 40> -C. XL.+ In extremo positus etiam ab heretico penitenciam accipere ualet. Si quem forte coegerit extrema necessitas et ubi catholicum, per quem accipiat, non inuenerit, et in animo pacem catholicam custodiens, per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod in ipsa erat catholica unitate percepturus, si statim etiam de hac uita migrauerit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi et presentia corporali reddiderit, unde numquam corde discesserat, non solum non inprobamus quod fecit, sed etiam securissime uerissimeque laudamus, quoniam presentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem seruabat, et sine sancti baptismi sacramento (quod, ubicumque inuenit, non hominum, sed Dei esse cognouit) noluit ex hac uita migrare. Si quis autem, cum possit in ipsa accipere, -983+ aliqua mentis peruersitate elegerit in scismate baptizari, etiamsi postea uenerit ad catholicam ecclesiam, certum est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi potest, prodesse non potest; peruersus et iniquus est, et tanto perniciosius, quanto scientius. <4 41> -C. XLI.+ Annum peniteat qui de manu heretici nesciens prohibitam conmunionem accepit. Item Iulianus Papa. Si quis dederit aut acceperit conmunionem de manu heretici, et nescit, quod catholica ecclesia contradicit, postea intelligens, annum integrum peniteat. Si autem scit, et neglexerit, et postea penitenciam egerit, decem annos peniteat. Alii iudicant septem, et quidam humanius, ut quinque annos peniteat. -@. 1.+ Si quis permiserit hereticum missam suam celebrare in ecclesia catholica, et nescit, quadraginta dies peniteat; si pro reuerentia eius, annum unum peniteat; si pro dampnatione ecclesiae catholicae, et consuetudinis Romanorum, proiciatur ab ecclesia, sicut hereticus, nisi habeat penitenciam; si habuerit, decem annos peniteat. Si recesserit ab ecclesia catholica in congregatione hereticorum, et alios persuaserit, postea si penitenciam egerit, duodecim annos peniteat, tres extra ecclesiam et septem inter audientes, et duos adhuc extra conmunionem. De his ita in canone dicitur, ut duodecimo anno conmunionem sine oblatione percipiant. <4 42> -C. XLII.+ Pocius est mortem arripere quam de manu heretici conmunionem accipere. Item Gregorius. -[Papa lib. III. Dialog., cap. 31.]+ Cepit Erminegildus rex iuuenis terrenum regnum despiciens, et forti desiderio celeste querens, in ciliciis iacere uinculatus et omnipotenti Deo ad confortandum se preces effundere, tantoque sublimius gloriam transeuntis mundi despicere, quanto et religatus agnouerat nil fuisse, quod potuit auferri. Superueniente autem festiuitatis pascalis die, intempestae noctis silentio ad eum perfidus pater Arrianum episcopum misit, ut de eius manu sacrilegae consecrationis conmunionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed uir Deo deditus Arriano episcopo uenienti exprobrauit ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit, quia etsi exterius iacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus. Ad se itaque reuerso episcopo -984+ Arriano pater infremuit, statimque suos apparitores misit, qui constantissimum confessorem Dei illic, ubi iacebat, occiderent. -+ <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem post mortem nullus excommunicari ualeat uel absolui, ex uerbis euangelii monstratur, quibus dicitur: "Quodcumque ligaueris super terram etc." Super terram, inquit, non sub terra; ostendens, quod uiuentes pro uarietate suorum meritorum soluere possumus uel ligare; de mortuis autem sentenciam ferre non possumus. Unde Leo Papa scribit Rustico, Narbonensi Episcopo: -[epist. XC. cap. 7. al. epist. XCII. c. 6.]+ <4 1> -C. I.+ Non possunt ab ecclesia solui post mortem qui in hac uita ab ea noluerunt absolui. De conmunione priuatis, et ita defunctis. Horum causa iudicio Dei reseruanda est, in cuius manu fuit, ut talium obitus non usque ad conmunionis remedium differretur. Nos autem quibus uiuentibus non conmunicamus mortuis conmunicare non possumus. <4 2> -C. II.+ Ecclesia uiuentes potest ligare uel soluere, non mortuos. Item Gelasius, Fausto Magistro, fungenti legationis offitio Constantinopolim. Legatur, ex quo est religio Christiana, uel certe detur exemplum in ecclesia Dei a quibuslibet Pontificibus aut ab ipsis Apostolis, ab ipso denique Saluatore ueniam, nisi se corrigentibus, fuisse concessam. Auditum autem sub isto celo non legitur omnino, nec dicitur, quod eorum uoce depromitur: date nobis ueniam, ut tamen nos in errore duremus. Id quoque pariter ostendant qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus, quibus regulis, qua lectione, quoue documento, siue a maioribus nostris, siue ab Apostolis ipsis (quos potiores merito fuisse non dubium est) seu ab ipso Domino Saluatore, qui iudicaturus creditur uiuos et mortuos, siue factum est umquam, uel faciendum esse mandatur? Mortuos suscitasse Christum legimus; in errore mortuos absoluisse non legimus. Et qui hoc tantum faciendi solus habuerit -985+ potestatem, B. Petro apostolo principaliter mandauit: "Quodcumque ligaueris super terram etc." Super terram, inquit. Nam alligatione defunctum nusquam dixit esse absoluendum. <4 3> -C. III.+ Non oportet ab elemosinis eorum abstinere post mortem, quibus in uita conmunicare non destitimus. Item Urbanus. -[II.]+ Vilimundo Episcopo. Sane quod super Richardo, filio Borelli, uestra fraternitas se egisse innotuit pro zelo Dei et animarum karitate, laudamus. Sed non est adeo timendum, non adeo est uobis ab eius elemosinis abstinendum. Inter ceteros quippe nostrae fidei patres B. Leo doctor egregius: "Quibus" inquit, "uiuis, non conmunicamus nec mortuis conmunicare debemus." Constat ergo, quoniam, quibus uiuis (ut ex opposito loquamur), conmunicamus mortuis quoque conmunicare possimus. Nos plane inter duo obpugnantia positi, inter inpios et scismaticos uidelicet, scismaticis ullo modo conmunicare non possumus, aut licet: peccatoribus uero et predonibus dispensatiue propterea conmunicamus, quia et ecclesiam hactenus sustentauerunt, et se fideles in posterum pollicentur. Alioquin oportet de huius mundi partibus exire. Sub qua etiam sponsione nos eis nuper in B. Petri nataliciis absolutionem indulsimus. Quia ergo predictus uir neque excommunicatus nominatiue, neque conmunicans cum excommunicatis ex nomine exiit, sed in Domini sui fide atque seruicio, licet nobis dispensatiue, id est quamdiu eos patimur, eorum elemosinis conmunicare, et defuncti animam Christianae religionis modis omnibus adiuuare. <4 4> -[C. IV.]+ Item Gelasius uniuersis Episcopis, per Dardaniam siue per Illiricum constitutis. Nec quisquam uobis omnino persuadeat, Achatio preuaricationis suae crimen fuisse laxatum, quia qui post, quam in collegium recidens prauitatis iure meruit ab apostolica conmunione secludi, in hac eadem persistens dampnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes non quesiuit omnino, nec meruit, mortuus iam non potest inpetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi uoce delegatum est: "Que ligaueritis super terram et reliqua". Ceterum -986+ de eo, qui in diuino iudicio est constitutus, nobis fas non est aliud decernere preter id, in quo eum dies supremus inuenit. Atque ideo, nisi eius nomine refutato, ceterisque consortibus huius erroris, cum nullo prorsus eorum participare debetis mensae dominicae puritatem, quam maiores nostri semper ab heretica magnopere seruauerunt pollutione discretam. <4 5> -C. V.+ Incorrigibilis dampnationis sentencia relaxari non potest. Item Leo Papa. -[epist. XIII. ad Pulcheriam Augustam]+ Dampnationis sentenciam quicumque meretur excipere, si in suo sensu uoluerit permanere, nullus poterit relaxare. -II. Pars.+ -Gratian.+ His auctoritatibus probatur, quod uiuentes, non mortuos soluere possumus uel ligare. Verum hoc non de omni crimine intelligendum est. Sunt enim quedam crimina, de quibus etiam post mortem accusari possunt quilibet uel dampnari, ueluti heresis. Unde in prima actione V. Sinodi legitur: <4 6> -C. VI.+ Heretici etiam post mortem sunt excommunicandi. Sane profertur a quibusdam, qui dicunt oportere post mortem hereticos anathematizari, et sequi doctrinam in hoc sanctorum Patrum, qui non solum uiuentes hereticos condempnauerunt, sed etiam mortuos, sicut eos, qui iniuste condempnati sunt, reuocauerunt post mortem, et in sacris dipticis scripserunt. Quod factum est in Iohanne, et in Flauiano religiosae memoriae episcopis Constantinopolitanis. Item in actione V.: -@. 1.+ Augustinus ait: "Si forte isti libri ita designant traditorem suum, sicut Dominus designauit Iudam, legant in eis nominatim et expresse uel Cecilianum, uel eius ordinatores eorumdem librorum fuisse traditores, et nisi eos anathematizauero, ipse cum eis iudicer tradidisse." -@. 2.+ Que modo recitata sunt Augustinus sanctae memoriae consuluit, et statuit teneri ab initio in ecclesia. Inpium enim dogma iam inculpatum est et condempnatum et eos, qui tali dogmati obnoxii sunt, anathematizari uult ecclesiae traditio, licet etiam mortui essent. Ideo -987+ sanctae memoriae Augustinus dicit: "Si modo conuinceretur Cecilianus de his, que inferuntur ei, etiam post mortem eius illum anathematizo." Item: -@. 3.+ Multi episcopi congregati, et quedam de diuersis causis ad ecclesiasticum statum pertinentibus disponentes, de episcopis statuerunt defunctis, qui suas facultates hereticis relinquunt, ut etiam post mortem anathemati subiciantur. Sunt autem et Augustini sanctae memoriae dicentes epistolae, quod si qui in uita sua non recte sapuerunt, licet non condempnati fuissent adhuc uiuentes, tamen demonstrato peccato etiam isti post mortem anathemati subiciantur. Item: -@. 4.+ "Si uera sunt que Ceciliano obiecta sunt, et nobis aliquando possent monstrari, ipsum mortuum anathematizaremus." Item: -@. 5.+ "Dicis, licere michi etiam de mortuis iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis solet fieri." Item: -@. 6.+ Rabula sanctae memoriae, episcopus factus Edissenae ciuitatis, qui in sacerdotibus resplenduit Theodorum Mosothenum post mortem in ecclesia anathematizauit. Item: -@. 7.+ Romanorum etiam ecclesia ante paucos annos Dioscorum, qui fuit Papa eiusdem ecclesiae, post mortem etiam anathematizauit, cum nec in fide peccasset. Et hoc sciunt omnes, qui degunt hic Romae, et maxime qui in dignitatibus existunt, qui etiam eidem Dioscoro conmunicatores permanserunt usque ad eius mortem. Item: -@. 8.+ Si ad tempora Theophili sanctae memoriae uel superius aliquis recurrerit, etiam Origenem post mortem inueniet anathematizatum. Quod etiam in isto fecit et uestra sanctitas, et Vigilius religiosissimus Papa antiquioris Romae. Item: -@. 9.+ Sancta sinodus dixit: Sufficiunt que dicta et prolata sunt ecclesiasticam traditionem demonstrare, quod oportet hereticos etiam post mortem anathematizari. Item in actione IV.: -@. 10.+ Sancta sinodus dixit: Augustini sanctae memoriae, qui inter Affricanos episcopos splenduit, diuersae epistolae sunt recitatae, significantes, quod hereticos oportet etiam post mortem anathematizari. Talem autem ecclesiasticam traditionem et alii Affricani reuerentissimi episcopi seruauerunt; sed et Romana sancta ecclesia quosdam episcopos etiam post mortem anathematizauit, licet pro fide in uita sua non essent accusati, et utrumque apud nos gesta habita significant. <1 C> <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem pro peccato alicuius tota familia -988+ excommunicanda sit, multorum exemplis probatur. Pro peccato namque Sodomitarum paruuli eorum, qui beneficio etatis paterna flagicia nesciebant, celesti igne sunt consumpti. -@. 1.+ Item pro peccato Amalecitarum non solum paruuli eorum, sed etiam bruta animalia usque ad mingentem ad parietem iussa sunt deleri a Domino. -@. 2.+ Item Dathan et Abiron auctores scismatis fuerunt contra Moysen et Aaron nec tantum ipsi soli, sed omnis substantia eorum cum ipsis descendit ad inferos. -@. 3.+ In nouo etiam testamento nonnumquam peccatis exigentibus grauis pestilentia deseuisse legitur, que etiam illos inuoluit, qui peccati conscientiam non habebant. Si ergo tam seuerissime pro peccatis parentum inueniuntur paruuli puniti, nulli dubium est, quin pro peccatis eorundem sentencia excommunicationis pariter feriri ualeant. -@. 4.+ His ita respondetur: Pro peccatis parentum paruulos corporaliter flagellari ex uerbis euangelii apparet, ubi discipulis de ceco nato interrogasse dicuntur: "Rabbi, quis peccauit, hic, aut parentes eius, ut cecus nasceretur?" In quibus etiam illud conpletur, quod Dominus ait ad Moysen: "Ego sum Deus zelotes, uisitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem." Spiritualiter autem peccatis parentum paruuli non tenentur, ex quo per sacramentum regenerationis ab originali peccato fuerint emundati. Unde per Ezechielem Dominus ait: "Anima, que peccauerit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portat iniquitatem filii; iustitia iusti super eum erit, et inpietas inpii erit super eum." Quecumque etiam peccata parentes conmiserunt, ex quo filius personaliter ab eis separatus fuerit, ei non inputantur ad penam. Unde peccato Adae ideo omnes posteri teneri dicuntur, quia nondum aliquis ex illo materialiter fuerat proseminatus. Quia uero apud Deum non sentencia sacerdotum, sed uita reorum queritur, patet, quod non est notandus sentencia quem peccati macula non inficit. Hinc etiam Paulus scribens Chorinthiis ait: "Si quis frater nominatur fornicator, aut auarus, aut idolis seruiens, cum eiusmodi nec cibum sumere debetis." Ex quibus uerbis datur intelligi, quod nisi primum fuerit aliquis nominatus de crimine, id est uel coram iudice accusatus et conuictus, uel in iure ipse de se fuerit confessus, quod nec sentencia est feriendus, nec ab eius conmunione est abstinendum. Non ergo pro alicuius peccato tota familia excommunicanda est. Unde Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum: -[epist. LXXV.]+ <4 1> -C. I.+ Pro peccato patris non est filius anathematizandus. Si habes de hac re sentenciam certis rationibus uel scripturarum testimoniis exploratam, nos docere digneris, quomodo recte anathematizetur pro patris peccato filius, aut pro mariti uxor, aut pro domini seruus, aut quisquam -989+ in domo etiam nondum natus, si eo tempore, quo uniuersa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lauacrum regenerationis in mortis periculo subueniri. Hec enim fuit corporalis pena, qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis omnibus, qui eiusdem impietatis participes fuerunt, pariter interfectos. Tunc quippe ad terrorem uiuentium mortalia corpora perimebantur, quandoque etiam moritura. Spiritualis autem pena, qua fit quod scriptum est: "Quae ligaueris super terram erunt ligata et in celo," animas obligat, de quibus dictum est: "Ut anima patris, et anima filii mea est. Anima, que peccauerit, ipsa morietur." -@. 1.+ Audistis fortassis aliquos magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam anathematizasse peccantium. Sed forte, si essent interrogati, reperirentur ydonei inde reddere rationem. Ego autem, si quis a me quesierit, utrum id recte fiat, quid ei respondeam non inuenio, numquam hoc facere ausus sum de quorumdam facinoribus unanimiter aduersus ecclesiam perpetratis, nisi grauissime conmouerer. Sed si tibi quam iuste id fiat Dominus reuelauit, nequaquam iuuenilem etatem tuam, et honoris ecclesiastici rudimenta contempno. Senex enim a iuuene, et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo paratus sum doceri, quomodo possim uel Deo, uel hominibus iustam reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno quod non trahunt ex Adam, in quo omnes peccauerunt, spirituali supplicio puniamus. Etenim Classitiani filius, etsi traxit ex patre noxam primi hominis, sacro fonte baptismatis expiandam, tamen quicquid post, quam eum genuit, peccati pater eius admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit? Quid dicam de coniuge? Quid de tot animabus uniuersae familiae? Unde si una anima per istam seueritatem, qua tota domus ista anathematizata est, sine baptismate de corpore exeundo perierit, innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes uiolenter abstrahantur et interficiantur, huic dampno non potest conparari. Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo prestes, ut possimus et nos. Si autem non potes, quid tibi est inconsulta conmotione animi facere, unde, si interrogatus fueris, responsionem rectam non uales inuenire? Hec autem dixi, etiamsi filius noster Classitianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum iustissime uideretur. -II. Pars.+ -Gratian.+ Ut ergo ex hac auctoritate euidentissime monstratur, illicite excommunicatur quis pro peccato alterius, -990+ neque aliqua ratione nituntur qui pro peccato unius in totam familiam sentenciam ferunt excommunicationis. Illicita autem excommunicatio notatum non ledit, sed excommunicantem. Unde Gregorius scribit Magno, Episcopo Mediolanensi: -[lib. II. epist. 26.]+ <4 2> -C. II.+ Illicite aliquem excommunicans, semet ipsum, condempnat non illum. Conperimus, quod Laurentius quondam frater et coepiscopus noster nullis te culpis extantibus conmunione priuauerit. Ideoque huius precepti nostri auctoritate munitus offitium tuum securus perage, et conmunionem sine aliqua sume formidine. <4 3> -C. III.+ Qui non corde, sed ore maledicunt, labiorum inmundiciam contrahunt. Item Ieronimus in Leuitico. Qui negligunt oris maledicti consuetudinem resecare, etiamsi non corde maledicant, tamen inmundiciam labiorum (secundum Ysaiae uerbum) et inquinamenta oris incurrunt. <4 4> -C. IV.+ Vita, non sentencia ligat quemlibet uel soluit. Item. Si quis non recto iudicio eorum, qui presunt ecclesiae, depellatur, et foras mittatur, si ipse antea non exiit, hoc est, si non ita egit, ut mereretur exire, nichil leditur in eo, quod non recto iudicio ab hominibus uidetur expulsus. Et ita fit, ut interdum ille, qui foras mittitur, intus sit, et ille foris, qui intus uidetur retineri. <4 5> -C. V.+ De eodem. Item Rabanus de ecclesiasticis pressuris, libro I. Non in perpetuum dampnamur, cum iniuste iudicamur, dicente Psalmista: "Nec dampnabit illum, cum iudicabitur illi." Multi sacerdotum culpam se zelo Dei persequi profitentur; sed, dum indiscrete hoc agunt, sacrilegii facinus incurrunt, et dum precipites quasi ad emendandum ruunt, ipsi quoque multo magis deterius cadunt. <4 6> -C. VI.+ Qua pena feriatur qui illicite aliquem excommunicat. Item ex Concilio Parisiensi tempore Lodouici. De illicita excommunicatione lex Iustiniani inperatoris catholici, quam probat et seruat catholica ecclesia, constitutione CXXVIII capitulo CCCLI decreuit, ut nemo presbiter excommunicet aliquem ante, quam causa probetur, -991+ propter quam ecclesiastici canones hoc fieri iubent. Si qui autem aduersus ea aliquem excommunicauerit, ille quidem, qui excommunicatus est, maioris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae conmunionis redeat: is autem, qui legitime non excommunicauerit, in tantum abstineat a sacra conmunione tempus, quantum maiori sacerdoti uisum fuerit, ut quod iniuste fecit ipse iuste patiatur. Hinc et S. Gregorius ad Iohannem episcopum iniuste excommunicantem inter cetera scripsit, dicens: "Cassatis prius atque ad nichilum redactis predictae sentenciae tuae decretis, ex B. Petri principis apostolorum auctoritate decreuimus, triginta dierum spacio sacra conmunione priuatum ab omnipotenti Deo tanti excessus ueniam cum summa penitencia ac lacrimis exorare. Quod si hanc sentenciam nostram te cognouerimus inplesse remissius, non iam tantum iniusticiam, sed contumaciam fraternitatis tuae cognoscas iuuante Domino seuerius puniendam," quia nemo propere uel prepostere, scilicet non conmonitus neque conuictus est iudicandus. -@. 1.+ De conuentione autem huiusmodi inperatoris manifestorum criminum lex dicit: "Quicumque tribus auctoritatibus iudicis conuentus, uel tribus edictis fuerit ad iudicem prouocatus, aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam exstinguit, fuerit uocatus, et presenciam suam apud eum iudicem, a quo ei denunciatum est, exhibere noluerit, aduersus eum quasi in contumacem iudicari potest. Quinimo retractari nec per appellationem negocia possunt, quociens in contumacem fuerit iudicatum." Et hanc sentenciam de tribus auctoritatibus conuentis ex euangelica ueritate Celestinus ad Nestorium dicens, et Ephesina sinodus de eodem decernens, et B. Gregorius ad Iohannem scribens, conprobauit. -@. 2.+ De peremptorio scripto Affricanum concilium demonstrat de Cresconio, ut, si conuentus resipiscere detrectauerit, suo contemptu et sua contumacia faciente, auctoritate iudiciaria iam protinus excludatur. Item B. Gregorius de sentencia in contumacem, scribens ad Maximum presumptorem Salonitanum episcopum, dixit: "Hortamur, ut ad nos uenire omni postposita excusatione festines, quatinus seruata iusticia hec, de quibus accusaris, et cognoscere, -992+ et finire secundum canonica instituta Christo reuelante possimus. Ita autem fac, ut ad ueniendum amplius iam moras non ingeras, nec magis ipsa te absencia obnoxium his, que dicuntur, assignet, et nos in te hec res, non solum propter predicta crimina, que purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiae culpam, durius, scilicet ut in contumacem, cogat ex concilio ferre iudicium." <4 7> -C. VII.+ Vita, non sentencia aliquem ab ecclesia eicit, uel ad eam reducit. Item Origenes super Leuiticum. -[hom. XIV. ad c. 24.]+ Cum aliquis exiit a ueritate, a timore Dei, a fide, a karitate, exit de castris ecclesiae, etiamsi per episcopi uocem minime abiciatur; sicut e contrario, aliquis non recto iudicio foras mittitur, sed si ante non exierit, id est non egerit ut mereretur exire, nichil leditur. Interdum enim qui foras mittitur intus est, et qui foris est intus uidetur retineri. <4 8> -C. VIII.+ Et qui aperto sacrilegio, et qui peruersa uita fidelibus non sociatur, ad ecclesiam non pertinere probatur. Item Augustinus. -[serm. XI. de uerbis Domini]+ De illis, qui sunt ab ecclesia segregati, non dicit: "Ea, que sunt Spiritus, non percipientes;" ne ad scientiae perceptionem referretur: sed dictum est: "Spiritum non habentes." -@. 1.+ Hoc utique non diceretur nisi de segregatis ab ecclesia, qui dicti sunt Spiritum non habentes. Sed nec ille dicendus est esse in ecclesia, et ad istam societatem Spiritus pertinere, qui ouibus Christi ficto corde miscetur. "Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum." Neque enim non solum ad ecclesiam pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi, qui in eius unitate corporaliter mixti per pessimam uitam separantur. <4 9> -C. IX.+ A Deo separamus, quos inpios demonstramus. Item ex V. Sinodo. -[collatione 5.]+ Certum est, quod qui inpius demonstratus est omnino separatus est a Deo, sicut etiam ille, qui anathematizatus -993+ est tamquam inpius separatus est. Nichil enim aliud significat anathema, nisi a Deo separationem. -III. Pars.+ -Gratian.+ Illicita ergo excommunicatio, ut ex premissis apparet, non ledit eum, qui notatur, sed quo notatur, ac per hoc qui innocentes sunt ex alterius crimine condempnari non possunt, sicut ab inprudentibus familiae potentum pro peccatis dominorum consueuerunt notari. Sed adhuc obicitur, quod non solum innocentes, sed nec etiam criminosi sentencia maledictionis sint feriendi. Ait enim Christus in euangelio: "Orate pro persequentibus et calumpniantibus uos, benefacite his, qui oderunt uos." Item Apostolus: "Benedicite persequentibus uos: benedicite et nolite maledicere." Item: "Maledici regnum Dei non possidebunt." <4 10> -C. X.+ Ab omni maledicto fideles inmunes esse oportet. Item Ieronimus in epistola ad Titum. -[initio cap. 3.]+ Si igitur Michael non fuit ausus diabolo et certe maledictionis dignissimo iudicium inferre blasphemiae, quanto magis nos ab omni maledicto puri esse debemus? Merebatur diabolus maledictum, sed per os archangeli blasphemia exire non debuit. Relege ueteres libros, et uide, que tribus in monte Garizim constitutae sunt ut benedicerent populo, et que in monte altero, ut maledicerent. Ruben, qui maculauerat thorum parentis, et Zabulon nouissimus Liae filius, et ancillarum liberi in monte Hebal ponuntur, ut maledicant his, qui maledictione digni sunt. <4 11> -C. XI.+ Quos significent qui ad benedictionem, quiue ad maledictionem de filiis Israel electi sunt. Idem in libro Iudicum. Cum ergo in singulis quibusque fidelium sit talis propositi uarietas, hoc michi designari uidetur in hoc loco, quod dimidii illi, qui iuxta montem Garizim incedunt (illum, qui ad benedictionem electus est), istos figuraliter indicent, qui non metu penae, sed benedictionum et repromissionum desiderio ueniunt ad salutem; illi uero dimidii, qui iuxta montem Gebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt, istos alios indicant, qui malorum metu et suppliciorum timore conplentes que in lege scripta sunt, perueniunt ad salutem. -Gratian.+ Sed qui pro persecutoribus iussit orare, primos parentes pro transgressione mandati mortis maledicto percussit. Cain quoque, quia primae preuaricationi fratricidium adiunxit, sentenciam maledictionis a Domino reportauit. Abrahae quoque dixit Dominus: "Maledicam maledicentibus tibi, et benedicam benedicentibus tibi." In euangelio etiam, cum esuriens ueniret ad ficum, non inueniens fructum in ea, sua maledictione perpetua sterilitate ipsam dampnauit. -@. 1.+ Item Noe, cum uerenda sua a Cham derisa cognosceret, filium eius Chanaan maledixit dicens: "Maledictus Chanaan sit seruus fratrum suorum." Item Ysaac, cum benediceret Iacob filio suo, ait: "Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi benedictionibus -994+ repleatur." -@. 2.+ Item, sicut in libro Numerorum legitur, Moyses ex precepto Dei duodecim tribus filiorum Israel in duas partes diuisit, et sex tribus iussit, ut iuxta montem Gebal incedentes maledictionem transgredientium legem uociferarent; aliis uero precepit, ut iuxta alium montem incedentes benedictiones obseruantium inclamarent. -@. 3.+ In nouo etiam testamento Petrus apostolus Symoni legitur maledixisse, cum ait: "Pecunia tua tecum sit in perditione." Paulus quoque, qui dixerat: "Benedicite, et nolite maledicere," fornicatorem Chorinthium iussit excommunicari. Item in alia epistola ait: "Si quis non fuerit secutus doctrinam Domini nostri Iesu Christi, sit anathema, maranatha." Item Galathis: "Si angelus de celo ueniens aliud uobis euangelizauerit, anathema sit." -@. 4.+ Distinguendum est ergo inter maledictum, quod prohibetur, et maledictum, quod a Domino et a sanctis uiris rationabiliter profertur. Maledictum, quod prohibetur, est illud, quod procedit ex uoto ultionis et odio persequentis, non ex amore iusticiae. Maledictum uero, quo sancti maledicunt, est illud, quod procedit ex amore iusticiae, non ex liuore uindictae. Unde Gregorius in Moralibus ait libro III.: <4 12> -C. XII.+ Sancti uiri non ex uoto ultionis, sed amore iusticiae aliquos maledicunt. Cum sancti uiri maledictionis sentenciam proferunt, non in hanc ex uoto ultionis, sed ex iusticiae examine prorumpunt. Intus subtile iudicium respiciunt, et mala foris surgentia qua maledictione ferire debeant cognoscunt, et eo maledicto non peccant, quo ab interno iudice non discordant. Item: -@. 1.+ Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat: aliud uidelicet, quod approbat, aliud, quod dampnat. Aliter enim maledictum profertur iudicio iusticiae, ut in ipso primo peccante prolatum est, cum audiuit: "Maledicta terra in opere tuo, etc." et sicut Abrahae dicitur: "Maledicam maledicentibus tibi." Aliter uero profertur maledictum, quod non iudicio iusticiae, sed liuore uindictae promitur, a quo uoce Pauli predicantis cessare ammonemur, qui ait: "Benedicite, et nolite maledicere." <4 13> -C. XIII.+ Errantes et in errorem mittentes excommunicentur. Item Pelagius Papa Angellio Episcopo. Apostolicae auctoritatis exemplo didicimus, errantium et in errorem mittentium spiritus tradendos esse sathanae, ut blasphemare dediscant. <4 14> -C. XIV.+ Delinquentes corrigantur a sacerdotibus, incorrigibiles inuenti excommunicentur. Item Anacletus Papa. -[epist. III.]+ Tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his, qui pereunt, quatinus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles apparuerint, ab ecclesia separentur. -995+ <4 15> -C. XV.+ Secunda uel tertia ammonicione interposita excommunicationis sentencia procedat. Item Gregorius. -[Papa lib. II. epist. 37. ad Natalem Episcopum]+ De excommunicationis articulo (que tamen interposita condicione gradus, secundo uel tertio iam ut ita dicam, ex necessitate subiuncta est) beatitudo uestra inmerito queritur, cum Paulus apostolus dicat: "In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam." <4 16> -C. XVI.+ Mali ab ecclesia sunt eliminandi. Item Ieronimus. -[in epistolam ad Galatas, c. 5.]+ Secandae sunt carnes putridae, et scabiosa a caulis ouis repellenda, ne tota domus, massa, corpus et pecora ardeat, corumpatur, putrescat, intereat. Arrius in Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem eius flamma populata est. <4 17> -C. XVII.+ Pro diuersitate culparum subditi a prepositis corripiantur. Item Augustinus. -[in libro de correptione et gratia, c. 15.]+ Corripiantur itaque subditi a prepositis suis correptionibus de karitate uenientibus pro culparum diuersitate diuersis, uel minoribus, uel amplioribus, quia et ipsa, que dampnatio nominatur, quam facit episcopale iudicium (qua pena in ecclesia nulla maior est), potest, si Deus uoluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die. Aut ante finem huius uitae de aliquo desperandum est? Aut contradici Deo potest, ne respiciat et det penitenciam, et, accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a reatu quamuis iustae dampnationis absoluat dampnatum quem ipse non dampnet? Pastoris tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ouibus sanis morbidam, ab illo, cui nichil est inpossibile, ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis pertineat ad predestinatorum numerum, quis non pertineat, sic affici debemus karitatis affectu, ut omnes uelimus saluos fieri. <4 18> -C. XVIII.+ Qui corrigi nolunt excommunicationis ferro debent abscidi. Item Prosper. -[libro de uita contemplatiua, c. 7.]+ Ecce autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecumque claruerint quecumque non fuerint patienciae leni medicamento sanata, ueluti quodam igne piae increpationis urenda sunt et curanda. Quo si nec sic quidem equanimiter sustinentis ac pie increpantis medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter obiurgati corrigi noluerint, tamquam putridae -996+ corporis partes debent ferro excommunicationis abscidi, ne, sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit, ita isti, qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus deprauatis in sanctarum societate permanserint, eos suae perditionis exemplo interficiant. -+ <4 19> -C. XIX.+ Excommunicandus est qui simul duas uxores habere presumit. Item Nykolaus Papa Lothario Regi. An non districta ultione feriendus es, qui in duabus uxoribus adulterium Lamech et flagitium imitatus esse dinosceris? Quod Dominus non nisi post septuaginta septem generationes suo salutifero aduentu deleuit, cum Cain fratricidium septima generatione aquis abolitum sit cataclismi. -+ <4 20> -C. XX.+ Falsi testes et homicidae conmunione priuentur. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 37.]+ Itaque censuimus homicidas et falsos testes a conmunione ecclesiastica submouendos, nisi penitenciae satisfactione crimina admissa diluerint. <4 21> -C. XXI.+ Excommunicetur potens, qui clericum pauperem religiosum spoliare presumit. Item ex Concilio Tolletano I. -[cap. 11.]+ Si quis de potentibus clericum, aut quemlibet pauperiorem, aut religiosum expoliauerit, et mandauerit eum ad se uenire episcopus, ut audiatur, et contempserit, inuicem mox scripta percurrant per omnes prouinciae episcopos, et quoscumque adire potuerint, ut excommunicatus habeatur ipse, donec obediat et reddat aliena.

-[PALEA.+ <4 22> -C. XXII.+ De eodem. Ex dictis Gregorii Papae. Quisquis per dolum manum suam mittit in Christum Domini, id est episcopum uel presbiterum, quia sacrilegium graue conmittit, et si quis ecclesiam Dei uastat, aut inpugnat, aut incendit, quia et hoc grauissimum est sacrilegium, placuit sanctae sinodo, ut inprimis omnia bona eius proscriptione publicentur; deinde in uno loco, id est in monasterio, inclusus peniteat omnibus diebus uitae suae. -]+

<4 23> -C. XXIII.+ Conmunione priuetur qui Romipetas, et peregrinos, uel mercatores molestare presumpserit. Item Calixtus Papa. Si quis Romipetas et peregrinos Apostolorum limina, et aliorum sanctorum oratoria uisitantes capere, seu -997+ rebus, quas ferunt, spoliare, et mercatores nouis teloneorum et pedaticorum exactionibus molestare temptauerit, donec satisfecerit, conmunione careat Christiana. <4 24> -C. XXIV.+ Excommunicetur qui oratores et ecclesias, earumque bona et personas ibidem seruientes infestare presumit. Item Urbanus. Paternarum traditionum exemplis conmoniti, pastoralis offitii debitum persoluentes, ecclesias cum bonis suis, tam personis quam possessionibus, clericos uidelicet ac monachos, eorumque conuersos, oratores quoque cum suis nichilominus rebus, quas ferunt, tutos et sine molestia esse statuimus. Si quis autem contra hoc facere presumpserit, et post, quam facinus suum recognouerit, infra spacium dierum triginta conpetenter non emendauerit, a liminibus ecclesiae arceatur, et anathematis gladio feriatur. <4 25> -C. XXV.+ Qui oratoribus, pauperibus non arma ferentibus in malum obuiauerint, excommunicentur. Item Nykolaus Papa omnibus Episcopis. Illi, qui peregrinos, uel oratores cuiuscumque sancti, siue clericos, siue monachos, uel feminas, aut inermes pauperes depredati fuerint, uel bona eorum rapuerint, uel in malum eis obuiauerint, anathematis uinculo feriantur, nisi digne emendauerint. -@. 1.+ Pax uero illa, quam treugam Dei dicimus, sic obseruetur, sicut ab archiepiscopis uniuscuiusque prouinciae constituta est. Qui autem eam infregerit excommunicationi subdatur. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Quia uero de hereticis sermo habetur, uidendum est, quid intersit inter scisma et heresim, et qui sint heretici, et quot sint hereticorum sectae? Differentiam autem inter scisma et heresim Ieronimus in epistola ad Galathas assignat, dicens: <1 C> <4 26> -C. XXVI.+ Scismatis et heresis differentia. Inter heresim et scisma hoc esse arbitror, quod heresis peruersum dogma habeat, scisma post episcopalem discessionem ab ecclesia pariter separat. Quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi potest diuersum; ceterum nullum scisma nisi heresim aliquam sibi confingit, ut recte ab ecclesia uideatur recessisse. Unde autem heresis dicatur, in eadem epistola Ieronimus diffinit, dicens: <4 27> -C. XXVII.+ Unde dicatur heresis? Heresis grece ab electione dicitur, quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse -998+ meliorem. Quicumque igitur aliter scripturam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo scripta est, licet ab ecclesia non recesserit, tamen hereticus appellari potest, et de carnis operibus est, eligens que peiora sunt. -V. Pars.+ -Gratian.+ Qui uero proprie dicantur heretici, Augustinus -[in lib. de utilitate credendi c. 1.]+ ostendens ait: <4 28> -C. XXVIII.+ Qui proprie dicantur heretici. Hereticus est, qui alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac nouas oppiniones uel gignit, uel sequitur. Ille autem, qui huiusmodi hominibus credit, est imaginatione quadam ueritatis illusus. <4 29> -C. XXIX.+ Non sunt heretici, qui non sua audatia, sed aliena seducuntur in errorem. Idem. -[Glorio, Elesuio, et aliis, epist. CLXII.]+ Dixit Apostolus: "Hereticum hominem post primam et secundam correctionem deuita, quia subuersus est huiusmodi, et peccat, in semetipso dampnatus." Sed qui sentenciam suam, quamuis falsam atque peruersam, nulla pertinaci animositate defendunt, presertim quam non audacia suae presumptionis pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, querunt autem cauta sollicitudine ueritatem, corrigi parati, cum inuenerint, nequaquam sunt inter hereticos deputandi. <4 30> -C. XXX.+ Magistri erroris existunt qui ueritatis disciplinam contempnunt. Item Leo. -[Papa epist. X. ad Flauianum]+ Quid autem iniquius est quam inpia sapere, et sapientioribus doctioribusque non credere? Sed in hanc insipientiam cadunt, qui, cum ad cognoscendam ueritatem aliquo inpediuntur obscuro, non ad propheticas uoces, non ad apostolicas litteras, nec ad euangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt, et ideo magistri erroris existunt, quia ueritatis discipuli non fuerunt. <4 31> -C. XXXI.+ Heretici sunt qui quod praue sapiunt contumaciter defendunt. Item Augustinus contra Manicheos. Qui in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si correcti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, heretici sunt. -999+ <4 32> -C. XXXII.+ Errante dampnabilior est qui eius defendit errorem. Item Urbanus Papa. Qui aliorum errorem defendit multo est dampnabilior illis, qui errant, quia non solum ille errat, sed etiam aliis offendicula preparat erroris et confirmat. Unde quia magister erroris est, non tantum hereticus, sed etiam heresiarcha dicendus est. <4 33> -C. XXXIII.+ Qui mendacio ueritatem inmutant patrum terminos transferre probantur. Item Ieronimus. -[lib. II. Conment. ad cap. 5. Oseae]+ Transferunt principes Iuda terminos, quos posuerunt patres eorum, quando inmutant mendacio ueritatem, et aliud predicant quam ab Apostolis acceperunt. Idem: -@. 1.+ De hereticis manifestus est sensus, quod sophismatibus suis et arte dialectica sepe opprimant ecclesiasticos. Idem: -@. 2.+ Veteres scrutans historias inuenire non possum scidisse ecclesiam, et de domo Domini populos seduxisse, preter eos, qui sacerdotes a Deo positi fuerant et prophetae, id est speculatores. Isti ergo uertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum. <4 34> -C. XXXIV.+ Abiciantur qui aduersariorum conueniunt prauitati. Item Leo Papa. -[epistola LXXIV. ad Anatolium]+ . Illud sane plurimum michi displicere significo, quod inter ditionis tuae clericos quidam esse dicuntur, qui aduersariorum conueniant prauitati, et uesaniae uasis misericordiae uasa misceantur. Quibus inuestigandis et seueritate congrua cohercendis debet diligentia tua uigilanter insistere ita, ut his, quibus prodesse correctio non potuerit, non parcat abscisio. Oportet enim nos euangelici meminisse mandati, quod ab ipsa ueritate precipitur, ut, si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizauerit manus, a conpage corporis auferatur, quia melius sit his in seculo carere membris, quam cum ipsis in eterna supplicia ire. Nam superfluo extra ecclesiam positis resistimus, si ab his, qui intus sunt, in eis, quos decipiunt, uulneramur. Abicienda prorsus pestifera hec a sacerdotali uigore patiencia est, que sibimet, peccatis aliorum parcendo, non parcit. <4 35> -C. XXXV.+ Et sodalitates et conuiuia hereticorum clerici uitare debent. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 70. 71. 72.]+ Clericus hereticorum aut scismaticorum tam conuiuia quam sodalitates euitet equaliter. Eorum conuenticula non ecclesia, sed conciliabula sunt appellanda. Cum eis neque orandum est, neque psallendum. -+  -1000+ <4 36> -C. XXXVI.+ Canonum obseruatores cum hereticis nullum debent inire certamen. Item Gelasius Papa. -[in epistola ad Episcopos Dardaniae]+ Cum quibus erat sinodus ineunda? Catholici pontifices fuerant undique iam depulsi, soli remanserant socii perfidorum, cum quibus nec iam licebat habere conuentum, dicente Psalmo: "Non sedi cum concilio uanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo." Nec ecclesiastici moris est cum his, qui pollutam habent conmunionem permixtamque cum perfidis, miscere concilium. Recte igitur per Calcedonensis sinodi formam huiusmodi preuaricatio repulsa est potius quam ad concilium uocata, quod nec opus erat post primam sinodum, nec cum talibus habere licebat. Idem: -[in commonitorio ad Faustum]+ -@. 1.+ Canonum magistris atque custodibus nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus conmunionis alienae. <4 37> -C. XXXVII.+ Non contradicit, sed pocius euangelio obedit qui malos excommunicat. Item ex epistola Urbani Papae. Notandum est, quod quidam dicunt contra euangelicam parabolam nos facere, ubi de zizaniis non eradicandis Dominus precepit, cum excommunicatione aliquos dignos excommunicationi subicimus, et aiunt etiam S. Augustinum hoc contradicere eo in loco, ubi ait: "Quia non est precidenda unitas, ferendi sunt mali, non abiciendi." Quibus hoc primum respondendum est: Si heretici et mali homines non sunt excommunicandi, quare ipse pater sanctus Augustinus cum legatis S. Romanae ecclesiae, et cum sanctis episcopis suis Pelagium et Celestinum, nouam heresim in sanctam Dei ecclesiam introducentes, excommunicauit, et ab ecclesia Dei separauit? Quare ipsos Donatistas, contra quos ista et multa his similia loquitur, tam ipse quam omnis ecclesia Dei excommunicatos habuit, et, nisi prius penituissent, et per manus inpositionem reconciliati essent, eis nequaquam conmunicabat? Idem ipse Dominus, qui hoc parabolice hic enarrat, aperte alibi excommunicationem fieri iubet, dicens: "Frater, qui corripitur ab ecclesia, et non obedit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." Unde apparet liquido, aliud esse excommunicationem, et aliud eradicationem. Qui excommunicatur enim (ut Apostolus ait) ad hoc excommunicatur, ut spiritus eius saluus fiat in die Domini. Disciplina enim est excommunicatio, et non eradicatio, -[Gratian.]+ nisi forte ex contemptu et superbia excommunicati proueniat. Unde Augustinus in libro Numeri: -[hom. XV. ad c. 23.]+ <4 38> -C. XXXVIII.+ Diuina maledictio meritum maledicti designat. Deus, quibus maledicit, meritum designat eius, cui -1001+ maledicitur, et sentenciam promit, utpote quem non fallit neque peccati qualitas, neque peccantis affectus. Homo, hoc quia non potest scire (neque enim propositum mentemque alterius alius uidere aut cognoscere potest), idcirco etiam si iudicantis uel sentenciam promentis intuitu proferat maledictum, non potest esse maledicendi causa, ubi ignoratur peccantis affectus, maxime cum humanum uicium tunc sciat maledicta proferre, cum forte conuiciis aut iniuriis prouocatur. Quod uicium resecare uolens Apostolus, ne maledictis maledicta et conuiciis conuicia prouocemus, mandatum necessarium ponit, ut benedicamus, quo conuiciandi uicium resecetur, non quo iudicandi ueritas, que homines latet, et pronunciandi auctoritas perimatur. -Gratian.+ Sectae uero hereticorum quot sint, et unde nomina acceperint, Ysidorus VIII. libro Ethimologiarum c. 5. determinat, dicens: <4 39> -C. XXXIX.+ Quot sint sectae hereticorum. Quidam autem heretici, qui de ecclesia recesserunt, ex nomine auctorum suorum nuncupantur; quidam uero ex causis, quas eligentes instituerunt. -@. 1.+ Symoniani a Symone dicti, magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus Apostolorum maledixit pro eo, quod ab Apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere uoluisset. Hii dicunt, creaturam non a Deo esse, sed a uirtute creatam quadam superna. -@. 2.+ Menandriani a Menandro mago, discipulo Symonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum asseruit. -@. 3.+ Basilidiani a basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegauit. -@. 4.+ Nykolaitae a Nykolao dicti diacono ecclesiae Iherosolimorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est a Petro; qui, propter pulchritudinem uxorem relinquens, dixit ut qui uellet ea uteretur; uersa est in stuprum talis consuetudo, ut inuicem coniugia conmutarentur. Quos Iohannes in Apokalipsi inprobat dicens: "Sed hoc habes, quod odisti facta Nykolaitarum." -@. 5.+ Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare uoluerunt. Animam naturam esse Dei dicunt; bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt. -@. 6.+ Carpocratiani a Carpocrate quodam uocantur, qui dixit, Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum. -@. 7.+ Cherinthiani a quodam Cherintho nuncupati. Hii inter cetera circumcisionem obseruant, mille annos post resurrectionem in uoluptate carnis futuros predicant. Unde et grece Ciliastae, latine Miliasti sunt appellati. -@. 8.+ Nazarei dicti, qui dum Christum (qui a uico Nazareus est appellatus) filium Dei confiteantur, omnia tamen ueteris legis custodiunt. -@. 9.+ Ofitae a colubro nominati sunt. Coluber enim grece ofi dicitur. Colunt enim serpentem, dicentes, ipsum in paradyso induxisse uirtutis -1002+ cognicionem. -@. 10.+ Valentiniani a quodam Valentino Platonico sectatore uocati, qui EONAS, id est secula quedam in originem Dei creatoris induxit, Christum quoque de Virgine nichil corporis assumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit. -@. 11.+ Apellitae, quorum auctor Apelles princeps fuit, qui, creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israelis illum igneum affirmans qui dixit, Christum non Deum in ueritate, sed hominem in fantasia apparuisse. -@. 12.+ Archontiaci a principibus appellantur, quia uniuersitatem, quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt. -@. 13.+ Adamiani uocati, quia Adae imitentur nuditatem. Unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conueniunt. -@. 14.+ Caiani proinde sunt appellati, quoniam Cain adorant. -@. 15.+ Sethiani nomen acceperunt a filio Adae, qui uocatus est Seth, dicentes, eundem esse Christum. -@. 16.+ Melchisedechiani uocati pro eo, quod Melchisedech, sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed uirtutem Dei esse arbitrantur. -@. 17.+ Angelici uocati, quia angelos colunt. -@. 18.+ Apostolici hoc ideo sibi nomen sumpserunt, quod nichil possidentes proprium nequaquam recipiant eos, qui aliquo in hoc mundo utuntur. -@. 19.+ Cerdoniani a Cerdone quodam nominati, qui duo contraria principia asseruit. -@. 20.+ Marcionistae a Marcione, Stoico philosopho, appellati, qui Cerdonis dogma secutus alterum bonum, alterum iustum Deum asseruit, tamquam duo principia creationis et bonitatis. -@. 21.+ Artotyritae ab oblatione uocati, panem enim et caseum offerunt, dicentes, a primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ouium fuisse celebratam. -@. 22.+ Aquarii appellati eo, quod aquam solam offerunt in calice sacramenti. -@. 23.+ Seueriani a Seuero exorti, uinum non bibunt; uetus testamentum et resurrectionem non recipiunt. -@. 24.+ Taciani a Taciano uocati, qui et Enchratitae dicti, quia carnes abhominantur. -@. 25.+ Alogii uocantur tamquam sine uerbo, logos enim grece uerbum dicitur. Deum enim uerbum non credunt, respuentes Iohannis Euangelium et Apokalipsim. -@. 26.+ Catafrigiis nomen prouincia Frigia dedit, quia ibi extiterunt auctores eorum Montanus, Prisca et Maximilla. Hii aduentum Spiritus sancti non in Apostolis, sed in se traditum asserunt. -@. 27.+ Cathareae propter mundiciam ita se nominauerunt: gloriantes enim de suis meritis negant penitentibus ueniam peccatorum; uiduas, si nupserint, tamquam adulteras dampnant; mundiores se ceteris predicant. Qui nomen suum si cognoscere uellent, mundanos pocius se quam mundos uocarent. -@. 28.+ Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit, non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse inicium. -@. 29.+ Ermogeniani ab Ermogene quodam uocati, qui materiam non natam introducens, -1003+ Deo non nato eam conparauit, matremque elementorum et Deam asseruit, quos Apostolus inprobat elementis seruientes. -@. 30.+ Manichei a quodam extiterunt Persa, qui uocatus est Manes. Hic duas naturas et substancias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare asseruit; testamentum uetus respuunt, nouum ex parte recipiunt. -@. 31.+ Antropomorfitae dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum habere membra humana, que in diuinis libris scripta sunt, arbitrantur; antropos enim grece latine homo interpretatur. Ignorantes uocem Domini, qui ait: "Spiritus est Deus." Incorporeus est enim; nec enim membris distinguitur, nec corporis mole censetur. -@. 32.+ Eraclitae ab Eraclio auctore exorti, monachos tantum recipiunt, coniugia respuunt, regna celorum paruulos habere non credunt. -@. 33.+ Nouatiani a Nouato Romanae urbis presbitero exorti, qui aduersus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus inuadere, heresim instituit, noluit apostatas suscipere et rebaptizans baptizatos. -@. 34.+ Montani heretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, qua occasione se a catholicae ecclesiae corpore diuiserunt. -@. 33.+ Ebionitae ab Ebione dicti, siue a paupertate; Christum enim per prouectum solum uirum iustum putant effectum. Unde conpetenter Ebionitae pro paupertate intelligentiae appellati sunt. Hii enim Iudei sunt, et ita tenent euangelium, ut legem carnaliter seruent; aduersus quos ad Galathas Apostolus scribens inuehitur. -@. 36.+ Fotiniani a Fotiniano Gallogreciae Sirmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum heresim suscitans asseruit, Christum a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. -@. 37.+ Haeriani ab Haereo quodam nuncupati sunt; hii offerre sacrificium pro defunctis spernunt. -@. 38.+ Haetiani ab Haetio sunt uocati, idemque Eunomiani ab Eunomio quodam dialectico, Haetii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt, dissimilem patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum. Dicunt etiam, nullum inputari peccatum in fide manentium. -@. 39.+ Origeniani Origene auctore exorti sunt, dicentes, quod non possit Filius uidere Patrem, nec Spiritus sanctus Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diuersitate peccatorum e celis usque ad terras diuersa corpora quasi uincula meruisse, eaque causa factum esse mundum. -@. 40.+ Noetiani a quodam Noeto uocati, qui dicebant Christum eundem esse et Patrem, et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem in offitiorum nominibus, non personis accipiunt. Unde et Patripassiani uocantur, quia Patrem passum -1004+ dicunt. -@. 41.+ Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotuerunt, unde et Sabelliani uocati sunt. Hii unam personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti astruunt. -@. 42.+ Arriani ab Arrio Alexandrino presbitero exorti sunt, qui, coeternum Patri Filium non agnoscens, diuersas in Trinitate substantias asseruit, contra illud, quod Dominus ait: "Ego et Pater unum sumus." -@. 43.+ Macedoniani a Macedonio episcopo sunt dicti, negantes Deum esse Spiritum sanctum. -@. 44.+ Apollinaristae ab Apollinare uocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima assumpsisse. -@. 45.+ Antidicomaritae appellati sunt, eo, quod Mariae uirginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum uiro suo fuisse conmixtam. -@. 46.+ Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia angios grece uas dicitur. Asserunt enim sic esse in Patre Filium, tamquam uas minus inter uas maius. -@. 47.+ Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt. -@. 48.+ Coliciani a quodam Colitho nominati, qui dicunt, Deum non facere mala contra illud, quod scriptum est: "Ego Dominus creans mala." -@. 49.+ Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse mala, contra hoc, quod scriptum est: "Fecit Deus omnia bona." -@. 50.+ Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati sunt, qui, de Numidia ueniens, totam pene Affricam sua persuasione decepit, asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. -@. 51.+ Bonosiani a quodam episcopo Bonoso exorti produntur, qui Christum filium Dei adoptiuum, non proprium asserunt. -@. 52.+ Circumcelliones dicti eo, quod agrestes sint, quos Cotopitas uocant, supradictae heresis habentes doctrinam. Hii amore martyrii semetipsos perimunt, ut uiolenter de hac uita discedentes martyres nominentur. -@. 53.+ Priscillianistae a Priscilliano uocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manicheorum permixtum dogma conposuit. -@. 54.+ Luciferiani a Lucifero Sirmiae episcopo orti, qui episcopos catholicos, qui instanti persecutione perfidiae Arrianorum erant consentientes, et postea correcti in cathedram redire delegerunt, dampnantes quod crediderunt siue quod credidisse dissimulauerunt, quos ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis: hanc illi matris karitatem super accipientes eos recipere nolentes, ab ecclesiae conmunione recesserunt, et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. -1005+ -@. 55.+ Iouinianistae a Iouiniano quodam monacho dicti, asserentes, nullam nuptiarum et uirginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen. -@. 56.+ Eluidiani ab Eluidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de uiro Ioseph peperisse. -@. 57.+ Paterniani Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur. -@. 58.+ Arabici nuncupati eo, quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in nouissimo utrumque resurgere. -@. 59.+ Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbitero Affricanae prouinciae ciuitatis Cartaginensis, animam inmortalem esse, sed corpoream predicantes, et animas peccatorum hominum post mortem in demones uerti putantes. -@. 60.+ Tesserescedecatitae dicti, quod quartadecima luna pasca cum Iudeis obseruare contendunt. Nam tessera quatuor, deka decem significat. -@. 61.+ Nictages a somno nuncupati, quod uigilias noctis respuant, supersticionem esse dicentes, iura temerari diuina, qui noctem ad requiem tribuit. -@. 62.+ Pelagiani a Pelagio monacho exorti. Hii liberum arbitrium diuinae gratiae anteponunt, dicentes, sufficere uoluntatem ad inplenda iussa diuina. -@. 63.+ Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui B. uirginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo genetricem asseruit, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis, nec unum Christum in uerbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum filium Dei, alterum hominis predicauit. -@. 64.+ Euticiani dicti ab Eutice Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negauit existere de duabus naturis, sed solam in eo diuinam asseruit esse naturam. -@. 65.+ Acephalitae dicti, id est sine capite. Nullus enim eorum repperitur auctor, a quo exorti sint. Hii trium Calcedonensium capitulorum inpugnatores, duarum in Christo substanciarum proprietatem negant, et unam in eius persona naturam predicant. -@. 66.+ Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi peruersi electione una die ordinati sunt episcopi. Hii errores Euticis et Dioscori sequentes Calcedonense concilium respuunt, ex duabus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt. -@. 67.+ Gnoitae et Tritoitae a Theodosianis exorti sunt, ex quibus Gnoitae ab ignorantia dicti, quia peruersitati, a qua exorti sunt, id adiciunt, quod Christi diuinitas ignoret, que sunt futura scripta de die et hora nouissima, nec recordantes Christi personam nesciam loqui: "Diem iudicii in corde meo." -@. 68.+ Tritoitae uero uocati, quod sicut tres personas -1006+ in Trinitate, ita quoque tres asserunt Deos esse, contra illud, quod scriptum est: "Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est." -@. 69.+ Sunt et aliae hereses sine auctore et sine nominibus. Ex quibus aliae putant trinum esse Deum; aliae Christi diuinitatem passibilem dicunt; aliae Christi de patre natiuitati in tempore inicium temporis dant; aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione non credunt; aliae animam imaginem Dei negant; aliae animas conuerti in demones et in quecumque animalia existimant; aliae de mundi statu dissentiunt; aliae innumerabiles mundos oppinantur; aliae aquam Deo coeternam faciunt; aliae nudis pedibus ambulant; aliae cum hominibus non manducant. He sunt hereses aduersus catholicam fidem exortae, ab Apostolis et sanctis Patribus uel conciliis predampnatae, que, dum in se multis erroribus diuisae inuicem sibi dissentiunt, conmuni tamen nomine aduersus ecclesiam Dei conspirant. -@. 70.+ Sed quicumque aliter scripturam sanctam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de ecclesia non recesserit, tamen hereticus appellari potest. <4 40> -C. XL.+ Quare diuina prouidentia multos errare permittit. Augustinus. -[de Genesi contra Manichaeos, lib. I. cap. 1.]+ -VI. Pars.+ Ideo diuina prouidentia multos diuersi erroris hereticos esse permittit, ut, cum interrogant nos ea, que nescimus, sic discutiamus pigriciam, et diuinas scripturas cupiamus. Propterea Apostolus ait: "ut probati manifesti fiant." Hii autem Deo probati sunt, qui bene possunt docere. <1 C> <2 25> -CAUSA XXV.+ -GRATIANUS.+ Sancta Romana ecclesia quandam baptismalem ecclesiam suis muniuit priuilegiis, decimationes suae diocesis ex integro sibi attribuens. Item quoddam monasterium similiter muniuit priuilegiis propriis, decernens, ut ex propriis prediis nulli decimas persolueret. Accidit itaque, ut intra diocesim premunitae baptismalis ecclesiae prefatum monasterium alia emptione, alia donatione predia sibi inueniret. Oritur itaque contentio inter monachos et clericos de decimis. -(Qu. I.)+ Nunc primum queritur, an clerici baptismalis ecclesiae auctoritate priuilegii decimas suae diocesis ex integro sibi ualeant uendicare? -(Qu. II.)+ Secundo, an subsequenti priuilegio monachorum derogetur antiquioribus priuilegiis baptismalium ecclesiarum? -1007+ <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod uero auctoritate illius priuilegii decimas sibi ex integro clerici uendicare non ualeant, hinc probatur, quia decimae iuxta decreta sanctorum Patrum quadripertito diuiduntur, quarum una pars episcopis, secunda clericis, tercia fabricis restaurandis, quarta uero pauperibus est assignata. Decreta uero sanctorum canonum neminem magis quam Apostolicum seruare oportet. Unde Gelasius Papa ait: -[in epistola ad Episcopos Dardaniae]+ <4 1> -C. I.+ Constitutionem sinodi, quam uniuersalis ecclesiae probauit assensus, Romanam sedem seruare oportet. Confidimus, quod nullus iam ueraciter Christianus ignoret, uniuscuiusque sinodi constitutum, quod uniuersalis ecclesiae probauit assensus, nullam magis exequi sedem pre ceteris oportere, quam primam, que et unamquamque sinodum sua auctoritate confirmauit et continuata moderatione custodit. <4 2> -C. II.+ Qui negligenter pascit dominicum gregem sibi commendatum conuincitur summum non amare pastorem. Item Leo Papa. -[epist. IV. Episcopis Siciliae]+ Diuinis preceptis et apostolicis monitis incitamur ut pro omnium ecclesiarum statu inpigro uigilemus affectu, ac, si quid umquam reprehensioni inuenitur obnoxium, aut ab ignorantiae inpericia, aut a presumptionis usurpatione reuocemus. Ammonente enim diuinae uocis inperio, quo beatissimus apostolus trina repetitione misticis sanctionibus inbuitur, ut Christi oues qui Christum diligit pascat, ipsius sedis, cui per habundantiam diuinae gratiae presumus, reuerentia cohortamur, ut periculum desidiae, quantum possumus, declinemus, ne professio summi Apostoli, qua se amatorem Domini testatus est, non inueniatur in nobis, quia qui negligenter pascit tociens conmendatum dominicum gregem conuincitur summum non amare pastorem. <4 3> -C. III.+ Non debent ullo modo uariari que ad perpetuam quietem ordinantur. Idem Anatholio Episcopo. -[epist. LI.]+ Que ad perpetuam generaliter ordinata sunt utilitatem nulla conmutatione uarientur, nec ad priuatum trahantur commodum que ad bonum sunt conmune prefixa, sed manentibus terminis, quos constituerunt Patres nemo iniuste usurpet alienum, sed intra fines proprios atque legitimos, prout quisque ualuerit, in latitudine se exerceat karitatis. -1008+ <4 4> -C. IV.+ Diuinas constitutiones et apostolicae sedis decreta nulli temerare licet. Item Hilarius Papa. -[in Sinodo Romana, c. 1.]+ Nulli fas sit sine status sui periculo uel diuinas constitutiones, uel apostolicae sedis decreta temerare, quia nos, qui potentissimi sacerdotis amministramus offitia, talis transgressionum culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inuenti, quia meminimus, quod timere debemus, qualiter conminetur Deus negligentiae sacerdotum. Siquidem maior reatu delinquit qui pociori honore fruitur, et grauiora facit uicia peccatorum sublimitas peccantium. <4 5> -C. V.+ In Spiritum sanctum blasphemant qui sacros canones uiolant. Item Damasus Papa. Violatores canonum uoluntarie grauiter a sanctis Patribus iudicantur, et a sancto Spiritu (instinctu cuius ac dono dictati sunt) dampnantur, quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue uidentur qui contra eosdem sacros canones non necessitate conpulsi, sed libenter, ut premissum est, aliquid aut proterue agunt, aut loqui presumunt, aut facere uolentibus sponte consentiunt. Talis enim presumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum, quoniam, ut iam prelibatum est, contra eum agit, cuius nisu et gratia sancti canones editi sunt. <4 6> -C. VI.+ In quibus liceat a Romano Pontifici nouas condere leges. Item Urbanus Papa. Sunt quidam dicentes, Romano Pontifici semper licuisse nouas condere leges. Quod et nos non solum non negamus, sed etiam ualde affirmamus. Sciendum uero summopere est, quia inde nouas leges condere potest, unde Euangelistae aliquid nequaquam dixerunt. Ubi uero aperte Dominus, uel eius Apostoli, et eos sequentes sancti Patres sententialiter aliquid diffinierunt, ibi non nouam legem Romanus Pontifex dare, sed pocius quod predicatum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet. Si enim quod docuerunt Apostoli et Prophetae destruere (quod absit) niteretur, non sentenciam dare, sed magis errare conuinceretur. Sed hoc procul sit ab eis, qui semper Domini ecclesiam contra luporum insidias optime custodierunt. <4 7> -C. VII.+ Contra sanctorum statuta apostolicae sedis auctoritas aliquid concedere a non ualet. Item Zosimus Papa. Contra Patrum statuta concedere aliquid uel mutare nec huius quidem sedis potest auctoritas. Apud nos enim -1009+ inconuulsis radicibus uiuit antiquitas, cui decreta Patrum sanxere reuerentiam. <4 8> -C. VIII.+ Stare non ualet quod contra euangelicam uel propheticam doctrinam seu constitutionem factum fuerit. Item Marcellinus Papa. -[epist. II.]+ Omne, quod inreprehensibile est, catholica defendit ecclesia. Et infra: -@. 1.+ Iniustum iudicium et diffinitio iniusta, regio metu uel iussu a iudicibus ordinata, non ualeat. Nequaquam quod contra euangelicam, uel propheticam, uel apostolicam doctrinam constitutionemue eorum, siue sanctorum Patrum actum fuerit, stabit, et quod ab infidelibus uel hereticis factum fuerit omnino cassabitur. <4 9> -C. IX.+ A statutis Patrum non deuiare et fidei regulam custodire prima salus est. Item Hormisda Papa. -[Episcopis Hispaniae]+ Prima salus est rectae fidei regulam custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deuiare. <4 10> -C. X.+ Profitetur Pelagius thomum sui decessoris se per omnia seruare. Item Pelagius Childiberto Regi. Satagendum est, ut pro auferendo suspicionis scandalo obsequium confessionis nostrae legibus ministremus, quibus nos etiam subditos esse sacrae scripturae precipiunt. Veniens etenim Rufinus uir magnificus, legatus excellentiae uestrae, confidenter a nobis, ut decuit, postulauit, quatinus uobis aut beatae recordationis Leonis Papae thomum a nobis per omnia conseruari significare debuissemus, aut propriis uerbis nostrae confessionem fidei destinare. Et primam quidem petitionis eius partem, quia facilior fuit, mox, ut dixit, inpleuimus, meque in omnibus Presulis thomum pro catholicae fidei assertione conscriptum, Deo propicio, custodire manus nostrae ad uos professione significauimus. Ut autem deinceps nullius (quod absit) suspicionis resideret occasio, etiam illam aliam partem, quam memoratus uir illustris ammonuit, facere maturaui scilicet propriis uerbis confessionem fidei, quam tenemus, exposui. -+ <4 11> -C. XI.+ Anathema apud Deum fiat qui censuram Romanorum Pontificum uiolat. Item Adrianus Papa. -[in Capitulis, c. ult.]+ Generali decreto constituimus, ut execrandum anathema fiat, et ueluti preuaricator fidei catholicae semper apud Deum reus existat, quicumque regum, seu episcoporum, uel potentum deinceps Romanorum Pontificum -1010+ decretorum censuram in quoquam crediderit uel permiserit uiolandam. <4 12> -C. XII.+ Non licet alicui episcopo contra decreta Romanorum Pontificum aliquid agere. Item Damasus Papa, Stephano Archiepiscopo. Omnia decretalia cunctorum predecessorum nostrorum constituta, que de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a omnibus episcopis, ac sacerdotibus generaliter custodiri debere mandamus, ut si quid in illa conmiserint, ueniam sibi honoris deinceps nouerint denegari. <4 13> -C. XIII.+ Non conmunicet sacris altaribus qui nescit sacris obedire canonibus. Item Gregorius. -[lib. II. ep. 7. ad Iohannem Episcopum]+ Hec consona sanctis Patribus diffinitione sanccimus, ut qui sacris canonibus obedire nescit nec sacris ministrare, uel conmunionem capere sit dignus altaribus. -+ <4 14> -C. XIV.+ Seruandae sunt regulae a sanctis Patribus in sinodo statutae. Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 1.]+ A sanctis Patribus in unaquaque sinodo usque nunc prolatas regulas tenere statuimus. <4 15> -C. XV.+ Voluntatem et statuta suorum decessorum custodiat qui sua seruari uoluerit. Item Gregorius ad Montanum et Thomam. -[lib. V. epist. 12.]+ Iusticiae ac rationis ordo suadet, ut qui sua a successoribus desiderat mandata seruari decessoris sui proculdubio uoluntatem et statuta custodiat. <4 16> -C. XVI.+ Contra statuta agit sanctorum Patrum qui non ea seruat intacta. Item Leo IV. Ideo permittente Domino pastores hominum sumus effecti, ut quod Patres nostri siue in sanctis canonibus siue in mundanis affixere legibus excedere minime debeamus. Contra eorum quippe saluberrima agimus instituta, si quod ipsi diuino statuerunt consulto intactum non conseruamus. -II. Pars.+ -Gratian.+ Si ergo primam sedem statuta conciliorum pre omnibus seruare oportet, si pro statu omnium ecclesiarum necesse est illam inpigro uigilare affectu; si ea, que -1011+ a Romanis Pontificibus decreta sunt, ab omnibus seruari conuenit; si illi, qui nesciunt sacris canonibus obedire, altaribus ministrare non debent: patet, quod contra statuta sanctorum canonum, quibus status ecclesiarum uel confundantur uel perturbantur, priuilegia ab Apostolico concedi non debent. -@. 1.+ His ita respondetur: Sacrosancta Romana ecclesia ius et auctoritatem sacris canonibus inpertit, sed non eis alligatur. Habet enim ius condendi canones, utpote que caput et cardo est omnium ecclesiarum, a cuius regula dissentire nemini licet. Ita ergo canonibus auctoritatem prestat, ut se ipsam non subiciat eis. Sed sicut Christus, qui legem dedit, ipsam legem carnaliter inpleuit, octaua die circumcisus, quadragesimo die cum hostiis in templo presentatus, ut in se ipso eam sanctificaret, postea uero, ut se dominum legis ostenderet, contra litteram legis leprosum tangendo mundauit, Apostolos quoque contra litteram sabbati per sata pretergredientes, spicas uellentes et confricantes manibus suis, probabili exemplo Dauid, circumcisionis, et templi excusauit, dicens: "Non legistis, quid fecerit Abimelech, quando uenit ad eum Dauid, et dedit ei panes proposicionis, de quibus non licebat edere, nisi solis sacerdotibus, et comedit ipse et pueri eius?" Item octaua die secundum legem puer circumciditur, et uos in sabbato circumciditis hominem. Item, cum iuge holocaustum ex lege offeratur, cum masculus quadragesimo femina uero octuagesimo die ab ortu suae natiuitatis secundum legis inperium in templum cum hostiis presentaretur, unde sacerdotes hostias offerentes in templo litteram sabbati soluunt, et sine crimine sunt: tunc filius hominis multo magis ualet soluere litteram legis, qui est dominus etiam sabbati. Hinc etiam de eo dicitur: "Erat Iesus docens, tamquam potestatem habens," id est tamquam dominus legis, addens moralibus ea, que deerant ad perfectionem, umbram figuralium in lucem spiritualis intelligentiae conmutans, non tamquam scribae eorum, qui littera legis astricti non audebant aliquid addere uel conmutare. Sic et summae sedis Pontifices canonibus a se siue ab aliis sua auctoritate conditis reuerentiam exhibent, et eis se humiliando ipsos custodiunt, ut aliis obseruandos exhibeant. Nonnumquam uero seu iubendo, seu diffiniendo, seu decernendo, seu aliter agendo, se decretorum dominos et conditores esse ostendunt. In premissis ergo capitulis aliis inponitur necessitas obsequendi: summis uero Pontificibus ostenditur inesse auctoritas obseruandi, ut a se tradita obseruando aliis non contempnenda demonstrent, exemplo Christi, qui sacramenta, que ecclesiae seruanda mandauit, primum in se ipso suscepit, ut ea in se ipso sanctificaret. Oportet ergo primam sedem, ut diximus, obseruare ea, que mandauit decernendo, non necessitate obsequendi, sed auctoritate inpertiendi. Licet itaque sibi contra generalia decreta specialia priuilegia indulgere, et speciali beneficio concedere quod generali prohibetur decreto. -@. 2.+ Quamquam si decretorum intentionem diligenter aduertamus, nequaquam contra sanctorum canonum auctoritatem aliquid concedere inueniantur: Sacri siquidem canones ita aliquid constituunt, ut suae interpretationis auctoritatem sanctae Romanae ecclesiae reseruent. Ipsi namque soli canones ualent interpretari, qui ius condendi eos habent. Unde in nonnullis capitulis conciliorum, cum aliquid obseruandum decernitur, statim subinfertur: "Nisi auctoritas Romanae ecclesiae inperauerit aliter," uel: "saluo tamen in omnibus iure sanctae Romanae ecclesiae," uel: "salua tamen in omnibus apostolica auctoritate." Quecumque ergo de decimis uel quibuslibet ecclesiasticis negociis sacris canonibus diffiniuntur, intelligenda sunt necessario seruari, nisi auctoritas Romanae ecclesiae aliter -1012+ fieri mandauerit uel permiserit. Cum ergo aliqua priuilegia ab Apostolico aliquibus conceduntur, etsi contra generalem legem aliquid sonare uideantur, non tamen contra ipsam aliquid concedere intelliguntur, cum ipsius legis auctoritate priuilegia singulorum penes matrem omnium ecclesiarum reseruentur. Neque enim priuilegia aliquibus concederentur, si preter generalem legem nulli aliquid speciale indulgeretur. Priuilegia namque dicuntur quasi priuata legia, eo quod priuatam legem singulis generent. Quam distinctionem Gregorius innuens ait: "Si hoc neque consuetudine generali neque priuilegio uendicas, restat te usurpasse quod fecisti." -@. 3.+ Item Ieronimus in expositione Ionae: -[ad c. 1.]+ "priuilegia singulorum non possunt legem facere conmunem." -@. 4.+ Valet ergo, ut ex premissis colligitur, sancta Romana ecclesia quoslibet suis priuilegiis munire, et extra generalia decreta quedam speciali beneficio indulgere, considerata tamen rationis equitate, ut que mater iusticiae est in nullo ab ea dissentire inueniatur, ut priuilegia uidelicet, que ob religionis, uel necessitatis, uel exhibiti obsequii gratiam conceduntur, neminem releuando ita diuitem faciant, ut, multorum detrimenta non circumspiciendo, in paupertatis miseriam nonnullos deiciant; illud Apostoli ad memoriam reuocantes, quod ad Chorinthios scribens ait: "Non enim uolumus, ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio." Cui sacra lex principum concordans ait: "Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus precipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non ledat alium et prosit petenti, uel crimen supplicantibus indulgeat." -@. 5.+ Item constitutio inperatoris ad populum: "Nec dampnosa fisco, nec iuri contraria postulari oportet." -@. 6.+ Clerici ergo huius baptismalis ecclesiae priuilegii auctoritate muniti, suae diocesis decimas ex integro sibi uendicare ualent, nisi forte summa necessitate episcopi cogantur ad quartam suam accipiendam, et illi superhabundare monstrentur. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem antiquioribus priuilegiis subsequentibus derogari non possit auctoritate Anacleti probatur, qui, scribens omnibus Episcopis et reliquis Christi sacerdotibus, ait: -[in epist. I. c. 37.]+ <4 1> -C. I.+ Ecclesiarum priuilegia cunctis temporibus intemerata seruentur. Priuilegia ecclesiarum et sacerdotum intemerata et inuiolata decreuimus cunctis manere temporibus. Leges ecclesiae apostolica auctoritate firmamus, et peregrina submouemus iudicia. <4 2> -C. II.+ Nec nouitate mutari, nec inprobitate conuelli ecclesiarum priuilegia debent. Item Leo Papa Marciano Augusto. -[ep. LII. al. LIV.]+ Priuilegia ecclesiarum et monasteriorum, sanctorum Patrum auctoritate instituta, nulla possunt inprobitate conuelli, nulla nouitate mutari. In quo opere auxiliante Christo fideliter exequendo necesse est huius sanctae sedis Pontifices perseuerantem exhibere famulatum. Dispensatio enim nobis credita est, et ad nostrum reatum tendit, si paternarum regulae sanctionum nobis consentientibus uel negligentibus uiolentur. -1013+ <1 C> <4 3> -C. III.+ Priuilegio suae dignitatis aliquis ecclesiam exuere non debet. Item Gregorius Augustino, Anglorum Episcopo. -[respons. 9.]+ In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis predecessorum nostrorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si ergo contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum prouincias transeat, et aliquid ex auctoritate agendum fuerit, cum predicto Arelatensi agatur episcopo, ne pretermitti possit hoc, quod antiqua Patrum institutio inuenit. Brittannorum uero omnes episcopos tuae fraternitati conmittimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur. <4 4> -C. IV.+ Statuta Apostolicorum decessorum Apostolicus destruere non debet. Idem Felici Episcopo. -[lib. XII. epist. 31.]+ Si ea destruerem, que antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed euersor esse iuste conprobarer, testante ueritatis uoce, que ait: "Omne regnum in se ipsum diuisum," desolabitur et omnis scientia et lex aduersum se diuisa destruetur. <4 5> -C. V.+ Metropolitanus ius dignitatis traditae sibi antiquitus intemeratum obtineat. Item Leo Papa. -[epist. LXXXII. al. LXXXIV. ad Anastasium, c. 2.]+ Igitur secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos et totius mundi reuerentia consecratos, metropolitanos singularum prouinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura pretenditur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus, ita, ut a regulis prestitutis nulla aut negligentia aut presumptione discedant. <4 6> -C. VI.+ Metropolitanorum inconuulsa seruari oportet priuilegia. Item Ormisda Papa. -[in epistola ad Iohannem Episc.]+ Seruatis priuilegiis metropolitanorum uices uobis apostolicae sedis delegamus, ut inspectis istis, siue ea, que a nobis sunt nuper mandata, seruentur, siue, que de ecclesiasticis causis tuae reuelationi contigerit, sub tua nobis insinuatione pandantur. Erit hoc studii ac sollicitudinis tuae, ut talem te in his, que iniunguntur, exhibeas, ut fidem integritatemque eius, cuius curam suscipis, imiteris. <4 7> -C. VII.+ Decreta apostolica nulla presumptione uiolentur. Item Gregorius Bonifatio primo Defensori. -[lib. VII. epist. 17]+ Institutionis nostrae decreta, que sunt priuilegiis -1014+ et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione seruari, siue que scripto decreuimus, seu que in nostra presencia uidentur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum uel in partem ea qualibet occasione conuelli decreuimus uel mutari. Nam nimis est asperum, et precipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quantacumque rationis excusatione que bene sunt ordinata rescindere, et exemplo docere ceteros sua quandoque posse constituta dissoluere. <4 8> -C. VIII.+ Priuilegia ecclesiarum Apostolicus debet seruare illesa. Idem Dominico, Cartaginensi Episcopo. -[lib. II. Indict. 10. epist. 39.]+ De ecclesiasticis priuilegiis quod uestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura seruamus, nec cuilibet gratia fauente ultra quam meretur inpertior, nec ulli hoc, quod sui iuris est, ambitu stimulante derogabo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque honore singulos subuehi, dummodo non sit quod alteri iure ab altero possit opponi. <4 9> -C. IX.+ Quod rationabiliter diffinitum est nullo modo uiolari debet. Item Vigilio, Arelatensi Episcopo. -[lib. VII. ep. 117.]+ Cum piae desiderium uoluntatis, et laudandae diffinitionis intentio sacerdotalibus sit semper studiis adiuuanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, que pro quiete religiosae conuersationis sunt disposita uel ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quedam ualeat presumptio perturbare: sed sicut hoc, quod ratio exigebat utiliter, obtinuit diffiniri, ita quod diffinitum est non debet uiolari. <4 10> -C. X.+ Sibi iniuriam facit Apostolicus qui fratrum suorum iura perturbat. Idem. -[ad Natalem Episcopum, lib. II. epist. 37.]+ Quod uero dicitis, nostris temporibus debere seruari que a meis quoque decessoribus tradita uel custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta maiorum consacerdotibus meis in qualibet ecclesia infringam, quia michi iniuriam facio, si fratrum meorum iura perturbo. <4 11> -C. XI.+ Nulla presumptione uiolentur que ab Apostolis et eorum successoribus sunt instituta. Item Iulius Papa. -[epist. I. ad Orientales, c. 4.]+ Amputato totius usurpationis excessu nullus presumat que sibi non uidentur esse concessa. -@. 1.+ Ea -1015+ que sunt ab Apostolis eorumque successoribus instituta, nulla desidia negligantur, nulla dissensione uiolentur, nulla concertatione turbentur. <4 12> -C. XII.+ Que rationabiliter ordinata sunt nulla debent refragatione turbari. Item Gregorius Papa. -[lib. VII. Indict. 2. epist. 60. Praerecti Illustri]+ Ecclesiasticae moderationi est omnino conueniens, ut que ordinata fuerint, uel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari. <4 13> -C. XIII.+ Que contra leges fiunt pro infectis habeantur. Idem in Registro. -[lib. VII. Indict. 2. epist. 7. Ianuario Caralitano]+ Inperiali constitutione sancitum est aperte, ut ea, que contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro infectis habenda sint. <4 14> -[C. XIV.]+ Codicis libro I. titulo de precibus inperatori offerendis, Inperator Constantinus. Nec dampnosa fisco, nec iuri contraria postulari oportet. <4 15> -[C. XV.]+ Inp. Theodosius et Valentinianus. Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus precipimus refutari, nisi forte sit aliquid, quod non ledat alium, et prosit petenti, uel crimen supplicantibus indulgeat. -+ <4 16> -C. XVI.+ Rescriptum meretur effectum, quod cum iuris et legum ratione concordat. Item Pelagius Papa Iohanni Comiti. Dicenti, sacras iussiones se habere pre manibus, respondimus scire illum oportere, quod ipse clementissimus princeps generalibus legibus constituerit, illa sacra uniuscuiusque supplicantis desiderio concessa preualere et effectui mancipari, que cum iuris et legum ratione concordant; ea uero, que subreptione uel falsis precibus forsitan inpetrantur, nullum remedium supplicantibus ferre. -Gratian.+ Rescripta, siue sint adnotationes siue pragmaticae sanctiones, expressam debent habere in se condicionem: Si preces ueritate nituntur. Mendax enim precator debet carere inpetratis, et quibus scripta diriguntur sunt puniendi, si precum mendacia uetuerint argui. Unde Inpp. Diocletianus, et Maximianus, et Constantius libro I. Codicis titulo si contra ius uel utilitatem publicam: -@. 1.+ "Prescriptione mendaciorum opposita, siue in iuris narratione mendacium reperiatur, siue in facti, siue in tacendi fraude, pro tenore ueritatis, non deprecantis affirmatione, datum iudicem cognoscere debere, et secundum hoc de causa conuenit ferre sentenciam." Item Inp. Constantinus: -1016+ "Puniri iubemus decem librarum auri mulcta iudices, qui uetuerunt precum argui falsitatem." Inpp. Theodosius et Valentinianus: -@. 3.+ "Et si legibus consentaneum sacrum oraculum mendax precator attulerit, careat penitus inpetratis, et, si nimia mentientis inuenitur inprobitas, etiam seueritati subiaceat iudicantis." Item Constantinus: -@. 4.+ "Et si non cognitio, sed executio, mandatur, de ueritate precum inquiri oportet, ut si fraus interuenit de omni negocio cognoscatur." Inp. Anastasius: -@. 5.+ "Omnes cuiuscumque maioris uel minoris amministrationis uniuersae reipublicae iudices monemus, ut nullum rescriptum, nullam pragmaticam sanctionem, nullam sacram annotationem, que generali iuri uel utilitati publicae aduersa esse uideatur in disceptatione cuiuslibet litigii patiantur proferri; sed generales sacras constitutiones modis omnibus non dubitent obseruandas." Codicis titulo de diuersis rescriptis Inpp. Diocletianus et Maximianus: -@. 6.+ "Sanccimus, ut autentica ipsa atque originalia rescripta, etiam ex nostra manu subscripta, non exempla eorum insinuentur." Inp. Constantinus: -@. 7.+ "Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant." Inp. Zeno: -@. 8.+ "Uniuersa rescripta, siue in personam precantium siue ad quemlibet iudicem manauerint, que uel annotatio, uel queuis pragmatica sanctio nominetur, sub ea condicione proferri precipimus, si preces ueritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat inpetrati, licet in iudicio asseueret ueritatem, nisi questio fidei precum inperiali beneficio monstretur inserta. Nam et magnificus uir questor, et uiri spectabiles magistri scriniorum, qui sine prefata adiectione qualecumque diuinum responsum dictauerint, et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt, et qui illicite dictata ausi fuerint scribere cuiuscumque scrinii memoriales, seu pragmaticarii, uel adiutores primicerii; amissione cinguli ferientur." <4 17> -C. XVII.+ Priuilegia ecclesiarum nulla debent inprobitate conuelli. Item Leo Papa. -[epist. LII. al. LIV. ad Marcianum Augustum]+ Priuilegia ecclesiarum, sanctorum canonibus instituta, et uenerabilis Nicenae fixa decretis, nulla possunt inprobitate conuelli, uel nouitate mutari. Item Nykolaus Papa, uniuersali sinodo presidens, dixit: -[in Concilio Romano, c. ult.]+ <4 18> -C. XVIII.+ Anathema sit qui mandata uel decreta Romanorum Pontificum seruare contempserit. Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones uel decreta pro catholica fide uel ecclesiastica disciplina, pro correctione inminentium uel futurorum malorum a sedis apostolicae Presule salubriter promulgata contempserit, anathema sit. -1017+ Item Gelasius Cresconio Iohanni, Mesaliae Episcopis, inter cetera: <4 19> -C. XIX.+ Statuta priorum successores seruare oportet. Decessorum statuta sicut legitima et iusta successorem custodire conuenit, ita debet etiam male facta corrigere. Hinc etiam Archadius et Honorius: <4 20> -[C. XX.]+ Quecumque, inquiunt, a parentibus nostris diuersis sunt statuta temporibus, manere inuiolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias precipimus. Nichil igitur a priuilegiis inmutetur, omnibus, qui ecclesiis deseruiunt, tuicio deferatur, quia temporibus nostris addi pocius reuerenciae cupimus, quam ex his, que olim prestita sunt, inmutari. Idem: -[leg. 30.]+ -@. 1.+ Non tam nouum aliquid presenti sanctione precipimus, quam illa, que olim uidentur indulta, firmamus. Priuilegia igitur, que olim reuerentia religionis obtinuit, mutilare sub penae etiam interminatione prohibemus ita, ut hii quoque, qui ecclesiae obtemperant, ipsius beneficiis perfruantur. Idem: -[leg. 34.]+ -@. 2.+ Si ecclesiae uenerabilis priuilegia cuiusquam fuerint uel temeritate uiolata, uel dissimulatione neglecta, conmissum duodecim librarum auri (sicut etiam prius constitutum est) condempnatione plectatur. Ipsaque priuilegia nichilominus plenissimum per omnia obtineant uigorem. Item Pelagius Armentario, Magistro militum, inter cetera: <4 21> -C. XXI.+ Non liceat Pontifici a iure ecclesiae discedere, quod documentorum auctoritate firmatur. Posteaquam ecclesiae iura documentorum quoque intercedentium fuerint auctoritate firmata, nullatenus ab his discedendi liberam Pontifex, uel si uult, permittatur habere licentiam. -Gratian.+ Si ergo priuilegia monasteriorum uel quarumlibet ecclesiarum auctoritate Leonis, Gregorii, Gelasii et nonnullorum aliorum Pontificum sanctae Romanae ecclesiae inuiolata seruantur; si ea, que contra leges fiunt, pro infectis habenda sunt; si Pontifex non habet liberam licentiam discedendi a documentis, quibus iura ecclesiae firmantur: patet, quod posteriora priuilegia antiquioribus derogare non possunt, nec eorum auctoritate eis aliqua obicietur exceptio, cum etiam, si contra illa specialiter ferent, pro infectis essent habenda. -II. Pars.+ -@. 1.+ His ita respondetur: Sancta Romana ecclesia sua auctoritate congregata ualet disiungere, et disiuncta congregare; rationis tamen equitate considerata. Unde uel pietatis, uel necessitatis intuitu semel a se concessa ualet uel totum uel in partem conmutare. Pro necessitate namque corrigendorum -1018+ uiciorum priuilegia multarum ecclesiarum uel inminuuntur, uel penitus inmutantur, siue personaliter siue generaliter. -@. 2.+ Personaliter iuxta illud: "Priuilegium omnino meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate." <4 22> -C. XXII.+ Quod habet amittat qui quod non accepit usurpat. Item Siluerius Papa Vigilio Episcopo. -[ep. II.]+ Sic decet fidem sanctorum Patrum in ecclesia seruari catholica, ut quod habuit amittat qui inprobabili temeritate quod non accepit assumpserit. <4 23> -C. XXIII.+ Priuilegium amittit qui sua potestate non legitime utitur. Item Simplicius -[epist. II.]+ Iohanni, Episcopo Rauennati post pauca, quibus eum ab illicita ordinatione prohibuit. Denunciamus autem, quod si posthec aliquid tale presumpseris, et aliquem seu episcopum, uel presbiterum, seu diaconem inuitum facere forte credideris, ordinationes tibi Rauennatis uel Emiliensis ecclesiae noueris auferendas. <4 24> -C. XXIV.+ Ius ordinandi amittunt qui inmeritum consecrant. Item Leo Papa. -[epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad Episcopos Africanos]+ Si qui episcopi talem consecrauerint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum proprii honoris euaserint, ordinationis ius ulterius non habebunt nec umquam ei sacramento intererunt, quod, neglecto diuino iudicio, inmerito prestiterunt. -Gratian.+ Generaliter, ueluti dum ciuitati episcopalis dignitas perpetuo subtrahitur, que suos episcopos interimere consueuit. -+ Unde Gelasius Papa scribit: <4 25> -C. XXV.+ Episcopalis dignitas ciuitati subtrahitur, que suos presules interimit. Ita nos Sillanorum cedes geminata pontificum horrendi criminis atrocitate confudit, ut diu constitutio nostrae deliberationis hesitaret, dum et ingerere quemquam parricidalibus exemplis detestaremur antistitem, et ecclesiam utcumque destitutam non usque adeo iudicaremus relinquendam. Quapropter iam uelut usum consuetudinemque sacrilegam declinantes, eatenus duximus religioni consulendum, ut parrochiae uice ab extrinsecus positis sacerdotibus gubernetur, que ibidem conmanentes ferro didicit necare pastores, inauditoque facinore (quod etiam in illis prouinciis nusquam prorsus legitur accidisse, que bellorum continuis diuersisque incursionibus affliguntur) ut aliqua reperta sit ciuitas, que presules ministrantes sibi fidei Christianae -1019+ sine persecutore prosternat. Curandum est igitur, ut funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum, atque ita saltim furoris tanti materia subtrahatur, si in quam hec possit acerbitas perpetrari consistens persona ibidem defuerit, eoque modo uel illa ciuitas, dum in quos deseuiat non habebit, ab huiusmodi temeritate desistat, uel aliis imitandi contagia dira non prebeat. Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliunde pensatis, que sacram in suo gremio collocatam fuso crudeliter maculat sanguine dignitatem, que in utroque hac est ultione plectenda, siue instinctu domestico seu furiis incitata hoc conmittit externis. Prebeat ergo uestra dilectio in hoc statu positae ministerium uisitationis ecclesiae, et aut conueniendo pariter, aut uicissim, prout qualitas rerum causaque proposcerit, diuina misteria representet ingratis, ne, cum deuitamus zizania, dominica uideamur preterire frumenta. -III. Pars.+ -Gratian.+ Hostilitatis quoque uel paupertatis necessitate episcopales sedes uel mutantur, uel duae in unum rediguntur, sicut supra in titulo de mutationibus episcoporum B. Gregorius fecisse legitur. Non ergo priuilegia ecclesiarum sic inuiolata permanere censentur, ut quibusdam de causis interuenientibus apostolica auctoritate eis derogari non possit; alioquin multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur, cum innumerae ecclesiae in diocesibus aliarum frequenter conditae inueniantur. Seruentur ergo priuilegia ecclesiarum cunctis inconcussa temporibus, ne uidelicet preter eius auctoritatem, a quo data sunt, contra ea liceat ire alicui. -@. 1.+ Sed obicitur illud Simaci Papae: "Possessiones, quas unusquisque ecclesiae suo reliquit arbitrio, etc." que supra in titulo de alienatione rerum ecclesiasticarum leguntur asscripta. Unde datur intelligi, quod ea, que de iure uniuscuiusque ecclesias uel necessitatis, sicut peregrinis, uel pietatis intuitu, sicut religiosis domibus conferuntur, non perpetuo, sed temporaliter ab eis, quibus conferuntur, sunt possidenda. Quamquam illud Simaci ad necessitatis intuitum, non ad pietatis prospectum possit referri, uidelicet, ut ea, que peregrinis uel captiuis necessitas largiri suasit, non ea, que religiosis domibus ob quietem religiosae conuersationis concessa sunt prohibeantur perpetuo possideri. Vel pocius de utrisque intelligendum est, uidelicet, ut sicut necessitatem patientes cessante necessitate beneficiis renunciare coguntur, que eis miserationis indulsit intuitus, sic religiose uiuentes, cum a religione cessauerint, priuilegiis exuuntur que religiosa conuersatio meruit. Priuilegia ergo, que religiosis domibus conceduntur, uel in eo casu accipienda sunt, in quo ita eis consulitur, quod nulli aliquid derogatur, uidelicet ut ex noualibus, quorum decimationes nulli assignatae fuerant, priuilegiorum auctoritate decimas aliquibus persoluere non cogantur, uel si propter instantem temporis necessitatem eis consuli non poterit, nisi aliis derogetur, ita priuilegiorum auctoritas uidetur esse seruanda, ut eorum subueniatur inopiae, non ut suarum diuitiarum augmento, et possessionum non modica extensione porrecta, baptismales seu parrochianae ecclesiae penitus destruantur. <1 C> <2 26> -CAUSA XXVI.+ -GRATIANUS.+ Quidam sacerdos sortilegus esse et diuinus conuincitur apud episcopum; correctus ab episcopo noluit cessare; excommunicatur; tandem agens in extremis reconciliatur a quodam sacerdote episcopo inconsulto; indicitur penitencia sibi sub quantitate temporis canonibus prefixa. -(Qu. I.)+ Primum queritur, qui sint -1020+ sortilegi? -(Qu. II.)+ Secundo, an sit peccatum esse sortilegum? -(Qu. III.)+ Tertio, a quibus genus diuinationis sumpsit exordium? -(Qu. IV.)+ Quarto, quot sint genera diuinationis? -(Qu. V.)+ Quinto, an sortilegi uel diuini sint excommunicandi, si cessare noluerint? -(Qu. VI.)+ Sexto, an excommunicatus ab episcopo possit reconciliari a presbitero, illo inconsulto? -(Qu. VII.)+ Septimo, si morientibus est indicenda penitencia sub quantitate temporis? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Qui sint sortilegi, Ysidorus diffinit Ethimologiarum libro VIII. -[cap. 9.]+ ita dicens: <4 1> -C. UN.+ Qui sint sortilegi? Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum seu apostolorum uocant sortes, diuinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem sortes exquirere peccatum non sit, exemplis et auctoritatibus probatur. Cum enim Achan de anathemate furtim subripuisset, et ob eius peccatum populus cesus apud Ain hostibus terga dedisset, precepit Dominus Iosue, ut sortibus exquireret, quo peccante populus in manibus hostium cadere meruerat. Iosue preceptum accipiens misit sortes, primum super tribus, deinde super familias, demum super personas, et sors ita cecidit super Achan. Saul quoque, cum pugnans contra Philisteos iurasset, se interfecturum quicumque de populo ante solis occasum comederet, sorte deprehendit Ionathan filium suum mel comedisse, quod sceptro acceperat, quem cum morti tradere uellet, populo supplicante reuocauit sentenciam. Ionas quoque, cum a facie Domini fugeret, a nautis sorte deprehensus in mari deiectus, et a ceto est absorptus. De Zacharia etiam legitur, quod sorte exiit, ut incensum poneret. Matthias uero similiter a B. Petro sorte in apostolatum et Iudae successor eligitur. Quod ergo tantorum exemplis probatur, patet malum non esse. Unde et Augustinus ait in libro Psalmorum: -[in Psal. XXX. concione 2. ad uersic. In manibus tuis sortes]+ <4 1> -C. I.+ Quid sit sors. Sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate diuinam indicans uoluntatem. -II. Pars.+ -Gratian.+ His ita respondetur: Ante, quam euangelium claresceret, multa permittebantur, que tempore perfectioris disciplinae penitus eliminata sunt. Copula namque sacerdotalis uel consanguineorum nec legali, nec euangelica, uel apostolica auctoritate prohibetur, ecclesiastica tamen lege penitus interdicitur. Sic et sortibus nichil mali inesse monstratur, prohibetur tamen fidelibus, ne sub hac specie diuinationis ad antiquos ydolatriae cultus redirent. Unde quibusdam constellationes et futurorum signa custodientibus Apostolus ait: "Dies obseruatis, et menses, et tempora, et annos. Unde timeo, ne forte sine causa laborauerim in uobis." Sic et astronomia, seu et astrologia apud catholicos in dissuetudinem abiit, quia, dum propria curiositate his nimis erant intenti, minus uacabant his, que saluti animarum erant accommodata. -1021+ Quod autem sortibus credi non oporteat, Ieronimus testatur, scribens super Ionam: -[c. 1.]+ <4 2> -C. II.+ Exemplo Ionae uel Matthiae non oportet sortibus credi. Non statim debemus sub exemplo Ionae sortibus credere, uel illud de Actibus Apostolorum huic testimonio copulare, ubi sorte Matthias in apostolatum eligitur. <4 3> -C. III.+ Ad secularia negocia diuina oracula non sunt conuertenda. Augustinus ad inquisitiones Ianuarii. -[epist. CXIX.]+ Hii, qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut id pocius faciant, quam ad demonia consulenda concurrant, tamen ista michi displicet consuetudo, ad negocia secularia et ad uitae huius uanitatem diuina oracula uelle conuertere. <4 4> -C. IV.+ Exemplo Matthiae uel Ionae non est sortibus indifferenter credendum. Item Beda super Actus Apostolorum. -[ad c. 1.]+ Non exemplo Matthiae, uel quod Ionas propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum, cum priuilegia singulorum (ut Ieronimus ait) conmunem legem facere omnino non possint. -@. 1.+ Si qui tamen necessitate aliqua conpulsi Deum putant sortibus exemplo Apostolorum esse consulendum, uideant hoc ipsos Apostolos non nisi collecto fratrum cetu, et precibus ad Deum fusis egisse. De diuinis uero scribit Augustinus, -[lib. V. super Deuter. c. 19.,]+ ita dicens: <4 5> -C. V.+ Non sunt obseruanda que a diuinis precipiuntur, quamuis ea contingant, que ab eis prenunciantur. Intelligi uoluit Dominus etiam illa, que a diuinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint que dicuntur, non sic accipienda, ut fiant que precipiuntur ab eis, aut colantur que colantur ab eis. <4 6> -C. VI.+ Instituciones hominum que sint supersticiosae uel non. Idem in libro -[II.]+ de doctrina Christiana. -[c. 19. et 20. et 21.]+ Illud, quod est secundum institutiones hominum, partim supersticiosum est, partim non est supersticiosum. Supersticiosum est quicquid institutum est ab hominibus ad facienda ydola et colenda pertinens, uel ad colendam sicut Deum creaturam, partemue ullam creaturae, uel ad consultationes et pacta quedam significationum cum demonibus placita atque federata, qualia sunt molimina magicarum artium, que quidam conmemorare pocius quam docere solent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiori uanitate, aruspicum et augurum libri. -@. 1.+ Ad hoc etiam -1022+ genus pertinent omnes ligaturae atque remedia, que medicorum quoque disciplina condempnat, siue in precantationibus, siue in quibusdam notis, quas karacteres uocant, siue in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis, uel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas, aut manifestas, que eminentiori nomine uocant physicam, ut quasi non superstitionem inplicare, sed naturae prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summo singularum aurium, aut de struthionum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextera manu pollicem teneas. His adiunguntur milia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis, aut puer medius interuenerit. -@. 2.+ Hinc etiam sunt illa, limen calcare, cum ante domum suam transit; redire ad lectum, si quis, dum se calciat, sternutauerit; redire ad domum, si procedens offenderit; uel si uestis a soricibus roditur. -@. 3.+ Neque ab hoc genere superstitionis perniciosae segregandi sunt, qui olim genethliaci propter naturalium considerationes dierum, nunc autem mathematici uocantur. Nam et ipsi, quamuis ueram stellarum positionem, cum quisque nascitur, consecuntur, et aliquando peruestigant, tamen quod inde conantur uel actiones nostras, uel actionum euenta producere, nimis errant. -@. 4.+ Hoc autem genus fornicationis animae salubriter diuina auctoritas non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed "etiamsi dixerint uobis," inquit, "et ita euenerit, ne credatis eis." Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli uera pronunciauit propterea talia sacrilegia, quibus illa imago presentata est, minus execranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum femina uentriloqua uerum testimonium perhibuit Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit spiritui illi, ac non pocius feminam illius demonii correctione atque exclusione mundauit. -@. 5.+ Omnes igitur artes huiusmodi uel nugatoriae uel noxiae supersticionis, ex quadam pestifera societate hominum et demonum quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudiandae et fugiendae Christiano. <4 7> -C. VII.+ Non est uita, sed mors inquisitio uel curatio, que a diuinis uel magis expetitur. Idem in libro de ciuitate Dei. Qui sine Saluatore salutem uult habere, et sine uera sapientia estimat se prudentem fieri posse, non sanus, sed eger, non prudens, sed stultus in egritudine assidua laborabit, et in cecitate noxia stultus et demens permanebit. Ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio, que a diuinis et magis, uel ab ipsis demoniis in ydolorum cultura expetitur, -1023+ mors pocius dicenda est quam uita, et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad eternam perdicionem tendunt, Psalmista dicente: "Omnes dii gentium demonia sunt," qui per deceptos homines alios decipere cottidie gestiunt, ut perdicionis suae faciant eos esse participes. Itaque hec uanitas magicarum artium ex traditione malorum angelorum in toto terrarum orbe plurimis seculis ualuit per quandam scientiam futurorum et infernorum, et per inuentiones eorum inuenta sunt aruspicia, augurationes, et ipsa, que dicuntur, oracula, et nigromantia. -+ <4 8> -C. VIII.+ Christiana et uera pietas planetarios expellit et dampnat. Idem Confessionum libro IV. -[c. 3.]+ Illos planetarios, quos mathematicos uocant, plane consulere non desistebant, quod quasi nullum eis sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur. Quod tamen Christiana et uera pietas consequenter expellit et dampnat. <4 9> -C. IX.+ Cultura est ydolatriae auguria seruare, et stellarum requirere cursus. Item Ieronimus. Sed et illud adde, quoniam qui fornicatur in corpus suum peccat, non istud corpus solum, quod templum est effectum, sed et illud, quod dicitur, quia omnis ecclesia corpus Christi est. Et in omnem ecclesiam uidetur delinquere qui corpus suum maculauerit, quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur. -@. 1.+ Est et illud obprobrium Egypti, quod, si neglexeris, et post Iordanis transitum, et post baptismi secundam circumcisionem uetustae consuetudinis inustione suggeritur, obseruare auguria, requirere stellarum cursus, et euentus ex his futurorum rimari ceterisque huiusmodi supersticionibus inplicari. Ydolatriae mater namque est Egyptus, ex qua certum est huiusmodi obprobria pullulare, que, si transito Iordane susceperis, et his te laqueis rursus illigaueris, tecum sine dubio obprobria Egypti trahis. -III. Pars.+ -Gratian.+ Hec autem sacrilegia non usque adeo sunt detestanda, ut, si aliquid de area uel torculari demonibus fuerit inmolatum, quod reliquum est ideo credatur esse inmundum, aut, si ipsum, quod oblatum fuerat, a nobis ignorantibus sumi contigerit, ideo credamus nos deliquisse. Unde Augustinus ad Publicolam: -[CLIV.]+ <4 10> -C. X.+ Non ideo reliqua sunt inmunda, quia de area uel torculari aliquid ad demonum sacrificia tollitur. Si de area aut torculari tollitur aliquid ad sacrificia -1024+ demoniorum, sciente Christiano, ideo peccat, quia permittit fieri, ubi prohibendi potestas est. Quod si factum conperit, aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus, unde illa sublata sunt. <4 11> -C. XI.+ Inmunis est a reatu qui emit quod nescit ydolis inmolatum. Item Ambrosius in prima epistola ad Chorinthios. -[ad c. 10.]+ Licet aliquid pollutum sit per accidentiam, id est oblationem ydoli, cum tamen nescit qui emit, nullum patitur scrupulum, et apud Deum inmunis est. <3 3> -QUESTIO III. et IV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ A quibus autem genus diuinationis exordium sumpserit, uel quot sint genera eius, Augustinus exponit in libro de natura demonum, ita dicens: <4 1> -C. I.+ De multiplici genere diuinationis. Igitur genus diuinationis a Persis fertur allatum. -@. 1.+ Varro autem dixit quatuor esse genera diuinationum, terram, aquam, aerem, et ignem: hinc geomanticam ydromanticam, aeromanticam, piromanticam dictam autumant. -@. 2.+ Diuini dicti sunt, quasi deo pleni. Diuinitate enim se esse plenos simulant, et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo autem sunt genera diuinationis, ars et furor. Incantatores autem dicti sunt qui artem uerbis peragunt. -@. 3.+ Arioli uocati sunt propter quod circa aras ydolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus demonum accipiunt responsa. -@. 4.+ Aruspices nuncupantur quasi horarum inspectores; dies enim et horas in agendis negociis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora obseruare debeat homo intendunt; hii etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura predicunt. -@. 5.+ Augures sunt qui uolatus auium et uoces intendunt, aliaque signa rerum uel obseruationes inprouisas hominibus occurrentes ferunt. Idem sunt et auspices; nam auspicia sunt, que iter facientes obseruant. Dicta sunt autem auspicia, et auguria quasi auigerum, quod aues gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum, unum ad oculos, alterum ad aures pertinens: ad oculos scilicet uolatus, ad aures uox auium. -@. 6.+ Phithonissae a Phithonio Apolline dictae, quod is auctor fuerit diuinandi. -1025+ Astrologi dicti sunt eo, quod in astris auguriantur. Genethliaci appellati sunt propter nataliciorum considerationes dierum. Geneses enim hominum per duodecim celi signa describunt, siderumque cursus nascentium mores, actus, et euentus predicere conantur, id est quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat uitae qui nascitur interpretantur. Hii sunt, qui uulgo mathematici uocantur, cuius superstitionis genus constellationes Latini uocant, id est notationes syderum, quomodo se habeant, cum quisque nascitur. -@. 7.+ Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupantur, sicut de his legitur qui in euangelio natum Christum annunciauerunt. Postea hoc nomine soli mathematici dicti sunt. Cuius artis scientia usque ad Christum fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de celo interpretetur. Horoscopi dicti, quod horas natiuitatis hominum speculentur dissimili et diuerso fato. Sortilegi sunt qui sub nomine etc. Ut supra: -@. 8.+ Salisatores sunt uocati, qui, dum eis membrorum quecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significari predicunt. -III. Pars.+ -Gratian.+ Queritur autem de natura demonum, cuius naturae sint, an futura prescire ualeant, uel quot modis futura prenoscant? De his ita scribit Augustinus in eodem libro: -[de diuinatione demonum, c. 3.]+ <4 2> -C. II.+ Quot modis demones futura prenoscunt. Sciendum est, hanc esse naturam demonum, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile precedant, celeritate etiam propter aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel ferarum, uerum etiam uolatus auium inconparabiliter uincant. Quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus attinet, prediti, hoc est acumine sensus et celeritate motus, multo ante cogitata prenunciant, uel nunciant que homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam demonibus per tam longum tempus, quo eorum uita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter breuitatem uitae peruenire. Per has efficacias, quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura predicunt demones, uerum etiam multa faciunt, que quoniam homines dicere aut facere non possunt, eos dignos quidam, quibus seruiant et quibus honores diuinos deferant, arbitrantur, instigante maxime uicio curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae, et exellentiae temporalis. -[c. 5.]+ -@. 1.+ Nunc igitur, quoniam de diuinatione demonum questio est, primum sciendum est, illos ea plerumque prenunciare, que ipsi facturi sunt. Accipiunt enim sepe potestatem et morbos inmittere, et ipsum aerem uitiando morbidum reddere, et peruersis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt, quod -1026+ sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent miris et inuisibilibus modis, per illam subtilitatem corpora hominum non sentientium penetrando, et se cogitationibus eorum per quedam imaginaria uisa miscendo, siue uigilantium siue dormientium. -@. 2.+ Aliquando autem non que ipsi faciunt, sed que naturalibus signis futura prenoscunt (que signa in hominum sensus uenire non possunt) ante predicunt. Neque enim, quia preuidet medicus quod preuidere nescit huius artis ignarus, ideo tamen diuinus habendus est. Quid autem mirum, si, quemadmodum ille corporis humani uel perturbata uel mortificata temperie seu bonas seu futuras malas preuidet ualetudines, sic demones in aeris affectione sibi notas, nobis ignota, futuras preuident tempestates? Aliquando etiam hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt, atque hinc etiam multa futura prenunciant, aliis uidelicet mira, qui ista disposita non nouerunt. -[c. 6.]+ -@. 3.+ Fallunt etiam studio fallendi, et inuida uoluntate, qua hominum errore letantur. Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando ipsi decepti fuerint uel mentiti. -@. 4.+ Nonnumquam uero ipsi maligni spiritus et illusores hominum atque inuisores salutis eorum solent predicere defectum culturae suae et ydolorum ruinam, quatinus prescii uideantur quid in singulis regnis aut locis uenturum, et quid aduersi suae factioni contingere possit; quod etiam illi, qui gentilium hystorias legunt, non ignorant. Quid ergo mirum si, iam inminente templorum et simulachrorum euersione, quam Prophetae summi Dei tanto ante predixerunt, Serapis demon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi diuinationem recedens uel fugiens conmendaret? -Pars. Gratian.+ Quod autem hominum dispositiones cogitatione conceptas per exteriora signa diabolus deprehendat, non firmissima ratione uidetur approbatum. Unde idem Augustinus ait in libro II. retractationum: -[c. 30.]+ <4 3> -C. III.+ Quod ex corporeis motibus internas animae cogitationes diabolus conprehendat res occultissima est. Quodam loco dixi, demones aliquando hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere. Rem dixi occultissimam audaciori assertione quam debui. Nam peruenire ista ad noticiam demonum per nonnulla etiam experimenta conpertum est. Sed utrum quedam signa dentur ex corpore cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia, an alia ui spirituali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inueniri. -1027+ <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ Quod autem sortilegi et diuini, si cessare noluerint, excommunicandi sint, ratione et auctoritate probatur. Est enim quoddam genus culturae ydolorum, ex demonum consultationibus futura predicere. Sicut enim auarus, quia cultum Deo debitum nummo inpendit, ydolorum cultor ab Apostolo nominatur, sic illi, qui futura, que ex Dei oraculo nonnumquam reuelata inueniuntur, uel demonum consultatione, uel quibuslibet prestigiis inuenire laborant, diuinitatis iura creaturis attribuunt. Futura enim prescire solius Dei est, qui in sui contemplatione etiam angelos illa prescire facit. Unde Ysaias ait: "Priora et nouissima annunciate michi, et dicam, quod Dii estis." -@. 1.+ Cultores uero ydolorum a conmunione fidelium separandi sunt. Unde Apostolus ait in epistola ad Chorinthios: "Si quis frater nominatur fornicator, aut auarus, aut ydolis seruiens, cum eiusmodi nec cibum sumere." Hinc etiam in decreto Gregorii iunioris, -[in Concilio Romano presidentis, c. 12.]+ legitur: <4 1> -C. I.+ Anathema sit qui ariolos uel incantatores obseruat. Si quis ariolos, aruspices uel incantatores obseruauerit, aut philacteriis usus fuerit, anathema sit. <4 2> -C. II.+ Quinquennio peniteant qui diuinationes expetunt. Item ex Ancirano Concilio, c. 23. -[al. 24.]+ Qui diuinationes expetunt, et morem gentilium subsecuntur, uel in domos suas huiusmodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte magica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus penitenciae diffinitos. <4 3> -C. III.+ Elementa colere, lunae stellarum cursus in suis operibus seruare Christianis non licet. Item ex Concilio Martini Papa. -[id est, ex Cap. Martini Bracarensis, c. 72.]+ Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium, et obseruare uel colere elementa, aut lunae aut stellarum cursus, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, uel propter segetes uel arbores plantandas, uel coniugia socianda. Scriptum est enim: "Omnia, que facitis aut in uerbo, aut in opere, omnia in nomine -1028+ Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo." -@. 1.+ Nec in collectionibus herbarum, que medicinales sunt, aliquas obseruationes aut incantationes liceat attendere, nisi tantum cum symbolo diuino, aut oratione dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur. -@. 2.+ Si quis autem, paganorum consuetudinem sequens, diuinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inueniant, uel lustrationes paganorum faciant, quinque annis penitenciam agat. -@. 3.+ Mulieribus quoque Christianis non liceat in suis lanificiis uanitatem obseruare, sed Deum inuocent adiutorem, qui eis sapientiam texendi donauit. <4 4> -C. IV.+ Sacris offitiis dediti magi uel incantatores non fiant. Item ex Concilio Laudicensi, c. 30. Non oportet sacris offitiis deditos uel clericos magos aut incantatores existere, aut facere philacteria, que animarum suarum uincula conprobantur. Hos autem, qui talibus rebus utuntur, proici ab ecclesia iussimus. <4 5> -C. V.+ Honore priuetur episcopus aut presbiter, qui magos uel aruspices consulit. Item ex Concilio Tolletano IV., c. 30. Si quis episcopus, aut presbiter, siue diaconus, uel quilibet de ordinibus clericorum aruspices, aut incantatores, aut ariolos, aut certe augures uel sortilegos, uel qui profitentur artem magicam, aut aliquos eorum similia exercentes consuluisse fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae suspensus monasterii curam excipiat, ibique penitenciae perpetuae deditus scelus admissum sacrilegii soluat. <4 6> -C. VI.+ De his, qui auguriis et diuinationibus student. Item ex Concilio Agathensi, c. 38. Aliquanti clerici siue laici student auguriis, et sub nomine fictae religionis per eas, quas sanctorum Patrum sortes uocant, diuinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. Hoc quicumque clericus aut laicus detectus fuerit uel consulere uel docere, ab ecclesia habeatur extraneus. -1029+ <4 7> -C. VII.+ Sors nichil aliud quam diuinatio et maleficium esse decernitur. Item Leo IV. Episcopis Brittanniae. -[c. 4.]+ Sortes, quibus cuncta uos uestris discriminatis prouinciis, (quas Patres dampnauerunt) nichil aliud quam diuinationes et maleficia esse decernimus. Quamobrem uolumus illas omnino dampnari, et ultra inter Christianos nolumus nominari, et ne exerceantur anathematis interdicto prohibemus. <4 8> -C. VIII.+ Incantatores sortilegos uelut Christi inimicos insequi oportet. Item Gregorius Adriano Notario. -[lib. IX. ep. 47.]+ Peruenit ad nos, quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis sollicitudinem zelumque tuum gratum fuisse cognoscas. Studii enim tui sit sollicite querere, et, quoscumque huiusmodi Christi inimicos inueneris, districta ultione corrigere. <4 9> -C. IX.+ Excommunicetur clericus, monachus, laicus, diuinationes, uel auguria, uel sortes secutus. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I., c. 32.]+ Si quis clericus, monachus uel secularis diuinationem uel auguria crediderit obseruanda, uel sortes, quas mentiuntur esse sanctorum, quibuscumque putauerint intimandas, cum his, qui eis crediderint, ab ecclesiae conmunione pellantur. <4 10> -C. X.+ Contra sortilegos, et ydolorum cultores, custodia pastoralis inuigilet. Item Gregorius. -[lib. VII. epist. 66. ad Ianuarium Episcopum. ]+ Contra ydolorum cultores, uel aruspices atque sortilegos, fraternitatem tuam uehementius pastorali hortamur inuigilare custodia. Quod, si emendare se a talibus nolle repereris, si serui sunt, uolumus uerberibus, castigari, si uero liberi, inclusione digni districtaque sunt in pena dirigendi. -+ -1030+ <4 11> -C. XI.+ Ab ecclesia separetur auguriis et incantationibus deseruiens. Item ex Concilio Cartaginensi, -[IV.,]+ c. 39. Auguriis uel incantationibus seruientem, similiter et Iudaicis supersticionibus uel feriis inherentem a conuentu ecclesiae separandum precipimus. <4 12> -C. XII.+ Sortilegam et magicam artem episcopi modis omnibus eliminare studeant. Item ex Concilio Anquirensi, c. 1. Episcopi, eorumque ministri omnibus uiribus elaborare studeant, ut perniciosam et a zabulo inuentam sortilegam et magicam artem ex parrochiis suis penitus eradicent, et si aliquem uirum aut mulierem huiuscemodi sceleris sectatorem inueniunt, turpiter dehonestatum de parrochiis suis eiciant. Ait enim Apostolus: "Hereticum hominem post primam et secundam correctionem deuita, sciens, quia subuersus est qui eiusmodi est." Subuersi sunt et a diabolo captiui tenentur qui relicto creatore suo diaboli suffragia querunt, et ideo a tali peste debet mundari sancta ecclesia. -@. 1.+ Illud etiam non est omittendum, quod quedam sceleratae mulieres retro post sathanam conuersae, demonum illusionibus et fantasmatibus seductae, credunt se et profitentur, cum Diana nocturnis horis dea paganorum, uel cum Herodiade, et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spacia intempestae noctis silentio pertransire, eiusque iussionibus obedire uelut dominae, et certis noctibus euocari ad eius seruicium. Sed utinam he solae in perfidia sua perissent, et non multos secum ad infidelitatis interitum pertraxissent. Nam et innumera multitudo hac falsa opinione decepta uera esse credunt, et credendo a recta fide deuiant, et errore paganorum inuoluuntur, cum aliquid diuinitatis aut numinis extra unum Deum arbitrantur. Quapropter sacerdotes per ecclesias sibi conmissas populo Dei omni instantia predicare debent, ut nouerint hec omnino falsa esse, et non a diuino, sed a maligno spiritu talia fantasmata mentibus fidelium irrogari. -@. 2.+ -1031+ Siquidem ipse sathanas, qui transfigurat se in angelum lucis, cum mentem cuiusque mulieris ceperit, et hanc per infidelitatem sibi subiugauerit, illico transformat se in diuersarum personarum species atque similitudines, et mentem, quam captiuam tenet, in sompnis deludens, modo leta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas ostendens, per deuia queque deducit, et, cum solus spiritus hoc patitur, infidelis hoc non in animo, sed in corpore euenire opinatur. Quis enim in somnis et nocturnis uisionibus se non extra ipsum educitur, et multa uidet dormiendo, que uigilando numquam uiderat? Quis uero tam stultus et hebes sit, qui hec omnia, que in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur, cum Ezechiel propheta uisiones Domini in spiritu, non in corpore uidit, et audiuit, sicut ipse dicit: "Statim," inquit, "fui in spiritu?" Et Paulus non audet dicere se raptum in corpore. Omnibus itaque publice annunciandum est, quod qui talia credit et his similia fidem perdit, et qui rectam fidem non habet, hic non est eius, sed illius, in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum est: "Omnia per ipsum facta sunt." Quisquis ergo credit fieri posse, aliquam creaturam aut in melius aut in deterius inmutari, aut transformari in aliam speciem uel in aliam similitudinem, nisi ab ipso creatore, qui omnia fecit, et per quem omnia facta sunt, proculdubio infidelis est, et pagano deterior. -II. Pars.+ -Gratian.+ Nonnulli inueniuntur, qui interno liuore permoti in perniciem suorum inimicorum altare sacris uestibus exuunt, aut lugubri ueste accingunt, uel consueta luminariorum obsequia Dei ecclesiis subtrahunt, uel missam pio requie defunctorum promulgatam pro uiuis celebrant hominibus. Quorum omnium maleficia nequissima Toletanum Concilium -[XIII.]+ condempnat, dicens: -[c. 7.]+ <4 13> -C. XIII.+ Abiciatur sacerdos qui huiusmodi a maleficis operam dederit. Quicumque sacerdotum uel ministrorum deinceps causa cuiuslibet doloris permotus aut altare uestibus sacris exuere presumpserit, aut qualibet alia lugubri ueste accinxerit, seu etiam si consueta luminariorum obsequia de templo Dei subtraxerit, uel extingui preceperit, si eum antea uerae penitudinis coram metropolitano satisfactio non purgauit, loci sui dignitate se nouerit et honore priuari; illis proculdubio personis ab hac ultionum sentencia separatis, que aut contaminationem sacrorum ordinum, uel subuersionem sanctae fide metuentes, aut hostilitatem -1032+ uel obsidionem perferentes, seu etiam diuinorum iudiciorum sentenciam metuentes fecisse contigerit, in quorum facto plus humilitas, qua Deus placatur, quam interni dolositas liuoris declaratur. -@. 1.+ Plerique etiam sacerdotum sauciati inimicitiae dolo missam pro requie defunctorum promulgatam fallaci uoto pro uiuis student celebrare hominibus ut is, pro quo ipsum offerunt sacrificium mortis incurrat periculum. Proinde nostrae elegit unanimitatis conuentus, ut, si quis deinceps talia perpetrasse fuerit detectus, a proprii deponatur ordinis gradu, et tam ipse sacerdos quam etiam ille, qui eum ad talia peragenda incitasse perpenditur, exilii perpetui ergastulo religentur. -III. Pars.+ -Gratian.+ Ex premissis auctoritatibus colligitur, quod arioli, aruspices, incantatores, et sortilegi, atque ceteri huiusmodi sectatores ab ecclesia sunt eliminandi, et, nisi resipuerint, perpetuo excommunicandi. -@. 1.+ Sed quod in ultimo Anquirensi capitulo ea, que per incantatores fiunt, non in corpore, sed in spiritu fieri dicuntur, Augustinus in libro de ciuitate Dei uidetur asserere ita dicens: <4 14> -C. XIV.+ Que magorum prestigiis fiunt non uera, sed fantastica esse probantur. Nec mirum de magorum prestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi in illis signis resisterent, uertentes uirgas in dracones, aquam in sanguinem, cum fertur in gentilium etiam libris, quod quedam maga Circe socios Ulixis mutauit in bestias. Legitur etiam de sacrificio, quod Archades deo suo Lieo inmolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum formas conuerterentur. Sed hec omnia magicis prestigiis pocius fingebantur quam rerum ueritate conplerentur. Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti fiant, de eorum proprietate atque inuentoribus iuxta traditionem maiorum primum dicere congruum arbitramur. -@. 1.+ Magi sunt qui uulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi sunt qui permissu Dei elementa concutiunt, mentes hominum turbant minus confidentium in Deo, ac sine ullo ueneni haustu uiolentia tantum carminis interimunt. Unde et Lucanus: "Mens hausti nulla sanie polluta ueneni, incantata perit." Demonibus enim accitis audent uentilare, ut quosque suos perimant malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et uictimis sepe contingunt corpora mortuorum. -@. 2.+ Nigromantici sunt quorum precantationibus uidentur resuscitari mortui, diuinare et ad interrogata respondere. -1033+ Nigro enim grece mortuus, mantia diuinatio nuncupatur, ad quos suscitandos cadaueri sanguis adicitur. Nam amare sanguinem demones dicuntur, ideoque, quociescumque nigromantia fit, cruor aquae miscetur, et colore sanguinis facilius prouocantur. -@. 3.+ Ydromantici ab aqua dicti. Est enim ydromantia in aquarum inspectione umbras demonum euocare, et imagines ludificationes eorum uidere, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur suscitare. Et infra: -@. 4.+ Ad hec omnia supradicta pertinent ligaturae execrabilium remediorum, que ars non conmendat medicorum, seu in precantationibus, seu in karacteribus suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus ars demonum est, ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde et cuncta uitanda sunt Christiano, et omnino penitus execratione repudianda atque dampnanda. -@. 5.+ Auguria autem sunt auium. Hec autem Friges primi inuenerunt. -@. 6.+ Prestigium uero Mercurius dicitur primus inuenisse. Dictum est autem prestigium, quod prestringat aciem oculorum. -@. 7.+ Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur quidam Tages. Hic exanimis aruspicinam dictauit, et postea non apparuit. Nam dicitur fabulose arante quodam rustico subito ex glebis exiluisse, et aruspicinam dictasse, qua die mortuus est. Quos libros Romani ex Etrusca lingua in propriam mutauerunt. -@. 8.+ His ergo portentis per demonum fallaciam illuditur curiositas humana, quando id inpudenter appetunt scire, quod nulla eis ratione conpetit inuestigare. Hec potestas ideo datur inmundis spiritibus, ut peruersos sibi aptent, hoc est prauos homines, seducant illos, qui spernunt ueritatem, et credunt mendacio, et iuxta Pauli sentenciam sanam doctrinam non ferent, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus, et a ueritate quidem auertent auditum, ad fabulas autem conuertentur, onerati peccatis ducentur uariis desideriis, semper discentes, et numquam ad scientiae ueritatem peruenientes. Quemadmodum autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistunt ueritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient, insipientia eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. -@. 9.+ Nec ideo quisquam credere debet, quoslibet magicis artibus aliquid facere posse sine permissu Dei, (qui omnia, que fiunt, aut iusto iudicio facit, aut permissu suo ita fieri sinit), quod predicti magi leguntur similia fecisse Moysi, qui uirgam suam proiecit, et conuersa est in draconem, proieceruntque singuli uirgas suas, que conuersae sunt in dracones, sed deuorauit uirga Aaron -1034+ uirgas eorum. Non enim fuerunt creatores draconum nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa: quedam occultae rationes seminariae, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus: et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum, uel quorumcumque gignentium in terra creatores dicendi sunt, quamuis nouerint prebere quasdam uisibiles oportunitates et causas, ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc illi inuisibiliter. Deus uero solus unus est creator, qui causas ipsas et seminarias rationes rebus inseruit. -@. 10.+ Preterea quidam putant querendum, quomodo scriptura narret Phithonissam Samuelem prophetam suscitasse ad colloquium Saulis inpiissimi regis, si phithonica diuinatio errori magicae artis deputanda sit. Quibus ita responderi potest, indignum omnino facinus esse, si secundum uerba ystoriae conmodetur assensus. Quomodo enim fieri poterat, ut arte magica attraheretur uir a natiuitate sanctus, et uitae operibus iustus; at, si non attractus est, consensit? Quod utrumque de iusto credere aduersum est. Nullum enim suffragium habet iusticia si tractus aut uoluntarius, amisit meritum spiritale, quod positus in carne quesierat, quod ualde absurdum est, quia qui hinc iustus recedit permanet iustus. Porro hoc est prestigium sathanae, quo, ut plurimos fallat, etiam bonos habere se in potestate confingit. Quod Apostolus inter cetera ostendit, dicens: "Ipse sathanas transfigurat se in angelum lucis." Ut enim errorem faceret, in quo glorificaretur, in habitu uiri iusti et nomine se subornauit, ut nichil proficere spem, quam predicabant Dei cultoribus, mentiretur, quando hinc exeuntes iustos finxit in sua esse potestate. Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saulis et filii eius non sit mentitus, quasi magnum sit diabolo ante occasum mortem corporis preuidere, cum signa quedam soleant apparere morituris, quippe a quibus Dei protectio amota uidetur, quanto magis diabolus, quem angelica maiestate sublimem prophetica oracula fuisse testantur, de cuius magnitudine Apostolus ait: "An ignoratis altitudinem sathanae?" Quid mirum ergo, si inminentem prope mortem potuit preuidere, cum hoc sit, unde fallit et se in potestate Dei uult adorari? Nam tanta ebitudine demens effectus est Saul, ut ad Phithonissam confugeret. Deprauatus enim causa peccati ad hec se contulit, que dampnauerat. Sed si quis propter ystoriam ea, que uerbis expressa sunt, putet non pretermittenda, ne ratio ystoriae inanis sit, recte facit -1035+ quidem: si tamen minime istud ad ueri rationem rapiat, sed ad uisum et ad intellectum Saulis. Neque enim reprobus factus bonum poterat intellectum habere. Historicus enim mentem Saulis et habitum Samuelis descripsit, ea, que dicta sunt et uisa, exprimens, pretermittens, si uera an falsa sint. Qui ait? "Audiens, in quo habitu esset excitatus, intellexit," inquit, "hunc Samuelem esse." Quid intellexerit retulit, et, quia non bene intellexit, contra scripturam alium adorauit quam Deum, et putans Samuelem adorauit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet sathanas. Ad hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si enim Samuel illi uere aparuisset, non utique uir iustus permisisset se adorari, qui predicauerat Dominum solum esse adorandum. Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, diceret ad uirum pestilentiae, dignum ardore gehennae: "Cras mecum eris?" His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae prouidit inprouidus sathanas, quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuelis contra legem, et uirum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et iustorum sit, cum Samuele iustissimo futurum mentitus est. Verum potest dici, uerum potest uideri, si de Samuelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat; ad eum enim transmigrauit, quem adorauit. Semper ergo diabolus sub uelamine latens prodit se, dum ea confingit, que hereant personis, per quas fallere nititur. -@. 11.+ Si autem quilibet opponit, ac dicit, quomodo eueniunt illa, que illi diuini predicunt futura? aut quomodo possunt egris prebere medelam, aut sanis inmittere egritudinem, si aliquid propriae uirtutis ac potestatis non habeant? hoc a nobis recipiat responsum, quod ideo quisque non debet eis credere, quia aliquando eueniunt que predicunt, aut sanare uidentur languidos, uel ledere sanos, quia hoc permissu Dei fit, ut ipsi, qui hoc audiunt uel uident, probentur, et apareat quali fide sint uel deuotione erga Deum. Sicut in Deuteronomio legitur Moyses ex uerbo Domini populo Dei precepisse, ita dicens: "Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium dicat se uidisse, et predixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur Deos alienos, quos ignoras, et seruiamus eis: non audies uerba prophetae aut somniatoris, quia temptat uos Dominus Deus uester, ut palam fiat, utrum diligatis eum, an non. In toto corde uestro et in tota anima uestra Dominum Deum uestrum sequimini, et ipsum timete; mandata eius custodite, et audite uocem illius, ipsi seruietis, et ipsi adherebitis etc." Ubi sane intelligi uoluit, etiam illa, que a diuinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint que dicuntur, non sic accipienda, ut fiant que precipiuntur ab eis, aut colantur que coluntur ab eis. Nec preter suam potestatem Deus -1036+ ostendit esse, quod contingunt, sed quasi quereretur, cur ea permittat, causam temptationis exposuit, ad cognoscendum utique eorum dilectionem, utrum eam habeant erga Deum suum, cognoscendum uero ab ipsis pocius, quam ab illo, qui scit omnia ante, quam fiant. <3 6> -QUESTIO VI.+ -GRATIANUS.+ Quod autem ab episcopo excommunicatus eo inconsulto ab alio reconciliari non possit, nisi forte per eius metropolitanum uel per summum Pontificem, ratione et auctoritate probatur. Presbiteri namque potestatem excommunicandi uel reconciliandi ab episcopis accipiunt, non episcopi a presbiteris, atque ideo excommunicatos a sacerdotibus reconciliare possunt, excommunicatos uero ab episcopis sacerdotes reconciliare non ualent. Reconciliatio namque penitentium episcopale offitium est, non sacerdotale. Unde in Concilio Cartaginensi II. c. 3. Fortunatus Episcopus dixit: <4 1> -C. I.+ Penitentium reconciliatio, crismatis et puellarum consecratio a presbiteris non fiat. Si iubet sanctitas uestra, suggero. Nam memini, preterito concilio statutum, ut crisma, uel reconciliatio penitentium, nec non et puellarum consecratio a presbiteris non fiat. Si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo statuendum sit? Aurelius episcopus dixit: Audiuit dignatio uestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati, quid ad hec dicitis? Ab uniuersis episcopis dictum est: Crismatis confectio, et puellarum consecratio a presbiteris non fiat. Reconciliare quemquam in publica missa presbitero non liceat. Hoc omnibus placet. -Gratian.+ Puellarum tamen consecratio episcopo consulto per presbiterum fieri ualet. Unde in Cartaginensi Concilio III.: -[c. 36.]+ <4 2> -C. II.+ Permissione episcopi uirgines consecrare presbiter ualet. Presbiter inconsulto episcopo uirgines non consecret; crisma uero numquam conficiat. <4 3> -C. III.+ Nec diacono ministrare, nec penitentem in ecclesia benedicere presbitero licet. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 43. et 44.]+ Ministrare diaconus, aut consecrare altare presbiter non presumat. -@. 1.+ Benedictionem quoque super plebem in ecclesia fundere, aut penitentem in ecclesia benedicere presbitero penitus non licebit. -1037+ -Gratian.+ Ecce, quod ab episcopo excommunicatus per sacerdotem reconciliari non potest. Sed notandum est, quod reconciliatio alia est publica, alia priuata. Publica reconciliatio est, quando penitentes ante ecclesiae ingressum publice representantur, et per inpositionem manus episcopalis ecclesiae publice reconciliantur. Hec uidetur sacerdotibus esse prohibita. Unde circa finem illius capituli non simpliciter prohibentur penitentes reconciliare, sed in publica missa. Priuata uero reconciliatio est, quando de peccatis occultis penitentes uel in extremis agentes ad gratiam reconciliationis accedunt. Hec reconciliatio potest fieri per sacerdotem. Unde Euaristus Papa ait: <1 C> <4 4> -C. IV.+ Iussione episcopi presbiteri de occultis peccatis penitentes reconcilient. Presbiteri de occultis peccatis iussione episcopi penitentes reconcilient, et, sicut supra premisimus, infirmantes absoluant et conmunicent. <4 5> -C. V.+ Si episcopus absens est, per presbiterum reconcilietur in periculo constitutus. Item ex concilio Cartaginensi II. -[c. 4.]+ Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari diuinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbiter consulere episcopum, et sic periclitantem eius precepto reconciliare. Quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab uniuersis episcopis dictum est: Placet quod sanctitas uestra necessario nos instruere dignata est. <4 6> -C. VI.+ Qui metu mortis reconciliatur conualescens sine conmunione penitenciae impleat tempus. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 82.]+ Si quis de corpore exiens nouissimum et necessarium conmunionis uiaticum expetit, non ei denegetur. Quod si in desperatione positus post acceptam conmunionem iterum sanus fuerit factus, tantum oratione particeps sit, sacramentum uero non accipiat, donec institutum penitenciae inpleat tempus. Qui ergo in exitu mortis sunt, et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debent. <4 7> -C. VII.+ Sine manus inpositione recedentes de corpore reconcilientur. Item ex Concilio Aurasico. -[c. 3.]+ Qui recedunt de corpore penitencia accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis conmunicare, quod morientis sufficit reconciliationi secundum diffinitiones Patrum, qui huiusmodi conmunionem uiaticum -1038+ congrue, nominauerunt. Quod si superuixerint, stent in ordine penitentium, ut ostensis necessariis penitenciae fructibus legitimam conmunionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant. -@. 1.+ Clericis quoque desiderantibus penitencia non est neganda. -@. 2.+ Similiter subito obmutescens (prout statutum est) baptizari, aut penitenciam accipere potest, si uoluntatis preteritae testimonium aliorum uerbis habet, aut presentis in suo nutu. -@. 3.+ Amentibus etiam quecumque pietatis sunt sunt conferenda. -+ <4 8> -C. VIII.+ Aliorum testimonio moriturus reconcilietur, si obmutuit uel in frenesim uersus est. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 76.]+ Is qui penitenciam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos inuitatus uenit, oppressus infirmitate obmutuerit uel in frenesim conuersus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat penitenciam, et, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si superuixerit, admoneatur a supradictis testibus peticioni suae satisfactum, et subdatur statutis penitenciae legibus quamdiu sacerdos, qui penitenciam dederit, probauerit, Item: -[c. 78.]+ -@. 1.+ Penitentes, qui in infirmitate uiaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si superuixerint. <4 9> -C. IX.+ Cura et probatione episcopi morientes reconcilientur. Item ex Concilio Niceno. -[c. 12.]+ De his uero, qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula obseruabitur etiam nunc ita, ut, si forte quis recedit ex corpore, necessario uitae suae non defraudetur uiatico. Quod si desperatus aliquis recepta conmunione superuixerit, sit inter eos, qui sola oratione conmunicant. De omnibus tamen his, qui a corpore recedunt, in dando eis communionem cura et probatio sit episcopi. <4 10> -C. X.+ Non est neganda reconciliatio his, qui tempore necessitatis eam inplorant. Item Leo Episcopus. -[ad Theodorum, ep. LXXXIX. al. XCI.]+ His qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia presidium penitenciae, et mox reconciliationis inplorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur uenire moras conuersio, dicente Dei spiritu per Prophetam: "Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris." -@. 1.+ Quod si ita aliqua egritudine -1039+ aggrauati sunt, ut quod paulo ante poscebant sub presenti significare non ualeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt. Simul tamen et penitenciae, et reconciliationis beneficium consequantur, seruata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide discedendo peccauerunt. <4 11> -C. XI.+ Non respuatur eius oblatio, qui festinans ad penitenciam sacerdotem inuenire non potuit. Item ex Concilio Epanensi. Si aliquis fuerit mortuus, qui iam sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat uenire ad sacerdotem, sed preoccupauit eum mors in domo aut in uia, faciant pro eo parentes eius oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captiuis. -Gratian.+ Ecce, quod episcopo precipiente penitentes de occultis peccatis, siue in periculo constituti per presbiterum possunt reconciliari. -@. 1.+ Sed si necessitate mortis peccator urgetur, et episcopus ita remotus est, quod eum presbiter consulere non possit, negabitur penitencia morienti? et beneficium reconciliationis non prestabitur penitenti, quem conuersum Deus recipit ad ueniam, iuxta illud: "In quacumque hora peccator conuersus fuerit etc.," et item: "Conuertimini ad me in toto corde uestro et ego conuertar ad uos," ecclesia sibi reconciliare negliget? quem intus Deus suscitauit ecclesia foris absoluere contempnet? dampnabit episcopi absentia quem gratia diuinae presenciae illustrat per lauacrum regenerationis? Morituris succurritur etiam a laicis, si presbiteri defuerint. Cur ergo beneficio reconciliationis per presbiterum subueniri ei non poterit, si contigerit episcopum deesse? si secundum Augustinum qui agens in extremis confitetur socio turpitudinem criminis fit dignus uenia ex desiderio sacerdotis, cur non similiter sit dignus reconciliatione ex desiderio episcopi qui sacerdoti non negat maculam sui reatus? Item morientibus penitenciam negare presbiteri non debent. Unde Iulius Papa ait: <4 12> -C. XII.+ Reus est animarum presbiter, qui penitenciam morientibus abnegat. Si presbiter penitenciam abnegauerit morientibus, reus erit animarum, quia Dominus dicit: "Quacumque -1040+ die conuersus fuerit peccator ad penitenciam, uita uiuet, et non morietur." Vera enim confessio in ultimo tempore potest esse, quia Dominus non solum temporis, sed etiam cordis inspector est, sicut latro unius penitencia momenti meruit esse in paradyso in hora ultimae confessionis. Item Celestinus Papa: -[in epist. II. ad Episcopos Galliae]+ <4 13> -C. XIII.+ Penitencia morientibus non est deneganda. Agnouimus penitenciam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subueniri. Horremus (fateor) tantae inpietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quouis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem redimere, quo se uelle expediri desiderat et liberari. Quid hoc, rogo, aliud est quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate, ne absoluta possit esse, occidere? cum Dominus ad subueniendum paratissimus, inuitat ad penitenciam, sic promittit peccatori: "In quacumque hora etc.," et item: "Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur, et uiuat." Salutem ergo homini adimit quisquis mortis tempore penitenciam sibi denegauerit, et desperauerit de misericordia Dei, qui eum ad subueniendum morienti sufficere uel in momento posse non crediderit. Perdidisset latro in cruce premium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae penitencia non iuuisset. Cum esset in pena, penituit, et pro unius professione sermonis habitaculum paradysi eo promittente promeruit. Vera ergo ad Deum conuersio in ultimis positorum mente pocius est estimanda quam tempore, Propheta hoc asserente taliter: "Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris." Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quouis tempore non est deneganda penitencia postulanti, cum illi se obliget iudici, cui occulta omnia nouerit reuelari. -Gratian.+ Cui autem penitencia non denegatur, nec reconciliatio sibi deneganda est. Inconsulto ergo episcopo penitentem presbiter reconciliare non debet, nisi ultima necessitas cogat. -1041+ Unde in Cartaginensi Concilio III. -[c. 32.]+ legitur: <4 14> -C. XIV.+ Inconsulto episcopo penitentem presbiter non reconciliet, nisi ultima cogat necessitas. Presbiter inconsulto episcopo non reconciliet penitentem, nisi absente episcopo ultima necessitas cogat. Cuiuscumque penitentis publicum et uulgatissimum crimen est, quod uniuersam conmouerit urbem, ante absidam ecclesiae ei manus inponatur. <3 7> -QUESTIO VII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ De tempore uero satisfactionis, an sit inponendum morituris, Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus in Penitenciali suo ita diffinit: <4 1> -C. I.+ In periculo constitutis penitenciae quantitas non est inponenda, sed innotescenda. Ab infirmis in periculo mortis positis pura est confessio peccatorum inquirenda, non tamen illis inponenda est quantitas penitenciae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus et elemosinarum studiis pondus penitenciae subleuandum, si forte migrauerint, ne obligati et conmunione et consortio ueniae fiant alieni. A quo periculo si diuinitus ereptus conualuerit, penitenciae modum a sacerdote sibi inpositum diligenter obseruet, et ideo secundum auctoritatem canonicam, ne illis ianua pietatis clausa uideatur, orationibus et consolationibus ecclesiasticis, sacra unctione olei inuncti, secundum statuta sanctorum Patrum conmunione uiatici reficiantur. -II. Pars.+ -Gratian.+ Aliis uero pro qualitate peccati et presidentium arbitrio tempora penitenciae decernenda sunt. Unde Leo Papa: -[ep. LXXVII. al. LXXIX. ad Nicetam episcopum, c. 6.]+ <4 2> -C. II.+ Presidentium arbitrio prefigantur tempora penitudinis. Tempora penitudinis habita moderatione constituenda sunt tuo iudicio, prout conuersorum animos prospexeris esse deuotos, pariter etiam habentes et etatis senilis intuitum, et periculorum quorumcumque, aut egritudinum respicientes necessitates. In quibus si -1042+ quis ita grauiter urgeatur, ut, dum adhuc penitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem conmunionis gratia subueniri. <4 3> -C. III.+ Et qualitas criminum, et contricio penitentium in satisfactione inponenda a sacerdote consideretur. Item Nykolaus Papa. De his uero, qui pro criminibus penitenciam gerunt, et ad cingulum miliciae reuertuntur, constat eos contra sacras regulas agere. Verum quia crimina non equalia sunt, perhibesque alios horum propter nimiam ebetudinem in desperationem cecidisse, alios ob hoc ad paganos fugisse: tibi hoc conmittimus decernendum, nimirum, qui loca et tempus regionis illius, modumque culpae, nec non et penitenciam, et gemitus hominum ad confessionem uenientium presens positus inspicere uales. <4 4> -C. IV.+ De eodem. Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 2.]+ His, qui diuersorum peccatorum lapsus incurrunt, et oratione, et confessione ac penitencia malorum suorum perfectam conuersionem demonstrant, pro qualitate peccati penitenciae tempus adtribuendum est propter misericordiam et bonitatem Dei. Qui ergo huiusmodi sunt reuocandi et ad conmunionem sunt applicandi. <4 5> -C. V.+ Episcopi arbitrio pro qualitate peccati penitenciae tempora distribuantur. Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 31.]+ Penitentibus secundum differenciam peccatorum episcopi arbitrio penitenciae tempora decernantur. <4 6> -C. VI.+ Sine personarum acceptione inploranti penitencia detur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 74. 75. 80. 82. 81. 64. 79.]+ Sacerdos penitenciam imploranti absque personae acceptione penitenciam secundum leges iniungat. Negligentiores uero penitentes tardius reconcilientur. Omni autem tempore ieiunii penitentibus manus a sacerdotibus inponantur. Diebus etiam remissionis penitentes genua flectant, mortuos in ecclesiam efferant, et sepeliant. Die autem dominico non ieiunent. Nam qui dominico -1043+ die studiose ieiunat non creditur esse catholicus. Penitentes uero, qui leges penitenciae attente execuntur, si casu in itinere uel in mari mortui fuerint, ubi eis subueniri non possit, memoria eorum et orationibus et oblationibus conmendetur. Unde in VIII. Sinodo legitur: <4 7> -C. VII.+ Tempus penitenciae qualitatem sequitur delicti. Pro qualitate delicti penitenciae tempus inpendatur. <4 8> -C. VIII.+ Tempus et modus penitendi delinquentibus presidentis inponatur iudicio. Item. Hoc sit positum in iudicio eorum, qui presunt, uel quanto tempore, uel quali modo penitere debeant qui delinquunt, quia etas ad eruditionem multam facit haberi differenciam penae. -III. Pars.+ -Gratian.+ Quo affectu penitentem suscipere et inpenitentem abicere debeamus, ex eadem Sinodo euidenter ostenditur, dum dicitur: <4 9> -C. IX.+ Intimo karitatis affectu penitentem debemus suscipere. Penitentem ex corde ita oportet suscipi, sicut Dominus ostendit, cum dicit, quia conuocaui amicos meos et uicinos, dicens: Congratulamini michi, quia inueni ouem meam, quam perdideram. <4 10> -C. X.+ Penitentes legem Dei diligant, iniquitatem odio habeant. Item. Affectum illum in se recipiat penitens, quem gerebat ille, qui dicebat: "Iniquitatem odio habui, et abhominatus sum;" secundum ea, que scripta sunt in sexto Psalmo atque in aliis quamplurimis; uel ea, que Apostolus dixit ad eos, qui secundum Deum contristati sunt: "Quantum operatum est," inquit, "in nobis sollicitudinem, sed excusationem, sed indignationem, sed emulationem, sed uindictam. In omnibus exhibuistis uos cautos esse negocio." Sed et ipsis in quibus deliquit, agens multa contraria, sicut et Zacheus fecit. -1044+ <4 11> -C. XI.+ In penitentes tamquam ethnici habeantur. Item. Erga eum, qui peccata sua non punit, tales esse debemus, sicut Dominus precepit, dicens: "Sit tibi sicut gentilis et publicanus;" et sicut Apostolus docuit dicens: "Subtrahite uos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam tradidimus uobis." <4 12> -C. XII.+ Melius est errare in misericordia remittendi quam in seueritate ulciscendi. Item Iohannes Crisostomus. -[id est auctor operis imperfecti, homilia. ad c. 23. Matthaei.]+ "Alligant autem opera grauia et inportabilia, etc." Tales sunt sacerdotes etiam nunc, qui omnem iusticiam populo mandant, et ipsi nec modicam seruant, uidelicet, non ut faciendo sint, sed ut dicendo appareant iusti. Tales sunt qui graue pondus uenientibus ad penitenciam inponunt, quia dicunt, et non faciunt, et sic, dum pena penitenciae presentis fugitur, contempnitur pena peccati futura. Sicut enim, si fascem super humeros adolescentis, quem non potest baiulare, posueris, necesse habet ut aut fascem reiciat, aut sub pondere confringatur: sic et homo, cui graue pondus penitenciae inponis, aut penitenciam reiciet, aut suscipiens, dum sufferre non potest, scandalizatus amplius peccat. Deinde, etsi erramus modicam penitenciam inponentes, nonne melius est propter misericordiam rationem dare, quam propter crudelitatem? Ubi enim paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus, ut quid sacerdos eius austerus uult apparere? <4 13> -C. XIII.+ Kalendarum obseruationes agere non licet. Item Martinus Papa. -[c. 74.]+ -IV. Pars.+ Non licet iniquas obseruationes agere kalendarum, et otiis uacare neque lauro aut uiriditate arborum cingere domos; omnis hec obseruatio paganorum est. Zacharias Papa: -[in Concilio Romano, c. 9.]+ -1045+ <4 14> -C. XIV.+ Anathema sit qui ritu paganorum kalendas obseruat. Si quis kalendas Ianuarii ritu paganorum colere, uel aliquid plus noui facere propter nouum annum aut mensas cum lampadibus uel epulis, in domibus preparare, et per uicos et plateas cantatores et choros ducere presumpserit, anathema sit. <4 15> -C. XV.+ Infirmitatibus hominum incantationes nichil remedii prestant. Item Augustinus. Ammoneant sacerdotes fideles populos, ut nouerint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nichil posse remedii conferre; non animalibus languentibus, claudicantibusue, uel etiam moribundis quicquam mederi: sed hoc esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur. Et si quis hec exercuerit, clericus degradetur, laicus anathematizetur. <4 16> -C. XVI.+ Dies Egiptiaci, et Ianuarii kalendae non sunt obseruandae. Item Augustinus. Non obseruetis dies, qui dicuntur Egiptiaci, aut kalendas Ianuarii, in quibus cantilenae quedam, et comessationes, et ad inuicem dona donantur, quasi in principio anni boni fati augurio, aut aliquos menses, aut tempora, aut dies, et annos, aut lunae et mensis solisque cursum, quia qui et has, et quascumque diuinationes, aut fata, aut auguria obseruat, aut adtendit, aut consentit obseruantibus inutiliter et sine causa, et magis ad sui dampnationem quam ad salutem tendit; siue per quosdam numeros litterarum, et lunae, per Pitagoricam nigromantiam egrotantium uitam uel mortem, uel prospera uel aduersa futura inquirunt, siue qui adtendunt somnialia scripta, et falso in Danielis nomine intitulata, et sortes, que dicuntur sanctorum Apostolorum, et auguria auium, aut aliqua pro domo facienda, aut coniugia copulanda, aut in collectionibus herbarum carmina dicunt, aut pictatiolas pro quauis infirmitate scriptas, super homines aut animalia ponunt, preter simbolum et orationem dominicam, aut magicis falsitatibus in grandinariis et tempestatibus credunt. Qui autem talibus credunt, aut ad eorum domos euntes, aut suis domibus introducunt, ut interrogent, sciant, se fidem Christianam et baptismum preuaricasse, -1046+ et paganum, et apostatam, id est retro abeuntem et Dei inimicum, iram Dei grauiter in eternum incurrisse, nisi ecclesiastica penitencia emendatus Deo reconcilietur. Dicit enim Apostolus: "Siue manducatis, siue bibitis, siue quid aliud facitis, in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, in quo uiuimus, mouemur, et sumus." De temporum quoque obseruationibus scribit Augustinus in Enchiridion: -[c. 79.]+ <4 17> -C. XVII.+ Graue peccatum est dies obseruare, et menses et annos. Quis existimaret, quam magnum peccatum sit dies obseruare, et menses, et annos, et tempora, (sicut obseruant qui certis diebus, siue mensibus, siue annis uolunt uel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum uanas doctrinas hominum fausta uel infausta existiment tempora), nisi huius mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait: "Timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uobis?" Idem super epistolam ad Galathas: -[ad c. 4.]+ -@. 1.+ Intelligat lector ad tantum periculum animae pertinere supersticiosas temporum obseruationes, ut dicat Apostolus: "Timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uobis." Quod quamuis tanta celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in ecclesiis legatur, plena sunt tamen conuenticula nostra hominibus, qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt. Iam uero, ne aliquid inchoetur aut edificiorum, aut huiusmodi quorumlibet operum, diebus, quos Egiptiacos uocant, sepe etiam nos monere non dubitant. <4 18> -C. XVIII.+ Sine incantatione herbas uel petras habere licet. Item Ieronimus. Demonium sustinenti licet petras uel herbas habere sine incantatione. <1 C> <2 27> -CAUSA XXVII.+ -GRATIANUS.+ Quidam uotum castitatis habens desponsauit sibi uxorem; illa priori condicioni renuncians, transtulit se ad alium, et nupsit illi; ille, cui prius desponsata fuerat, repetit eam. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, an coniugium possit esse inter uouentes? -(Qu. II.)+ Secundo, an liceat, sponsae a sponso recedere, et alii nubere? -1047+ <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod uero uouentes matrimonia contrahere non possunt, multis auctoritatibus probatur. In Concilio namque Cartaginensi c. CIV. statutum inuenitur de uiduis, que professam continentiam preuaricate sunt: <4 1> -C. I.+ Excommunicentur uiduae, que religioso habitu abiecto nuptias elegerint. Sicut bonum est castitatis premium, ita et maiori obseruantia et preceptione custodiendum est, ut si que uiduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae, et inmatura etate a uiro relictae, se deuouerint Deo, et ueste laicali abiecta sub testimonio episcopi et ecclesiae in religioso habitu apparuerint, postea uero ad seculares transierint nuptias, secundum Apostolum dampnationem habebunt, quia fidem castitatis, quam Deo uouerunt, irritam facere uisae sunt. Tales ergo personae a Christianorum conmunione sequestrentur, neque in conuiuio cum Christianis conmunicent. Nam si adulterii coniuges reae sunt si suis obnoxiae uiris non fuerint, quanto magis uiduae, que Dei religiositatem mutauerunt, crimine adulterii notabuntur, si deuotionem, quam sponte, non coactae, Deo obtulerunt, libidinosa corriperunt uoluptate, atque ad secundas nuptias transitum fecerint? Que etsi uiolentia irruente ab aliquo oppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in coniugio raptori uel uiolento uiro consenserint, dampnatione superius dicta teneantur obnoxiae. De talibus Apostolus ait: "Cum enim luxuriatae fuerint, nubere in Christo uolunt, habentes dampnationem, quia primam fidem irritam fecerunt." <4 2> -C. II.+ De uiduis et uirginibus que a religionis proposito discedunt. Item ex epistola Gregorii missa ad Bonifatium. Viduas a proposito discedentes uiduitatis, super quibus nos consulere uoluit dilectio tua, frater karissime, credo te nosse a S. Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi conuertantur, olim esse dampnatas. Quas nos apostolica auctoritate dampnandas, et a conmunione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum, quod -1048+ ceperunt, inuite aut uoluntarie reuertantur. -@. 1.+ De uirginibus autem non uelatis, si deuiauerint, a sanctae memoriae predecessore nostro Papa Innocentio taliter decretum habemus: "He uero, que necdum sacro uelamine tectae, tamen in proposito uirginali semper se simulauerint permanere, licet uelatae non fuerint, tamen si nupserint, aliquanto tempore his agenda penitencia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sine uindicta non poterit, etc." -@. 2.+ Si uirgines nondum uelatae taliter penitencia publica puniuntur, et a cetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto magis uiduae, que perfectioris etatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt, uirorumque consortio multociens usae sunt, et habitum religionis assumpserunt, et demum apostatauerunt, atque ad priorem uomitum sunt reuersae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et a cetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae, et carceribus tradendae, qualiter iuxta apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem sathanae, ut spiritus eius sit saluus in die Domini. De talibus enim Dominus per Moysen loquitur, dicens: "Auferte malum de medio uestri." De quibus per Prophetam ait: "Letabitur iustus, cum uiderit uindictam inpiorum: manus suas lauabit in sanguine peccatoris." De talibus namque, et eorum similibus, atque eisdem consentientibus dicitur: "Quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus rei sunt." <4 3> -C. III.+ Transire non possunt uiduae et uirgines post religionis propositum ad nuptias. Item ex Decreto Gelasii Papae ad Sicilienses Episcopos misso, c. 9. Neque uiduas ad nuptias transire patimur, que in religioso proposito diuturna obseruatione permanserunt. Similiter uirgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis etatem peregisse contigerit. <4 4> -C. IV.+ Ex quolibet sensu corporis mulier corrumpi potest. Item Ciprianus ad Pomponium de uirginitate. Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi, quod inspici et probari possit, an uirgo sit, cum et manus obstetricum et oculus sepe fallatur, et, si incorrupta -1049+ inuenta fuerit uirgo ea parte, qua mulier potest esse, poterit tamen ex alia corporis parte peccasse, que corrumpi potest, et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse conplexus, ipsa confabulatio, et osculatio, et coniacentium duorum turpis et feda dormitio, quantum dedecoris et criminis confitetur? Si superueniens maritus sponsam suam iacentem cum altero uideat, nonne indignatur et fremit, et per zeli dolorem, portat gladium in manu sua? Et Christus Dominus et iudex noster, cum uirginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam iacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur? et quas penas in celestis huiusmodi coniunctionibus conminatur? Cuius ut gladium spiritalem et uenturum iudicii diem unusquisque fratrum possit euadere, omni consilio prouidere et elaborare debemus. <4 5> -[C. V.]+ Idem. -[in eadem epistola]+ Quod si penitenciam huius illiciti concubitus sui egerint, et a se inuicem recesserint, inspiciantur iterum uirgines ab obstetricibus diligenter, et si uirgines inuentae fuerint, accepta conmunione ad ecclesiam admittantur; hac tamen interminatione, ut, si ad eosdem masculos postmodum reuersae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur, nec in ecclesia postmodum facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit et deprehensa, agat penitenciam plenam, que hoc crimen admisit que iam non mariti, sed Christi adultera est, et ideo estimato iusto tempore, postea exomoloysi sui facta ad ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseuerant, nec se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinas delictis suis facere incipiant, nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem, si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint. <4 6> -C. VI.+ Clericus deponatur, laicus excommunicetur, qui cum moniali mechatus fuerit. Item ex VI. Sinodo. -[in Trullo c. 4.]+ Si quis episcopus, presbiter, aut diaconus, aut subdiaconus, aut lector, aut psalmista, aut hostiarius cum muliere sanctificata Deo mechatus fuerit, deponatur, quia sponsam Christi corrupit; si uero laicus, excommunicetur.  -1050+ <4 7> -C. VII.+ Viduae et puellae, que post religionis habitum nubunt, a conmunione suspendantur. Item ex Concilio Tolletano IV., c. 8. De uiduis et puellis, que habitum religionis in domibus propriis tam a parentibus, quam per se mutauerunt si postea contra instituta patrum uel precepta canonum coniugia crediderint copulanda, tam diu utrique habeantur a conmunione suspensi, quousque quod illicite perpetrauerunt emendent. Quod si emendare neglexerint, a conmunione uel omnium Christianorum conuiuio perpetuo sint sequestrati.

-[PALEA+ <4 8> -C. VIII.+ De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. Viduas autem uelare pontificum nullus attemptet prout statutum est in decretis Gelasii Papae capitulo XIII. quod nec auctoritas diuina, nec canonum forma prestituit. Quod si propria fuerit uoluntate continentiam professa, in eiusdem Gelasii capitulo XXI. legitur, eius intentio pro se reddat rationem Deo, quia, sicut secundum Apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere uetabatur, sic secum habita deliberatione promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Nos autem auctoritate Patrum suffulti in hoc sancto concilio sancimus et libere iudicamus, si sponte uelamen quamuis non consecratum sibi inposuerit, et in ecclesia inter uelatas Deo oblationem obtulerit, uelit nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debet, licet sacramento confirmare uelit, eo tenore et ratione sibi uelamen inposuisse, ut iterum posset deponere. -]+

<4 9> -C. IX.+ De his, que uotum uirginitatis habentes nubunt, necdum sacro uelamine tectae. Item ex Decretis Innocentii Papae, c. 20. -[in Codice canonum, et epist. 2. ad Victricium, c. 13.]+ He uero, que nondum sacro uelamine sunt tectae, tamen in proposito uirginali semper simulauerant se permanere etc. et infra.

-[PALEA.+ Licet uelatae non fuerint, si forte nupserint his agenda aliquanto tempore penitencia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines -1051+ solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sine uindicta non debet? -]+

Nam si Apostolus illas, que a proposito uiduitatis discesserunt, dixerat habere dampnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; quanto magis uirgines que frangere fidem conatae sunt. <4 10> -C. X.+ Non sunt admittendae ad penitenciam uirgines sacrae, si publice nupserint. Item ex Decreto eiusdem, capitulo 19. -[in Codice canonum, in epistola autem ad Victricium c. 12.]+ Que Christo spiritualiter nubunt si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam, nisi hii, quibus se iunxerant, de mundo recesserint. Si enim de hominibus hec ratio custoditur, ut quecumque uiuente uiro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae penitenciae licentia conceditur, nisi unus de his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, que ante se inmortali sponso coniunxerat et postea ad humanas transmigrauit nuptias. <4 11> -C. XI.+ Ab ecclesia eliminandae et ergastulis retrudendae sunt monachorum uel monacharum inpudicae personae. Item ex Concilio Triburiensi, c. 6. Inpudicas detestabilesque personas monachorum scilicet atque monacharum, que abiecto proposito sanctitatis illicita ac sacrilega contagione se miscuerunt, et in arbitrium conscientiae desperatione perductae, de illicitis conplexibus libere filios procreauerint, a monasteriorum cetu ecclesiarumque conuentibus eliminandas esse mandamus, quatinus retrusae in suis ergastulis tantum facinus continua lamentatione deflentes purificatorio possint penitudinis igne decoqui, ut eis uel ad mortem solius misericordiae intuitu per conmunionis gratiam possit subueniri. -1052+ <4 12> -C. XII.+ Monachus et uirgo Domino consecrata si nupserint, excommunicentur. Item ex eodem. Virginem, que se Deo consecrauerit, similiter et monachum decernimus non licere nuptialia iura contrahere. Quod si hoc inuenti fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decreuimus, ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri. <4 13> -C. XIII.+ Dum uiuunt, lamentis penitenciae se afficiant qui sanctimonialibus scienter copulantur. Item ex eodem. Hii igitur, qui scientes sanctimonialibus in matrimonio sunt ad iniuriam Christi copulati, iuxta censuram zeli Christiani separentur, et numquam eis concedatur iugali uinculo religari, sed in penitenciae lamentis se uehementer, dum uiuunt, afficiant. <4 14> -C. XIV.+ A sacra conmunione priuentur qui sacris uirginibus se sociant. Item ex eodem Virginibus sacris se quosdam temere sociare cognouimus, et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere. Quos protinus equum est a sacra conmunione detrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam omnino non recipi. Sed tamen his uiaticum de seculo transeuntibus, si digne penituerint, non negetur. <4 15> -C. XV.+ In monasterio reuocetur ac recludatur que a fornicatione recedere noluerit Item Gregorius. Peruenit ad nos, quod quidam uir nequissimus diabolico instinctu de monasterio suaserat exire quandam Deo sacratam, atque a quodam uiro, unde exierat, sit reuocata, -1053+ rursusque eam uir ille nequissimus iniqua suasione de monasterio eiciens, apud se retineat inpudice. Volumus autem, ut episcopatus tui auctoritate in monasterio reuocetur ac recludatur. <4 16> -C. XVI.+ Non est fas uiduis post susceptum uelamen a sacro proposito discedere. Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3. Viduae, que spontanea uoluntate ab altari sacrae conuersationis uelamen suscipiunt decreuit sinodus in eodem proposito permanere. Non enim fas esse decreuimus, postquam se semel Domino sub uelo consecrauerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri. <4 17> -C. XVII.+ Qui sacro tectam uelamine in coniugium ducit anathema sit. Item ex eodem. Si quis sacro uelamine consecratam in coniugium duxerit, et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii Papae capitulo XX. legitur, protinus equum est a sacra conmunione detrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam non recipi omnino. Si penituerint, transeuntibus de seculo uiaticum non negetur. -@. 1.+ In Calcedonensi concilio capitulo XVII.: "Hoc perpetrantes excommunicentur; confitentibus auctoritate episcopi misericordia largiatur." -@. 2.+ In epistola Syricii Papae c. 6.: "Velatae et Deo consecratae, si abiecto proposito sanctitatis clanculo sacrilega contagione se miscuerint, et illicitis conplexibus publice et libere filios procreauerint, has nuptias detestabilesque personas a monasteriorum cetu et ecclesiarum conuentibus eliminandas esse iudicatum est, quatinus detrusae ergastulis tantum facinus continua lamentatione defleant." Unde et uerbo Domini, et canonica auctoritate in hac sancta sinodo precipimus, ut omnino separentur, et iuramento colligentur, ut ulterius sub uno non cohabitent tecto. <4 18> -C. XVIII.+ Ad habitum redire cogatur, et recludatur in monasterio, qui religiosam uestem abiecit. Item Gregorius Vitaliano, Episcopo Sipontino. -[lib. VII. Indict. 1. epist. 9.]+ Si custos religiosi habitus, aut esse nosses episcopus, filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, te illic posito proiectis religiosis uestibus nec ad secularem reuerti habitum, nec ad nos licuisset peruersam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad presens illicita inpune -1054+ conmissa est. Nam sicut, prefati sumus, si sollicitus extitisses, prius ad nos ultio mulieris prauissimae quam culpa debuit peruenire. Quia ergo tantum hebes tantumque es negligens, ut, nisi canonicam in te fueris cohercionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus. -@. 1.+ Presentia igitur scripta suscipiens, euigila et excitatus saltim exequere quod pressus nunc usque ignauia distulisti. Instantiae ergo tuae sit predictam mulierem una cum Sergio defensore nostro conprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine excusatione aliqua reuocare, sed etiam in monasterio, ubi omnino districte ualeat custodiri, detrudere, et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod conmisit ex tua possit districtione cognoscere. -@. 2.+ Qua in re si quis (quod non credimus) laicorum aliquo tibi ingenio temptauerit obsistendum, a sanctissimae eum conmunionis participatione suspende nobisque renunciare festina, ut quantum sit execrabile quod presumit, postquam consideratione propria non aduertit, emendationis qualitate cognoscat. -@. 3.+ In his autem omnibus ita cautum stude te uigilantemque ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectu, sed aliquantisper ualeas sollicitudine minuere. <1 C> <4 19> -C. XIX.+ Districtae custodiae tradatur que a religionis proposito ad secularem habitum rediit. Idem Sergio Defensori. -[lib. VII. Indict. 1. ep. 10.]+ Si homo esses, aut discretionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea, que illicite conmittuntur, ante uindicta corrigerentur quam ad nos eorum nuncius perueniret. Sed dum nimia te facit stulticia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendum desidiam tuam nichilominus prouocamur. Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri miliciae, que proiectis, quas sponte assumpsit, religiosis uestibus, indumentis se laicis deturpauit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina conprehendere, atque ad religiosum rursus habitum reuocare, ac in monasterio mittere, ubi districte omnino ualeat custodiri, nec eius custodiam aliquatenus releuari permittas, quousque denuo nostra scripta susceperis. Nam si quolibet modo in hac re negligens uel lentus extiteris, ita in te districtissime noueris uindicandum, ut quod ex te nescis pena possis resecante cognoscere, quia sicut diximus si intellectum hominis habuisses, que facere modo preciperis, ante debueras etiam cum ultione a te facta cognoscere. -1055+ <4 20> -C. XX.+ Non tribuitur licentia nubendi, qui continentiam seruare decreuerunt. Item Augustinus de conflictu uiciorum atque uirtutum. -[cap. 24.]+ Nubendi licentia quibusdam tribuitur: illis uidelicet, qui uirginitatem uel castitatem uidualem nequaquam professi sunt. Quibusdam autem non tribuitur: illis uidelicet, qui uirgines uel continentes esse decreuerunt. Fornicatio autem nulli inpune conceditur. <4 21> -C. XXI.+ Peiores sunt adulteris qui continentiae propositum uiolant. Idem in libro de bono coniugii. Proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas a castitate sanctiori, que uouetur Deo, adulteris esse peiores manifestum est. <4 22> -C. XXII.+ Monachus et uirgo, que se Deo dedicauit, nuptiis iungi non possunt. Item ex Concilio Calcedonensi. -[c. 16.]+ Si qua uirgo se dedicauerit Deo, similiter monachus, non licet eis nuptiis iungi. Si uero fuerint inuenti hoc facientes, maneant excommunicati. Statuimus uero posse eis fieri humanitatem, si ita probauerit episcopus loci. <4 23> -C. XXIII.+ Diaconissa, que post ordinationem nubit, anathema sit. Item ex eodem. -[c. 15.]+ Diaconissam non debere ante annos quadraginta ordinari statuimus, et hoc cum diligenti probatione. Si uero susceperit ordinationem, et quantocumque tempore obseruauerit ministerium, et postea se nuptiis tradiderit, iniuriam faciens gratiae Dei, hec anathema sit cum eo, qui in illius nuptiis conuenerit. <4 24> -C. XXIV.+ Inter bigamas reputantur qui uirginitatem pollicitam preuaricantur. Item ex Sinodo Anchiritana. -[c. 18.]+ Quotquot uirginitatem pollicitam preuaricatae sunt professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debent. -1056+ <4 25> -C. XXV.+ Virginibus Deo dedicatis nec in fine danda est conmunio, si libidini seruierint. Item ex Concilio Elibertano. -[c. 13.]+ Virgines, que Deo se dedicauerunt, si perdiderint pactum uirginitatis, atque eidem libidini seruierint, non intelligentes quid amiserint, placuit nec in fine dandam eis esse conmunionem. Quod si semet persuaserint, quod infirmitate corporis lapsae fuerint, et tempore uitae suae penitenciam egerint, et a coitu se abstinuerint, placuit eas in fine conmunionem accipere debere. <4 26> -C. XXVI.+ Cogatur ad penitenciam filia clerici, si deuota maritum duxerit. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 30.]+ De filia episcopi uel presbiteri, siue diaconi, si deuota fuerit, et maritum duxerit, si eam pater uel mater in affectum receperit, a conmunione habeantur alieni. Pater uero in concilio causas se nouerit prestaturum. Mulier uero non admittatur ad conmunionem, nisi marito defuncto egerit penitenciam. Si autem uiuente eo secesserit, et penitenciam, egerit, uel petierit conmunionem, in ultimo fine uitae suae deficiens eam accipiat. <4 27> -C. XXVII.+ Deuota, nisi peccare desierit, non est in ecclesia recipienda. Item ex Concilio Tolletano I. -[c. 16.]+ Deuotam peccantem non recipiendam esse in ecclesia nisi peccare desierit, et, si desinens egerit aptam penitenciam decem annis, recipiat conmunionem. Prius autem, quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius conuiuium Christianae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hec, que eam receperit, habeatur in absentia. Corruptorem etiam par pena constringat. Que autem maritum acceperit non admittatur ad penitenciam, nisi aut uiuente marito caste uiuere ceperit, aut postquam ipse decesserit. <4 28> -C. XXVIII.+ De monacha, que ad lapsum adulterii deducitur. Item Gregorius Iohanni, Episcopo Caralitano. -[lib. III. epist. 9.]+ Si qua monacharum uel per antiquiorem licentiam, uel per inpunitatis prauam consuetudinem ad lapsum adulterii deducta fuerit, aut in futurum fuerit perducta uoraginem, hanc post conpetentis seueritatem uindictae -1057+ in aliud districtius monasterium uirginum in penitenciam uolumus redigi, ut illic orationibus atque ieiuniis uacet, et sic penitendo proficiat, et metuendum ceteris artioris disciplinae prestet exemplum. Is autem, qui cum huiusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, conmunione priuetur, si laicus: si uero clericus est, a suo remotus quoque offitio pro suis continue lugendis excessibus in monasterium detrudatur. <4 29> -C. XXIX.+ Post dignam penitenciam conmunionem recipiant qui in religiosas mulieres excedunt. Idem Ianuario Episcopo. -[lib. III. epist. 24.]+ Eos autem, qui in mulieres, que egressae sunt de monasteriis, excesserunt, et nunc dicuntur conmunione suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne penituisse preuiderit, ad sacram conmunionem uolumus te reuocare. -+ <4 30> -C. XXX.+ De legibus inperatorum. Item ex Nouellis Iustiniani Inperatoris. Si quis rapuerit, uel sollicitauerit, uel corruperit assistriam, uel diaconissam, uel monastriam, uel aliam mulierem religiosam uitam uel habitum habentem, bona ipsius, et eorum, qui huius sceleris conmunione contaminati sunt, religioso loco uendicentur, in quo talis mulier habitabat, per religiosos episcopos, et yconomos, et presides prouinciarum, et offitiales eorum; ipsi autem capitali periculo subiciantur. Mulier autem ubique inuestigetur, et cum suis rebus monasterio cautiori tradatur. Sin autem diaconissa fuerit liberos habens legitimos, pars legitima liberis eius prestetur. <4 31> -C. XXXI.+ Caste obseruent religionis habitum, que religionis obtentu uelantur. Item ex Decreto Eugenii Papae. -[II. in Concilio Romano, c. 29.]+ Mulieres obtentu religionis uelatae aut in monasterio regulariter uiuant, aut in domibus suis susceptum habitum caste obseruent. -1058+ <4 32> -C. XXXII.+ Monachus uxorem ducens numquam sacri gradus sortiatur offitium. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I., c. 22. et 23.]+ Monacho orarium in monasterio uel zonas habere non liceat. Et si postea uxori fuerit sociatus, tantae preuaricationis reus numquam ecclesiastici gradus sortiatur offitium. <4 33> -C. XXXIII.+ Ante professam continentiam nubant uiduae quibus uolunt. Item Augustinus de bono uiduitatis. -[c. 28.]+ Viduae, que se non continent, nubant ante, quam professae continentiam Deo uoueant. Quod nisi reddant, iure dampnantur. <4 34> -C. XXXIV.+ Non permittatur uidua post professionem continentiae uotum deserere. Item Nykolaus Carolo Archiepiscopo, et eius Suffraganeis. Vidua quidem, que capiti sacrum uelamen inposuit, si inter ceteras uelatas feminas in ecclesia orauerit, et oblationes cum illis obtulerit, si professa est in eodem habitu permanere, spondens numquam uelamen religionis deponere, a religionis obseruantia discedere non presumat. <4 35> -C. XXXV.+ Professio uiduitatis coram episcopo facta post habitum susceptum nulli uiolari permittitur. Item ex Concilio Aurasico. -[c. 27.]+ Viduitatis seruandae professionem coram episcopo in secretario habitam, inposita coram episcopo ueste uiduali, dicimus non esse uiolandam. Ipsam talis professionis desertricem merito esse dampnandam decernimus. <4 36> -C. XXXVI.+ Modus et solempnitas faciendae professionis hoc ordine seruetur. Item ex Concilio Tolletano. -[X., c. 5.]+ Omnes feminae uenientes ad sacram religionem -1059+ pallio capita contegant, et conscriptam roboratamque professionem faciant, post quam scripturam non sinantur relabi ad preuaricationis audaciam. -@. 1.+ Que uero ex omnibus his fuerint repertae animum aut uestem in transgressionem dedisse, excommunicationis sentenciam ferant, et rursus mutato habitu in monasteriis, donec diem ultimum claudant, sub erumpnis arduae penitenciae permaneant religatae. <4 37> -C. XXXVII.+ Filii sunt perditionis qui uiolant corpora feminarum Deo sacratarum. Item ex Concilio Arelatensi. Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum corpora per uotum propriae sponsionis et uerba sacerdotis Deo consecrata esse templa scripturarum testimoniis conprobantur, et ideo uiolatores earum sacrilegi, ac iuxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur.

-[PALEA.+ <4 38> -C. XXXVIII.+ De eodem. Item. Viduae, si prius, quam continentiam profiteantur, nubere elegerint, illis nubant, quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis conditio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentum uel suam cogantur accipere maritos. -]+

<4 39> -C. XXXIX.+ In monasteriis retrudantur monachi uxoribus sociati. Item Gregorius Artemio Subdiacono, in epistola 41. -[lib. I.]+ Et quia aliquos monachorum usque ad tantum nefas prosiluisse cognouimus, ut uxores publice sortiantur, precipimus ut sub omni uigilantia requiras, et inuentos habita cohercione in monasteriis, quo monachi fuerant, remitti facias. <4 40> -C. XL.+ De monacha que ad lapsum adulterii deducitur. Item Innocentius Papa -[II. in Concilio Romano, c. 7. @. Ut lex.]+ Ut lex continentiae et Deo placens mundicia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, quatinus episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi, regulares canonici, monachi atque conuersi professi, qui sacrum transgredientes propositum uxores sibi copulare presumpserint, separentur. Huiusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus. Qui etiam ab inuicem separati pro tantis excessibus condignam penitenciam agant. Id ipsum quoque de sanctimonialibus feminis, si (quod absit) nubere adtemptauerint, obseruari decernimus. -1060+ -Gratian.+ His omnibus auctoritatibus uouentes prohibentur contrahere matrimonia, et quidam eorum, si contraxerint, separari iubentur. -II. Pars.+ Augustinus econtra talium separationes peccatum asserit esse, ita dicens: -[in libro de bono uiduitatis, c. 8.]+ <4 41> -C. XLI.+ Coniugia uouentium non sunt dissoluenda. Nuptiarum bonum semper quidem est bonum, quod bonum semper in populo Dei fuit, sed aliquando fuit legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam uero humanitatis solatium. Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine coniugali nunc est in homine probandus affectus: et ipsum tamen laudabilius transcendit et uincit celestia cogitans animus Christianus. Sed quoniam, sicut ait Dominus, non omnes capiunt uerbum hoc, qui potest capere capiat, que se non continet nubat, que non cepit deliberet, que egressa est perseueret; nulla aduersario detur occasio, nulla subtrahatur Christo oblatio. -@. 1.+ In coniugali quippe uinculo, si pudicitia non conseruatur, dampnatio non timetur. Sed in uirginali et uiduali continentia excellentia muneris amplioris expetitur, qua expetita et electa, et uoti debito oblata, iam non solum capessere nuptias, sed, etiam si non nubant, nubere uelle dampnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus, non ait, cum in deliciis egerint, in Christo nubunt, sed: "nubere uolunt, habentes" (inquit) "dampnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt," etsi non nubendo, tamen uolendo; non quia ipsae nuptiae uel etiam talium dampnandae iudicentur, sed dampnatur propositi fraus, dampnatur fracti uoti fides, dampnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore. Postremo dampnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breuiter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere dampnationem, que post amplioris sanctitatis propositum nubunt, non quia non dampnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae dampnari putarentur; sed cum dixisset: "nubere uolunt," continuo addidit: "habentes dampnationem," et dixit quare: "quoniam priorem fidem irritam fecerunt," ut uoluntas, que a proposito cecidit, appareat esse dampnata, siue subsequantur nuptiae siue desint. -@. 2.+ Proinde, qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non michi uidentur satis acute ac diligenter considerare quid dicant. Fallit quippe eos similitudo ueritatis. Quia enim coniugium Christi dicuntur eligere que Christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam, dicentes: Si uiro suo uiuo que alteri nubit adultera est, sicut ipse Dominus in euangelio diffiniuit uiuit autem Christus, cui mors ultra non dominabitur, -1061+ que ergo coniugium eius elegerat, si homini nubit, adultera est. -@. 3.+ Qui dicunt hoc acute quidem mouentur, sed parum adtendunt, hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam femina Christo uoueat, secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipse Christus (quod sentire nefas est) adulterium faciat, cui uiuente marito nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum iste sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus. Ipsum enim habebant et antea (quando uiris suis subditae fideliter seruiebant) non carnaliter, sed spiritualiter uirum, cui ipsa ecclesia, cuius membra sunt, coniunx est, que fidei, spei et karitatis integritate non solum in uirginibus sacris, sed etiam in coniugatis fidelibus tota uirgo est. Uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia membra sunt, Apostolus dicit: "Aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo." Nouit autem ille uirginem coniugem sine corruptione fetare, quem in ipsa carne etiam potuit mater sine corruptione procreare. -@. 4.+ Fit autem per hanc minus consideratam oppinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse coniugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et, cum uolunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras ducunt. -@. 5.+ Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non coniugia: sed plane non dubitauerim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, que uouetur Deo, adulteriis esse peiores. Si enim (quod nullo modo dubitandum est) ad offensionem Christi pertinet, cum membrum fidem non seruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non seruatur fides in eo, quod exigit oblatum quod non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit quod non inperio conpulsus, sed consilio conmonitus uouit, tanto magis fraudati uoti auget iniquitatem, quanto minus habuit uouendi necessitatem. <1 C> <4 42> -C. XLII.+ De uiduis, que primam fidem irritam fecerunt. Item Gelasius. -[in epistola ad Episcopos Lucaniae et Brutiorum, cap. 23.]+ De uiduis sub nulla benedictione uelandis superius late sufficienterque prediximus. Que si propria uoluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili mente calcauerint, periculi earum intererit, quali Deum debeant satisfactione placare, quia iuxta Apostolum primam fidem irritam fecerunt. Sicut enim, si se forsitan continere non poterant, secundum Apostolum nullatenus nubere uetabantur, sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire. Nos autem nullum talibus laqueum inicere, sed solum adhortationes premii sempiterni penasque proponere diuini iudicii, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cauendum est quippe quod de earum moribus actibusque B. Paulus testatur apostolus. Quod plenius exponere preterimus, -1062+ ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri uideatur. <4 43> -C. XLIII.+ De eodem. Item Theodorus. Si quis uotum uirginitatis habens, etc. -Gratian.+ Quod autem uouentes premissis auctoritatibus iubentur ab inuicem discedere, quorum uero coniugia auctoritate Augustini et Theodori soluenda non sunt, in capitulo de ordinatione clericorum euidenter ostenditur. -@. 1.+ Illud autem Innocentii, quo uirgines sacrae publice nubentes, illo uiuente, cui se coniunxerant, prohibentur admitti ad penitenciam, non ita intelligendum est, ut aliquo tempore excludantur a penitencia que digne penitenciam agere uoluerint; sed prohibentur admitti ad penitenciam que ab incesti copula discedere noluerint. Post propositum namque sacrae religionis non potest Deo per penitenciam reconciliari que ad habitum professionis suae redire neglexerit. Tunc enim ille, cui se iunxerat, ei defunctus erit, cum ab eius illicitis amplexibus hec penitus recesserit, ut iste sit sensus capituli: "Que Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam censemus, nisi hii quibus se iunxerant, de mundo recesserint," eis, subaudiendum est, nubentibus. Tunc enim uiri de mundo recedunt, tunc defunguntur, cum ab eorum concupiscentia ipsae penitus se alienauerint, sicut mundus ei dicitur mortuus, quem suis illecebris non astringit, et ille perhibetur mortuus mundo, qui nichil mundi concupiscit. Hoc autem sic intelligendum esse, ex subsequenti exemplo idem Innocentius ostendit, dicens: "Quecumque uiro uiuente alteri nupserit adultera habeatur, nec ei agendae penitenciae locus conceditur, nisi unus ex his fuerit defunctus." Hoc de derelicta intelligendum est, que, si uiuente uiro suo alteri nubit, adultera est, nec ad penitenciam admittitur, nisi uel primus reuertatur in puluerem, de quo sumptus est, uel secundus, ab eius copula cessando, ei moriatur, ut supra dictum est. Quia ergo Christus, cui spiritualiter nubunt, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, restat, ut ille, cui secundo nubunt, eis moriatur. In utroque autem, nisi sic intelligeretur, esset contrarius Domino, dicenti per Prophetam "In quacumque hora peccator conuersus fuerit, etc." et cunctis interpretibus diuinae legis inueniretur aduersus. Probatur illud idem auctoritate illius capituli, quo deuota, que maritum acceperit, prohibetur ad penitenciam admitti, nisi uel uterque continentiam professus fuerit, uel ille, cui se iunxerat, de hoc mundo discesserit. -+ <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Sequitur secunda questio, qua queritur, an puellae alteri desponsatae possint renunciare priori condicioni, et transferre sua uota ad alium. -(Qu. I.)+ Hic primum uidendum est, an sit coniugium inter eos? -(Qu. II.)+ Secundo, an possint ab inuicem discedere? -@. 1.+ Hos autem coniuges esse, et ex diffinitione coniugii, et auctoritate multorum facile probatur. Sunt enim nuptiae siue matrimonium uiri mulierisque coniunctio, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Inter hos autem fuit coniunctio, que indiuiduam uitae consuetudinem exigebat. Fuit enim inter eos consensus, qui est efficiens causa matrimonii, iuxta illud Ysidori: "Consensus facit matrimonium." Item Iohannes -1063+ Chrisostomus super Matheum: -[id est auctor operis imperfecti, homil. XXXII. in Math.]+ <4 1> -[C. I.]+ "Matrimonium quidem non facit coitus, sed uoluntas ideo non soluit illud separatio corporis, sed uoluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc uoluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plene dimittit. Non ergo qui dimittit mechatur, sed qui alteram ducit." <4 2> -[C. II.]+ Item Nykolaus Papa. -[ad consulta Bulgarorum, c. 3.]+ "Sufficiat solus secundum leges consensus eorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur. Qui solus si defuerit, cetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur." -[Gratian.]+ Cum ergo inter istos consensus intercesserit, qui solus matrimonium facit, patet hos coniuges fuisse. Sed queritur, quis consensus facit matrimonium, an consensus cohabitationis, an carnalis copulae, an uterque? Si cohabitationis consensus facit matrimonium, tunc frater cum sorore potest contrahere matrimonium; si carnalis copulae, inter Mariam et Ioseph non fuit coniugium. Vouerat enim Maria se uirgine perseueraturam. Unde ait angelo: "Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco?" id est, me non cognituram proposui. Neque enim quia tunc uirum non cognoscebat, necesse erat inquiri, quomodo posset habere filium, sed quia numquam se cognituram proposuerat. -@. 1.+ Si ergo contra suum propositum postea consensit in carnalem copulam, rea facta est uoti uirginalis mente, etsi non opere uiolati. Quod de ea sentire nefas est, sed, sicut Augustinus ait: <4 3> -[C. III.]+ "Beata Maria proposuit se conseruaturam uotum uirginitatis in corde, sed ipsum uotum uirginitatis non expressit ore. Subiecit se diuinae dispositioni, dum proposuit se perseueraturam uirginem, nisi Deus ei aliter reuelaret. Conmittens ergo uirginitatem suam diuinae dispositioni consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed diuinae inspirationi in utroque obediendo. Postea uero filium genuit quod corde conceperat simul cum uiro labiis expressit, et uterque in uirginitate permansit. -@. 1.+ Consensus ergo cohabitandi et indiuiduam uitae consuetudinem retinendi interueniens eos coniuges facit. Indiuidua uero consuetudo est talem se in omnibus exhibere uiro, qualis ipsa sibi est, et e conuerso. Ad indiuiduam itaque consuetudinem pertinet absque consensu legitimi uiri orationi aliquando non posse uacare, nec continentiam profiteri. Quia -1064+ ergo iste consensus fuit inter isto, patet hos coniuges fuisse."

-[PALEA.+ <4 4> -C. IV.+ Iohannes Chrisostomus, id est auctor operis imperfecti, homilia XXXII. in Matheum. Omnis res, per quascumque causas nascitur, per easdem dissoluitur. Matrimonium enim non facit coitus, sed uoluntas, et ideo non soluit illud separatio corporis, sed separatio uoluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc uoluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit. Non ergo qui dimittit mechatur, sed qui alteram ducit. -]+

-Gratian.+ Item auctoritate probantur coniuges. Ait enim Ambrosius in libro de uirginibus: -[c. 6.]+ <4 5> -C. V.+ Coniugalis pactio, non uirginitatis defloratio facit matrimonium. Cum initiatur coniugium, coniugii nomen assciscitur. Non defloratio uirginitatis facit coniugium, sed pactio coniugalis. Denique cum iungitur uiro, coniugium est, non cum uiri admixtione cognoscitur. <4 6> -C. VI.+ A prima fide desponsationis coniuges appellantur. Item Ysidorus Ethimologiarum libro IX., c. 7. Coniuges uerius appellantur a prima desponsationis fide, quamuis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus.

-[PALEA.+ <4 7> -C. VII.+ Quod condicio interposita non ualeat, ex concilio Affricano probatur. -]+

-[PALEA.+ <4 8> -C. VIII.+ De eodem. Quicumque sub condicionis nomine aliquam desponsauerit, et eam postea relinquere uoluerit, dicimus quod condicio frangatur, et desponsatio irrefragabiliter teneatur. -]+

<4 9> -C. IX.+ De eodem. Item Augustinus de bono coniugalia. -[lib. I. c. 11.]+ Coniunx uocatur a prima desponsationis fide, quam concubitu non agnouerat, nec fuerat cogniturus, nec perierat, nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat carnis ulla conmixtio. -@. 1.+ Propter quod fidele coniugium ambo parentes Christi uocari meruerunt, non solum illa mater, uerum etiam ille pater eius, sicut et coniunx matris eius, utrumque mente, non carne. -1065+ <4 10> -C. X.+ Triplex bonum coniugii fuit in parentibus Christi. Item in eodem. -[lib. et capite]+ Omne itaque nuptiarum bonum inpletum est in illis parentibus Christi, fides, sacramentum, proles. Prolem cognoscimus ipsum Dominum, fidem: quia nullum adulterium; sacramentum: quia nullum diuortium; solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, que accidit ex peccato, sine qua concipi uoluit qui futurus erat sine peccato. -Gratian.+ Item in Leuitico precepit Dominus Moysi, dicens: "Si quis sponsam alterius in agro oppresserit, morte moriatur, quia uxorem alterius uiolauit." -@. 1.+ Item in legibus principum sponsa iubetur lugere mortem sponsi tamquam uiri sui. Item in Canonibus inuenitur: <4 11> -C. XI.+ Frater sponsam fratris post mortem eius non potest ducere. Si quis desponsauerit sibi aliquam, et preueniente mortis articulo eam cognoscere non potuerit, frater eius non potest eam in uxorem ducere. <4 12> -[C. XII.]+ Item Gregorius Mauricio Inperatori, ob quendam comitem, qui nepotis sui mortui desponsatum duxit uxorem. Qui desponsatam puellam proximi sui acceperit in coniugium, anathema sit ipse, et omnes consentientes ei, quia secundum legem Dei mori decernitur. -@. 1.+ Nam diuinae legis mos est, sponsas appellare coniuges, ut in euangelio: "Accipe Mariam coniugem tuam," et illud in Deuteronomio: "Si quis cuiuslibet hominis desponsatam puellam in agro uel in quolibet loco oppresserit, uel adduxerit in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui uiolauit;" non que iam uxor erat, sed que a parentibus uxor fieri debebat. Et infra: -@. 2.+ Sicut nulli Christiano licet de sua consanguinitate uel quam cognatus habuit in matrimonium assumere, ita et de consanguinitate uxoris suae. <4 13> -C. XIII.+ Uxore mortua licet uiro aliam accipere, sed non repudiatam uel desponsatam. Item Ieronimus. Additur aliud quartum legitimum coniugium. Dum mortua fuerit uxor cuiuslibet, licet illi accipere aliam, sed -1066+ non repudiatam, nec desponsatam uiro, sed liberam; similiter et mulier debet. Unde et Paulus ait: "Mulier, que sub uiro est, ligata est sub lege uiri, quamdiu uiuit uir eius." Viro igitur uiuente uocabitur adultera, si iuncta fuerit alteri uiro. Si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege uiri ita, ut non sit adultera, si iuncta fuerit alteri uiro. <4 14> -C. XIV.+ Post mortem alicuius nullus de consanguinitate eius sponsam accipiat. Item Gregorius. Si quis uxorem desponsauerit, uel eam subarrauerit, quamquam postmodum preueniente die mortis eius nequiuerit eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate eius licet accipere eam in coniugio, et si inuentum fuerit factum, separetur omnino. <4 15> -C. XV.+ De eodem. Item Iulius Papa. Si quis desponsauerit uxorem uel subarrauerit, et siue preueniente die mortis, siue irruentibus quibusdam aliis causis minime eam cognouerit, neque superstes eius frater, neque ullus de consanguinitate eius eandem sibi tollat in uxorem ullo umquam tempore. -II. Pars.+ -Gratian.+ His omnibus auctoritatibus probantur isti coniuges esse. Sed Augustinus contra testatur, dicens: <4 16> -C. XVI.+ Non est inter eos matrimonium, quos non copulat conmixtio sexuum. Non dubium est, illam, mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus. <4 17> -C. XVII.+ Illa mulier non pertinet ad matrimonium, cum qua non celebratur nuptiale misterium. Item Leo Papa. Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut preter conmixtionem sexuum non habeant in se nuptiae Christi et ecclesiae sacramentum, non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale misterium.

-[PALEA.+ <4 18> -C. XVIII.+ Benedictus seruus seruorum Dei Grandensi Patriarchae salutem, etc. Lex diuinae constitutionis apostolicam cathedram totius -1067+ posuit orbis terrarum magistram, ut quicquid ubique locorum dubitantur, ab ea ratio eiusdem requiratur. Affatus est autem nos suis litteris eiusdem cathedrae sessorem, ac percunctatus est quidam uestras nomine Iohannes, pro conubio filiae suae superstitis, cuius soror defuncta cuidam iuueni, Stephano nomine, simplicibus uerbis fuerat desponsata, et ante, quam ad nuptias perueniret, morte preuenta: utrum scilicet cum eodem iuuene possit matrimonium celebrari superstitis filiae, nec ne. Namque testatus est huius rei rationem apud uos haberi ambiguam. Quam Deo docente reddimus his uerbis certissimam. Protoplastus ille, radix et origo nostra, detractam sibi costam in mulierem uidens formatam, prophetico spiritu inter alia protulit: "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Quibus uerbis innotuit, non aliter uirum et mulierem posse fieri unam carnem, nisi carnali copula sibi cohereant. Qui ergo nequaquam mixtus est extraneae mulieri federe nuptiali, quo pacto per nuda sponsionis uerba possunt una caro fieri, nullatenus ualemus intueri. Propinquitas enim sanguinis uerbis dicitur, non uerbis efficitur. Sed neque osculum parit propinquitatem, quod nullam facit sanguinis conmixtionem. Quoniam uero ita prorsus sese habet res Iohannis istius, ut uelit secundam filiam illi nuptiis copulare, cui primam iam decreuerat desponsare, censura apostolici magistratus mandamus, hoc absque ullius criminis uicio posse fieri, si utriusque partis sederit uoluntati. Nam cur prohibeatur quod prohibendum numquam sancta scriptura declarat? Sed neque mundanae leges connumeratis personis, que inter se nuptias non contrahunt, de huiusmodi aliquid dicunt. Ne ergo abnegetis quod negandum nulla ratione docetis. -]+

-Gratian.+ Item Apostolus precipit, ut uxor reddat debitum uiro, et uir uxori, nisi forte ex consensu ad tempus, ut expeditius uacent orationi. Unde datur intelligi, quod sine consensu alterius non licet alteri uacare orationi. -@. 1.+ Item propositum melioris uitae uir sumere non potest sine consensu uxoris, et e conuerso. Unde Gregorius scribit Theutistae Patriciae: -[lib. IX. epist. 39.]+ <4 19> -C. XIX.+ Causa religionis coniugia solui non debent. Sunt qui dicunt, religionis causa coniugia debere dissolui. Verum sciendum est, quia, etsi hoc lex humana concessit, lex tamen diuina prohibuit. Per se enim ueritas dicit: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Qui etiam ait: "Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis." Quis ergo huic legislatori contradicat? Scimus, quia scriptum est: "Erunt duo in carne una." Si igitur: uir et uxor una caro sunt, et religionis causa dimittit uir uxorem, uel mulier uirum -1068+ in hoc mundo remanentem, uel fortasse ad illicita migrantem, que est ista conuersio, in qua una et eadem caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione? Si uero utrisque conueniat continentem uitam ducere, hoc quis audeat accusare? cum certum est, quia omnipotens Deus, qui minora concessit, maiora non prohibuit. Duobus enim modis sancti uiri etiam a licitis abstinere solent: aliquando, ut merita sibi apud omnipotentem Deum augeant; aliquando, ut anteactae uitae culpas detergant. -@. 1.+ Proinde cum boni coniuges aut meritum augere desiderant, aut anteactae uitae culpas delere, ut se astringant, et meliorem uitam appetant, licet. Sic enim multos sanctorum nouimus cum suis coniugibus et prius continentem uitam duxisse, et postmodum ad sanctae ecclesiae regimina migrasse. Si uero continentiam, quam uir appetit, mulier non sequitur, aut quam appetit uxor uir recusat, diuidi coniugium non potest, quia scriptum est: "Mulier sui potestatem corporis non habet, sed uir; similiter et uir potestatem sui corporis non habet, sed mulier." <4 20> -C. XX.+ Absque uiri consensu monasterio mulier deputata ad eius consortium redire non prohibetur. Idem Leoni, Episcopo Catanensi. -[lib. III. ep. 34.]+ Multorum relatione conperimus, hanc apud uos olim consuetudinem fuisse, ut subdiacones suis licite miscerentur coniugibus. Quod ne denuo quisquam presumeret, a Seruo dei, sedis nostrae diacone, ex auctoritate nostri decessoris isto est modo prohibitum, ut eodem tempore hii, qui iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id est aut certe ministrare nulla ratione presumerent, aut a suis uxoribus abstinerent. Et, quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit offitio, et usque in obitus sui tempora notarii quidem gessit offitium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessauit. Post cuius obitum, quia relicta eius Honorata marito est sociata, a tua fraternitate in monasterio cognouimus deputatam. Ideoque, si, ut fertur, eius se maritus ab administratione suspendit, antedictae mulieri non debet officere, quod ad secunda uota coniugii migrauerit: presertim, si non tali mente subdiacono iuncta est, ut a carnis uoluptatibus abstineret. Si ergo ita se ueritatem, quemadmodum edocti sumus, habere cognoscis, predictam mulierem de monasterio per omnia conuenit te relaxare, ut ad suum maritum sine aliqua possit formidine remeare. <4 21> -C. XXI.+ Ad uxorem redire cogitur qui sine eius consensu religiosam uestem suscepit. Idem Adriano, Panormitano Notario. -[lib. IX. epist. 44.]+ Agathosa latrix presentium questa est, uirum -1069+ suum contra uoluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conuersum. Quapropter experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte eius uoluntate conuersus sit, uel ipsa mutare se promiserit. Et si hoc reppererit, et illum in monasterio permanere prouideat, et hanc, sicut promisit, mutare conpellat. Si uero nichil horum est, nec quondam fornicationis crimen (propter quod licet uxorem dimittere) predictam mulierem conmisisse cognoueris, ne illius conuersio uxori relictae in seculo fieri possit perditionis occasio, uolumus, ut maritum suum illi etiamsi iam tonsuratus est, reddere debeas omni excusatione cessante, quia etsi mundana lex precipit conuersationis gratia utrolibet inuito solui posse coniugium, diuina tamen lex fieri non permittit. Nam, nisi fornicationis causa, uirum uxorem dimittere nulla ratio concedit, quia post, quam copulatione coniugii uiri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte conuerti, et ex parte remanere in seculo. <1 C> <4 22> -C. XXII.+ Sine uxoris consensu religionis propositum uir sumere non ualet. Item ex VIII. Sinodo. Si quis coniugatus uult conuerti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a coniuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa uiuente illo per incontinentiam alteri nupserit, proculdubio adultera erit. Nec recipitur apud Deum eiusdem uiri conuersio, cuius sequitur coniugalis federis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa secuntur Christum derelicto seculo, si habent ex pari uoluntate castitatis consensum. <4 23> -C. XXIII.+ Sine conscientia episcopi uiro et uxori causa religionis diuertere non licet. Item ex Sinodo Eugenii Papae. -[II., in Sinodo Romana c. 36.]+ Si uir et uxor diuertere pro sola religiosa inter se consenserint uita, nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut ab eo singulariter prouiso constituantur loco. Nam uxore nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium non soluitur. -1070+ <4 24> -C. XXIV.+ Sine uxoris uoluntate uiro continere non licet. Item Augustinus de adulterinis coniugiis. Si tu abstines sine uxoris uoluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuae inputabitur abstinentiae. <4 25> -C. XXV.+ Vir non est suscipiendus in monasterium, nisi uxor conuertatur. Item Gregorius Urbico Abbati. -[lib. V. ep. 49.]+ Quia Agatho lator presentium in monasterium dilectionis tuae conuerti desiderat, hortamur, ut eum omni cum dulcedine deuotioneque suscipias. -@. 1.+ Quem tamen suscipiendum ita esse cognosce, si et uxor illius similiter conuerti uoluerit. Nam dum unum utrorumque corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est partem conuerti, et partem in seculo remanere. <4 26> -C. XXVI.+ Continentiae uota non licet uxori suscipere, nisi eandem uir eius elegerit uitam. Item Nykolaus Papa. -[Carolo Regi]+ Scripsit nobis Theberga regina, se uelle dignitate seu copula exui, et sola uita priuata esse contentam desiderare. Cui nos scripsimus, non hoc aliter fieri posse, nisi eandem uitam coniux eius Lotharius elegerit. -@. 1.+ Nam licet sit scriptum: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Deus tamen, et non homo separat, quando diuini amoris intuitu ex consensu utriusque coniugis matrimonia dissoluuntur. Aliter autem fieri mutuam separationem uestram prohibemus. -Gratian.+ Ecce, quod coniugati sine consensu alterius continentiam profiteri non possunt. Sponsi uero, etiam inconsultis quas sibi desponsauerunt, exemplis et auctoritate probantur continentiam posse seruare. Ut enim refert B. Ieronimus, Macharius, precipuus inter Christi heremitas, celebrato nuptiarum conuiuio, cum uespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens transmarina petiit, et heremi solitudinem sibi elegit. -@. 1.+ Item B. Alexius, Epiphanii clarissimi filius, similiter ex nuptiis diuina gratia uocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo famulari cepit. Horum exemplo patet, quod sponsi non exquisito consensu suarum sponsarum continentiam profiteri ualent. Probatur idem auctoritate Eusebii Papae dicentis: -1071+ <4 27> -C. XXVII.+ Desponsata puella non prohibetur monasterium eligere. Desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere; tamen monasterium sibi licet eligere. <4 28> -C. XXVIII.+ Desponsata inpune monasterium potest eligere. Item Gregorius in Registro. -[lib. VI. epist. 20. ad Fortunatum]+ Decreta legalia desponsatam, si conuerti uoluerit, nullo censuerunt omnino dampno mulctari. -Gratian.+ Cum ergo coniugatorum continentia, nisi ex amborum consensu, Deo offerri non ualeat; cum uir sui corporis potestatem non habeat, sed mulier, sponsae autem monasterium possint eligere, et sponsi non exquisito consensu sponsarum propositum melioris uitae assumere ualeant: patet, quod inter sponsum et sponsam coniugium non est. -@. 1.+ Item cum secundum Augustinum illa mulier non pertineat ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus. Item secundum Leonem illa non pertinet ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale misterium: apparet, quod inter sponsum et sponsam coniugium non est. -@. 2.+ Item Nykolaus Papa precepit, de his, qui ab aduersariis excecantur aut membris detruncantur, ut ob hanc infirmitatem talium coniugia non soluantur. -@. 3.+ De his autem, qui causa frigiditatis uxoribus debitum reddere non possunt, statuit Gregorius Papa, ut uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando dicat, quod numquam permixtione carnis coniuncti una caro effecti fuissent. Tunc mulier secundas nuptias poterit contrahere; uir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine spe coniugii. Unde idem scribit Venerio, Caralitano Episcopo, ita dicens: <4 29> -C. XXIX.+ Si mulier probauerit, quod a uiro suo numquam cognita fuerit, separetur. Quod autem interrogasti me de his, qui matrimonio iuncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, uel illa alium possit accipere de quibus scriptum est: Vir et mulier, si se coniunxerint, et postea dixerit mulier de uiro, quod non possit coire cum illa, si potest probare per uerum iudicium, quod uerum sit, accipiat alium. -Gratian.+ Ecce, inpossibilitas coeundi, si post carnalem copulam inuenta fuerit in aliquo, non soluit coniugium. Si uero ante carnalem copulam deprehensa fuerit, liberum facit mulieri alium uirum accipere. Unde apparet, illos non fuisse coniuges; alioquin non liceret eis ab inuicem discedere, excepta causa fornicationis; et sic discedentes oportet manere innuptos, aut sibi inuicem -1072+ reconciliari. -@. 1.+ Item si coniunx sponsa esset, mortuo sponso remaneret uidua. Si autem uidua esset, uir eius ad sacros ordines conscendere non posset. Maritus enim uiduae, eque sicut et bigamus, sacerdos fieri prohibetur. Ex huius autem copula nullus prohibetur a sacris ordinibus. Ut enim ait Pelagius Papa: "Nichil est (quantum ad hunc articulum attinet) quod ei obuiet de canonicis institutis." Apparet ergo, non fuisse hos coniuges. -@. 2.+ Item si coniuges essent, discessio ab inuicem esset diuortium. Sed horum separationem negat Ambrosius esse diuortium, dicens de B. Maria, quam Ioseph sibi desponsauerat, et in suam duxerat: "Ioseph numquam cognouit eam. Nam si uir iustus eam cognouisset, numquam a se discedere passus esset, nec Dominus, qui uxorem preceperat a uiro non discedere, nisi causa fornicationis, conmendans eam discipulo, auctor diuortii fuisset." Ecce, conmendatio Mariae Iohanni, et detractio Ioseph negatur fuisse diuortium, quia Ioseph non cognouerat eam. Unde apparet, eos non fuisse coniuges. Si autem B. Maria, quam Ioseph sibi desponsauerat, et in suam duxerat, coniux negatur fuisse, multo minus ista, que simpliciter sponsa erat, coniux est appellanda. <4 30> -C. XXX.+ Sororem uxoris polluens neutram ualet habere. Item ex Concilio Aurelianensi. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante uxor fuerat nec unam ex ipsis habeat, nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur. -Gratian.+ Id est, nec propriae uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem eius cognoscendo. Nec etiam post mortem uxoris licet ei, uel adulterae alicui copulari in coniugium. De sponsa uero econtra legitur in Concilio Triburiensi: <4 31> -C. XXXI.+ De eo, qui dormiuit cum sponsa fratris sui. Quidam desponsauit uxorem, et dotauit, et cum ea coire non potuit: quam clanculo frater eius corrupit et grauidam reddidit. Decretum est, ut, quamuis nupta non potuerit esse legitimo uiro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit; sed mechus et mecha fornicationis quidem uindictam sustineant, licita uero coniugia eis non negentur. <4 32> -C. XXXII.+ Qui sponsam filii sui obprimit, simul cum ea sine spe coniugii maneat. Item ex eodem. Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius eius eam duxerit, pater postmodum non habeat uxorem, nec mulier uirum. Filius, qui facinus patris ignorauit, aliam accipiat. -1073+ -Gratian.+ Si illa, quam uir sororis suae cognouerit, perpetuo copulari prohibetur, hic uero, qui sponsam fratris sui corrupit, peracta penitencia matrimonium contrahere permittitur, apparet, hanc non fuisse coniugem fratris eius. -@. 1.+ Item mulier causa fornicationis a uiro suo dimissa aut ei reconciliabitur, aut illo uiuente manebit innupta. De sponsa uero contra inuenitur in I. libro Capitularium -[c. 105. et l. VII. c. 183.,]+ in quo ita legitur: <4 33> -C. XXXIII.+ Si sponsus raptam recipere noluerit, liceat sibi nubere alii. Raptor publica penitencia mulctetur. Raptam uero, si sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur. <4 34> -C. XXXIV.+ De eadem. Item ex Concilio Tolletano. Statutum est a sacro conuentu, ut si quis sponsam alterius rapuerit, publica penitencia mulctetur, et sine spe coniugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si post hec coniungere se presumpserint, utrique usque ad satisfactionem anathematizentur. -III. Pars.+ -Gratian.+ Apparet ergo, hanc non fuisse coniugem, cui uiuente sponso alteri nubendi licentia non negatur. Quomodo ergo secundum Ambrosium et reliquos Patres sponsae coniuges appellantur, et his omnibus argumentis coniuges non esse probantur? Sed sciendum est, quod coniugium desponsatione initiatur, commixtione perficitur. Unde inter sponsum et sponsam coniugium est, sed initiatum; inter copulatos est coniugium ratum. Unde Ambrosius: <4 35> -C. XXXV.+ In desponsatione coniugium initiatur. Cum initiatur coniugium, coniugii nomen asciscitur, non cum puella uiri admixtione cognoscitur. -Gratian.+ Ecce, quod in desponsatione coniugium initiatur, non perficitur. <4 36> -C. XXXVI.+ Coniunctorum permixtio matrimonium perficit. Item Ambrosius in libro -[I.]+ de Patriarchis. In omni matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis, quam confirmat et perficit coniunctorum conmixtio corporalis. -+ <4 37> -C. XXXVII.+ Matrimonium sponsali conuentione initiatur, conmixtione perficitur. Item Ieronimus super Abdiam. "Quapropter in filiabus uestris fornicabuntur, et sponsae uestrae adulterae erunt." Notandum, quod in filiabus dicit futuram fornicationem, et in coniugiis adulteria, que sponsali conuentione initiantur, et conmixtione corporum perficiuntur. -1074+ <4 38> -C. XXXVIII.+ Cum desponsata fuerit tradita et in usum deducta, recte coniunx appellatur. Item Ambrosius ad Paternum. -[epist. LXVI.]+ Si quis desponsata sibi et tradita utatur coniugium uocatur. -Gratian.+ Quare autem post nuptialia pacta non statim tradantur, Augustinus in libro IV. Confessionum -[c. 3.]+ ostendit, dicens: <4 39> -C. XXXIX.+ Quare sponsae post pactum non statim tradantur. Institutum est, ut iam pactae sponsae non statim tradantur, ne uilem habeat maritus datam, quam suspirauerit sponsus dilatam. -Gratian.+ Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Augustini: "Non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus." Ad matrimonium perfectum subintelligendum est, tale uidelicet, quod habeat in se Christi et ecclesiae sacramentum. Ita et illud Leonis Papae intelligendum est. -@. 1.+ Sed obicitur illud Augustini: "Inter Mariam et Ioseph fuit perfectum coniugium." Sed perfectum intelligitur non ex offitio, sed ex his que comitantur coniugium, ex fide uidelicet, prole et sacramento. Que omnia inter parentes Christi fuisse auctoritate Augustini probantur. Cuncta ergo, que de non separando coniugio inducta sunt, de perfecto intelliguntur, quod sponsali coniunctione est initiatum, et offitio corporalis conmixtionis est consummatum. Illa uero, quibus separabile coniugium ostenditur, de initiato intelliguntur, quod nondum offitio sui perfectum est. -@. 2.+ Potest et aliter distingui. Sponsae appellantur coniuges consuetudine scripturae spe futurorum, non effectu presentium. Unde Ambrosius, cum dixisset: "Cum initiatur coniugium," non addidit: tunc res uel effectus, sed: "tunc nomen coniugii asciscitur," ostendens, tales nomen coniugii habere, non rem uel effectum. Item Augustinus, cum de parentibus Domini loqueretur, ait: "coniuges fuerunt mente, non carne, sicut et parentes." Ex quo datur intelligi, quod sicut Ioseph pater Domini dictus est non effectu geniturae, sed offitio et cura prouidendi: sic et coniux matris eius appellatus est non coniugii effectu, sed subministratione necessariorum, et indiuiduae mentis affectu. Hinc Augustinus ait: "Noli timere accipere Mariam coniugem tuam;" coniugem nominauit, quia futura erat uxor. Hinc et Beda super Leuiticum: "Si quis sponsam alterius uiolauerit, etc." sponsam uxorem dixit, non que tunc esset, sed que futura erat uxor. Hinc et Ieronimus super Mattheum in euangelio: "Cum esset desponsata." <4 40> -C. XL.+ Consuetudine scripturae sponsae coniuges, et sponsi uiri appellantur. "Genuit Ioseph uirum Mariae". Cum uirum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi uiri, et sponsae uocentur uxores. Et infra: -@. 1.+ Non ab alio inuenta est, nisi a Ioseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia nouerat. Et infra: -@. 2.+ "Ioseph fili Dauid, etc." Iam -1075+ ut supra diximus, sponsas uxores appellari, quod plenius liber aduersus Heluidium docet. <4 41> -C. XLI.+ De eodem. Idem super Genesim. "Egressus itaque Loth locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias suas." In sequentibus filiae Loth uirgines fuisse dicuntur. Et ipse ad Sodomitas dixit: "Ecce duae filiae meae, que non cognouerunt uirum etc." Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas, que uiros habuerunt, in Sodomis perisse, et que uirgines erant, cum patre exisse. Sed Hebraica ueritas habet: "Egressus Loth locutus est ad sponsos suos," quod magis esse uidetur ex hoc quod sequitur: qui accepturi erant filias suas. -Gratian.+ Unde datur intelligi, quod scriptura sponsos generos uocat. <4 42> -C. XLII.+ Maria coniunx dicitur more scripturae, cum simpliciter sponsa esset. Item Iohannes Os aureum in eodem euangelio. "Prius, quam conuenirent." Non dixit, prius, quam in sponsi adduceretur domum. Hunc enim morem seruabat antiquitas, ut sponsae in sponsorum domibus haberentur. Ut autem generi Loth apud socerum leguntur habitare cum sponsis nondum sibi copulatis lege coniugii, sic et Maria habitabat cum sponso. Et infra: -@. 1.+ Neque enim expellere eam de domo uoluit, sed dimittere. Et infra: -@. 2.+ "Noli timere accipere Mariam coniugem tuam:" Quo sermone sponsam similiter indicauit, sicut etiam eos, qui adhuc sponsi sunt, generos appellare consueuit scriptura. Quid est autem accipere? domi profecto retinere. Iam enim illam mente dimiserat. Et infra: -@. 3.+ Sicut enim illam postea conmendat Christus ipsi discipulo, sic etiam nunc angelus copulat sponso, non in fedus solempne coniugii, sed in consortium conmunis habitaculi. <4 43> -C. XLIII.+ Dominus non conmendasset matrem discipulo, si eam Ioseph cognouisset. Idem in eodem omelia V. -[ad idem c. 1. Matth.]+ Si enim cognouisset eam, et loco uxoris habuisset, quomodo illam Dominus quasi absque solatio, et nichil penitus habentem discipulo conmendaret, iubens illi, ut reciperet eam in suam? <4 44> -C. XLIV.+ Maria uxor Ioseph appellatur, quia sic ab eo putabatur futura. Item Origenes in eodem. -[hom. I. Euang.]+ "Inuenta est habens in utero." A B. Ioseph, qui, licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabat, uxoris omnia nouerat. Et infra: -@. 1.+ Si tibi uxor nominatur, si in desponsatione tibi esse dicitur, non tamen tibi uxor est, sed Dei unigeniti mater est eterna. Et infra: -@. 2.+ Coniugem dico propterea, ut diabolo uirginitatem -1076+ eius occultem, ut legis instituta non destruam. In sequentibus demonstrabo, quod nec ista tua coniux secundum consuetudinem coniugii habeatur, nec iste, qui generatur, tuus filius esse credatur. <4 45> -C. XLV.+ Ad nuptias Mariae Ioseph non peruenit. Item Gregorius in expositione Euangelio, cum esset sero die illa. -[hom. XXVI.]+ Sic quippe discipulum post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante natiuitatem suam habere Mariam sponsum uoluit, qui tamen ad eius nuptias non peruenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans testis uerae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae uirginitatis. -+ -Gratian.+ Ex his omnibus apparet, sponsas coniuges appellari spe futurorum, non re presentium. Quomodo ergo coniuges a prima fide desponsationis appellantur, si ista, que sponsa asseritur, coniux esse negatur? Sed a prima fide desponsationis coniunx dicitur appellari, non quod in ipsa desponsatione fiat coniunx, sed quia ex fide, quam ex desponsatione sibi inuicem debent, postea efficiuntur coniuges, sicut per fidem dicuntur remitti peccata, non quod ante baptisma per fidem remittantur, sed quia fides est causa, quare in baptismate a peccatis emundamur. -@. 1.+ Illud autem Iohannis Crisostomi: "Matrimonium non facit coitus, sed uoluntas;" item illud Ambrosii: "Non defloratio uirginitatis, sed pactio coniugalis matrimonium facit," ita intelligendum est: Coitus sine uoluntate contrahendi matrimonium, et defloratio uirginitatis sine pactione coniugali non facit matrimonium, sed precedens uoluntas contrahendi matrimonium, et coniugalis pactio facit, ut mulier in defloratione suae uirginitatis uel in coitu dicatur nubere uiro, uel nuptias celebrare. -@. 2.+ Item Siricius Papa discessionem sponsae a sponso uocat coniugalem separationem. Sed talis discessio dicitur uiolatio coniugii non iam existentis, sed futuri, ut ex ipsa desponsatione sperabatur. Sic et diabolus dicitur cecidisse a beatitudine, non solum quam tunc habebat, sed etiam ad quam habendam creatus erat. Sic qui merito suae uitae uel scientiae in sacerdotem uel in episcopum eligitur, si interim electionem suam cassari meruerit, dicitur amittere sacerdotalem uel episcopalem unctionem, non quam iam acceperat, sed ad quam accipiendam electus erat. Non ergo illa auctoritate sponsa coniux potest probari. -@. 3.+ Sed concedatur, quod sponsa non sit coniux, tamen queritur, utrum liceat ei renunciare priori condicioni? -+ Hoc autem prohibetur auctoritate Anchiritani Concilii, -[c. 11.]+ in quo statutum ita legitur: <4 46> -C. XLVI.+ Puellae desponsatae prioribus reddendae sunt, si eis raptae fuerint. Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit. -1077+ <4 47> -C. XLVII.+ Conmunione priuetur sponsa, nisi raptorem deserere, et ad sponsum suum redire uoluerit. Item Iohannes VIII. Rostano Archiepiscopo. Atto presentium lator, dum in nostro seruitio fideliter excubaret, quendam uirum feminam sibi desponsatam queritur rapuisse. Et ideo fraternitas tua nostra auctoritate suffulta suffraganeos suos episcopos presentialiter conuocet, sicque unanimi sentencia, si sponsam huic raptor non reddiderit, tam idem, quam rapta, si ad pristinum sponsum remeare noluerit omni conmunione priuentur. -+ -IV. Pars.+ -Gratian.+ Sed aliud est priori condicioni renunciare, et de nuptiis cum alio agere; aliud est rapi, hoc est illicite constuprari. Unde Ysidorus Ethimologiarum libro V. c. 24. ait: <4 48> -C. XLVIII.+ Quid sit raptus? Raptus est illicitus coitus, a corrumpendo dictus; unde qui rapto potitur stupro fruitur. -Gratian.+ Hec autem non ab alio rapta, sed alii desponsata monstratur. Raptam uero talem dici prohibet Gelasius Papa, ita dicens: <4 49> -C. XLIX.+ Ibi raptus admittitur, ubi puella abducitur, de cuius ante nuptiis nichil actum probatur. Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum fuerit, uideatur abducta. -V. Pars.+ -Gratian.+ Quod autem in fine capituli subiungitur: "etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit," ideo additum est, quia raptarum aliae se rapiendas exponunt, aliae uiolenter abducuntur. Quolibet ergo modo rapiantur, prioribus reddendae sunt. Hec autem, ut supra dictum est, non inter raptas, sed inter alias desponsatas connumeratur, et ideo non est huic auferenda, et priori reddenda. -@. 1.+ Secuntur aliae auctoritates, quibus ista prohibetur nubere secundo, et iubetur redire ad priora uota. Ait enim Siricius Papa Himerio, Episcopo Terraconensi: -[epist. I. c. 4.]+ <4 50> -C. L.+ Puellam alteri desponsatam alter accipere non ualeat. De coniugali uiolatione requisisti, si puellam alteri desponsatam alter in matrimonium possit accipere. Tale igitur conubium anathematizamus, et modis omnibus ne fiat prohibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos inponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione uioletur. -Gratian.+ Sed auctoritate hac Siricii illa prohibetur ad secunda uota transire, que in propria domo est ducta, et cum sponso suo est uelata et benedicta. Talium discessione uiolatur benedictio, quam nupturae sacerdos inponit. Verum hanc necdum sponsus in suam duxerat, nec cum ea benedictionem acceperat. Nec ergo hac auctoritate huius copula prohibetur. -1078+ -@. 1.+ Item illud Eusebii Papae: "Desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere," similiter de huiusmodi desponsata intelligitur, que uidelicet cum sponso est uelata et benedicta. -@. 2.+ Item obicitur illud Gregorii: "Que propter frigiditatem a uiro suo separata est, et alii nupta, si uir eius aliam cognouerit, illa est detrahenda secundo, et reddenda primo." Sed eodem modo soluitur, quia ista uidelicet cum illo benedictionem acceperat.

-[PALEA.+ <4 51> -C. LI.+ Si quis alicui mulieri consensus fidem fecerit, non licet illi aliam ducere. Augustinus de fide pactionis, et consensus. Duobus modis dicitur fides, pactionis et consensus. Si aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere. Si aliam duxerit, penitenciam debet agere de fide mentita: maneat tamen cum illa, quam duxit. Non enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit fidem consensus, non licet aliam ducere. Si autem duxerit, dimittet eam, et adherebit priori. "Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit fidem alicui, quod eam ducet, si permiserit ei rem secum habere, uel etiam pro consensu. Fides autem consensus est, quando, etiamsi non stringit manum, corde tamen et ore consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo se suscipiunt." -]+

<1 C> <2 28> -CAUSA XXVIII.+ -GRATIANUS.+ Quidam infidelis in coniugio positus ad fidem conuersus est, uxor uero odio Christianae fidei ab eo discessit. Ille quamdam fidelem in uxorem accepit, qua mortua clericus efficitur. Tandem uitae et scientiae merito in episcopum eligitur. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, an coniugium sit inter infideles? -(Qu. II.)+ Secundo, an liceat huic aliam ducere priore uiuente? -(Qu. III.)+ Tercio, an sit reputandus bigamus qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod inter infideles coniugium non sit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Paulus: "Omne, quod non est ex fide, peccatum est." Coniunctio autem infidelium non est ex fide, et ideo peccatum est. Non est ergo coniugium, quia nullum coniugium peccatum est. Item Augustinus: "Non est uera pudicitia hominis infidelis cum coniuge sua." Ubi autem uera pudicitia esse non potest, ibi nec uerum coniugium est. Item Ambrosius: "Iussit Hesdras dimitti uxores alienigenas, per quas ibant ad Deos alienos. Non est enim putandum matrimonium, quod extra Dei decretum est factum. Sed cum cognoscitur, est emendandum." Item Augustinus: "Non est ratum -1079+ coniugium, quod sine Deo est. His omnibus auctoritatibus probatur, coniugium non esse inter infideles." -@. 1.+ Econtra inueniuntur aliae auctoritates, quibus probatur coniugium esse inter infideles. Quarum prima est illud euangelii, quod Christus ait: "Erunt quinque in una domo, duo in tres, et tres in duos diuidentur," Deinde, cum personas illas enumeraret, uxorem in uirum esse diuidendam dixit et e conuerso. Item: "Qui non odit patrem, aut matrem, aut sororem aut uxorem, propter me, non est me dignus;" uxorem infidelem, non fidelem dicit odio habendam. Item: "Omnis, qui reliquerit domum, aut patrem, aut matrem, aut sororem, uel uxorem, centuplum accipiet etc." Uxorem in hoc loco infidelem significat, que propter Christum dimittitur, dum potius ipsa, quam Christi fides deseritur. Item Apostolus: "Si quis frater uxorem habet infidelem, et hec consentit habitare cum illo, non dimittat illam, et si qua mulier habet uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. Sanctificatus est enim uir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per uirum fidelem." Item ad Titum: "Hortare adolescentulas, ut diligant uiros suos." Hoc tam de fidelibus quam de infidelibus intelligendum est. Infidelibus namque uiris fideles mulieres propensius propter Deum debent obsequi, ut sic uiros suos Christo lucrari ualeant. Sicut in passione B. Clementis de Theodora et Sisinnio legitur mirabiliter contigisse. <4 1> -C. I.+ Bigami probantur qui ante baptismum habuerunt unam, et post baptismum alteram. Item Innocentius Papa Rufo et Eusebio, Episcopis Macedonibus. -[epist. XXII. c. 2.]+ Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti sunt, que ante baptismum fuerit uxor? eruntque appellandi naturales, quia non est matrimonium legitimum (ut uobis uidetur) nisi illud, quod post baptismum assumitur? Ipse Dominus, cum interrogaretur a Iudeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Ac ne de his putetur esse locutus qui post baptismum uxores sortiuntur, hoc et a Iudeis interrogatum, et Iudeis esse responsum meminerint. Quero, et sollicitus quero, si una et eadem sit uxor eius, qui ante catecuminus postea fidelis fit, filiosque ex ea, cum esset catecuminus, susceperit, et postea alios filios, cum fidelis, utrum sint fratres appellandi, an non habeant postea defuncto patre cum ceteris hereditatis herciscundae consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritualis dicitur abstulisse? Quod cum ita iudicare atque sentire absurdum est, que ratio est hoc malum defendi, et uacua magis oppinione iactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari quod lex precipit, et Deus coniunxit? -1080+ <4 2> -C. II.+ In fidelis potestate sit post baptismum uxorem recipere, quam ante dimiserat. Item ex Decreto Euticiani Papae. -II. Pars.+ Si quis gentilis gentilem uxorem dimiserit ante baptismum, post baptismum in potestate eius erit eam habere, uel non habere. <4 3> -C. III.+ Fidelis infidelem discedentem sequi non cogitur. Idem. Simili modo, si unus ex coniugatis baptizatus est, et alter gentilis, et sequi non uult, sicut dicit Apostolus, infidelis si discedit, discedat. <4 4> -C. IV.+ Sine culpa relinquitur uxor, que cum fideli habitare noluerit. Item Augustinus de fide et operibus. -[c. 16.]+ Uxor legitima societate coniuncta sine ulla culpa relinquitur, si cum uiro Christiano permanere noluerit. Non adtenditur, eo modo eam rectissime dimitti, si uiro suo dicat: Non ero uxor tua, nisi michi uel de latrocinio diuitias congreges, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam Christianus exerceas, aut si quid aliud uel facinorosum aut flagitiosum in uiro nouerat, quo delectata uel libidinem explebat, uel facilem uictum habebat uel etiam incedebat ornatior. Tunc enim ille, cui uxor hec dixit, si ueraciter egerit penitenciam ab operibus mortuis, quando ad baptismum accessit, habetque in fundamento fidem, que per dilectionem operatur, proculdubio plus tenebitur amore diuinae gratiae, quam carnis luxuria, et membrum, quod eum scandalizat, fortiter amputabit. <4 5> -C. V.+ Licite dimittitur uxor, que uirum suum cogere querit ad malum. Idem in sermone Domini in monte, libro I. -[c. 27. et 28.]+ Idolatria, quam secuntur infideles, et quelibet noxia superstitio fornicatio est. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti. Sed quia permisit, et non iussit, dedit Apostolo locum monendi, ut qui uoluerit non dimittat uxorem infidelem, quo sic fortassis possit fidelis fieri. Item: -[c. 28.]+ -@. 1.+ Si infidelitas fornicatio est, et idolatria infidelitas, et auaritia idolatria, non est dubitandum, et auaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si auaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias non tantum que in stupris cum alienis uiris aut feminis conmittuntur, sed omnino quaslibet, que animam corpore male utentem a lege Dei aberrare faciunt, et perniciose turpiterque corrumpi, -1081+ possit sine crimine et uir uxorem suam dimittere, et uxor uirum; quia exceptam facit Dominus causam fornicationis, quam fornicationem (sicut supra consideratum est) generalem et uniuersalem intelligere cogimur. Cum autem ait: "Excepta fornicationis causa" non, cuius ipsorum, uiri aut feminae. Non enim fornicantem tantum uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa utique fornicationis dimittit; uelut si aliquem cogat uxor sacrificare idolis. Qui talem dimittit causa fornicationis dimittit, non tantum illius, sed et suae; illius, quia fornicatur: suae, ne fornicetur. <4 6> -C. VI.+ Que simulacrum facit, nec resipiscit, dimittatur a uiro. Idem de adulterinis coniugiis, libro II. Non solum mechatio est illius, que carnem suam coinquiat, sed etiam que simulacrum facit mechatur. Quod si in his factis perseuerat, et penitenciam non agit, recede ab illa, et noli uiuere cum illa. Sin autem, et tu particeps eius peccati eris. <4 7> -C. VII.+ Amore cuiuslibet non est a fide recedendum. Item Ambrosius ad Hylarium. "Si infidelis" (dicit Apostolus) "discedit, discedat; non est seruituti subiectus frater aut soror in huiusmodi," id est: si infidelis noluerit esse cum coniuge fideli, hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subiectum putet seruituti, ut ipsam dimittat fidem, ne coniugem amittat infidelem. Hoc et de filiis atque parentibus, hoc et de fratribus atque sororibus intelligitur, propter Christum dimittendos esse, cum ponitur ista condicio, ut Christum dimittat, si eum secum habere desiderat. Hoc ergo et de domo et de agris, et de ceteris rebus, que iure pecuniario possidentur, intelligendum est. <4 8> -C. VIII.+ Quod infideles sunt coniuges, et quod fideli licet dimittere infidelem. Item Augustinus ad Pollentium. -[lib. I. de adulter. coniugiis, c. 13. et 14.]+ -III. Pars.+ Iam nunc illud uideamus, quod ait Apostolus: -1082+ "Ceteris autem ego dico, non Dominus, ad inparia scilicet, ubi non ambo Christiani fuerant, coniugia locuturus. Quod michi uisum est eum monendo dixisse. Quia enim coniux fidelis relinquere coniugem licite potest infidelem, ideo hoc fieri non Dominus, sed Apostolus prohibet. Quod enim Dominus prohibet fieri omnino non licet. Monet ergo Apostolus, quod possit esse multorum occasio lucrandorum, ut fideles coniuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur. Tibi autem uidetur, infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc uetat Apostolus, cum ego dicam licere, quia hoc non uetat Dominus; non tamen expedire, quia hoc ne fiat monet Apostolus, qui reddit etiam rationem, cur fieri non expediat, quamuis liceat. 'Quid enim scis' (inquit) 'mulier, si uirum saluum facies? aut unde scis uir, si uxorem saluam facies?' cum etiam superius dixisset: 'Sanctificatus est uir infidelis in muliere fideli, et mulier infidelis sanctificata est in fratre' (hoc est in Christiano)." Alioquin filii uestri, inmundi essent: nunc autem sancti sunt." Sic ad lucrandos coniuges et filios Christo etiam exemplis, que iam prouenerant, uidetur hortatus. Cur ergo non expediat etiam infideles coniuges dimitti a fidelibus, causa euidenter expressa est. Non enim propter uinculum cum talibus coniugale seruandum, sed ut querantur in Christo, recedi ab infidelibus coniugibus Apostolus uetat. Multa sunt autem facienda non iubente lege, sed libera karitate, et ea sunt in nostris offitiis gratiora, que, cum liceret nobis etiam non inpendere, tamen causa dilectionis inpendimus. Unde Dominus ipse prior, cum se tributum non debere monstrasset, soluit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad eternam salutem gerens morem consulebat. Iam uero Apostolus, quemadmodum ista conmendet, eius uerba testantur ubi dicit: "Cum sim liber ex omnibus, omnium ne seruum feci, ut plures lucrifacerem," cum paulo superius dixisset: "Numquid non habemus licentiam manducandi et bibendi? numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? An ego solus, et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat uineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non comedit?" Et paulo post: "Si alii," inquit, potestatis uestrae iure participant, nonne magis nos? sed non sumus usi hac potestate, sed omnia tolleramus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. -1083+ <4 9> -C. IX.+ Ab infidelibus coniugibus licet alicui recedere, sed non expedit. Item. -[ibidem, c. 18. et sequentibus.]+ Sic enim neque recedere ab uxoribus infidelibus uel maritis fideles uiri uel feminae non prohibentur a Domino. ut neque iubeantur. Nam si dimittere tales coniuges iuberentur, nullus locus esset consilio monentis Apostoli, ne hoc fieret. Nullo modo enim quod Dominus iubet seruus Domini prohibet. Item: Cum ergo cepisset gentibus euangelium predicari, iunctos gentiles gentilibus conperit coniugibus. Ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iusticia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec uera eius pudicitia cum coniuge quidem dici potest, quia omne, quod non est ex fide, peccatum est, quamuis ueram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, que non habet ueram. Ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti. -@. 1.+ Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere non prohibet, nec iubet Dominus: ideo, ut non discedat, Apostolus dicit, non Dominus, habens utique Spiritum sanctum, in quo dare posset utile et fidele consilium. Unde cum dixisset de muliere, cuius uir mortuus fuerit: "Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum," ne quis hoc consilium tamquam humanum, non diuinum, contempnendum putaret, adiecit: "Puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam." Proinde intelligendum est, etiam ipsa, que a Domino non iubentur, sed a sancto eius famulo utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi. Absit enim, ut quisquam catholicus dixerit, quod suadet Spiritus sanctus non Dominum suadere, cum et ipse Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis. Dicit tamen Apostolus: "De uirginibus autem preceptum Domini non habeo; consilium autem do," non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, cum continuo sequatur, et dicat: "tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem." Secundum Deum ergo dat consilium fidele in eodem spiritu, de quo ait: "Puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam." -@. 2.+ Verumtamen aliud est Domini iubentis inperium aliud serui secundum misericordiam karitatis, que illi a Domino est inspirata atque donata, fidele consilium. Aliud enim ibi facere non licet, hic autem licet, ita sane, ut licitum ipsum partim quidem expediat, partim uero non expediat. Expedit tunc, quando non solum propter iusticiam, que coram Deo est permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc inpedimentum salutis infertur; uelut cum dat consilium non nubendi Apostolus uirginibus (unde preceptum Domini se non habere testatur), licet aliud facere, id est nubere, et minus continentiae bonum -1084+ tenere in nuptiis, ipsumque licitum etiam expedit, quoniam in uetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excepit honestate nubendi, ut neminem inpediat ad salutem, quamuis magis expediret magisque honestum esset, si uirgo consilium, quo preceptum eam non conpellit, arriperet. Tunc autem non expedit id, quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert inpedimentum salutis, sicut est (unde iamdiu loquimur) discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus precepto legis, quia coram illo iniusta non est, sed prohibet Apostolus consilio karitatis, quia infidelibus affert inpedimentum salutis non solum, quia perniciosissime scandalizantur offensi, uerum etiam, quia, cum in alia coniugia ceciderint uiuentibus eis, a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficile resoluuntur. -@. 3.+ Ideo hic, ubi, quod licet, non expedit, non potest dici, si dimiserit infidelem, bene facit, si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: "Qui dat nuptum bene facit, et qui non dat nuptum melius facit;" quoniam illud non solum sed utrumque pariter licet (unde ad nichil horum precepto Domini quisque conpellitur), sed utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius. Unde ad id, quod amplius expedit, consilio Apostoli quicumque potest capere prouocatur. Hic autem, ubi de dimittendo uel non dimittendo infidelis cum fideli coniugio queritur, utrumque quidem pariter licitum est per iusticiam, que coram Domino est, et ideo nichil horum prohibet Dominus; sed utrumque non expedit propter infirmitatem hominum, et ideo id, quod non expedit, Apostolus prohibet, Domino dante sibi liberum prohibendi locum, quia neque id, quod monet Apostolus, prohibet Dominus, neque id, quod prohibet Apostolus, iubet Dominus. Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra iussionem eius aliquid prohiberet. -@. 4.+ Proinde in his duabus causis, una de nubendo uel non nubendo, altera de infideli coniuge dimittenda uel non dimittenda, aliquid simile est in uerbis Apostoli, aliquid dissimile. Simile quidem est illud, quod et ibi dicit: "Preceptum Domini non habeo, consilium autem do," et hic dicit: "Ego dico, non Dominus." Quale est enim: "preceptum Domini non habeo," tale est: "non dicit Dominus," et quale est: "consilium do," tale est: "ego dico." Illud autem dissimile est, quia de nubendo uel non nubendo dici potest, hoc bene fieri potest, illud autem melius, quoniam utrumque expedit unum minus, aliud magis: at uero de coniuge infideli dimittendo uel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet, qui dimittit bene facit, et qui non dimittit melius facit: sed dici oportet, non dimittat, quia scilicet non expedit. Sic ergo possumus dicere, melius esse infidelem coniugem non dimittere, quamuis liceat et dimittere, quemadmodum recte dicimus melius esse quod licet et expedit, quam id, quod licet et non expedit. -@. 5.+ His de causis factum -1085+ est, ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi uentum est ad questionem de coniugibus dimittendis uel non dimittendis, adhibuerim ab Apostolo, non preceptum Domini, ubi ait: "Ceteris autem ego dico, non Dominus," monens eos, qui habent coniuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent. Quod utique ideo monendum, non iubendum fuit, quia non tanto pondere prohibentur homines facere licita, quamuis non expediant, quanto pondere prohibenda sunt illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa, que iubenda sunt, monere dignatur, hoc facit parcendo infirmitati, non preiudicando iussioni. Unde sic dixit: "Non ut confundam uos, hec scribo, sed ut filios karissimos moneo;" quid habet questionis, ubi ait: "Ego dico, non Dominus;" item, ubi ait: "Ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nichil proderit?" Numquid etiam hic dixit: Ecce ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, que iubet Dominus, non est indignum uel contrarium, si eadem monet Apostolus. Monemus enim quos karos habemus, ut faciant Domini precepta uel iussa. Cum uero dicit: "Ego dico, non Dominus," satis ostendit, Dominum non prohibere quod ipse prohibebat. Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum ea, que supra diximus multumque uersauimus, licitum erat per iusticiam; sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam beniuolentiam. -@. 6.+ Tu autem, cui placet ita non licere quod non uetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod uetat Dominus, cum exponere uoluisses, quid sibi uelit quod ait: "Ego dico, non Dominus," cum alloqueretur fideles, quibus essent coniuges infideles, dixisti, quia Dominus iussit, ne coniugia sibimet diuersae religionis copularentur, et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis: "Non accipies uxorem filio tuo de filiabus alienigenarum, ne traducat eum post Deos suos, ut pereat anima eius." Addidisti etiam uerba Apostoli, ubi ait: "Mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quod si mortuus fuerit uir eius, liberata est; cui uult nubat: tantum in Domino." Quod ita exposuisti, ut adiungeres: id est Christiano. Deinde secutus es, et addidisti: Hoc est ergo Domini preceptum tam in ueteri testamento quam in nouo, et hoc iubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non nisi eiusdem religionis et fidei maneant copulata coniugia: quare contra Domini iussum, contra doctrinam sanctam, contra preceptum ueteris et noui testamenti iubet Apostolus, ut diuersae fidei maneant coniugia copulata? -1086+ Quia Paulus, inquit, predicator gentium et apostolus, iam in coniugio positos non solum monet, sed etiam iubet, ut si alter ex coniugibus credidisset, alterum non credentem, secum habitare tamen consentientem, non dimitteret. His uerbis tuis aliud hoc esse, aliud illud, satis euidenter ostendis. Illud enim de his coniugiis agitur, que non sunt primitus copulata ne nubat femina nisi suae religionis uiro, uel ne uir talem ducat uxorem; id enim (ut dicis) iubet Dominus, docet Apostolus, utrumque precipit testamentum. Hoc autem diuersum esse quis abnuat, ibi agitur non de coniungendis, sed de coniunctis? Ambo quippe unius eiusdemque infidelitatis fuerunt, quando coniuncti sunt; sed euangelium cum uenisset, alter sine altera, uel altera sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc (quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet), cur fidelem cum infideli coniuge permanere non licet nonne etiam Dominus, sicut Apostolus iubet? Nisi forte loco isto uacat illud quod tam fideliter Apostolus ait: "An uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus?" Et utique Dominus est Christus. -@. 7.+ Intelligisne quid dicam? An in hoc explanando aliquanto diligentius inmorabor? Attende, ut rem ipsam explanandam tamquam in conspectu declarandam planiore sermone ponamus. Ecce, coniuges duo unius infidelitatis ita fuerunt, quando iuncti sunt. Nulla de his questio est, que pertineat ad illam Domini iussionem, doctrinamque apostolicam, et preceptum testamenti ueteris et noui, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare coniugium. Iam sunt coniuges, et ambo adhuc sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt ante, quam coniungerentur, qualesque coniuncti sunt. Venitque euangelii predicator, credidit eorum aut unus, aut una; sed ita, ut infidelis cum fideli habitare consentiat. Iubet fideli Dominus, ut infidelem dimittat, an non iubet? Si dixeris, iubet, reclamat Apostolus: "Ego dico, non Dominus." Si dixeris, non iubet, causam requiro. Neque illam michi responsurus es, quam tuis litteris indidisti, quia Dominus uidelicet prohibet fideles infidelibus iungi. Hic enim nullo modo est ista causa; de iam iunctis loquimur, non de coniungendis. Si ergo tuam causam non inuenisti, cur non uetet Dominus quod prohibet Apostolus: (cernis iam, ut estimo non esse ipsam, quam esse putaueras). -IV. Pars.+ -Gratian.+ Contra inuenitur in Concilio Tolletano IV.: -[c. 62.]+ -1087+ <4 10> -C. X.+ Nisi ad fidem Iudeus accesserit, separetur ab uxore fideli. Iudei, qui Christianas mulieres in coniugio habent, admoneantur ab episcopo ciuitatis illius, ut, si cum eis permanere cupiunt, Christiani efficiantur. Quod si admoniti noluerint, separentur, quia non potest infidelis in eius permanere coniunctione, que iam in Christianam translata est fidem. Filii autem, qui ex talibus nati sunt, fidem atque condicionem matris sequantur. Similiter illi, qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus uiris, Christianam sequantur religionem, non Iudaicam supersticionem. -+ -Gratian.+ Verum hoc ideo statutum est, ne, dum fidelis salutem querit infidelis, pocius ipse cum eo infidelitatis perditionem inueniat. Unde in eodem Concilio -[c. 59.]+ tam de filiis Iudeorum quam de ceteris ad fidem uenientibus statutum est, ut infidelium consortia euitent: <4 11> -C. XI.+ A parentum separentur consortio fideles, ne eorum inuoluantur erroribus. Iudeorum filios uel filias, ne parentum ultra inuoluantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus, deputatos aut monasteriis, aut Christianis mulieribus ac uiris, Deum timentibus, ut sub eorum conuersatione cultum fidei discant, atque melius instituti tam in moribus quam in fide proficiant. <4 12> -C. XII.+ Iudeis ad fidem uenientibus cum infidelibus nulla sit conmunio. Item. -[in eodem, c. 61.]+ Sepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt; quanto magis eos, qui ad uicia proni sunt? Nulla igitur ultra conmunio sit Hebreis ad fidem Christianam translatis cum his, qui adhuc in ueteri ritu consistunt, ne forte eorum participatione subuertantur. Quicumque ergo amodo ex his, qui baptizati sunt, infidelium consortia non uitauerint, et hi Christianis donentur, et illi publicis cedibus deputentur. -+ <4 13> -C. XIII.+ Cum Iudeis nec manducandum, nec habitandum, nec ab eis medicamentum accipiendum est. Item ex VI. Sinodo. -[c. 11.]+ Nullus eorum, qui in sacro sunt ordine, aut laicus azima eorum manducet, aut cum eis habitet aut aliquem eorum in infirmitatibus suis uocet, aut medicinam ab eis percipiat, aut cum eis in balneo lauet. Si uero quisquam hoc fecerit, si clericus est, deponatur, laicus uero excommunicetur. <4 14> -C. XIV.+ Clerici siue laici Iudeorum conuiuia uitent, nec ad sua consortia eos recipiant. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 40.]+ Omnes deinceps clerici siue laici Iudeorum conuiuia uitent, nec eos quisquam ad conuiuium excipiat, -1088+ quia, cum apud Christianos conmunibus cibis non utantur, indignum atque sacrilegum est eorum cibos a Christianis sumi, cum ea, que Apostolo permittente nos sumimus, ab illis iudicentur inmunda, ac sic inferiores Christiani incipient esse, quam Iudei, si nos que ab illis apponuntur utamur, illi uero a nobis oblata contempnant. -V. Pars.+ -Gratian.+ Ex his itaque euidenter colligitur, coniugium esse inter infideles. Illud uero Apostoli: "Quicquid non est ex fide, peccatum est," non ita intelligendum est, ut quicquid ab infidelibus fit peccatum esse credatur, sed omne, quod contra conscientiam fit, edificat ad gehennam. Unde Ambrosius: "Peccatum est, quod aliter fit quam probatum est." -@. 1.+ Item Augustinus super eundem locum: "Omne, quod aliter fit quam probatur, peccatum est; non tamen omne, quod fit cum fide, bonum est. Ignorantia enim, que est ex culpa, nocet." Hinc etiam Apostolus ait: "Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo, quod probat," id est qui non facit dampnabilem semetipsum aliter faciendo quam probet esse faciendum. Vel omne, quod non est ex fide, dicitur esse peccatum, quia quicquid non fit ea fide, ut ad eternam ualeat salutem, inutile reputatur apud Dominum. Unde Augustinus ait: "Omnis uita infidelium peccatum est, nec ualet bonum esse quod fit absque Deo. Ubi enim agnitio eternae et inconmutabilis ueritatis, falsa uirtus est etiam in optimis moribus." -@. 2.+ Item cum dicitur: "non est uera pudicitia hominis infidelis cum coniuge sua," negatur pudicitia esse uera quantum ad effectum, ad premium uidelicet eternae salutis. Sicut enim apud hereticos sacramenta negantur esse uera, non quantum ad formam, sed quantum ad uirtutem, sic et uirtutes negantur apud infideles esse uerae, non quin uerae sint in eis, iuxta illud Ieronimi: "Virtutibus Romani promeruerunt inperium," sed quia effectu carent eternae salutis. -@. 3.+ Item illud Ambrosii: "Non est inputandum matrimonium, quod extra Dei decretum factum est; sed cum cognoscitur, est emendandum," non ostendit coniugium non esse inter infideles. Nullo enim Domini precepto gentiles prohibentur coniungi gentilibus. Nec ergo eorum coniugium extra i. e. contra Dei decretum fit. Illa itaque auctoritate iubentur separari ab inuicem qui contra Dei uel ecclesiae decretum copulati sunt, utpote infideles cum fidelibus, consanguinei cum consanguineis, uel affines cum affinibus. Hii omnes, si sibi inuicem copulati fuerint, separandi sunt. Hinc etiam idem Ambrosius in libro de Patriarchis: -[lib. I. de Abraham, c. 9.]+ <4 15> -C. XV.+ Fideles infidelibus non sunt coniugio sociandi. Caue, Christiane, gentili aut Iudeo filiam tuam tradere, Caue, inquit, gentilem, aut Iudeam atque alienigenam, hoc est hereticam, et omnem alienam a fide tua uxorem accersas tibi. Prima coniugii fides gratia castitatis est. -@. 1.+ Si Christiana sit, non est satis, nisi ambo initiati sitis sacramento baptismatis. Simul ad orationem nocte uobis surgendum est, et coniunctis precibus obsecrandus Deus. -1089+ <4 16> -C. XVI.+ Cum hereticis catholici non misceant coniugia. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 67.]+ Non oportet cum omnibus hereticis miscere conubia, et uel filios uel filias dare, sed potius accipere, si tamen se profitentur Christianos esse futuros et catholicos. <4 17> -C. XVII.+ Christiana conmunione careat qui Iudaicae prauitati coniugali uinculo se sociat. Item ex Concilio Aruernensi. Si quis Iudaicae prauitati coniugali societate iungitur, siue Christiana Iudeo, siue Iudea Christiano mulier carnali consortio misceatur, quicumque eorum tantum nefas admisisse cognoscitur, a Christiano cetu atque conuiuio, et a conmunione ecclesiae protinus segregetur. -+ -Gratian.+ Item illud Augustini: "Non est ratum coniugium, quod sine Deo est," non negat coniugium esse inter infideles. Coniugium enim aliud est legitimum et non ratum, aliud ratum et non legitimum, aliud legitimum et ratum. Legitimum coniugium est, quod legali institutione uel prouinciae moribus contrahitur. Hoc inter infideles ratum non est, quia non est firmum et inuiolabile coniugium eorum. Dato enim libello repudii licet eis discedere ab inuicem, et aliis copulari lege fori, non lege poli, quam non secuntur. Inter fideles uero ratum coniugium est, quia coniugia, semel inita inter eos, ulterius solui non possunt. Horum quedam sunt legitima, ueluti cum uxor a parentibus traditur, a sponso dotatur, et a sacerdote benedicitur. Hec talia coniugia legitima et rata appellantur. Illorum uero coniugia, qui contemptis omnibus illis solempnitatibus solo affectu aliquam sibi in coniugem copulant, huiuscemodi coniugium non legitimum, sed ratum tantummodo esse creditur. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ Quod uero uxore uiuente alteram ducere non possit, testatur scriptura, dicens: "Alioquin si disceditis ab inuicem, et uolentes cohabitare dimittitis, et aliis uos copulaueritis adulteri eritis, et filii uestri, qui postea nascentur, erunt inmundi, id est spurii." <4 1> -C. I.+ Non potest aliquis post baptismum alteram ducere uiuente ea, que ante baptismum sibi fuerit uirgo copulata. Item ex Concilio Meldensi. -[c. 1.]+ Si quis habuerit uxorem uirginem ante baptismum, uiuente illa post baptismum alteram habere non potest. Crimina enim in baptismo soluuntur, non coniugia. Gregorius autem contra testatur, dicens: -1090+ <4 2> -C. II.+ Licet fideli uxorem aliam ducere, quam Christianae fidei odio infidelis dimittit. "Si infidelis discedit odio Christianae fidei, discedat. Non est enim frater aut soror subiectus seruituti in huiusmodi." Non est enim peccatum dimisso propter Deum, si alii se copulauerit. Contumelia quippe creatoris soluit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur. Infidelis autem discedens et in Deum peccat, et in matrimonium, nec est ei fides seruanda coniugii, qui propterea discessit, ne audiret Christum esse Deum Christianorum coniugiorum. -Gratian.+ Hic distinguendum est, aliud esse dimittere uolentem cohabitare, atque aliud discedentem non sequi. Volentem enim cohabitare licet quidem dimittere, sed non ea uiuente aliam superducere; discedentem uero sequi non oportet, et ea uiuente aliam ducere licet. Verum hoc non nisi de his intelligendum est, qui in infidelitate sibi copulati sunt. Ceterum si ad fidem uterque conuersus est, uel si uterque fidelis matrimonio coniunctus est, et procedente tempore alter eorum a fide discesserit, et odio fidei coniugem dereliquerit, derelictus discedentem non comitabitur; non tamen illa uiuente alteram ducere poterit, quia ratum coniugium fuerat inter eos, quod nullo modo solui potest. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ Utrum uero bigamus sit reputandus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, auctoritate Ieronimi patet. Ait enim super epistolam Pauli ad Timotheum: <4 1> -C. I.+ Non est bigamus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram. Oportet episcopum esse unius uxoris uirum. Verum hoc post baptismum. Ceterum, si ante baptismum habuerit unam, et post baptismum habuerit alteram, non est reputandus bigamus, cui prorsus innouato per baptismum omnia uetera sunt dimissa. Augustinus uero contra testatur, et Innocentius. Ait enim Augustinus super epistolam Pauli ad Titum: <4 2> -C. II.+ Non debet fieri episcopus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram. Acutius uero intelligunt, qui nec eum ordinandum censuerunt, qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram. In baptismate enim crimina abolentur, non federatio coniugii dissoluitur. Sicut illa, que catecumina uitiata est, inter Dei uirgines consecrari non potest, sic et qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, non nisi bigamus reputandus est. Amisit enim quiddam non ad uitae meritum, sed ad signaculi sacramentum. -Gratian.+ Item Innocentius Rufo et Eusebio episcopis -1091+ Macedoniae multis argumentis probat, talem bigamum reputari. Quia ergo iste, cuius causa in presenti agitur, ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, bigamus iudicatur, et, licet uitae merito et industria scientiae polleat, tamen in episcopum ordinari non potest. <1 C> <2 29> -CAUSA XXIX.+ -GRATIANUS.+ Cuidam nobili mulieri nunciatum est, quod a filio cuiusdam nobilis petebatur in coniugem; prebuit illa assensum. Alius uero quidam ignobilis atque seruilis condicionis nomine illius se ipsum obtulit, atque eam in coniugem accepit. Ille, qui sibi prius placuerat, tandem uenit, eamque sibi in coniugem petit. Illa se delusam conqueritur, et ad prioris copulam aspirat. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, an sit coniugium inter eos? -(Qu. II.)+ Secundo, si prius putabat, hunc esse liberum, et postea deprehendit, illum esse seruum, an liceat ei statim ab illo discedere? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Quod autem coniugium sit inter eos, probatur hoc modo. Coniugium siue matrimonium est uiri et mulieris coniunctio, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Item consensus utriusque matrimonium facit. Quia ergo isti coniuncti sunt, ut indiuiduam uitae consuetudinem conseruarent, quia uterque consensit in alterum, coniuges sunt appellandi. -@. 1.+ His ita respondetur: Consensus est duorum uel plurium sensus in idem. Qui autem errat non sentit, non ergo consentit, id est simul cum aliis sentit. Hec autem errauit; non ergo consensit: non itaque coniux est appellanda, quia non fuit ibi consensus utriusque, sine quo nullum matrimonium esse potest. Sicut enim qui ordinatur ab eo, quem putat esse episcopum, et adhuc est laicus, errat, nec uocatur ordinatus, immo adhuc ab episcopo est ordinandus: sic ista errans nulli est copulata coniugio, immo adhuc est copulanda. -@. 2.+ Ad hec, non omnis error consensum euacuat; qui enim accipit in uxorem, quam putat uirginem, uel qui accipit meretricem, quam putat esse castam, uterque errat, quia ille corruptam existimat esse uirginem, et iste meretricem reputat castam. Numquid ergo dicendi sunt non consensisse in eas? aut dabitur utrique facultas dimittendi utramque, et ducendi aliam? Verum est, quod non omnis error consensum excludit; sed error alius est personae, alius fortunae, alius condicionis, alius qualitatis. Error personae est, quando hic putatur esse Virgilius, et ipse est Plato. Error fortunae, quando putatur esse diues qui pauper est, uel e conuerso. Error condicionis, quando putatur esse liber qui seruus est. Error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatis coniugii consensum non excludit. Error uero personae et condicionis coniugii consensum non admittit. Si quis enim pacisceretur, se uenditurum agrum Marcello, et postea ueniret Paulus dicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cum Paulo conuenit iste de precio, aut dicendus est agrum sibi uendidisse? Item si quis promitteret, se uenditurum michi aurum, et pro auro offerret michi auricalcum, et ita me deciperet, numquid dicerer consensisse in auricalcum? Numquam uolui emere auricalcum, nec ergo aliquando in illud consensi, quia consensus non nisi uoluntatis est. Sicut ergo hic error materiae excludit consensum, sic et in coniugio error personae. Non enim consensit in hunc, sed in eum, quem hunc putabat esse. -@. 3.+ Sed obicitur: Iacob non consenserat in Liam, sed in Rachel septem quidem annis pro Rachel seruierat. Cum ergo eo -1092+ ignorante Lia esset sibi subposita, non fuit coniugium inter eos, si error personae consensum excludit, quia, ut dictum est, non in eam consenserat, sed in Rachel. His ita respondetur: Consensus est alius precedens, alius subsequens. Precedit consensus, quando ante carnalem copulam in indiuiduam uitae consuetudinem uterque consentit; subsequitur, quando post concubinalem siue fornicarium coitum consentiunt in idem. Iacob ergo et Liam non fecit coniuges precedens consensus, sed subsequens; nec tamen ex primo concubitu fornicarii iudicantur, cum ille maritali affectu eam cognouerit, et illa uxorio affectu sibi debitum persoluerit, putans lege primogenitarum et paternis inperiis se sibi iure copulatam. -@. 4.+ Quod autem error personae nonnullos excuset, illa auctoritate probatur, qua soror uxoris utroque inscio, sorore uidelicet et marito, in lectulum eius iisse, et a uiro suae sororis cognita perhibetur, que cum sine spe coniugii perpetuo manere censeatur, ille tamen, qui cognouit eam per ignorantiam, excusatur. Aliter etiam hoc probatur. Diabolus nonnumquam se in angelum lucis transformat, nec est periculosus error, si tunc creditur esse bonus, cum se bonum simulat. Si ergo tunc ab aliquo simplici quereret, an suae beatitudinis uellet esse particeps, et ille responderet, se in eius consortium uelle transire, numquid dicendus esset consensisse in consortium diabolicae dampnationis, an non pocius in participationem eternae claritatis? Item, si quis hereticorum, nomine Augustini, uel Ambrosii, uel Ieronimi, alicui catholicorum se ipsum offerret, atque eum ad suae fidei imitationem prouocaret, si ille preberet assensum, in cuius fidei sentenciam diceretur consensisse non in hereticorum sectam, sed in integritatem catholicae fidei, quam ille hereticus se mentiebatur habere. Quia ergo hec persona decepta errore non in hunc, sed in eum, quem iste se mentiebatur esse, consensit, patet, quod eius coniux non fuerit. -@. 5.+ Error fortunae et qualitatis non excludit consensum, ueluti si quis consentiret in prelaturam alicuius ecclesiae, quam putaret esse diuitem, et illa esset minus copiosa, quamuis hic deciperetur errore fortunae, non tamen posset renunciare prelaturae acceptae. Similiter, que nubit pauperi, putans illum esse diuitem, non potest renunciare priori condicioni, quamuis errauerit. Error qualitatis similiter non excludit consensum; utpote si quis emerit agrum uel uineam, quam putaret esse uberrimam, quamuis iste erraret qualitate rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen uenditionem rescindere. Similiter, qui ducit meretricem in uxorem uel corruptam, quam putat esse castam uel uirginem, non potest eam dimittere, et aliam ducere. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Secunda questio de condicione proposita est, an liceat mulieri dimittere eum, quem putabat liberum, si postea inuenerit illum seruum? Quod uero mulieri non liceat a seruo discedere, multis rationibus uidetur posse probari. In Christo enim Iesu nec Iudeus, nec Grecus, nec seruus, neque liber: ergo nec in coniugio Christianorum. Eadem enim lege in fide Christi uterque regitur. Indifferenter enim ab Apostolo dicitur omnibus: "Qui uult nubere nubat in Domino." Et item: "Mulier nubat cui uult; tantum in Domino." Non precipitur, ut ingenua nubat ingenuo, ancilla seruo; sed quelibet nubat earum cui uult, dummodo in Domino. <4 1> -C. I.+ Licet seruis matrimonia contrahere. Item Iulius Papa, c. 4. Omnibus nobis unus pater est in celis, et unusquisque, diues et pauper, liber et seruus, equaliter pro se et pro -1093+ animabus eorum rationem reddituri sunt. Quapropter omnes, cuiuscumque condicionis sint, unam legem quantum ad Dominum habere non dubitamus. Si autem omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti non potest, sic nec seruus semel coniugio copulatus ulterius dimitti poterit. <4 2> -C. II.+ Ancillam in matrimonio susceptam uiro dimittere non licet. Item Zacharias Papa. Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam si consensu amborum coniuncti sunt, excepta causa fornicationis; sed una lex deinceps erit per omnia et uiro et feminae. <4 3> -C. III.+ Inter patronum et libertam constat esse coniugium legitimum. Item Iulius Papa. Si quis ancillam suam libertate donauerit, et in matrimonio sibi sociauerit, dubitabatur apud quosdam, utrum huiusmodi nuptiae legitimae esse uideantur, an non. Nos itaque, uetustam ambiguitatem decidentes talia conubia legitima esse censemus. Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae, nichil inpium et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare predictas nuptias inhibendas existimauerimus? -II. Pars.+ -Gratian.+ His ita respondetur: Non negatur, ingenuam posse nubere seruo, sed dicitur, quod si nescitur esse seruilis condicionis, libere potest dimitti, cum seruitus eius fuerit deprehensa. Illud autem Apostoli et Iulii Papae intelligendum est de his, quorum condicio utrique nota est. Huius autem condicio mulieri incognita erat; non ergo premissis auctoritatibus cogitur manere cum eo, sed liberum illi esse ostenditur uel manere, uel discedere. Unde in Concilio apud Vermeriam, cui interfuit Rex Pipinus, statutum est c. 6.: <4 4> -C. IV.+ De eo, qui ancillam ducit in uxorem, quam putat liberam esse. Si quis ingenuus homo ancillam uxorem alterius acceperit, et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina fuerit postea in seruitute detecta, si eam a seruitute redimere potest, faciat; si non potest, si uoluerit, aliam accipiat. Si autem ancillam eam scierat et collaudauerat, post ut legitimam habeat. Similiter et mulier ingenua de seruo alterius facere debet. -1094+ <4 5> -C. V.+ Non licet mulieri dimittere quem sciens seruum accepit in uirum. Item ex eodem c. 8. Si femina ingenua acceperit seruum, sciens quod seruus esset, habeat eum, quia omnes unum patrem habemus in celis. Una lex erit uiro et feminae. <4 6> -C. VI.+ Seruitutis occasione dimitti non ualet que post controuersiam status se in libertatem asseuerauerit. Item Gregorius. -[lib. VI. epist. 1. ad Fortunatum Episcopum]+ Cuius rei causa cum matre sua huc conpulsa anno preterito presentium uenerit latrix, fraternitas tua cautius nouit, quia scilicet maritus suus clericus uester quod de seruili fuerat condicione pulsata, a suo noscitur remouisse consortio, uosque hic positos asserunt promisisse, ut, si probare se liberam adiuuante Domino ualuisset, suo eam uos coniugio reformaretis. Fraternitas igitur uestra cognoscat, quod reuelante Deo libertatis auctore, approbata sit libera, nullaque in ea macula est seruilis inuenta. His ergo cognitis, sine mora aliqua suo eam uolumus marito restitui, nec ulterius idem uir eius argumenta sibi occasionis exquirat, quibus eam possit abicere. Nam si a uobis (quod non credimus) minime fuerit adinpletum, eamque recipere forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta uindicta corrigere. -Gratian.+ Cum dicitur: "sciens illum seruum," datur intelligi, quod si nescierit, illum seruum esse, non cogitur cum eo manere. Quia hec ergo et personae et condicionis dolum passa est, non cogitur adherere ei, cuius fraude decepta est; si uero liberum acceperit, et ille, ut causam prestet dissidii, se alicuius seruum fecerit, nec uxorem dimittere, nec illa ob uinculum coniugii in seruitutem redigi poterit. Unde in Triburiensi Concilio: <4 7> -C. VII.+ Occasione condicionis dolose mutatae uir non discedat ab ea, quam tempore libertatis accepit. Perlatum est ad sanctam sinodum, quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione diuortii cuiusdam seruum se fecerit, utrum necessario mulierem tenere debeat, et si tenuerit, utrum illa quoque secundum secularem legem seruituti subici debeat, quesitum est. Iudicatum est, uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem mulierem in seruitutem redigi, dum ille non ex consensu -1095+ coniugis se seruum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat. -Gratian.+ Queritur etiam, si seruus unius alterius ancillam acceperit, an sit coniugium inter eos? De his ita statutum est in Concilio Cabillonensi: -[II. cap. 30.]+ <4 8> -C. VIII.+ Legitima seruorum coniugia sua auctoritate domini non dirimant. Dictum est nobis, quod quidam legitima seruorum matrimonia potestatiua quadam presumptione dirimant, non adtendentes illud euangelii "Quod Deus coniunxit homo non separet." Unde nobis uisum est, ut coniugia seruorum non dirimantur, et si diuersos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes dominis seruiant suis. Et hoc in illis obseruandum est, ubi legalis coniunctio fuit, et per uoluntatem dominorum. <1 C> <2 30> -CAUSA XXX.+ -GRATIANUS.+ Populorum frequentia quidam inpeditus filium suum de baptismate suscepit, dum crederet se alienum suscipere; uxor eius, dum callide uellet suscipere proprium, suscepit alienum, quem uir adoptauit sibi in filium, et ex uxore sibi filia nascitur, quam filio suo adoptiuo, spirituali uxoris, dum uterque esset in cunabulis, tradidit. Post triennium uxor moritur, et conpater eius relictam conpatris uxoris suae uir clam sibi desponsauit; aliquantulum temporis effluxit, et alius publice duxit eam in uxorem. -(Qu. I.)+ Queritur, an uxori suae debitum reddere ualeat qui proprium filium de sacro baptismate suscepit? -(Qu. II.)+ Secundo, an sponsalia contrahantur inter infantes? -(Qu. III.)+ Tertio, an spirituales uel adoptiui filii naturalibus copulari ualeant? -(Qu. IV.)+ Quarto, an uxorem conpatris uxoris suae alicui ducere liceat? -(Qu. V.)+ Quinto, an clandestina desponsatio manifestae preiudicet? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem proprium filium in spiritualem sibi transferens suae uxori debitum reddere non ualeat, ratione et -1096+ auctoritate probatur. Nulla enim auctoritate permittitur, ut quis conmatri suae carnaliter copuletur. Hic autem uxorem suam sibi conmatrem effecit: non erga illi ulterius carnaliter copulari poterit. Hinc Deusdedit Sanctae Romanae Ecclesiae Episcopus, scribit Gordiano, Hispaniensis ecclesiae Episcopo, et fratri karissimo: <4 1> -C. I.+ Separentur uiri ab uxoribus, que aliquo casu natos suos coram episcopis tenent. Peruenit ad nos diaconus, sanctitatis uestrae epistolam deferens, quod quidam uiri et mulieres, preterito sabbato pascali die, pro magno populorum incursu nescientes proprios filios suscepissent ex lauacro sancto. Cupis ergo scire, utrum pro tali ratione accidenti debeant uiri ac mulieres ad proprium usum redire, an non. Nos uero hac re mesti inquisiuimus priorum dicta. Inuenimus in archiuis apostolicae sedis, iam talia contigisse in ecclesiis Isauriae et Ephesiorum, simulque Iherosolimorum, aliarumque ecclesiarum. Episcopis etiam earum ciuitatum ab hac apostolica sede uolentibus scire, utrum uiri ac mulieres redirent ad proprium torum, beatae memoriae sancti Patres Iulius, Innocentius, et Celestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotum consensu in Apostolorum principis ecclesia prohibentes talia prescripserunt, et confirmauerunt, ut nullo modo se in coniugio reciperent mulieres ac uiri, quicumque aliqua ratione susceperunt natos, sed separarent se, ne suadente diabolo tale uicium inolescat. Scitis, quia quomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septem dona baptismi a primo ergo pabulo sacrati salis et ingressu ecclesiae usque ad confirmationem per crisma. Hoc est a primo usque ad septimum nullus Christianus suam conmatrem in coniugium suscipere debet. Et qui presumpserit tamdiu anathematis uinculo religetur, donec penitenciam digne egerit. <4 2> -C. II.+ Ab uxore separetur qui filiastrum suum coram episcopo tenuit. Item ex Concilio apud Vermeriam c. 4. Si quis filiastrum uel filiastram suam ante episcopum tenuerit ad confirmationem, separetur ab uxore sua, et aliam numquam accipiat. Similiter et mulier. -1097+ -II. Pars.+ -Gratian.+ Econtra uero scribit Nykolaus Salonitano Episcopo, dicens: <4 3> -C. III.+ Non separetur a uiro que filiastrum suum de sacro fonte leuauit. Nosse desideras, utrum mulier, que uiri filium ex alia femina genitum de sacro fonte leuauerit, postmodum possit cum eodem uiro copulari. Quos ideo coniungi posse decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum consensu, nullius religionis obtentu debet coniux dimittere coniugem. Pertinet ad ingens uxoris exitium, que habens odio uirum, uel infirmitatem eius non considerans, quasi causa pietatis operatur inpietatem, maxime cum Apostolus precipiat: "Nolite," inquiens, "fraudare inuicem, nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas propter incontinentiam uestram." Ergo si non ex consensu utriusque coniugis factum esse probatur, non fraudentur inuicem, sed reuertantur in id ipsum, presertim cum dicat Apostolus: "Uxor sui corporis potestatem non habet, sed uir; sicut uir potestatem sui corporis non habet, sed mulier." <4 4> -C. IV.+ Non separetur a uiro, sed penitenciam agat que filium suum coram episcopo fraudulenter tenuit. Item ex Concilio Cabillonensi: -[II.,]+ c. 4. Dictum est nobis, quasdam feminas desidiose, quasdam uero fraudulenter, ut a uiris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus, ut, si qua mulier filium suum desidia aut fraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam suam aut propter fraudem, quamdiu uiuat penitenciam agat; a uiro tamen suo non separetur. <4 5> -C. V.+ Separentur et graui pena plectantur qui filiolam suam uel spiritualem matrem ducunt in uxorem. Item ex Concilio Magontiensi c. 10., in claustro sancti Albani habito. De eo, quod interrogastis, si aliquis filiolam suam duxit uxorem, et de eo, qui concubuit cum conmatre spirituali, et de eo, qui filium suum baptizauit et cuius uxor eum de fonte suscepit, hac causa, ut discidium fieret coniugii, si postea in tali copulatione possint permanere: de talibus sic respondendum est. Si filiolam aut conmatrem suam aliquis in coniugio duxerit, separandos esse iudicamus, et graui penitencia plectendos -1098+ Si autem coniuges legitimi, unus aut ambo, ex industria fecerint, ut filium suum de fonte susciperent, si innupti manere uoluerint, bonum est; sin autem, grauis penitencia insidiatori iniungatur, et simul maneant, et, si preuaricator coniugii superuixerit, acerrima penitencia multetur et sine spe coniugii maneat. <4 6> -C. VI.+ Non separentur ab uxoribus qui filiastros suos coram episcopo tenent. Item Nykolaus Papa Rodulfo, Bituricensi Episcopo. De his, qui filiastros suos ad confirmationem coram episcopis tenent, id est qui filios uxoris suae de uiro priori, dum crismantur ab episcopis, super se sustinent, si inscientia, sicut asseris, fiat, licet sit peccatum, tamen non usque ad separationem coniugii puniendus est; lugeant tamen, et digna penitencia hoc diluentes Domino dicant: "Delicta ignorantiae nostrae ne memineris." <4 7> -C. VII.+ Non separetur ab uxore qui causa necessitatis filium suum baptizauit. Item Iohannes Papa Anselmo, Lemosinae ecclesiae Episcopo. Ad limina beati Petri apostolorum principis hic presens homo, nomine Stephanus, orationis causa ueniens, nostro presulatui suggerendo innotuit, quod filium suum in extremo uitae positum, necdum baptismatis unda lotum, absentia scilicet sacerdotum, nimia cogente baptizauit eumque ipse propriis manibus retinendo suscepit, atque pro huius rei negocio noticiae tuae patefacto reuerentia tua, quasi rectitudinis zelo flagrans, prefatum hominem a sua coniuge iudicauit esse separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente scriptura, a Domino iunctam esse uiro uxorem, et: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Unde et Dominus in euangelio non dimittere posse uxorem suam, nisi causa fornicationis, apertissime iubet. Et nos, tantae auctoritatis precipua freti iussione, dicimus dimittendum esse, et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit. Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus iuxta canonicam auctoritatem, si necesse fuerit facere, libere conceditur. Unde si supradictus genitor filium suum corpore morientem aspiciens, ne animam perpetua morte pereuntem dimitteret, sacri unda baptismatis lauit, ut eum de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et in regnum Christi iam regnaturum sine dubitatione transmitteret, bene fecisse laudatur; et idcirco suae -1099+ uxori sibi iam olim legitime sociatae inpune, quamdiu uixerit, iudicamus manere coniunctum, nec ob hoc contra prefatas auctoritates diuinas aliquatinus separari debere. -III. Pars.+ -Gratian.+ Filia dicitur spiritualis non solum eius, qui accipit, sed etiam eius, qui trinae mersionis uocabulo eam sacro baptismate tingit. Dicitur etiam spiritualis filia sacerdotis, que ei peccata sua confitetur. Harum omnium flagitiosa conmixtio est, et eadem pena plectenda est. Unde Simacus ait: <4 8> -C. VIII.+ Par penitencia ei indicitur, qui spiritualem filiam, et penitencialem suam uiolare monstratur. Omnes, quos in penitencia suscipimus, ita nostri spirituales sunt filii, ut et ipsi, quos uel nobis suscipientibus, uel sub trinae mersionis uocabulo mergentibus, unda sacri baptismatis regenerauit. Siluester quoque docens ammonet unumquemque sacerdotem, ut nullus causa fornicationis ad suam penitencialem accedat, quia scriptum est: "Omnes, quos in penitencia accipimus, ita nostri filii sunt, ut baptismate suscepti." Quapropter si quis hoc scelus perpetrauerit, non solum dignitatis honorem amittat, uerum etiam usque ad exitum iugi penitenciae se subdat. <4 9> -C. IX.+ De eodem. Item Celestinus. Si quis sacerdos cum filia spirituali fornicatus fuerit, sciat, se graue adulterium conmisisse. Idcirco femina si laica est, omnia derelinquat et res suas pauperibus tradat, et conuersa in monasterio Deo usque ad mortem seruiat. Sacerdos autem, qui malum exemplum dedit hominibus, ab omni offitio deponatur, et peregrinando quindecim annis peniteat, postea uero ad monasterium uadat, ibique cunctis diebus uitae suae Deo seruiat. <4 10> -C. X.+ De eodem. Idem. Non debet episcopus aut presbiter conmisceri cum mulieribus, que ei sua fuerint confessae peccata. Si forte (quod absit) hoc contigerit, sic peniteat, quomodo de filia spirituali, episcopus quindecim annis, presbiter duodecim, et deponatur; si tamen in conscientia populi deuenerit. -Gratian.+ His itaque auctoritatibus apparet, quod siue proprium, siue tantummodo uiri filium mulier de sacro fonte susceperit, non ideo a uiro suo est separanda. Quod et de uiro similiter oportet intellegi. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ Sponsalia ante septennium contrahi non possunt. Solo enim  -1100+ consensu contrahuntur, qui interuenire non potest, nisi ab alterutra parte id intelligatur, quod inter eos agitur. Probantur ergo sponsalia non posse contrahi inter pueros, quorum etatis infirmitas consensum non admittit. Testatur hoc idem Nykolaus Papa dicens: <4 1> -C. UN.+ Ante tempus consentiendi coniugium contrahi non potest. Ubi non est consensus utriusque, non est coniugium. Ergo qui pueris dant puellas in cunabulis, et e conuerso, nichil faciunt, nisi uterque puerorum post, quam uenerit ad tempus discretionis, consentiat, etiamsi pater et mater hoc fecerint et uoluerint. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem spirituales uel adoptiui filii naturalibus copulari non possint, Nykolaus Papa respondens ad consulta Bulgarorum -[cap. 2.]+ testatur, ita dicens: <4 1> -C. I.+ Qui de sacro fonte suscipitur filius eius est, a quo suscipitur. Ita diligere debet homo eum, qui se suscepit de sacro fonte, sicut patrem. Item: -@. 1.+ Est inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta conmunio, que dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri quodlibet legale coniugium, quod quidem nec inter eos, qui natura, et eos, qui adoptione filii sunt, uenerandae leges matrimonia contrahi permittunt. Item: -@. 2.+ Si inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio iungit, quanto potius a carnali oportet inter se contubernio cessare quos per celeste sacramentum regeneratio Spiritus sancti uincit? Longe ergo inquit congruentius filius patris mei uel frater meus appellatur is, quem diuina gratia potius, quam humana uoluntas, ut filius eius uel frater meus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis conmixtione secernimus. <4 2> -C. II.+ Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest. Item Zacharias Episcopus, seruus seruorum Dei, reuerentissimo Theodoro Episcopo ecclesiae Ticinensis. Pitacium quod nobis tua ueneranda fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari uoluisti, si liceat filio, -1101+ cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit, susceptam, id est spiritualem eius patris filiam (quod dici crudele est), in matrimonio suscipere, quod apud te enormiter asseruisti contigisse. -@. 1.+ Sed bene tua sancta fraternitas conpertum habet, quod Dominus precepit Moysi, dicens: "Turpitudinem patris tui, uel matris, uel sororis non reuelabis; turpitudo enim tua est." Cum ergo a propria consanguinitate iubemur abstinere, multo magis a spirituali patris nostri filia omni excusatione aut argumento seposito sub nimia districtione nos cauere conuenit, ne in iram diuinae examinationis incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit frena luxuriae. Unde etiam omnes cauendi sunt a tali sceleris conmixtione, ne in perpetuum pereant; sed hunc, qui huius perniciosae temeritatis, animae suae salutem despiciens, inpio se miscuit matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat separare, et penitenciae dignae submittere, quatinus ab eterna erutam dampnatione animam eius lucreris. <4 3> -C. III.+ Filio suo, quam de sacro fonte susceperit nullus tradere audeat. Item Zacharias et Deusdedit. Non oportet filiam, quam de sacro fonte susceperit, aliquando filio suo in matrimonium tradere, quia in diuina sentencia germani esse inueniuntur. Si quis tali facinore conmixtus minime restrinxerit frena luxuriae, ab ecclesia catholica abhominabitur. Sed si conuersus fuerit, post separationem septem annis penitenciam gerat. Consciis simul cum auctore sit ista condicio, id est simul cum cooperatoribus et consentientibus peniteat. -II. Pars.+ -Gratian.+ Filii uero, siue ante conpaternitatem siue post nati fuerint, licite coniungi possunt. Unde Urbanus II. scribit Vitali Presbitero Brisciensi, dicens: <4 4> -[C. IV.]+ "Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc uidetur nobis ex sentencia respondendum, ut et baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizauerit, et quod spiritualium parentum filii uel filiae, ante uel post conpaternitatem genitae, possunt legitime coniungi, preter illam personam, qua conpatres sunt effecti." -1102+ Pascalis uero secundus, post compaternitatem genitos copulari prohibet, scribens Regino Episcopo: <4 5> -C. V.+ Qui ex conpatre uel conmatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, coniungi non possunt. Post susceptum uero de fonte filium uel filiam spiritualem, qui ex conpatre uel conmatre nati fuerint, matrimonio coniungi non possunt, quia leges seculi non emancipatos adoptiuis prohibent copulari.

-[PALEA.+ <4 6> -C. VI.+ Idem ex libro XXIII. Digestorum, titulo de ritu nuptiarum, perpenditur, in quo ita legitur: Per adoptionem quesita fraternitas eousque inpedit nuptias, donec manet adoptio, ideoque eam, quam pater meus adoptauit et emancipauit, potero uxorem ducere. Eque et si me emancipato illam in potestate retinuerit, poterimus iungi matrimonio. Itaque uolenti generum adoptare, suadetur, ut filiam emancipet. Similiter suadetur ei, qui uelit nurum adoptare, ut emancipet filium. -]+

-III. Pars.+ -Gratian.+ Si quis uero aliquo fortuito casu filiam suae conmatris uxorem acceperit, non cogitur eam dimittere. Unde in Triburiensi Concilio legitur: -[c. 48.]+ <4 7> -C. VII.+ Non cogitur quis dimittere filiam suae conmatris, quam duxit in coniugium. Illud etiam nec canonica institutione diffinimus, nec interdictione aliqua refutamus, sed propter eos, qui diuerse de eo sentiunt, hoc loco aliquid conmemoramus. Si quis suae spiritualis conmatris filiam fortuitu et ita contingente rerum casu in coniugium duxerit, consilio maturiori seruato habeat, atque honeste legitimo coniugio operam det. <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Relictam uero conpatris uxoris suae nullus in coniugem ducere potest. Unde Nykolaus Papa scribit Constantiensi Episcopo Salomoni: <4 1> -C. I.+ Duas conmatres alicui habere non licet. Sciscitatur a nobis sanctitas uestra, si aliquis homo -1103+ duas conmatres habere ualeat unam post alteram. In quo meminisse debet scriptum esse: "Erunt duo in carne una." Itaque cum constet, quia uir et mulier una caro per conubium efficiuntur, restat nimirum uirum conpatrem constitui illi mulieri, cuius matrimonio assumpta uxor conmater esse uidebatur, et idcirco liquet, uirum illi feminae non posse iungi in copula, que conmater eius erat, cum qua idem fuerat una caro effectus. <4 2> -C. II.+ Octo annis peniteat qui duabus conmatribus conmiscetur. Item ex Concilio Calcedonensi. Si pater et filius, aut duo fratres cum una muliere, aut si cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum duabus conmatribus aliquis concubuerit, secundum antiquam et humaniorem diffinitionem octo annis peniteat. <4 3> -C. III.+ Nullus duabus conmatribus misceatur. Item Innocentius Exsuperio Tolosano Episcopo. Si quis unus ex coniugio filium aut filiam alterius de sacro fonte susceperit, aut ad crisma tenuerit, uel Christianitatis misterium dederit, ambo, et uxor et uir, conpatres existunt parentibus infantis, quia uir et mulier caro una effecti sunt. -II. Pars.+ -Gratian.+ Econtrario inuenitur in Concilio Triburiensi, c. 47.: <4 4> -C. IV.+ Uxorem conpatris ducere potest, cuius ipsa conmater non fuerat. Qui spiritualem conpatrem habet, cuius filium de lauacro sacri fontis accepit, et eius uxor conmater non est, liceat ei defuncto conpatre suo eius uiduam ducere in uxorem, si nullam habet consanguinitatis propinquitatem. Quid enim? Numquid non possunt coniungi quos nulla propinquitas carnalis, uel nulla generatio secernit spiritualis? <4 5> -C. V.+ De eodem. Item ex epistola Pascalis Papae II. ad Reginum Episcopum. Post uxoris obitum cum conmatre uxoris uiri superstitis coniugio copulari, nulla uidetur ratio uel auctoritas prohibere. Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus conparatur, neque per carnis unionem ad unionem spiritus pertransitur. -III. Pars.+ -Gratian.+ Notandum uero est, quod aliud est conmatrem alicuius cognoscere, atque aliud derelictam ab aliquo conmatrem alicuius fieri. Auctoritas illa Nykolai Papae et -1104+ Calcedonensis sinodi illum prohibet conmatris suae uxoris matrimonio copulari, qui uxori suae debitum reddidit, postquam illius conmater extitit. Illa uero auctoritas Triburiensis concilii illos permittit matrimonio copulari, cuius uxor post, quam a uiro suo derelinquitur, illius conmater efficitur, nec post conpaternitatem a uiro suo cognoscitur. Queritur autem, an uxor cum marito in baptismate simul debeant suscipere puerum? De his ita scribit Urbanus II. Vitali, Presbytero Brixiensi: <4 6> -C. VI.+ Uxor simul cum uiro filium alicuius in baptismate non suscipiat. Quod autem uxor cum marito in baptismate non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum. Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conseruetur inmunis, dignum esse decreuimus, ut utrique insimul ad hoc aspirare minime presumant. Quia uero piaculare flagicium conmisit qui duabus conmatribus uel duabus sororibus nupsit, magna iuxta modum culpae penitencia sibi debet iniungi. -Gratian.+ Illud uero Triburiensis concilii: "Qui spiritualem habet conpatrem etc.," ante hanc prohibitionem dictum intelligitur, uel uxor conmater accipiatur non ex eodem filio cum uiro, sed ex alio. <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem clandestina coniugia fieri non debeant, Euaristus Papa testatur, scribens Episcopis Affricae: -[epist. I.]+ <4 1> -C. I.+ Clandestina coniugia fieri non debent. Aliter legitimum non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere uidentur, et a quibus custoditur uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranimphis, ut consuetudo docet, custodita et sociata, a proximis congruo tempore petita legibus dotetur, ac solempniter accipiatur, et biduo uel triduo orationibus uacent, et castitatem custodiant. Item: -@. 1.+ Ita peracta legitima scitote esse conubia; aliter uero presumpta non coniugia, sed adulteria, uel contubernia, uel stupra, aut fornicationes potius, quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi uoluntas propria suffragauerit, et uota succurrerint legitima. -+ -1105+ <4 2> -C. II.+ Nuptias occulte celebrari non licet. Item ex Decreto Hormisdae Papae, c. 6. Nullus fidelis, cuiuscumque condicionis sit, occulte nuptias faciat, sed benedictione accepta a sacerdote publice nubat in Domino. <4 3> -C. III.+ Nuptiae publice celebrari debent. Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum. -[c. 3.]+ Nostrates, tam mares quam feminae, non ligaturam auream, uel argenteam, aut ex quolibet metallo conpositam, quando nuptialia federa contrahunt, in capitibus deferunt: sed post sponsalia, que futurarum sunt nuptiarum promissio, federa quoque consensu eorum, qui hec contrahunt, et eorum, in quorum potestate sunt, celebrantur; et post, quam arrhis sibi sponsam sponsus per digitum fidei annulo insignitam desponderit, dotemque utrique placitam sponsus ei cum scripto pactum hoc continente coram inuitatis ab utraque parte tradiderit (aut mox aut apto tempore, ne uidelicet ante tempus lege diffinitum tale quid facere presumant), ambo ad nuptialia federa perducuntur, et primum in ecclesia Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo per sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum benedictionem et uelamen celeste suscipiunt. Item: -@. 1.+ Hec sunt, preter alia, que ad memoriam non occurrunt, pacta coniugiorum solempnia. Peccatum autem esse, si hec cuncta in nuptiali federe non interueniant, non dicimus. <4 4> -C. IV.+ In contrahendo coniugio ista sunt obseruanda. Item Leo Papa. Qualis debeat esse uxor, que habenda est secundum legem. Virgo casta, et desponsata in uirginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranimphis accipienda, et ita secundum legem et euangelium publicis nuptiis in coniugium liquide sumenda, et omnibus diebus uitae suae (nisi ex consensu, et causa uacandi Deo) numquam propter hominem separanda, et, si fornicata fuerit, dimittenda, sed illa uiuente altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et penitencia illius per scripturam recipienda. <4 5> -C. V.+ Quomodo sponsus et sponsa ad benedictionem accedant. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 13.]+ Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a -1106+ parentibus uel a paranimphis offerantur in ecclesia sacerdoti, qui, cum acceperint benedictionem, eadem nocte pro reuerentia benedictionis in uirginitate permaneant. <4 6> -C. VI.+ Sine publicis nuptiis nullus ducat uxorem. Item ex Concilio Arelatensi, c. 6. Nullum sine dote fiat coniugium; iuxta possibilitatem fiat dos, nec sine publicis nuptiis quisquam nubere uel uxorem ducere presumat. -Gratian.+ His omnibus auctoritatibus occultae nuptiae prohibentur, atque ideo, cum contra auctoritatem fiunt nuptiae, pro infectis haberi debent. -II. Pars.+ -@. 1.+ Sed queritur, quid sibi uelint solempnitates illae uelaminis et annuli, que in coniugiis obseruantur? De his ita scribit Ysidorus in II. libro de offitiis, c. 16.: <4 7> -C. VII.+ Quare feminae uelantur, dum maritantur. Feminae, dum maritantur, ideo uelantur, ut nouerint, se semper uiris suis subditas esse et humiles. -@. 1.+ Item, quod nubentes post benedictionem uitta inuicem, uno uinculo copulantur, uidelicet fit ideo, ne conpagem coniugalis unitatis disrumpant. -@. 2.+ At uero, quod eadem uitta candido purpureoque colore permiscetur, candor quippe est mundicia uitae, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentia et lex continendi ab utrisque ad tempus admoneatur, et posthec reddendum debitum non negetur. -@. 3.+ Item, quod in primis annulus a sponso sponsae datur fit nimirum uel propter mutuae dilectionis signum, uel propter id magis, ut eodem pignore corda eorum iungantur. Unde et quarto digito annulus inseritur, ideo quod in eo uena quedam, ut fertur, sanguinis ad cor usque perueniat. <4 8> -C. VIII.+ Nuptiae dicuntur ab obnubendo, eo quod caput suum obnubere soleant. Ambrosius in libro de Patriarchis. -III. Pars.+ Nec illud otiosum, quod cum Rebecca ueniret, uidit Ysaac deambulantem, et cum interrogasset quis esset, cognito, quod ipse esset, cui duceretur uxor, descendit et caput suum obnubere cepit, docens uerecundiam nuptiis preire debere. Inde enim et nuptiae dictae, quod pudoris gratia se puellae obnuberent. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Sed obicitur premissis: Multa sunt, que prohibentur, que, si fiant, ex postfacto conualescunt. Prohibentur -1107+ uouentes matrimonia contrahere, que tamen si contraxerint, inuiolata permanere oportet. Sic et clandestina coniugia contra leges quidem fiunt, tamen contracta dissolui non possunt, quia ex legitimo uoto subsequente corroborantur. Unde et Euaristus, cum dixisset: "aliter coniugia presumpta non sunt, sed adulteria;" addidit: "nisi uoluntas propria suffragauerit, et uota succurrerint legitima." Hinc etiam in Nouellis: <4 9> -[C. IX.]+ "Si quis diuinis tactis scripturis iurauerit mulieri, legitimam se eam uxorem habiturum, uel si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quamuis nulla dos, nulla scriptura alia interposita sit." -[Gratian.]+ His ita respondetur: Coniugia, que clam contrahuntur, non negantur esse coniugia, nec iubentur dissolui, si utriusque confessione probari poterunt: uerumtamen prohibentur, quia mutata alterius eorum uoluntate, alterius confessione fides iudici fieri non potest. Unde publice, cum alterius uota in alteram partem se transtulerint, pro priori coniugio, quod iudici incertum est, sentencia ferri non poterit. Incerta enim (ut Syxtus Papa scribit episcopis per Hispaniam constitutis) nemo pontificum iudicare presumat, et quamuis uera sint, non tamen credenda sunt nisi que certis indiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur. Hinc etiam Victor Papa scribit Theophilo episcopo: "Incerta, karrissime, nullatenus iudicemus, quousque ueniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamuis enim uera sint, non tamen credenda sunt nisi que manifestis indiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur." <4 10> -C. X.+ Ante iustam probationem nullus iudicandus aut dampnandus est. Item Euaristus Papa -[epist. II.]+ omnibus Episcopis. Nullum ante ueram iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus, teste Apostolo, qui ait: "Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Suo domino stat aut cadit?" Mala itaque audita nullum moueant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam umquam credat; sed ante audita diligenter inquirat, nec precipitando quicquam aliquis agat. <4 11> -C. XI.+ Non sunt aliqua iudicanda prius, quam certis demonstrentur indiciis. Item Eleutherius Papa. -[epistola ad Galliae prouincias]+ Iudicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi et respondendi obiciendique prebita patiencia ab eo, ut ibi ambarum actio partium illuminata sit pleniter, nec litigantibus prius uelit iudex sua sententia obuiare, nisi quando iam peractis omnibus nichil habeant in questione, quod proponant, et tamdiu actio uentiletur, quousque ad ueritatem rei perueniant. Frequenter interrogari -1108+ oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat, quod annecti conueniat. -Gratian.+ Ex premissis manifestissime colligitur quod pro incertis a certis recedendum non est, nec in re dubia certa danda est sentencia. Cum autem fides dubiae rei nisi testium approbatione uel legitima confessione iudici fieri non ualeat, testes autem auctoritate Calixti Papae de aliis causis uel negociis testimonium dicere non ualeant, nisi de his, que sub eorum presentia facta noscuntur: apparet clandestina coniugia ideo esse prohibita, quia, cum alter eorum coniugalem affectum se ad alterum habuisse negare uoluerit, legitimis probationibus conuinci non poterit, quibus deficientibus, iudicis sentencia rite absolutus, reatum adulterii uterque incurrit, dum utroque eorum uiuente aliis se copulauerint. <1 C> <2 31> -CAUSA XXXI.+ -GRATIANUS.+ Uxorem cuiusdam alius constuprauit; eo mortuo adulter adulteram sibi in uxorem accepit; filiam ex ea susceptam cuidam in coniugem se daturum iurauit; illa assensum non prebuit; deinde pater alii eam tradidit; a primo reposcitur. -(Qu. I.)+ Queritur: an possit duci in coniugium que prius est polluta per adulterium? -(Qu. II.)+ Secundo, an filia sit tradenda inuita alicui? -(Qu. III.)+ Tertio, an post patris sponsionem illa possit nubere alii? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Adulterio polluta prohibetur duci in coniugium auctoritate Leonis Papae, qua dicitur: <4 1> -C. I.+ Adulterio polluta non ducatur ab eodem in matrimonium. Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio. -+ Sed Augustinus econtra testatur, scribens ad Valerium de nuptiis et concupiscentia: -[lib. I. c. 10.]+ <4 2> -C. II.+ Licet alicui ducere in matrimonium quam prius polluit per adulterium. Denique mortuo eo, cum quo fuit uerum conubium fieri potest coniugium, cum qua precessit adulterium. Item in libro de bono coniugali: -[c. 14.]+ -@. 1.+ Posse sane fieri licitas nuptias ex personis licite coniunctis, honesto placito subsequente, manifestum est. -Gratian.+ Hec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens, concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum. Prima auctoritas Augustini loquitur de repudiata, quam dum uiuente uiro suo aliquis ducit in coniugium, conmittit adulterium; cuius adulterii aliquam habet ueniam, dum eius copula creditur esse licita. -@. 1.+ Illud uero Leonis Papae de ea intelligendum est, que a uiro suo non erat repudiata, cuius uiuebat uir, reddens ei coniugale debitum. -1109+ Unde in Concilio apud Altheum habito presente Conrado Rege statutum est c. 6.: <4 3> -C. III.+ Nullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium. Illud uero communi decreto secundum canonum instituta diffinimus et preiudicamus, ut, si quis cum uxore alterius uiuente eo fornicatus fuerit, moriente marito sinodali iudicio aditus ei claudatur illicitus, nec ulterius ei coniungatur matrimonio, quam prius polluit adulterio. Nolumus enim, nec Christianae religioni conuenit, ut ullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium. -Gratian.+ Hic subaudiendum est, nisi peracta post penitenciam et si nichil in morte uiri machinatus fuerit, uel si uiuente uiro fidem adulterae non dedit, sumpturum eam sibi in coniugem si uiro eius superuiueret. Unde in Concilio Triburiensi legitur. <4 4> -C. IV.+ Post mortem uiri non potest adulteram in coniugium ducere qui uiro uiuente iuramentum sibi futurarum prebuit nuptiarum. Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quendam alterius uxorem stupro uiolasse, et insuper mechae uiuente uiro suo iuramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem, si superuixisset, duceret eam uxorem, quod et factum est. Tale igitur conubium prohibemus et anathematizamus. -+ <4 5> -C. V.+ Post peractam penitenciam uiduam in coniugem ducere poterit, quam uiuente uiro polluit adulterio. Item in eodem. Si quis uiuente marito coniugem illius adulterasse accusatur, et, eo in proximo defuncto, eandem sumpsisse dinoscitur, omnimodis penitenciae publicae subiciatur. De quo etiam post penitenciam prefata, si expedierit, seruabitur regula; nisi forte idem, aut mulier uirum, qui mortuus fuerat, occidisse notentur, aut propinquitas, uel alia quelibet actio criminalis inpediat. Quod si probatum fuerit, sine ulla spe coniugii cum penitencia perpetuo maneant.

-[PALEA.+ <4 6> -C. VI.+ Item ex Concilio apud Vermerias. Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis consiliata sit, et ipse uir aliquem illorum se defendendo occiderit, si probare potest ille uir, eam ream esse consilii, -1110+ potest (ut nobis uidetur) ipsam uxorem dimittere, et, si uoluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix penitenciae subiecta absque spe coniugii maneat. -]+

<4 7> -C. VII.+ Post penitenciam reconcilietur ad conmunionem uidua, que mechum suum in uirum accepit. Item ex Concilio Elibertano. -[c. 72.]+ Si qua fuerit uidua mechata, et postea eundem habuerit maritum, post quinquennii tempus acta legitima penitencia placuit eam ad conmunionem reconciliari. -II. Pars.+ -Gratian.+ Sed obicitur: Dauid cum Bersabee adulterium conmisit, et mortem Uriae machinatus est, et tamen Bersabee eandem postea duxit in uxorem. Sed in ueteri testamento multa permittebantur propter infirmitatem, que in euangelii perfectione eliminata sunt: sicut permittebatur quibuslibet dare libellum repudii, ne per odium funderetur sanguis innoxius. Quod postea Dominus in euangelio prohibuit, dicens uxorem a uiro non esse dimittendam, nisi causa fornicationis. Quedam permittebantur causa infirmitatis, et sacramenti futurorum: sicut Dominus permisit filiis Israel offerre animalia sibi in sacrificium, que in Egipto consueuerant inmolare demonibus, malens ea sibi offerri quam idolis, et ut essent illis sacramenta futurorum. Sic et Bersabee permissa est duci in uxorem, non magis causa suae infirmitatis, quam significatione futurorum. -@. 1.+ Sed est alia ratio, qua uxor defuncti huic nubere non possit. Generaliter enim prohibentur uiri et mulieres frequenter matrimonia contrahere. Unde in conubio nuptiarum secundarum presbiteri interesse non debent, sicut in Neocesariensi Concilio -[c. 3. et 7.]+ legitur: <4 8> -C. VIII.+ Fides et conuersatio penitenciam adbreuiet eorum, qui frequenter ducunt uxores. De his, qui frequenter uxores ducunt, et de his, qui sepius nubunt, tempus quidem his manifestum constitutum est, sed conuersatio et fides eorum tempus adbreuiat. -@. 1.+ Presbiterum uero secundarum nuptiarum conubio interesse non debere; maxime cum precipiatur secundis nuptiis penitenciam tribuere: quis erit presbiter, qui propter conuiuium illis consentiat nuptiis? <4 9> -C. IX.+ Secundum ueritatis rationem fornicari conuincitur qui secundam ducit uxorem. Item Iohannes Crisostomus. -[id est auctor operis imperfecti in Matth., hom. XXXII.]+ Hac ratione et Apostoli preceperunt secundas adire nuptias propter incontinentiam hominum. Nam secundam -1111+ quidem accipere secundum preceptum Apostoli licitum est, secundum ueritatis rationem uere fornicatio est. Sed cum permittente Deo publice et licenter conmittitur, fit honesta fornicatio. Propterea bene dixit, quia Moyses hoc permisit, non precepit. Aliud est enim precipere, aliud permittere. Quod enim permittimus nolentes precipimus, quia malas hominum uoluntates ad plenum prohibere non possumus. <4 10> -C. X.+ Ut uitetur periculum fornicationis, secunda matrimonia conceduntur. Item Ieronimus de uirginibus. Quomodo uirginibus fornicationis periculo concedit nuptias, et excusabile facit quod per se non appetitur, ita eodem fornicationis periculo concedit uiduis secunda matrimonia. Melius est enim, licet alterum et tertium, unum uirum nosse, quam plurimos, id est tollerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis. Siquidem et illa in euangelio Samaritana, sextum maritum habere se dicens, arguitur a Domino, quod non sit uir eius; ubi enim numerus maritorum est, ibi uir, qui proprie unus est, esse desistit. Una costa a principio in unam uxorem uersa est. "Et erunt," inquit, "duo in carne una," non tres, neque quatuor, alioquin non duo, sed plures. Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem in duas diuisit uxores; fratricidium et digamiam eadem cataclismi pena deleuit: de altero septies, de altero septuagies septies uindicatum est. Quantum distant in numero, tantum et in crimine. -@. 1.+ Quam sancta sit digamia, hinc ostenditur, quod digamus ad clerum eligi non potest, et idem Apostolus ad Timotheum: "Vidua," inquit, "eligatur non minus sexaginta annorum, que fuerit unius uiri uxor." Hic commune preceptum de his uiduis est, que ecclesiae pascuntur elemosinis, et idcirco etas prescribitur, ut illae tantum accipiant pauperum cibos, que iam laborare non possunt. Simulque considera, quod que duos habuit uiros, etiamsi anus est, et decrepita, et egens, ecclesiae stipes non meretur accipere; si autem panis illi tollitur elemosinae, quanto magis, qui descendit de celo, quem qui indigne comederit, reus erit uiolati corporis et sanguinis Domini? Quamquam hec testimonia, que supra posui, in quibus uiduis conceditur, ut, si uelint, denuo nubant, quidam interpretantur super his uiduis, quas amissis maritis sic inuenerat fides Christi. -III. Pars.+ -Gratian.+ Verum hoc eum ad exhortationem uidualis continentiae, non in condempnationem secundarum -1112+ et deinceps nuptiarum dixisse, quam multorum auctoritatibus constat licitas esse, ut ex uerbis eiusdem datur intelligi. Ait enim ad Pamachium: -[in Apologetico contra Iouinianum]+ <4 11> -C. XI.+ Nec secundae, nec tertiae, nec deinceps nuptiae sunt condempnandae. Aperiant, queso, aures obtrectatores mei, et uideant, me concessisse secundas et tercias nuptias in Domino. Qui secundas et tercias nuptias non dampnaui, primum potui dampnare matrimonium? Idem: -@. 1.+ Non dampno digamos imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos. Idem: -@. 2.+ Ego nunc libera uoce proclamo, non dampnari in ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo et secundo marito nubere. <4 12> -C. XII.+ Secunda coniugia, sicut et prima, licita esse probantur. Item Augustinus libro II. contra aduersarium legum et Prophetarum. -[c. 11.]+ Deus masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate coniunxit, et secundas nuptias, que in nouo quoque testamento permittuntur, licitas esse monstrauit. <4 13> -[C. XIII.]+ Idem super primam epistolam ad Chorinthios. "Quod si dormierit uir eius." Non dicit, primus uel secundus, uel quartus, nec nobis diffiniendum est quod non diffinit Apostolus. Unde nec ullas debeo dampnare nuptias, nec eis uerecundiam numerositatis auferre. Dominus autem septemuiram non dampnauit, nec dicit in resurrectione non posse esse, sed tantum: "Neque nubent, neque nubentur." Unde nec contra humanae uerecundiae sensum audeo dicere, ut quotiens uoluerint nubant, nec ex corde meo quotaslibet nuptias condempnare. Quod dicitur uniuirae, hoc omni uiduae: "Beatior erit, si sic permanserit." <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ Quod autem aliqua non sit cogenda nubere alicui, Ambrosius testatur super primam epistolam ad Chorinthios: "Nubat uidua cui uult: tantum in Domino;" id est quem sibi aptum putauerit, illi nubat; quia inuitae nuptiae solent malos prouentus habere. -1113+ "Tantum autem in Domino:" Id est, ut sine suspicione turpitudinis nubat, et uiro suae religionis nubat. <4 1> -C. I.+ Iuramento patris non cogitur puella nubere, cui numquam assensum prebuit. Item Iudicium Urbani Pape. Si uerum esse constiterit, quod nobis legati Iordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro uiribus renitentem, non assentientibus, sed ualde dolentibus matre et parentela, Rainaldo Rodelli filio desponsauerit, quoniam canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum quod dicimus uideatur, ita sentenciam temperamus, ut, si princeps cum filiae, matris, et parentelae assensu id, quod ceptum est, perficere uoluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nichil fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quod inpediat, ab ipso Iordane sacramentum, quod ita constent hec, ut dicta sunt, accipiat, et nos canonum ac legum scita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii uiro, si uoluerit, predicta filia eius tantum in Domino nubat.

-[PALEA.+ <4 2> -C. II.+ Econtra Hormisda Papa scribit Eusebio Episcopo. Tua sanctitas nos requisiuit, frater uenerande, de filio adulto, quem pater matrimonium contrahere uult, si sine uoluntate filii adulti facere potest. Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse. Potest autem de filio nondum adulto, uoluntas cuius nondum discerni potest, pater eum, cui uult, in matrimonium tradere, et post, quam filius peruenerit ad perfectam etatem, omnino obseruare et adinplere debet. Hoc ab omnibus orthodoxae fidei cultoribus sancitum a nobis tenendum mandamus. -]+

-+ <4 3> -C. III.+ Quorum unum futurum est corpus, unus debet esse et animus: atque ideo nulla inuita est copulanda alicui. Item Sanctio, Regi Aragonum. De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc equitate dictante decernimus, ut, si illa uirum illum, ut dicitur, omnino rennuit, et in eadem uoluntatis auctoritate persistit, ut uiro illi prorsus se deneget nupturam, nequaquam eam inuitam et renitentem eiusdem uiri cogas sociari coniugio. Quorum enim unum corpus est, unus debet esse et animus, ne forte, cum uirgo fuerit alicui inuita copulata contra Domini Apostolique preceptum aut reatum discidii, aut crimen fornicationis incurrat. Cuius uidelicet -1114+ peccati malum in eum redundare constat, qui eam coniunxit inuitam. Quod pari tenore de uiro est sentiendum. <4 4> -C. IV.+ Non licet deserere uiro quam premissis dotibus in publica attestatione duxit uxorem. Item Nykolaus Radualdo Portuensi, et Iohanni Ficolensi Episcopis. Lotharius rex (in conmonitorio profitetur, Gualdradam se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse Huberti. Ubi primum diligenti inuestigatione inquirite, et si eundem gloriosum regem predictam Gualdradam premissis dotibus, coram testibus, secundum legem, et ritum, quo nuptiae celebrari solent, per omnia inueneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Gualdrada in matrimonium ipsius admissa est, restat, ut perscrutemini, cur illa repudiata sit, uel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus rex metu Thebergam se admisisse dicit, metu unius hominis non debuit tantus rex contra diuinum preceptum in inmane precipitium mergi. In hoc certe magis reprehensibilem se ostendit, in quo amorem Dei amori mundi postposuit, cum nec etiam occisores corporis sint timendi, contra iusticiam hominem inpellentes. Nichil itaque precipimus aliud uobis, manifestatione sua eodem rege conuicto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra uice freti causam illius diffiniatis. Si uero minime probatum fuerit Gualdradam uxorem fuisse legitimam, neque nuptiis more celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis, filio nostro Lothario extitisse coniunctam, suggerite illi, ut non moleste ferat legitimam sibi (si ipsa innocens apparuerit) reconciliari uxorem. -@. 1.+ Preterea uos scire uolo, quia prefata Theberga apostolicam sedem bis et ter appellauit, et se a prefato glorioso rege questa est iniuste fuisse deiectam, et ui coactam falsum contra se conposuisse piaculum. Nam eo tempore appellationis suae libellum ad apostolicam sedem misit, in quo non quidem adhuc confessam, sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi sese innotuit, insuper subiungens: "Quod si amplius conpulsa fuero, scitote, non ueritate, sed timore mortis et euadendi studio (quia aliter non possum) quod uoluerint dicam". Unde uobis precipimus, ut cum eadem Theberga ad condictam sinodum, sicut statuimus, aduenerit, causam eius diligenti examinatione tractetis, et, si ei obicitur, quod illa se crimen aliquod admisisse confessa fuisset, et econtra, illa uiolentiam se pertulisse proclamauerit, uel si inimicos iudices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renouetis iudicium secundum equitatis normam, ut iniusticiae mole non obprimatur. -Gratian.+ His auctoritatibus euidenter ostenditur, quod nisi libera uoluntate nulla est copulanda alicui. -1115+ <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ Quod autem post parentum sponsionem aliis nubere non ualeant, auctoritate Elibertani Concilii -[c. 54.]+ monstratur, qua dicitur: <4 1> -C. UN.+ De parentibus, qui fidem frangunt sponsaliorum. Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii tempore a conmunione abstineant. Si uero idem sponsus uel sponsa in illo graui crimine non fuerint deprehensi, excusati erunt parentes. Si uero in eodem fuerint uicio, et polluerint se consentiendo, superior sentencia seruetur. -Gratian.+ Ecce, quod non licet parentibus sponsalia filiorum suorum frangere. Verum hoc de illis intelligendum est, que illorum consensu contrahuntur. <1 C> <2 32> -CAUSA XXXII.+ -GRATIANUS.+ Quidam, cum non haberet uxorem, quandam meretricem sibi coniugio copulauit, que erat sterilis, neptis ingenui, filia originarii; quam cum pater uellet alii tradere, auus huic eam copulauit, causa solius incontinentiae. Deinde hic, penitencia ductus, ex ancilla propria filios sibi querere cepit. Postea de adulterio conuictus et punitus quendam rogauit, ut ui uxorem suam opprimeret, ut sic eam dimittere posset, quo facto quandam infidelem sibi copulauit, ea tamen condicione, ut ad Christianam religionem transiret. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, an licite meretrix ducatur in uxorem? -(Qu. II.)+ Secundo, an ea, que causa incontinenciae ducitur, sit coniux appellanda? -(Qu. III.)+ Tercio, cuius arbitrium aliqua sequatur, an liberi aui, an originarii patris? -(Qu. IV.)+ Quarto, si uiuente uxore liceat alicui ex ancilla filios querere? -(Qu. V.)+ Quinto, si ea, que uim patitur, pudicitiam amittere conprobetur? -(Qu. VI.)+ Sexto, si adulter adulteram possit dimittere? -(Qu. VII.)+ Septimo, si uiuente dimissa aliam possit accipere? -(Qu. VIII.)+ Octauo, si infidelem sub premissa condicione licet alicui fidelium in coniugem ducere? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem meretrix in coniugem duci non debeat, multis auctoritatibus et rationibus probatur. Illa enim, que adulterii rea conuincitur, nisi post peractam penitenciam in coniugii consortio retineri non debet. Unde Iohannes Crisostomus -[id est auctor operis imperfecti hom. XXXII.]+ ait super Mattheum c. 9: <4 1> -C. I.+ Patronus turpitudinis est qui uxorem suam adulteram dimittere noluerit. Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, sic fatuus est et iniustus qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis est, qui celat crimen uxoris. -1116+ <4 2> -C. II.+ Causa fornicationis uir dimittat uxorem, non tamen alteram ducat. Item Ieronimus. -[in comm. ad c. 19. Matth.]+ Ait Dominus in euangelio: "Quicumque dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur, et qui dimissam duxerit, mechatur." Sola fornicatio est, que uxoris uincit affectum; imo, cum illa unam carnem in aliam diuiserit, et se fornicatione a marito separauerit, non debet teneri, ne uirum quoque sub maledicto faciat, dicente scriptura: "Qui tenet adulteram stultus et inpius est." Ubicumque est igitur fornicatio uel fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur. Et quia poterat accidere, ut aliquis calumpniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptialem ueteri copulae crimen inpingeret, sic priorem dimittere iubetur uxorem, ut prima uiuente secundam non habeat. <4 3> -C. III.+ Sola uiri fornicatio uxorem maculat. Idem in epistola Pauli ad Corinthios. -[1. c. 6. in glossa ordinaria]+ In coniugio quis positus quecumque peccata fecerit, non propriam infuscant coniugem; sed fornicatio etiam uxorem coinquinat, ut iam non sit uiro suo licita, sed adultera. <4 4> -C. IV.+ Qui uxorem suam dimittere noluerit adulteram, duobus annis peniteat, si ei debitum reddiderit. Item Iohannes Crisostomus. Si quis uxorem suam inuenerit adulteram, et postea deinceps placuerit habere eam in matrimonio, duobus annis peniteat ideo, quia cum adultera mixtus sit, que adhuc crimine suo non est purgata, aut abstineat se a matrimonio eius, donec expleatur satisfactio criminis penitenciae suae, ideo, quia post satisfactionem penitenciae non meretur uocari adultera. Similiter, si uxor inuenerit uirum suum adulterum, non ad inparia iudicatur. -II. Pars.+ -Gratian.+ Subauditur, nisi ab adulterio mulier uoluerit recedere, quo casu uxorem suam uir recipere potest, nullum periculum ei illaturus. Unde Pelagius Papa Melleo Subdiacono: <4 5> -C. V.+ Post penitenciam adulterii uxorem suam uir recipere potest. De Benedicto quoque, quem uxorem alienam facinoroso spiritu indicasti sustulisse, et in suum hactenus presumere detinere consortium, si hoc rerum ueritas habet, iubemus experientiae tuae, ut eum cum ipsa quoque adultera districte non differas mactare, et caluatos ab inuicem separare, et illum quidem ad Lucium defensorem in Apuliae prouinciae patrimonium sine dilatione migrare; illam uero, siquidem maritus suus sine aliquo dolo recipere forte uoluerit, tua ordinatione sub cautela recipiat, nullum ei dumtaxat de cetero simile conmittenti periculum illaturus. Si uero omnino eam recipere noluerit, in alium quendam locum, in quo ei non liceat male uiuere, prouida eam dispensatione constitue. -1117+ <4 6> -C. VI.+ Qui adulterae reddit debitum tribus annis peniteat. Item ex Penitenciali Theodori. Si quis uxorem suam scit adulteram, et non uult dimittere eam, sed in matrimonio habere, tres annos peniteat, et quamdiu illa penitet, abstineat se ab illa. <4 7> -C. VII.+ Adulterio purgato per penitenciam potest fieri reconciliatio coniugii. Item Augustinus ad Polentium -[de adulterinis coniugiis]+ libro II. -[c. 6.]+ Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus uel baptismate ablutos, uel penitencia esse sanatos? Hec crimina in ueteri lege Dei nullis sacrificiis mundabantur, que in lege noui testamenti sine mundatione mundantur, et ideo tunc omnino prohibitum est ab alio contaminatam accipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam noui testamenti prefigurator sine cunctatione receperit. Nunc autem, posteaquam Christus ait adulterae: "Nec ego te condempnabo; uade, deinceps noli peccare:" quis non intelligat maritum debere ignoscere quod uidet ignouisse Dominum amborum? nec iam se debere adulteram dicere, cuius penitentis crimen deletum est a Deo? <4 8> -C. VIII.+ De eodem. Idem de adulterinis coniugiis. Non erit turpis neque difficilis etiam post patrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claues regni celorum non dubitatur fieri remissio peccatorum; non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut post Christi consortium adultera non uocetur. <4 9> -C. IX.+ Cum fornicationis uicium excluditur, castitatis uirtus asciscitur. Item Ambrosius. -[l. II. de Cain et Abel, c. 4.]+ Cum renunciatur inprobitati, statim asciscitur uirtus. Egressus enim maliciae uirtutis operatur ingressum, eodemque studio, quo crimen excluditur, innocentia copulatur. <4 10> -C. X.+ Non habetur fallax apud Deum qui penitendo ad ueritatem reuertitur. Item Gregorius. -[hom. XXIX. Euangel.]+ Apud misericordem namque iudicem nec ille fallax habebitur, qui ad ueritatem reuertitur, etiam postquam mentitur, quia omnipotens Deus, dum libenter nostram penitenciam -1118+ suscipit, ipse suo iudicio hoc, quod errauimus, abscondit. -+ -Gratian.+ Quod si in adulterio perseuerare elegerit, patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere uoluerit. Unde in VIII. libro Codicis titulo de adulterio et stupro Inp. Seuerus et Antoninus: "Crimen lenocinii contrahunt qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio detinuerunt, non qui suspectam habuerunt adulteram." -@. 1.+ Hoc in mulieribus non obtinet. Non enim eis permittitur maritos suos adulterii reos facere. Unde in libro, et titulo eodem, idem Imp.: "publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamuis de matrimonio uiolato queri uelint, lex Iulia declarat, que cum masculis iure mariti accusandi facultatem detulisset, non idem feminis priuilegium detulit." -@. 2.+ Si ergo, ut ex his auctoritatibus colligitur, adulteram retinere nulli permittitur, multo minus in coniugium duci licebit cuius pudicitiae nulla spes habetur. Debet enim inter coniuges fides seruari et sacramentum, que cum defuerint, non coniuges, sed adulteri appellantur. Unde Augustinus scribit contra Iulianum libro I: <4 11> -C. XI.+ Veritas nuptiarum non consistit in conmixtione maris et feminae. Non in sola, ut deliras, conmixtione maris et feminae nuptiarum ueritas est, quamuis sine illa nuptiae filios procreare non possint. Sed alia sunt proprie ad nuptias pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae decernuntur, sicuti est tori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi, et (que maxima differentia est) bonus usus mali, hoc est bonus usus concupiscentiae carnis, quo bono adulteri male utuntur. -Gratian.+ Hec sunt bona, quibus conmendantur, et ab illicito usu discernuntur. -III. Pars.+ Contra uero Ambrosius inprobare nuptias uidetur, dicens: <4 12> -C. XII.+ Primae ac secundae nuptiae hac auctoritate inprobari uidentur. Nuptiae terram replent, uirginitas paradisum. Sed et hoc intuendum est dumtaxat iuxta hebraicam ueritatem, quod scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto, et sexto die expletis operibus singulorum dierum dixit: "Et uidit Deus, quia bonum est;" in secundo die hoc omnino subtraxit, nobis intelligentiam derelinquens non esse bonum dupplicem numerum, qui ab unione diuidat, et prefiguret federa nuptiarum. Unde et in arca Noe omnia animalia, quecumque bina ingrediuntur, inmunda sunt. Inpar numerus mundus est, quamquam in duplici numero intelligatur et aliud sacramentum, quod nec in bestiis quidem, et inmundis auibus digamia conprobata sit: bina enim et bina ingrediuntur inmunda, -1119+ et septena, que munda sunt; ut haberet Noe post diluuium, quod inpari numero statim Deo posset offerre. -Gratian.+ Verum hoc ad exhortationem, non ad necessitatem obseruandae uirginitatis refertur. Unde idem Ambrosius ait: -[in libro exhortationis ad uirgines]+ <4 13> -C. XIII.+ Virginitas ex consilio suadetur, non ex inperio precipitur. Integritas corporis expetenda a nobis est, quam ego pro consilio suadeo, non pro inperio precipio. Sola est enim uirginitas, que suaderi potest, inperari non potest: res magis est uoti, quam precepti. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Cum ergo in meretrice, ut diximus, nulla sit spes fidei, nulla sit certitudo pudicitiae, patet, quod non est in coniugium ducenda. -@. 1.+ Sed obicitur: Raab Hierichontina, quamuis esset meretrix, tamen principi de tribu Iuda coniugio copulata est, de qua etiam Christus postea nasci dignatus est. Osee quoque, duodecim Prophetarum primus, ex precepto Domini choro hordei meretricem emit, quam sibi in coniugio sociauit. Sed aliud est meretricem ducere, uel adulteram retinere, quam tua consuetudine, castitate et pudicitia exornes: atque aliud aliquam habere earum, quam nullo pacto a luxu carnis suae reuocare ualeas. Hoc enim penitus prohibetur: illud laudabiliter factum legitur. Unde Ieronimus super Osee libro I.:-[ad c. 1.]+ <4 14> -C. XIV.+ Non est peccatum meretricem ducere in uxorem. Non est culpandus Osee propheta si meretricem, quam duxit, ad pudicitiam conuertit: sed potius laudandus, quod ex mala bonam fecit. Non enim qui bonus permanet polluitur, si societur malo: sed qui malus est in bonum uertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus, non Prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam, quam antea non habebat. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem non sit uxor que sola causa incontinentiae ducitur, hinc uidetur posse probari, quia coniugium propagationis, non explendae libidinis causa a Deo institutum est. Hec namque fuit benedictio coniugii: "Crescite et multiplicamini." -+ Unde Ambrosius super Lucam: -[l. I. ad c. 1.]+ <4 1> -C. I.+ Partus feminarum est eis sola causa nubendi. Pudor est feminis nuptiarum premia non habere, quibus hec sola nubendi causa est. Idem: -[lib. 2. in princ.]+ -@. 1.+ Cum coniugii premium et gratia nuptiarum partus sit feminarum, non mediocris causa est, ut uirginitas Mariae falleret principem mundi. -Gratian.+ Qui ergo non procreandae causa sobolis, sed explendae libidinis sibi inuicem copulantur, non tam coniuges quam fornicarii uidentur. Hinc etiam Ieronimus: -[ad c. 5. epistolae ad Ephesios]+ -1120+ <4 2> -C. II.+ Non coniuges, sed adulteri uocantur, qui non secundum precepta Christi iunguntur. Sicut non omnis congregatio hereticorum ecclesia Christi dici potest, nec caput eorum Christus; sic non omne matrimonium, quo non uiro suo secundum precepta Christi coniungitur, rite coniugium appellari potest, sed magis adulterium. -II. Pars.+ -Gratian.+ His ita respondetur: Prima institutio coniugii in paradyso facta est, ut esset inmaculatus thorus, et honorabiles nuptiae, ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent. Secunda propter illicitum motum eliminandum extra paradysum facta est, ut infirmitas, prona in ruinam turpitudinis, honestate exciperetur coniugii. Unde Apostolus scribens ad Chorinthios ait: "Propter fornicationem unusquisque suam uxorem, et unaqueque uirum suum habeat." Ex hac itaque causa fit, ut coniugati se sibi inuicem debeant, nec se sibi negare possint. Unde Apostolus: "Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu, et ad tempus, ut expeditius uacetis orationi, et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas. Hoc autem dico propter incontinentiam uestram." Qui ergo propter incontinentiam in naturalem usum redire monentur, patet, quod non propter filiorum procreationem tantum misceri iubentur. -@. 1.+ Non tamen ideo nuptiae malae iudicantur. Quod enim preter intentionem generandi fit, non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum, quod est tripertitum; fides uidelicet, proles, et sacramentum. Unde Augustinus de bono coniugali: -[c. 6.]+ <4 3> -C. III.+ Inmoderatus usus coniugatorum non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum. Quicquid inter se coniugati inmodestum, inuerecundum, sordidum gerunt, uicium est hominum, non culpa nuptiarum. Iam in ipsa quoque inmoderata exactione debiti carnalis, quam eis non secundum inperium precepit, sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut etiam preter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui mores ad talem concubitum inpellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui conmiscendi fidem liberorum procreandorum causa (que prima est humani generis in ista mortalitate societas), uerum etiam infirmitatis inuicem excipiendae, ad illicitos concubitus euitandos, mutuam quodammodo seruitutem, ut, etsi alteri eorum continentia perpetua placeat, nisi ex alterius consensu non possit. -III. Pars.+ -Gratian.+ Non autem datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur. Unde Ieronimus super Mattheum: <4 4> -C. IV.+ Non datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur. Conubia legitima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo, quo coniugales actus geruntur, presentia S. Spiritus dabitur, etsi propheta esse uideatur qui offitio -1121+ generationis obsequitur. Sed et alia plura sunt, in quibus sufficit sibi sola uis humana, et neque res indiget, neque decet adesse presentiam S. Spiritus. -Gratian.+ Sicut ergo talis concubitus non est fornicarius, sed propter bonum coniugii licitus: sic et coniunctio illa, de qua queritur, non est fornicaria, sed propter bonum coniugii licita. Item, sicut Augustinus ait in libro de bono coniugali: -[c. 14.]+ <4 5> -[C. V.]+ "Concubinae ad tempus adhibitae, nec etiamsi causa filiorum concumbant, iustum faciunt concubinatum suum." -IV. Pars.+ -[Gratian.]+ Sic econtrario datur intelligi de his, qui coniugali affectu sibi copulantur, quod etsi non causa procreandorum filiorum, sed explendae libidinis conueniunt, non ideo fornicarii, sed coniuges appellantur. Probatur hoc idem auctoritate Augustini in libro de bono coniugali: -[c. 5.]+ <4 6> -C. VI.+ Coniuges sunt qui causa solius incontinentiae sibi inuicem copulantur. Solet queri, cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec ille cum altera, nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sint uocandae? Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari conubium, si usque ad mortem alicuius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamuis non ea causa coniuncti sint, non tamen uitauerint, ut uel nolint sibi nasci filios, uel etiam opere aliquo malo agant ne nascantur. Ceterum, si uel utrumque, uel unum horum desit, non inuenio, quemadmodum has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam honoribus, uel suis facultatibus inueniat, quam in coniugio ducat, animo ipso adulter est, nec cum illa, quam cupit inuenire, sed cum ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium. <4 7> -C. VII.+ Fornicarii sunt non coniuges, qui sterilitatis uenena procurant. Idem de nuptiis et concupiscentiis. -[lib. I. c. 15.]+ Aliquando eo usque peruenit hec libidinosa crudelitas, uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret, et, si nichil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uiscera exstinguat aut fundat, uolendo suam prolem prius interire quam uiuere; aut, si in utero uiuebat, occidi ante, quam nasci. Prorsus, si ambo tales sint, coniuges non sunt, et, si ab initio tales fuerunt, non sibi per conubium, sed per stuprum pocius conuenerunt. Si autem ambo tales -1122+ non sunt, audeo dicere, aut illa quodammodo est mariti meretrix, aut ille adulter uxoris. -V. Pars.+ -Gratian.+ De his, qui aborsum procurant, queritur, an iudicentur homicidae, uel non? Augustinus in libro questionum Exodi -[quest. LXXX.]+ ait: <4 8> -C. VIII.+ Non est homicida qui aborsum procurat ante, quam anima corpori sit infusa. Quod uero non formatum puerperium ad homicidium pertinere noluit, profecto nec hominem deputauit, quod tale in utero geritur. Hic de anima questio solet agitari, utrum quicquid formatum non est nec animatum quidem possit intelligi, et ideo non homicidium sit, quia nec exanimatum dici potest, si animam non habebat. Item: -@. 1.+ Si illud informe puerperium iam quidem fuerat sed adhuc informiter quodammodo animatum (quoniam magna de anima questio non est) precipitanda indiscussa temeritate sentenciae, ideo lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore, quod sensu caret. <4 9> -[C. IX.]+ Idem in libro questionum Veteris et Noui Testamenti. -[c. 23.]+ Moyses tradidit: "Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiuum fecerit, si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum fuerit, mulctetur pecunia," ut probaret non esse animam ante formam. Itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine deriuata. Nam si cum semine et anima existit ex anima, et multae animae cottidie pereunt, cum semen fluxu quodam non proficit natiuitati; sed si prius respiciamus, uidebimus, quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia iam formatum corpus accepit animam. Nam poterat animam limo terrae admiscere, et sic formare corpus. Sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur habitare. Cum ergo liniamenta conpacta non fuerint, ubi erit anima? <4 10> -[C. X.]+ Item Ieronimus ad Algasiam. -[quest. IV.]+ Sicuti semina paulatim formantur in utero, et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant: ita sensus ratione conceptus, nisi in opera proruperit, adhuc in uentre retinetur, et cito perit ab hoste. -VI. Pars.+ -Gratian.+ Cum ergo qui aliquam sibi ad -1123+ tempus adhibet, cum ea adulter esse dicitur, nec ab ea discedens, nec filiam suam illi tradens peccat. Unde Leo: -[Papa ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII., c. 5. et 6.]+ <4 11> -C. XI.+ Profectus est honestatis fornicariam abicere, et uxorem legitimam accipere. Ancillam a thoro abicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio coniugii, sed profectus est honestatis. -@. 1.+ Culpanda sit sane talium negligentia, sed non penitus desperanda, ut crebris cohortationibus incitati quod necessarie expetiuerunt fideliter exequantur. Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis differtur consilio maturiore perficitur. <4 12> -C. XII.+ Legitimo matrimonio copulatur que concubinam habenti traditur. Idem. -[ibidem, c. 4.]+ Non omnis mulier coniuncta uiro uxor est uiri, quia nec omnis filius heres est patris. Nuptiarum autem federa inter ingenuos sunt legitima, et inter coequales et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla et aliud libera. -@. 1.+ Propter quod etiam Apostolus ad manifestandum harum personarum discretionem testimonium posuit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: "Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae". -@. 2.+ Igitur cuiuslibet loci clericus si filiam suam uiro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis honestata nuptiis uideatur. -@. 4.+ Paterno arbitrio uiris iunctae carent culpa, si mulieres, que a uiris habebantur, in matrimonio non fuerint, quia aliud est uxor, aliud concubina. -VII. Pars.+ -Gratian.+ Cum dicitur: "paterno arbitrio feminae iunctae uiris," datur intelligi, quod paternus consensus desideratur in nuptiis, nec sine eo legitimae nuptiae habeantur, iuxta illud Euaristi Papae: "Aliter non fit legitimum coniugium, nisi a parentibus tradatur." -1124+ <4 13> -[C. XIII.]+ Item Ambrosius in libro de Patriarchis. -[id est lib. I. de Abraham, cap. ult.]+ "Honorantur parentes Rebeccae muneribus, consulitur puella non de sponsalibus (illa enim iudicium expectat parentum: non est enim uirginalis pudoris eligere maritum), sed iam desponsata uiro de profectionis consulitur die, nec inmerito dilationem non attulit. Iure etenim properare debuit ad maritum. Unde illud Euripideon, quod mirantur plerique, unde translatum sit manifestum est. Ait enim in persona mulieris, que tamen maritum uolebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias: 'sponsaliorum meorum pater meus curam subibit. Hoc enim non est meum.' Ergo quod et ipsi philosophi mirati sunt seruate uirgines. Sed etiam, si qua mulier amisso cito marito adolescentula laqueum infirmitatis suae timet incidere, si uult nubere, nubat, tantum in Domino; ut electionem mariti parentibus deferat, ne appetentiae estimetur auctor si ipsa de nuptiis suis electionem sibi uendicet. Expetita magis debet uideri a uiro, quam ipsa uirum expetisse. Verecundiam premittat ante, quam nubat, quo ipsum coniugium plus conmendet uerecundia." <1 C> <4 14> -[C. XIV.]+ Item in libro Numerorum. -[c. XXX. u. 4. seqq.]+ "Mulier, si quippiam uouerit, et se constrinxerit iuramento, que est in domo patris sui, et in etate adhuc puellari, si cognouerit pater uotum, quod pollicita est, et iuramentum, quo obligauit animam suam, et tacuerit, non rea erit, quicquid pollicita est et iurauit, opere conplebit. Sin autem statim, ut audierit, contradixerit pater, et uota et iuramenta eius irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni eo, quod contradixerit pater." <4 15> -[C. XV.]+ Augustinus. -[quest. LVII. super Numero]+ "Merito hic queritur etiam de uoto uirginitatis. Mulieres enim etiam uirgines in scriptura solent appellari, et uidetur etiam Apostolus de patre loqui, cum dicit: 'Seruet uirginem suam;' et: 'Det nuptum uirginem suam.'" Contra in Concilio Tolletano III: -[c. 10.]+ <4 16> -C. XVI.+ Viduae et uirgines propria uoluntate sibi maritos eligant. Hoc sanctum affirmat concilium, ut uiduae, quibus placuerit, teneant castitatem. Quod si prius, quam -1125+ profiteantur continentiam, elegerint nubere, illis nubant, quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis condicio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentum uel suam cogantur maritos accipere. Si quis uero propositum castitatis uiduae uel uirginis inpedierit, a sancta conmunione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus. -+ -Gratian.+ Premissis auctoritatibus euidenter asseritur quod, quamuis aliqui non filiorum procreandorum, sed incontinentiae causa conueniant, tamen coniuges appellantur. <3 3> -QUESTIO III.+ -GRATIANUS.+ De tercia uero questione Pelagius diffinit, scribens Potentio Defensori: <4 1> -C. UN.+ Arbitrium liberi aui, non originarii patris, puellam in nuptiis sequi oportet. Patrem puellae ecclesiae uestrae famulum, auum uero liberis ortum constat esse natalibus, et ideo aui magis electionem de coniunctione neptis, quam patris eius, cuius nullo modo liberum potest esse arbitrium, decernimus attendi. -Gratian.+ Quia ergo electione aui huic ista nupsisse probatur, hanc constat legitime sibi copulatam. <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ Quod autem ex ancilla propter uxoris sterilitatem filios querere alicui liceat, exemplo probatur Abrahae, qui propter sterilitatem uxoris suae Sarai ingressus est ad Agar Egiptiam, ut ex ea filios acciperet. Item Iacob, cum ex Rachele filios habere non posset, filios ex ancilla eius sibi suscitauit, nec solum propter sterilitatem, uerum etiam propter fecunditatem cessantem legitur intrasse ad ancillam Liae, et ex ea filios genuisse. Ex quibus omnibus colligitur, propter sterilitatem uxoris siue ex ancilla siue ex qualibet alia licite filios queri; alioquin adulterii macula Abraham et Iacob notabuntur. Sed sicut post mortem Sarae Abraham Cethuram duxit in uxorem, ne secundum Augustinum Christiani putarent esse peccatum post mortem uxoris aliam ducere: sic uidetur uiuente uxore sua filios ex ancilla suscepisse, ne aliquibus hoc reputaretur in crimen. Illud autem Augustini dicitur contra aduersarium legum et Prophetarum, libro II.: -[c. 9.]+ <4 1> -C. I.+ Quomodo Abraham excusetur a crimine fornicationis. Iste Abrahae etiam usque ad decrepitam senectutis etatem fornicationis obicit crimen: profecto quia et -1126+ post mortem Sarae alteram duxit. Ubi etsi nullum intelligeretur rei abditae sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent heretici aduersus populum Dei (quibus etiam Tertullianus astipulator assistit) post uxoris mortem crimen esse ducere uxorem. -Gratian.+ Sacramentum huius rei est quod per bonos mali et boni erant in fide generandi, et per malos boni et mali ad fidem accessuri. Unde Augustinus super Iohannem: -[tract. XI.]+ <4 2> -C. II.+ Sicut bonorum ministerio mali et boni, ita ministerio malorum boni et mali in fide generantur. Recurrat nunc animus uester ad Abraham, Ysaac, et Iacob. In istis tribus inuenimus parere liberas, parere ancillas. Inuenimus ibi partus liberarum, inuenimus ibi partus ancillarum. Ancilla nichil boni significat. "Eice ancillam," inquit, "et filium eius." -@. 1.+ Inuenimus rem miram in istis generationibus liberarum et ancillarum: quatuor scilicet genera hominum, in quibus quatuor generibus conpletur figura totius populi Christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est: "Ego sum Deus Abraham, et Deus Ysaac, et Deus Iacob." In omnibus enim Christianis (fratres adtendite) aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali. Amplius istis quatuor generibus non potest inueniri. -@. 2.+ Inuenis ibi bonos filios Iacob natos de ancillis, et bonos filios natos de liberis. Nichil obfuit natiuitas de uteris ancillarum, quando in patre cognouerunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Iacob non obfuit illis, qui nati sunt de ancillis, quo minus tenerent regnum, et terram promissionis quam cum fratribus acceperunt, non illis obfuerunt natales ancillarum, sed preualuit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur tamquam de ancillis uidentur nati, sed tamen, quia ex semine uerbi Dei, quod figuratur in Iacob, simul hereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur: tantum ne imitetur ancillam. Si de ancilla nasceris, ancillam malam superbientem ne imiteris. Unde enim filii Iacob de ancillis nati possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismahel autem de ancilla natus expulsus est ab hereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille ceruicem, et uoluit seducere fratrem suum, ludens cum illo. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismahel et Ysaac; uidit illos Sara ludentes. -@. 3.+ Que autem peperit Abel, et Enoch, et Noe, et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas tempore posteriores ante Domini aduentum, et que istos, ipsa et Apostolos, et martires nostros, et bonos omnes Christianos. Omnes enim peperit qui diuersis temporibus nati apparuerunt, sed societate -1127+ unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem ceteri experientur. Item que peperit Cayn, et Cham, et Ismahel, et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan, et alios in eodem populo similes, et que istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum, et Symonem magum, et ceteros usque ad hec tempora pseudochristianos, in affectione animali pertinaciter obduratos, siue sint permixti in unitate, siue aperta precisione dissentiant. -@. 4.+ Sed cum tales a spiritualibus euangelizantur, et sacramentis inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicut Esau; cum autem per illos, qui non caste annunciant euangelium, tales in eodem populo generantur, non Sara quidem per se ipsam parit, sed per Agar. Item boni spirituales, quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos, sed per ancillarum uterum parit. -@. 5.+ Cum uero per spirituales in euangelio generantur boni fideles, qui uel uadunt in spiritualem affectum pietatis, uel eo tendere non desistunt, uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarae Ysaac, uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et nouum testamentum nascuntur. Itaque siue intus uersari uideantur, siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue in area in sua sterilitate perseuerent, siue occasione temptationis tamquam uento extra tollantur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae, que sine macula est et ruga, unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen desperandum est, siue qui intus talis appareat, siue qui foras manifestius aduersetur. -II. Pars.+ -Gratian.+ His ita respondetur: Pro uarietate temporum uaria inuenitur dispensatio conditoris. Promissum erat Abrahae, quod in semine eius benedicerentur omnes gentes; promiserat quoque se daturum semini eius terram peregrinationis suae. Cum ergo, ceteris in idolatria relictis, Abraham et filios eius in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio querebatur, quia in successione sanguinis erat successio fidei. Unde in lege dicebatur: "Maledicta sterilis, que non reliquerit semen suum super terram." Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt, quia in successione familiae successio constabat offitii. Quia uero per incarnationem Christi gratia fidei ubique dilatata est, nec iam dicitur: "Dic domui Iudae, et domui Israel;" sed: "Euntes docete omnes gentes," et: "In omni gente quicumque timet Deum, et operatur iusticiam, acceptus est illi:" nec electio muneris queritur in successione generis, sed in perfectione uitae et sinceritate scientiae, et uirginitas fecunditati prefertur, et sacerdotibus continentiae castitas inperatur. Nec ergo Abraham aut Iacob deliquit, quia preter uxorem filios ex ancilla quesierit, nec illorum exemplo, preter coniugale debitum, fecunditatem in aliqua licet alicui querere, cum illorum coniugia nostrorum equentur uel preferantur uirginitati, et inmoderatus usus coniugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis. Unde Ambrosius scribit in libro de Patriarchis: -[lib. I. de Abraham, c. 4.]+ -1128+ <4 3> -C. III.+ Abraham non est reus adulterii, qui uxore uiuente filios ex ancilla suscepit. Dixit Sara ad Abraham: "Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, ut filium facias ex illa". Et ita factum est. Sed considera primum, quod Abraham ante legem Moysi et ante euangelium fuit; nondum interdictum adulterium uidebatur. Pena criminis ex tempore legis est, que crimen inhibuit, nec ante legem nulla rei dampnatio est, sed ex lege. Non ergo in legem conmisit Abraham, sed legem preuenit. Deus in paradiso coniugium laudauerat, non adulterium dampnauerat. -@. 1.+ Habes Abrahae defensionem primam. Secunda illa est, quod non ardore aliquo uagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio coniugalem posthabuit thorum, sed studio querendae posteritatis, et propagandae sobolis. Adhuc post diluuium raritas erat generis humani; erat etiam religionis, ne quis non reddidisse debitum uideretur naturae. Denique et Loth sancti hanc filiae causam querendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum, et ideo publici muneris gratia priuatam culpam pretexuit. <4 4> -C. IV.+ Quod preter legitimam uxorem conmittitur adulterii crimine dampnatur. Idem in eodem. -[libro de cap.]+ Nemo sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum adulterium est, nec uiro licet quod mulieri non licet. Eadem a uiro, que ab uxore, debetur castimonia. Quicquid in eam, que non sit legitima uxor, conmissum fuerit, adulterii dampnatur crimine. In eodem: -[lib. cap. 7.]+ -@. 1.+ Nulli licet scire mulierem preter uxorem; ideoque coniugii tibi datum est ius, ne in laqueum incidas, et cum aliena muliere delinquas. -@. 2.+ Tollerabilior est, si lateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas. Nec hoc solum est adulterium, cum aliena peccare coniuge, sed omne, quod non habet potestatem coniugii. Tamen locus iste docet, grauius crimen esse, ubi celebrati coniugii iura temerantur, et uxoris pudor soluitur. Ideoque, cum pretenderet Abimelech, quod uxorem alienam esse ignorauerit, quam sororem esse uir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus: "Et ego cognoui, quoniam puro corde fecisti hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me; propter hoc non sum passus te tangere eam". Cognoscimus uelut presulem custodemque esse coniugii Deum, qui non patiatur alienum thorum pollui, et si quis fecerit, eum peccare in Deum, cuius legem uiolet, et gratiam soluat. Et, quia in Deum peccat, sacramenti celestis amittit consorcium. -+ <4 5> -C. V.+ Nichil fedius est quam amare uxorem quasi adulteram. Item Ieronimus. -[contra Iouinianum lib. I.]+ -III. Pars.+ Origo quidem honesta erat amoris, sed magnitudo deformis. -@. 1.+ Nichil autem interest ex qua honesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in sentenciis: -1129+ "Adulter est," inquit, "in suam uxorem amator ardentior." In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius. Sapiens iudicio debet amare coniugem, non affectu. Non regnat in eo inpetus uoluptatis, nec preceps fertur ad coitum. Nichil est fedius quam uxorem amare quasi adulteram. -@. 2.+ Certe, qui dicunt se causa reipublicae et generis humani uxoribus iungi, et filios procreare, imitentur saltim pecudes, et post, quam uenter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos. <4 6> -C. VI.+ Virginalis castitas non prefertur coniugio Abrahae. Idem. -[libro II.]+ Quis ignoret, sub altera dispensatione Dei retro omnes sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in coniugio, sic nunc uirgines placent in castitate. Seruiuit ille legi et tempori suo: seruiamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt. <4 7> -C. VII.+ Patriarchae non concupiscentia explendae libidinis, sed causa numerosae prolis plures habebant uxores. Item Augustinus. -[lib. XXII. contra Faustum, c. 47. et 48.]+ Obiciuntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos erat, crimen non erat. Sicut Patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia perficiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandae successionis: sic Apostoli admirantibus auditoribus doctrinam suam condelectabantur, non auiditate consequendae laudis sed karitate seminandae ueritatis. <4 8> -C. VIII.+ Satius est absque liberis defungi, quam ex illicito concubitu stirpem querere. Item Augustinus de bono coniugali. -[c. 16.]+ -IV. Pars.+ Sicut satius est mori fame, quam ydolothitis uesci: ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem querere. Undecumque autem nascantur homines, si parentum uicia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salui erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. <4 9> -C. IX.+ Ex ancilla filii non sunt querendi. Item sermo sancti Ambrosii de S. Iohanne, qui sic incipit: "Diximus superiore Dominica." -[num. LXV.]+ Dicat aliquis: uxorem non habeo, et ideo ancillam michi sociaui. Audi, quid dicat scriptura ad Abraham: "Eice ancillam et filium eius; non enim erit heres ancillae filius cum filio liberae." Si igitur ancillae filius heres non est, nec ergo filius est. Cur autem queritur tale coniugium, de quo susceptus filius nec successionis -1130+ possit esse heres nec sanguinis? Nec enim potest habere hereditatis consortium qui non habet originis priuilegium. Cur, inquam, queritur tale contubernium, de quo nati filii non sunt testes matrimonii, sed adulterii? Cur huiusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sunt, non honori? Dicit scriptura: "Adulterorum filii etc." Mulier igitur tua, si talibus moribus predita est, ut mereatur consortium, mereatur et nomen uxoris. Presta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris, ne tui adulter sis potius quam maritus. <4 10> -C. X.+ Adulteria non sunt facienda uoluntate generandi filios. Item Augustinus ad Claudium contra Iulianum libro V. Sic non sunt facienda adulteria etiam uoluntate filios generandi, quemadmodum nec furta sunt facienda etiam uoluntate pascendi pauperes sanctos; quod tamen est faciendum non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis. -V. Pars.+ -Gratian.+ Ecce, quod nullo modo licet alicui uiuente uxore sua, uel ex ancilla, uel ex alia qualibet filios querere, qui etiam suscepti filiorum nomine iudicantur indigni. Simplex etiam fornicatio sacra scriptura prohibetur. Unde Augustinus in questionibus Deuteronomii: -[quest. XXXVII. ad c. 23.]+ <4 11> -C. XI.+ Illicitus concubitus et omnis non legitimus usus illorum membrorum nomine mechiae intelligitur. Meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet Dominus, quarum publice uenalis est turpitudo. In Decalogo autem mechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse, quoniam mechia non nisi adulterium intelligi solet. Idem super Exodum: -[quest. 71.]+ -@. 1.+ Omnis mechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnis fornicatio mechia dici possit, in eisdem scripturis non michi interim occurrit locutionis exemplum; sed si omnis fornicatio etiam mechia dici non potest, ubi sit in Decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt qui uxores non habent, cum feminis, que uiros non habent, an inueniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique a parte totum intelligere uoluit, quicquid illicite rerum proximi aufertur) profecto nomine mechiae omnis illicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi. <4 12> -C. XII.+ Extraordinaria uoluptas et inuerecunda opera nuptiarum luxuria et inmundicia appellantur. Item Ieronimus. -[in c. 5. epist. ad Gal. ad uers. Manifesta autem.]+ In eo fornicator est maioris criminis, quia tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis; "erunt quippe -1131+ duo in carne una." Qui non est fidelis, nec credit in Christo, sua membra facit membra meretricis. E contrario infidelis in fornicatione sua utrum uiolet, an edificet templum idolo, nescio. Per uicia quippe uel maxime demones coluntur. Hoc unum scio, quod qui post fidem Christi fornicatur uiolat templum Dei. Secundum opus carnis inmunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur. Quomodo enim in ueteri lege de nefandis criminibus, que in occulto fiunt, que etiam nominare turpissimum est, ne et dicentis os, et aures audientium polluerentur, generaliter scriptura conplexa est, dicens: "Verecundos uel uerentes facite filios Israel ab omni inmundicia," sic in hoc loco ceteras extraordinarias uoluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non uerecunde et cum honestate quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis seruiatur immunditiam et luxuriam nominauit. <1 C> <4 13> -C. XIII.+ Inmoderatus usus mulierum Salomonem ad idolatriam traxit. Item Gregorius. -[in Moralibus lib. XII. c. 12.]+ Salomon quippe inmoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret, et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis et perfidiae substratus idolis construere templa non timuit. <4 14> -C. XIV.+ Liberorum procreatio in matrimonio laudatur; meretricia uoluptas etiam in uxore dampnatur. Item Ieronimus. -[in c. 5. epist. ad Ephesios, ad uers. Viri diligite.]+ Liberorum ergo, ut diximus, in matrimonio opera concessa sunt; uoluptates autem, que de meretricum capiuntur amplexibus, in uxore dampnatae. -VI. Pars.+ -Gratian.+ Quare autem tales non dicantur filii, uel quem suorum parentum sequantur, qui ex libero et ancilla nascuntur, Ysidorus Ethimologiarum libro IX. -[c. 5.]+ determinat: <4 15> -C. XV.+ Qui sint liberi, et quam condicionem parentum sequantur. Liberi dicti sunt, qui ex libero matrimonio sunt orti. Nam filii ex libero et ancilla seruilis condicionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem partem sumit. Naturales autem filii dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honesta coniugii. -@. 1.+ Hii uero, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem secuntur. -1132+ <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem pudicitia uiolenter eripi non possit, multorum auctoritatibus probatur. Est enim uirtus animi, que uiolentiam non sentit. Corpori namque uis infertur, non animo. Unde, quamuis corpus uiolenter corrumpatur si pudicitia mentis seruetur illesa, tamen castitas duplicatur. Sicut B. Lucia fertur dixisse Pascasio. "Si inuitam me feceris uiolari, castitas michi duplicabitur ad coronam." De sensibus enim et uoluntatibus iudicat Deus. Hinc Ambrosius scribit in libro V. de uirginibus: <4 1> -C. I.+ Melior est uirginitas mentis quam carnis. Tollerabilius est mentem uirginem, quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat; si non liceat, saltim non homini casti, sed Deo simus. -@. 1.+ Virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque Dei uirgo est, templum Dei est; nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. <4 2> -C. II.+ Mente incorrupta non corrumpitur caro. Idem. -[ad uirginem lapsam, c. 4.]+ Reuera non potest caro ante corrumpi, nisi mens fuerit ante corrupta. <4 3> -C. III.+ Aliena libido neminem polluit. Item Augustinus de ciuitate Dei. -[lib. I. c. 18.]+ Ita, ne aliquem polluat aliena libido, metuitur? Non polluet, si aliena erit, si autem polluet, non aliena erit. Sed cum pudicitia sit uirtus animi, comitemque habeat fortitudinem, potius quelibet mala tollerare, quam malo consentire decernat, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate habet quid de sua carne fiat, sed tantum quod annuat mente uel rennuat: quis tandem sana scilicet mente putauerit, se perdere pudicitiam, si forte in apprehensa uel oppressa carne sua exerceatur et expleatur libido non sua? <4 4> -[C. IV.]+ Idem. -[ibidem]+ Proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, ipsi corpori non aufert sanctitatem uiolentia libidinis alienae, quam seruat perseuerantia suae continentiae. An uero, si aliqua femina mente corrupta, uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, pergat uicianda ad suum deceptorem, adhuc eam pergentem sanctam uel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificatur, amissa atque destructa? Absit hic error, et hinc potius ammoneamur, ita amitti corporis sanctitatem, etiam intacto corpore. Idem: -[c. 19.]+ -@. 1.+ -1133+ Lucretiam, matronam nobilem ueteremque Romanam, magnis pudicitiae laudibus efferunt. Huius corpore cum uiolentus Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus inprobissimi iuuenis marito Collatino, et propinquo Bruto, uiris clarissimis et fortissimis indicauit, eosque ad uindictam constrinxit. Deinde fedi in se conmissi egra atque inpatiens se peremit. Quid dicimus? adultera hec, an casta dicenda est? Quis in hac controuersia laborabit? Egregie quidam ex hoc et ueraciter declamans ait: "Mirabile dictu; duo fuerunt, et adulterium unus admisit." Splendide atque uerissime. Intuens enim in duum corporum conmixtione unius inquinatissimam cupiditatem, unius castissimam uoluntatem, et non quod corporum coniunctione, sed quod animorum diuersitate ageretur, attendens: "Duo," inquit, "fuerunt, et unus adulterium admisit."

-[PALEA.+ <4 5> -C. V.+ Idem in eodem libro, capitulo 27. Non fidelibus Christi sit tedio uestra uita, si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis, non consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi sunt. Idem in libro de duabus animabus: -[c. 10.]+ -@. 1.+ Non nisi uoluntate peccatur. -]+

<4 6> -[C. VI.]+ Idem in libro I. de libero arbitrio. -[c. 5.]+ De pudicitia quis dubitauit, quin ea sit in animo constituta, quandoquidem uirtus est? Unde a uiolento stupratore nec ipsa eripi potest. Item Ieronimus super epistolam ad Romanos libro 1.: -@. 1.+ Fieri non potest, ut, nisi quis prius mechetur in corde, mechari possit in corpore.

-[PALEA.+ Idem super Lucam in libro 2.: -@. 2.+ Finge in persecutione aliquam uirginem prostitutam; hec apud euangelium, quia uoluntate non peccat, uirgo suscipitur, in lege quasi corrupta repudiatur. Idem in libro hebraicarum questionum: -(in Genes. ad cap. 12.)+ -@. 3.+ Corpus mulieris non uis maculat, sed uoluntas. -]+

Item Augustinus in libro de sancta uirginitate: -[c. 8.]+ -@. 4.+ Sicut nemo inpudice utitur corpore, nisi prius spiritu concepta nequitia: ita nemo seruat pudicitiam in corpore, nisi spiritui prius insita castitate. -1134+ <4 7> -C. VII.+ In corpore pudicitia uiolari non potest, si mens inuiolata seruetur. Idem Victoriano. -[epist. CXXII.]+ Ad Deum ingemiscentibus omnino suis aderit qui suis adesse consueuit, et aut nichil in earum castissimis membris libidine hostili perpetrare permittit, aut si permittit, cum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendunt a crimine, et quicquid in ea nec conmisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpae facientis, omnisque illa uiolencia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis uulnere deputabitur. Tantum enim ualet in mente integritas castitatis, ut illa inuiolata nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuius membra potuerunt superari. <4 8> -C. VIII.+ Caro non peccat, si a contagione anima fuerit munda. Item Ysidorus in Sinonimis, libro II. -[c. I.]+ Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit. Munda namque a contagione animi caro non peccat. <4 9> -C. IX.+ Pudicitia carnis non eripitur, si mente seruatur. Item Augustinus Honorato Episcopo. -[ep. CLXXX.]+ Magis timeamus, ne sensu interiore corrupto pereat castitas fidei, quam ne feminae constuprentur uiolenter in carne, quia uiolentia non uiolatur pudicitia, si mente seruatur, quoniam nec in carne uiolatur, quando uoluntas patientis turpiter carne non utitur, sed sine consensione tollerat quod alius operatur. <4 10> -C. X.+ Nec peccatum, nec iusticia opere sine uoluntate perficitur. Item Iohannes Crisostomus -[id est auctor operis imperfecti]+ super Mattheum. -[hom. XXXII. ad. c. 19.]+ Sicut enim peccatum opus sine uoluntate non facit, ita et iusticia ex opere non consummatur, nisi et uoluntas affuerit. Multi enim corpore quidem castitati student, adulterium quidem uoluntate conmittunt cum Dominus dicat: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Ergo uoluntas sine opere frequenter peccat. Illa est ergo gloriosa continentia, non quam transgredi non potest necessitas debilitatis corporis, sed quam conplectitur uoluntas sancti propositi. -1135+ <4 11> -C. XI.+ Virginitas carnis non seruatur mente corrupta. Item Ieronimus in epistola ad Eustochium. -[de custodia uirginitatis]+ -II. Pars.+ Si Paulus apostolus uas electionis, et preparatus in euangelio Christi, ob carnis aculeos et incentiua uiciorum reprimit corpus suum, et seruituti subicit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur, et tamen uidet aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captiuantem se in lege peccati; si post nuditatem, ieiunia, famem carceres, flagella, supplicia, in semet reuersus exclamat: "Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?" tu te putas securam esse debere? Caue, queso, ne quando et de te dicat Deus: "Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam." Audenter dicam: cum omnia possit Deus suscitare uirginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de pena, sed non ualet coronare corruptam. -@. 1.+ Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: "Et uirgines bonae deficient." Obserua quid dicat: Et uirgines bonae deficient, quia sunt et uirgines malae. "Qui uiderit," inquit, "mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Perit ergo et mente uirginitas. Istae sunt uirgines malae, uirgines carne, non spiritu; uirgines stultae, que oleum non habentes excluduntur a sponso. Si autem et illae, que uirgines sunt, ob alias tamen culpas uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, que prostituerunt membra Christi, et inmutauerunt templum sancti Spiritus in lupanar? Illico audient prophetam dicentem: "Descende, sede in terra uirgo filia Babilonis, sede in terra; non est filiae Chaldeorum thronus; non uocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole farinam, discooperi uelamen tuum, denuda crura tua, transi flumina, reuelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua." Et hoc post Dei filii thalamum, post oscula fratruelis et sponsi; illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: "Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate," nudabitur, et posteriora eius ponentur in faciem ipsius. Sedebit ad aquas solitudinis, et posito uase diuaricabit pedes suos omni transeunti, et usque ad uerticem polluetur. Rectius fuerat hominem subisse coniugium, et ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. Non fiat, obsecro, ciuitas meretrix filia Syon, ne post Trinitatis hospitium ibi demones saltent, et Syrenae nidificent et hericii. <4 12> -C. XII.+ Corpore intacto nonnumquam castitas amittitur. Item Augustinus de fide christiana. -III. Pars.+ Nec solo tactu et affectu sed aspectu quoque concupiscentia appetitur et appetit feminarum. Nec dicatis uos habere animos pudicos, si habeatis oculo inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuncius -1136+ et, cum se inuicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nunciant inpudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda uiolatione corporibus fugit ipsa castitas de moribus. <4 13> -C. XIII.+ Adulterium perpetratur, cum uel innupta uel nupta turpiter concupiscitur. Item Gregorius. -[in Moralibus, lib. XXI. c. 9.]+ "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Quia enim greco uerbo adulter mechus dicitur, cum non aliena coniux, sed mulier uideri prohibetur, aperte ueritas ostendit, quia etiam solo uisu, cum turpiter uel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco uel ordine concupiscentium discernitur, quia sic hunc studiosa in sacro ordine concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa, in personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Quamuis autem uiolenter oppressae pudicitiam non amiserint, incontaminatis tamen se non audeant exequare uirginibus. Unde Leo Papa: -[epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad Episcopos Afric., c. 5.]+ <4 14> -C. XIV.+ Que opprimuntur incontaminatis se uirginibus conparare non audeant. Illae autem famulae Dei, que integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac uerecundia, si se incontaminatis non audeant conparare uirginibus. Quamuis enim omne peccatum ex uoluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens inuita non pollui, minus tamen hoc illis oberit, si quod potuerunt animo non amittere doleant se uel corpore perdidisse. -Gratian.+ Cum ergo hec, que uiolentiam passa est, pudicitiam amisisse probari non potest, nullo modo conuincitur fornicationis uel adulterii crimen incurrisse. Ut enim Augustinus ait in libro de bono coniugali: -[c. 4.]+ "Adulterium conmittitur, cum uel propriae libidinis instinctu, uel alienae consensu cum altera uel altero contra pactum coniugale concumbitur, atque ita frangitur fides, que in rebus corporeis et abiectis magnum animi bonum est, et ideo ei salutem quoque corporalem, qua etiam uita ista continetur, certum est debere postponi." <4 15> -C. XV.+ Mechatur qui alicui preter matrimonii fedus miscetur. Item Ysidorus super Exodum. -[c. 29.]+ "Non mechaberis," id est, nec quisquam preter matrimonii federa aliis feminis admisceatur ad explendam libidinem. Nam adulterium facit qui preter suam ad alteram accedit. -1137+ <4 16> -C. XVI.+ Qui uiuente uxore sua alteram cognoscit adulterium conmittit. Item Augustinus de adulterinis coniugiis. -[l. II. c. 13.]+ Puto Christianum neminem reluctari, adulterum esse, qui uel diu languente, uel diu absente, uel continenter uiuere cupiente sua uxore, alteri conmixtus est feminae. -V. Pars.+ -Gratian.+ Cum ergo nichil horum in ista deprehendatur fuisse, quia nec propriae libidinis instinctu, nec alienae consensu, nec uiro languente uel absente, uel continenter uiuere cupiente alii adhesit, sed uiolenter aliena libidine oppressa uim pertulit, apparet, quod nec fornicaria, nec adultera dici potest. Unde nec aliqua occasione ualet dimitti. Cum enim quererent Iudei Christo, utrum liceret homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa, respondit eis: "Numquam legistis, quia qui fecit eos ab inicio masculum et feminam creauit eos? Quod ergo Deus coniunxit homo non separet." Deinde ita sermonem suum conclusit, ut diceret, neminem posse dimittere uxorem suam, excepta causa fornicationis. Hinc Apostolus ait in epistola ad Chorinthios: "His, qui matrimonio iuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere." Unde datur intelligi, quod qualiscumque fuerit uir et uxor, ex quo coniugali affectu sibi adheserint, ulterius ab inuicem discedere non ualent. Unde Ambrosius in Hexameron, titulo diei quartae, scribit: <4 17> -C. XVII.+ Qualiscumque sit uir, ex quo semel placuit, non est dimittendus. Horrendus et incultus est uir qui semel placuit; numquid uir alius est eligendus? Conparem suum equus diligit, et, si mutetur alius, trahere iugum nescit conpar alterius, et se non totum putat. Tu iugalem repudias tuum, et sepe mutandum putas? muta et si uno defecerit die, superduc riualem, et statim, incognita causa, quasi cognitam pudoris exequeris iniuriam? <1 C> <4 18> -C. XVIII.+ Similiter de uxore intelligitur. Item Augustinus. -[de sermone Domini in monte, lib. I. c. 32.]+ Si uxorem quis habeat sterilem, siue corpore deformem siue debilem membris, uel cecam, uel surdam, uel claudam, uel si quid aliud, siue morbis, uel laboribus doloribusque, confectam, et quicquid (excepta fornicatione) cogitari potest uehementer horrible, pro societate fideque sustineat. <4 19> -C. XIX.+ Non licet uiro uxorem dimittere nisi causa fornicationis. Item Ieronimus ad Oceanum de morte Fabiolae. Precepit Dominus, uxorem non debere dimitti, excepta -1138+ causa fornicationis, et, si dimissa fuerit, manere innuptam. Quicquid uiris precipitur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et uir mechus tenendus est. <4 20> -[C. XX.]+ Item. Apud nos quod non licet feminis eque non licet uiris, et eadem seruitus pari condicione censetur. <4 21> -C. XXI.+ Conmunione priuetur qui citra fornicationis causam uxorem suam dimittit. Item ex Concilio Tolletano XII. -[c. 8.]+ -VI. Pars.+ Preceptum Domini est, ut excepta causa fornicationis uxor a uiro dimitti non debeat, et ideo quicumque citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacumque occasione reliquerit, quia quod Deus iunxit ille separare disposuit, tamdiu ab ecclesiastica conmunione priuatus, et a cetu omnium Christianorum maneat alienus, quamdiu societatem relictae coniugis sinceriter amplectatur et foueat. Itaque qui iam admoniti sacerdote semel et bis et ter, ut corrigantur, ad suae coniugis noluerint redire consortium ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis offitio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonium, quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam discidii iugulo tradiderunt. <4 22> -[C. XXII.]+ Item. Nykolaus ad consulta Bulgarorum. -[c. 96.]+ Quicquid mulier contra te cogitauerit uel si te accusauerit, non est, excepta causa fornicationis, reicienda uel prorsus odio habenda -VII. Pars.+ -Gratian.+ Sed queritur, cum sit par utriusque condicio, cur communicantes uiri cum adulteris uxoribus non conueniant, cum econtra uxores in consortio adulterorum uirorum manere uideantur. De his ita scribit Innocentius Papa: -[epist. III., ad Exsuperium Episcopum, c. 4.]+ <4 23> -C. XXIII.+ In utroque sexu adulterium pari ratione punitur. Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condempnat. Sed uiros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata uindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueuerunt, et ideo mulieribus, prodito earum crimine, conmunio denegatur; uirorum autem latente conmisso non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur; qui utique submouebitur, si eius flagicium detegatur. Cum enim par causa sit, interdum probatione cessante uindictae ratio conquiescit. -1139+ <3 6> -QUESTIO VI.+ -GRATIANUS.+ Ecce, quod ista dimitti non ualet, cum innocens a fornicatione inueniatur. Sed ponatur, quod ipsa sit adultera, queritur, si adulter possit dimittere eam causa fornicationis? Non enim uidetur, quod pari crimine infectus alium de eodem punire possit. Unde, cum Iudei adulteram accusarent equitatis sentenciam a Domino acceperunt: "Quicumque uestrum sine peccato est primus in illam lapidem mittat." Hinc etiam in euangelio precipitur: "Ypocrita, primum eice trabem de oculo tuo, et postea educes festucam de oculo fratris tui." Hinc etiam Augustinus scribit in libro I. de sermone Domini in monte: -[c. 28.]+ <4 1> -C. I.+ Qui fornicatur fornicationis causa uxorem suam dimittere non potest. Nichil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse conuincitur fornicari. Occurrit enim illud: "In quo alterum iudicas te ipsum condempnas, eadem enim agis, que iudicas." Quapropter quisquis fornicationis causa uult abicere uxorem, prior debet a fornicatione esse purgatus. Quod similiter etiam de femina dixerim. <4 2> -C. II.+ Qualem quisque uult inuenire uxorem, talem se seruet eidem. Idem de uerbis Domini, tractatu -[siue serm.]+ XLVI. Si ducturi estis uxores, seruate uos uxoribus uestris. Quales uultis eas inuenire, tales et ipsae uos inueniant. Quis iuuenis est, qui non castam uelit ducere uxorem? et si accepturus est uirginem, quis non intactam desideret? Intactam queris intactus esto; queris puram? purus esto. Non enim illa potest, et tu non potes. <4 3> -C. III.+ Iudicium de alio expetere non debet qui de se iudicari contempnit. Idem in epistola ad Paxentium, Comitem Arrianum. -[epist. CLXXIV.]+ Iniquum est, ut quisque de alio iudicare uelit, et iudicari de se nolit. <4 4> -C. IV.+ Viri grauius sunt puniendi quam mulieres de adulterio. Idem de adulterinis coniugiis. -[lib. II. c. 8.]+ Indignantur mariti, si audiant adulteros uiros pendere similes adulteris feminis penas, cum tanto grauius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et uirtute uincere, et exemplo regere feminas. -1140+ <4 5> -C. V.+ Sicut uir est caput mulieris, sic adulterando grauius delinquit quam mulier. Idem de decem cordis. -[c. 3.]+ "Non mechaberis," id est non ibis ad aliquam aliam preter uxorem tuam. Tu autem exigis hoc ab uxore, et non uis reddere hoc uxori? et cum debeas in uirtute precedere uxorem, (quoniam castitas uirtus est) tu sub uno impetu libidinis cadis? et uis uxorem tuam uictricem esse, tu uictus iaces? et cum tu caput sis uxoris precedit te ad Deum cuius caput es? uis tuam domum capite deorsum pendere? Caput enim mulieris est uir. Ubi autem melius uiuit mulier quam uir, capite deorsum pendet domus. Si caput est uir, melius debet uiuere uir, et precedere in omnibus bonis factis uxorem suam. -Gratian.+ His auctoritatibus monstratur, quod adulter adulteram dimittere non ualet. <3 7> -QUESTIO VII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Nunc autem queritur, si ille, qui dimiserit uxorem suam causa fornicationis, illa uiuente aliam ducere poterit? Quod autem hoc fieri non possit, testatur Augustinus in libro de bono coniugali -[c. 7.]+ dicens: <4 1> -C. I.+ Vinculum coniugii fornicatione dissolui non potest. Interueniente diuortio non aboletur confederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sint etiam separati, cum illis autem adulterium conmittitur, quibus etiam fuerint post suum repudium copulati. <4 2> -C. II.+ Nulla ratione dissoluitur coniugium, quod semel initum probatur. Idem de adulterinis coniugiis, libro II. -[c. 4. et 5.]+ Licite dimittitur uxor ob causam fornicationis, sed manet uinculum prioris. Propter quod fit reus adulterii quicumque duxerit dimissam ob causam fornicationis. Sicut autem, manente in se sacramento regenerationis, excommunicatur quisquis reus criminis est, ita que separatur a uiro numquam carebit sacramento coniugii, etiamsi non reconcilietur uiro. Carebit autem, si mortuus fuerit uir eius. Reus uero excommunicationis ideo numquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quia numquam moritur Deus. <4 3> -C. III.+ Siue uir ab uxore, siue uxor a uiro causa fornicationis discesserit, alteri adherere prohibetur. Idem super epistolam Pauli ad Chorinthios. Apostolus dicit: "His, qui sunt in coniugio precipio -1141+ non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari uir suo." Potest enim fieri, ut discedat ea causa, quam Dominus permisit. At, si feminae licet uirum dimittere propter causam fornicationis quid respondebimus de hoc, quod dicit posterius: "Et uir uxorem non dimittat?" quare non addit: "excepta causa fornicationis," quod Dominus permittit? nisi quod similem formam uult intelligi, ut, si dimiserit, (quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori? Et post pauca: -@. 1.+ Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti. Sed quia permisit, non iussit. <4 4> -[C. IV.]+ Idem de sermone Domini in monte. -[lib. I. c. 25.]+ Fieri potest, ut uir dimittat uxorem causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse uoluit. Iam uero si nec illi nubere conceditur uiro uiuo, a quo recessit, neque huic alteram ducere uiua uxore, quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra conmittere. <4 5> -C. V.+ Ab uxore dimissus, uel dimissa a uiro, ad penitenciam redigantur, nisi aut continenter uiuere, aut sibi reconciliari uoluerint. Item ex Concilio Mileuitano. -[c. 17.]+ Placuit, ut secundum euangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito alteri coniungatur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad penitenciam redigantur. -+ <4 6> -C. VI.+ Mechatur qui a uiro dimissam ducere presumit. Item Augustinus -[l. I.]+ de sermone Domini in monte. -[c. 25.]+ Dominus ad illud confirmandum, ut non facile dimittatur uxor, solam causam fornicationis excepit, ceteras uero uniuersas molestias, si que extiterint, iubet pro fide coniugali, et pro castitate fortiter sustineri. Et mechum dicit etiam uirum, qui eam duxerit, que soluta est a uiro. <4 7> -C. VII.+ Adultera probatur que uiuente marito alteri nubit. Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum. Omnes causationes Apostolus amputans apertissime diffiniuit, uiuente uiro esse adulteram mulierem, si alteri -1142+ nupserit. Nolo michi proferas raptoris uiolentiam, matris prestationem, patris auctoritatem, propinquorum cateruam, seruorum insidias, parentum dampna rei familiaris. Quamdiu uiuit uir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagiciis omnibus coopertus, et ab uxore propter hec scelera derelictus, maritus est reputatus, cui alterum uirum accipere non licet. Non hoc Apostolus propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente Christi uerba sectatus est, qui ait in euangelio: "Qui dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam mechari, et qui dimissam acceperit adulter est." Unde et Apostoli grauem coniugii sarcinam intelligentes: "Si ita est," inquiunt, "non expedit homini uxorem accipere." Ad quod Dominus, "qui potest," inquit, "capere capiat," statimque sub exemplo trium eunuchorum uirginitatis infert beatitudinem, que nulla carnis lege retinetur. <4 8> -C. VIII.+ Mulieri fideli, que uirum adulterum dimittit, alii nubere non licet. Item ex Concilio Elibertano. -[c. 9.]+ Fidelis femina, que adulterum maritum reliquerit fidelem, et alterum ducit, prohibeatur ne ducat. Si autem duxerit, non prius accipiat conmunionem, quam is, quem reliquerit, de seculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis dare conpulerit. <4 9> -C. IX.+ Ad penitenciam est cogendus qui multis nuptiis copulatur. Item ex Concilio Martini Papae. -[id est ex cap. Martini Bracarensis, c. 80.]+ Si quis fuerit multis nuptiis copulatus, penitenciam agat. Conuersatio autem et fides penitentis tempus conprehendat. -+ <4 10> -C. X+ Qui ob fornicationem uxorem dimittit, et aliam ducit, mechari probatur. Item Augustinus de adulterinis coniugiis, libro I. -[c. 9.]+ Quemadmodum non recte dici potest: si nescit homo, non peccat, (sunt enim etiam peccata ignorantium, quamuis minora quam scientium), ita non recte dici potest: si causa fornicationis dimiserit uxorem uir, et aliam duxerit, non mechatur. Est enim mechatio etiam eorum, qui alias ducunt relictis propter fornicationem prioribus, sed utique minor, quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt. -II. Pars.+ -Gratian.+ Sunt enim in fornicatione gradus, ut, -1143+ sicut grauius peccat adulter quam fornicator, sic grauius delinquit qui nec sua dimissa aliam ducit, eo, qui suam dimittens aliam cognoscit; grauius quoque, qui uxorem habens ad coniugem proximi sui accedit, quam qui sine uxore thorum alterius uiolat, uel uxoratus ad solutam accedens. Sed hos omnes incestuosi transcendunt, quos uincunt contra naturam delinquentes. Unde Augustinus de adulterinis coniugiis: <4 11> -[C. XI.]+ "Adulterii malum uincit fornicationem, uincitur autem ab incestu. Peius est enim cum matre, quam cum aliena uxore concumbere. Sed omnium horum pessimum est quod contra naturam fit, ut si uir membro mulieris non ad hoc concesso uoluerit uti. Usus enim naturalis si ultra modum prolabitur, in uxore quidem ueniale est, in meretrice dampnabile Iste, qui est contra naturam, execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius in uxore. Tantum ualet ordinatio creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tollerabilius, quam in eis, que concessa non sunt, uel unus uel rarus excessus." <4 12> -C. XII.+ Minus est secundum naturam coire, quam contra naturam delinquere. Item Ambrosius in libro de Patriarchis. -[lib. I. de Abraham c. 6.]+ Offerebat sanctus Loth filiarum pudorem. Nam etsi illa quoque flagiciosa inpuritas erat, tamen minus erat secundum naturam coire, quam aduersus naturam delinquere. Preferebat domus suae uerecundiae hospitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inuiolabilem. <4 13> -C. XIII.+ Grauiora sunt flagicia, que contra naturam probantur. Item Augustinus Confessionum libro III. -[c. 8.]+ Flagicia, que sunt contra naturam, ubique ac semper repudianda atque punienda sunt; qualia Sodomitarum fuerunt. Que si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur, que non sic fecit homines, ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas, que cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ipse auctor est, libidinis peruersitate polluitur. <4 14> -C. XIV.+ Turpior et flagitiosior est usus contra naturam, quam fornicationis uel adulterii. Idem contra Iouinianum, libro I. Usus naturalis et licitus est sicut in coniugio, et illicitus sicut in adulterio. Contra naturam uero semper illicitus, et proculdubio flagiciosior atque turpior, quem S. Apostolus et in feminis, et in masculis arguebat, -1144+ dampnabiliores uolens intelligi, quam si in usu naturali uel adulterando uel fornicando peccarent. <4 15> -C. XV.+ Omnis inmunda pollutio fornicatio est, licet uaria sint peccata fornicationis. Item Ysidorus. -[lib. II. de summo bono c. 39.]+ -III. Pars.+ Non solum de conmissa fornicatione peccatum regnat in homine, sed, si adhuc delectatur, atque animum teneat, proculdubio regnat. Fornicatio carnis adulterium est: fornicatio animi seruitus est idolorum. Est autem et spiritualis fornicatio, de qua Dominus ait: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Omnis inmunda pollutio fornicatio dicitur, quamuis quisque diuersa turpitudinis uoluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi uaria gignuntur flagicia, quibus regnum Dei clauditur, ut homo a Deo separetur. -@. 1.+ Inter cetera septem uicia fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis inmunditiam templum Dei uiolat. Sunt autem quedam, que sicut animalia absque ulla discretione indesinenter libidini seruiunt, quas ego nec mutis pecudibus conparauerim. Pecora enim cum conceperint, ultra non indulgent maribus copiam sui. <4 16> -C. XVI.+ Adulterium secundum in penis obtinet locum. Item ex epistola -[I.]+ Clementis. -[ad Iacobum]+ Quid in omnibus peccatis est adulterio grauius? Secundum namque in penis obtinet locum, quem quidem primum illi habent, qui aberrant a Deo, etiamsi sobrie uixerint. -Gratian.+ His auctoritatibus euidentissime monstratur, quod quicumque causa fornicationis uxorem suam dimiserit, illa uiuente aliam ducere non poterit, et, si duxerit, reus adulterii erit. -IV. Pars.+ -@. 1.+ His ita respondetur. He auctoritates de eis locuntur, quorum continentiam carnalis infirmitas non inpedit, uel de his, qui, prestantes causam discidii, aliorum coniunctione se reddiderunt indignos. Unde Ambrosius super -[1.]+ epistolam Pauli ad Chorinthios: -[ad c. 7.]+ <4 17> -[C. XVII.]+ "'Uxor a uiro non discedat, nisi causa fornicationis; quod si discesserit, aut maneat innupta, aut reconcilietur uiro suo; et uir similiter non dimittat uxorem.' Ideo non subdit de uiro quod de uxore premisit, quia uiro licet ducere aliam." <4 18> -C. XVIII+ Licet ducere aliam infirmo, cui sua ob infirmitatem corporis debitum reddere non ualet. Item Gregorius iunior Bonifatio Episcopo. -[epist. IV.]+ Quod posuisti, si mulier infirmitate correpta non ualuerit uiro debitum reddere, quid eius faciat -1145+ iugalis: bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae uacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille, qui se non poterit continere, nubat magis; non tamen ei subsidii opem subtrahat, quam infirmitas prepedit, non detestabilis culpa excludit. -V. Pars.+ -Gratian.+ Sed illud Ambrosii a falsatoribus dicitur insertum. Illud Gregorii sacris canonibus, imo euangelicae et apostolicae doctrinae penitus inuenitur aduersum. Quidam uero, sentenciam Ambrosii seruare cupientes, non de qualibet fornicatione illud arbitrantur intelligi, ut ob quamlibet fornicationem uir licite dimittat uxorem, et uiuente dimissa aliam ducat, sed de incestuosa tantum fornicatione intelligitur, cum uxor uidelicet alicuius, patri et filio, fratri uel auunculo uiri sui, uel alicui similium se constuprandam publice tradiderit. Hec autem, quia uiro suo se illicitam reddidit in perpetuum, dum per copulam consanguinitatis in primum, uel secundum, uel tertium gradum transiuit affinitatis, licite dimittitur, et ea uiuente superducitur alia. Hic si quis contendat, non magis uiro, quam mulieri licitum esse, si uir alicuius eodem modo fornicetur, sciat, uirum ab Ambrosio appellatum non sexu, sed animi uirtute; mulierem quoque nominatam sentiat non sexu corporis, sed mollicie mentis. Sed quia nulla auctoritate permittitur, ut uiuente uxore alia superducatur, intelligitur illud Ambrosii in supradicto fornicationis genere: non tamen, quod uiuente dimissa aliam ducere possit, sed post mortem fornicariae uel fornicarii, (quorum uterque, ut supra dictum est, a corruptione luxuriae mulier appellatur), ille, qui a fornicatione mundus est, uir siue mulier aliis copulari possunt; adulteri autem, si superuixerint, nullo modo aliis copulari poterunt. Sic et illud intelligitur, quod in Capitulo cuiusdam Concilii legitur: <4 19> -C. XIX.+ Licitum coniugium non negetur illi, cuius uxor cum suo fratre dormiuit. Quedam cum fratre uiri sui dormiuit: decretum est, ut adulteri numquam coniugio copulentur; illi uero, cuius uxor stuprata est, licita coniugia non negentur. Sic et illud Maguntiensis Concilii intelligitur: <4 20> -C. XX.+ Disiungantur, et numquam coniugio copulentur, qui quodlibet infra subiectorum admiserit. Si quis uiduam duxerit uxorem, et postea cum filiastra fornicatus fuerit, seu cum duabus sororibus, aut si qua cum duobus fratribus, seu cum patre et filio, si quis relictam fratris, si quis neptem, aut nouercam, aut nurum, aut consobrinam, aut filiam auunculi, aut eius relictam, aut priuignam polluerit, eos disiungi, et ulterius numquam coniugio copulari precipimus. -1146+ <4 21> -C. XXI.+ Sororem uxoris polluens neutram habere ualet. Item. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea uxor fuerit, neutram ex ipsis habeat: nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur. <4 22> -C. XXII.+ Causa adulterii uxorem relinquens continentiam seruet. Item illud Gregorii. Hii uero, qui uxores suas in adulterio deprehendunt, non licebit nec eum, nec illam aliam uxorem accipere, uel alium uirum, quamdiu ambo uiuunt. Si autem adultera mortua fuerit, uir eius, si uult, nubat, tantum in Domino; adultera uero numquam, etiamsi mortuus fuerit uir eius. Omnibus tamen diebus uitae suae acerrimae penitenciae lamenta persoluat. <4 23> -C. XXIII.+ Neutram habeat qui sororem uxoris polluit. Item ex Decreto Zachariae Papae. Concubuisti cum sorore uxoris tuae? si fecisti, neutram habeas, et si illa, que uxor tua fuit, conscia sceleris non fuit, si se continere non uult, nubat in Domino cui uelit. Tu autem et adultera sine spe coniugii permaneatis, et, quamdiu uiuitis, iuxta preceptum sacerdotis penitenciam agite. <4 24> -C. XXIV.+ Cum nouerca, uel filiastra, uel sorore uxoris dormiens ad coniugium non potest peruenire; uiris earum legitima non negantur coniugia. Item ex Triburiensi Concilio. Si quis cum nouerca sua dormierit, neuter potest ad coniugium peruenire; sed uir eius potest, si uult, aliam accipere, si se continere non potest. -@. 1.+ Similiter qui cum filiastra sua, uel cum sorore suae uxoris dormierit, obseruandum est. -Gratian.+ Quamuis illud, quod in fine Maguntiensis concilii ponitur, a nonnullis non de legitime coniunctis, sed de fornicariis dictum intelligatur, uidelicet ut fornicarii discedant ab inuicem, et sine spe coniugii maneant; illud uero Gregorii ad Bonifatium Anglicis pro tempore permissum est, quibus B. Gregorius in quarta et quinta generatione coniugia contrahi permisit; alias autem inane esset, cum Augustinus dicat in sermone Domini in monte: "Si uxorem quis habeat sterilem, etc." <4 25> -C. XXV.+ Ob infirmitatem uel dampna corporis coniugium solui non licet. Item Nykolaus ad Carolum, Maguntiensem Episcopum. -VI. Pars.+ Hii, qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus amentia, aut furor, aut aliqua infirmitas -1147+ accesserit, ob hanc infirmitatem coniugia talium solui non possunt. Similiter est sciendum de his, qui ab aduersariis excecantur, aut membris truncantur, aut a barbaris exsecti fuerint. <4 26> -C. XXVI.+ Furiosus et furiosa matrimonium contrahere non possunt. Item Fabianus Papa. Neque furiosus, neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur. -VII. Pars.+ -Gratian.+ Ut ergo ex premissis colligitur, non licet huic dimissa uxore sua aliam ducere. Manet enim inter eos quoddam uinculum coniugale, quod nec ipsa separatione dissoluitur. Unde Augustinus ait in libro de bono coniugali: -[cap. 7.]+ <4 27> -C. XXVII.+ Sterilem uxorem dimittere, et causa fecunditatis aliam ducere alicui non licet. Tantum ualet sociale uinculum, ut, cum causa procreandi colligitur, nec ipsa causa procreandi soluatur. Posset enim homo dimittere sterilem uxorem et ducere de qua filios haberet, et tamen non licet. Item: -[c. 15.]+ -@. 1.+ Manet uinculum nuptiarum, etiam si proles, cuius causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur, ita, ut iam scientibus coniugibus non se filios habituros, separare se tamen uel ipsa causa filiorum, atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus se copulauerint, adulterium conmittunt, ipso autem coniugio manente. Plane uxoris uoluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius conmixtione ac semine, alterius autem iure ac potestate, apud antiquos patres fas erat. Utrum et nunc fas sit, temere non dixerim. <4 28> -[C. XXVIII.]+ Idem in eodem. Usque adeo manent inter uiuentes semel inita iura nuptiarum, ut potius inter se sint coniuges etiam separati, quam cum his, quibus adheserunt. Et post: -@. 1.+ Manet inter uiuentes quoddam uinculum coniugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre; sicut apostata anima, uelut de coniugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lauachro regenerationis accepit. Redderetur enim proculdubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem hoc, qui recessit, ad cumulum supplicii, non ad meritum premii. <3 8> -QUESTIO VIII.+ -GRATIANUS.+ Cum itaque probatum sit, quod hic uxorem suam dimittere, et aliam ducere non potest, queritur, si liceat ei hac condicione -1148+ peccare, ut infidelem ad fidem adducat? Quod non posse fieri Augustinus affirmat, in libro -[I.]+ de adulterinis coniugiis -[c. 24.]+ ita dicens: <4 1> -C. UN.+ Non debet aliquis a continentiae uoto recedere, etiamsi infidelis Christianam se fieri polliceatur. Non solum mechandum non est, (quod faciunt quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut Christianam faciat,) sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo uouit, nullo modo debet ista conpensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit que nuptias eius appetit, futuram se esse Christianam. Quod enim cuiquam ante, quam uouisset, licebat, cum id se numquam facturum uouerit, non licebit: si tamen id uouerit, quod uouendum sit, sicuti est perpetua uirginitas, uel post experta conubia solutis a uinculo coniugali uidualis castitas, seu ex consensu uouentibus et carnalia debita sibi inuicem relaxantibus fidelibus castisque coniugibus (quod alterum sine altera, uel alteram sine altero uouere fas non est) iugis continentia. Hec ergo, et si qua alia sunt, que rectissime uouentur, cum homines uouerint, nulla condicione rumpenda sunt, que sine ulla condicione uouerunt. <1 C> <2 33> -CAUSA XXXIII.+ -GRATIANUS.+ Quidam uiri maleficiis inpeditus uxori suae debitum reddere non poterat. Alius interim clanculo eam corrupit; a uiro suo separata corruptori suo publice nubit; crimen, quod admiserat, corde tantum Deo confitetur; redditur huic facultas cognoscendi eam: repetit uxorem suam; qua recepta, ut expedicius uacaret orationi, et ad carnes agni purus accederet, continentiam se seruaturum promisit; uxor uero consensum non adhibuit. -(Qu. I.)+ Queritur, an propter inpossibilitatem coeundi, a uiro suo) aliqua sit separanda? -(Qu. II.)+ Secundo, an post separationem ei nubere ualeat, cum quo prius fornicata est? -(Qu. III.)+ Tertio, si sola confessione cordis crimen possit deleri? -(Qu. IV.)+ Quarto, si tempore orationis quis ualeat reddere coniugii debitum? -(Qu. V.)+ Quinto, an uir sine consensu uxoris continenciam uouere possit, uel si minis uel terroribus licentiam uouendi ab ea extorquere ualeat? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem propter inpossibilitatem reddendi debitum mulier a uiro suo separari non possit, auctoritate euangelica et apostolica probatur. Sic enim Christus ait in euangelio: "Nulli licet dimittere uxorem suam, nisi causa fornicationis," uel qua alter eorum (sicut Augustinus exponit) fornicatus fuerit, uel ad quam alter alterum pertrahere uoluerit. Item Apostolus: -1149+ "Mulier, quanto tempore uiuit uir eius, alligata est legi ipsius," non legi reddendi sibi debitum, sed non transferendi se ad alium. Item: "His, qui matrimonio iuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere, nisi causa fornicationis." Euangelica itaque et apostolica auctoritate prohibetur mulier a uiro discedere, nisi ob causam illam cunctis notissimam, qua interueniente si discesserit, oportet eam manere innuptam, aut reconciliari uiro suo. Unde datur intelligi, quod inpossibilitas reddendi debitum non facit discidium coniugii. -@. 1.+ His ita respondetur: Coniugium confirmatur offitio, ut supra probatum est; postquam uero offitio confirmatum fuerit, nisi causa fornicationis non licet uiro uxorem dimittere, uel uxori a uiro discedere. Verum ante, quam confirmetur, inpossibilitas offitii soluit uinculum coniugi. Unde Gregorius scribit Iohanni, Rauennati Episcopo: <4 1> -C. I.+ Licet mulieri alteri nubere, quam ob frigiditatem uir cognoscere non potuit. Quod autem interrogasti de his, qui matrimonio iuncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, uel illa alium ducere possit? De quibus scriptum est: "Vir et mulier, si se coniunxerint, et dixerit postea mulier de uiro, quod non possit coire cum ea, si potest probare, quod uerum sit, per iustum iudicium, accipiat alium. Si autem ille aliam acceperit, separentur." <4 2> -[C. II.]+ Item ex epistola eiusdem. De his requisisti, qui ob causam frigidae naturae dicunt se inuicem non posse operam carni dantes conmisceri. Iste uero si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. Quod si retinaculum uoluerint coniugale rescindere, maneant utrique innupti. Nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conueniet? Igitur si uir aliam uult uxorem accipere, manifesta patet ratio, quia, suggerente diabolo odii fomitem, exosam eam habuit, et idcirco eam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit: Volo mater esse, et filios procreare, uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando dicat, ut numquam per conmixtionem carnis coniuncti una caro effecti fuissent, tunc uidetur mulierem secundas posse contrahere nuptias. Humanum dico propter infirmitatem carnis eorum. Vir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine coniuge. Quod si et ille aliam copulam acceperit, tunc hii, qui iurauerant, periurii, crimine rei teneantur, et penitencia peracta priora cogantur recipere conubia. -II. Pars.+ -Gratian.+ Hoc autem seruari precipitur, cum uterque idem fatetur. Ceterum si uir asseruerit, se reddidisse debitum uxori, et illa diffitetur, cui potius habenda sit fides, merito queritur. De his in Concilio apud Conpendium habito ita statutum est:  -1150+ <4 3> -C. III.+ In ueritate uiri consistat, si mulier negat se cognitam ab eo. Si quis accepit uxorem, et habuit eam aliquo tempore, et ipsa femina dicit, quod numquam coisset cum ea, et ille uir dicit, quod sic fecit, in ueritate uiri consistat, quia uir est caput mulieris. -III. Pars.+ -Gratian.+ Ecce, quod inpossibilitas reddendi debitum uinculum soluit coniugii. Sed hoc de naturali inpossibilitate statutum est. Hec autem maleficii inpedimento, non frigiditate naturali debitum coniugale prohibente, a uiro suo separata est. Unde queritur, si liceat ei etiam in hoc casu a uiro suo discedere, et alii se copulare? De his ita scribit Igmarus Remensis Archiepiscopus: <4 4> -C. IV.+ De his, qui maleficiis inpediti coire non possunt. Si per sortiarias atque maleficas occulto, sed numquam iniusto Dei iudicio permittente, et diabolo preparante, concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus ista eueniunt, ut corde contrito et spiritu humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant, et profusis lacrimis, et largioribus elemosinis et orationibus atque ieiuniis Domino satisfaciant, et per exorcismos ac cetera munia ecclesiasticae medicinae ministri ecclesiae tales, quantum annuerit Dominus, qui Abimelech et domum eius Abrahae orationibus sanauit, sanare procurent. Qui si forte sanare non potuerint, separari ualebunt; sed post, quam alias nuptias expetierint, illis in carne uiuentibus, quibus iunctae fuerint, prioribus, quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt. -Gratian.+ Sed in hoc uidetur contrarius premisso capitulo Gregorii. Ibi enim post possibilitatem redditam iubetur separari ab eo, cui secundo nupserat, et redire ad primum. Hic autem uiuente eo, cui secundo copulata fuerat, primo reconciliari non poterit. <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem ei, cum quo prius fornicata fuerat, post separationem nubere possit, superius probatum est. Mortuus est enim sibi uir eius. Ex quo, iudicio ecclesiae ab eo separata, ab eius lege soluta est. Unde iuxta Apostolum nubat cui uult, tantum in Domino. -@. 1.+ Sed queritur, si sine ecclesiastico iudicio nulla causa discidii rationabiliter probata ab ea discessisset, an esset cogendus redire ad eam. De hoc ita statutum est in Concilio Cartaginensi, cui interfuit Augustinus, c. 30.: <4 1> -C. I.+ Non licet alicui uxorem dimittere, nisi causa discidii primum ecclesiae probetur. Seculares, qui coniugale consortium nulla grauiori -1151+ culpa dimittunt uel etiam dimiserunt, et, nullas causas discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut illicita aut aliena presumant: si ante, quam apud episcopos conprouinciales discidii causas dixerint, et prius, quam iudicio dampnentur, uxores suas abiecerint, a conmunione ecclesiae et sancto populi cetu pro eo, quod fidem et coniugia maculant, excludantur. -+ <4 2> -C. II.+ Lex diuina prohibet uirum uxorem dimittere, nisi causa fornicationis. Item Ambrosius super Lucam. -[ad c. 16.]+ An quod in subditos nefas est in conparem fas est? dimittis ergo uxorem quasi iure, sine crimine, et putas, hoc tibi licere, quia lex humana non prohibet? Sed prohibet lex diuina. Qui hominibus obsequeris, Deum uerere; audi legem Domini, cui obsecuntur etiam qui leges ferunt: "Quos Deus coniunxit homo non separet." <4 3> -C. III.+ Absque causae cognitione a uiro suo dimissa ad omnia restituatur. Item Nykolaus Papa Karolo Inperatori. Istoria ecclesiastica, ab Eusebio Cesariensi episcopo confecta, de muliere quadam, que de castitate a marito accusabatur, ait: "Preceptum est ab inperatore lege lata, ut primo permitteretur ei libere rem familiarem diutius ordinare; tunc deinde responderet obiectis. Hoc omnes leges tam ecclesiasticae quam uulgares publicaeque precipiunt." -@. 1.+ Si autem de mulieribus et secularibus uiris hec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis hominibus et sacerdotibus sunt concessa. <4 4> -C. IV.+ Nisi post restitutionem, neque de coniugii federe, neque de adulterii crimine inter uirum et uxorem iudicium est agitandum. Item Nykolaus Papa. -[in epistola Karolo Regi]+ -II. Pars.+ Siue de coniugii federe, siue de adulterii crimine iudicium sit agitandum, nulla ratio patitur, Thebergam cum Lothario posse inire certamen, nisi prius ad tempus suae fuerit reddita potestati, et consanguineis propriis libere sociata. Inter que etiam locus prouidendus est, in quo nulla uis multitudinis formidetur, nec sit difficile testes producere uel ceteras personas, que tam a sanctis canonibus, quam a uenerandis Romanis legibus in huiusmodi controuersiis requiruntur. -III. Pars.+ -Gratian.+ In hoc capitulo quamuis causa uideatur exposita, quare sua auctoritate non licet alicui uxorem -1152+ dimittere, qua cessante ipsa quoque prohibitio cessare uidetur: tamen quia ipsa separatio pena est, et pena nulli est inferenda nisi per iudicem, generaliter hoc intelligendum est, ut siue ob causam premissam, siue nulla causa existente, non liceat alicui sua auctoritate uxorem dimittere. Quod etiam de pena homicidii uel qualibet alia intelligendum est. Unde Nykolaus Papa scribit Rodulpho, Bituricensi Archiepiscopo: <4 5> -C. V.+ Coniugia penitus interdicantur his, qui suas uxores occidunt. Interfectores suarum coniugum sine iudicio, cum non addis, adulterarum, uel aliquid huiusmodi, quid aliud habendi sunt quam homicidae, ac per hoc ad penitenciam redigendi? Quibus penitus coniugium denegatur, exceptis adolescentibus, de quibus est B. Leonis Papae XXV. regula decretalium, imo indulgentia obseruanda. -Gratian.+ In hoc capitulo uidetur Nykolaus permittere maritis causa adulterii, uel alterius eiusmodi criminis, uxores suas interficere. Sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali criminosos feriri iubet; illo uidelicet gladio, quo Petrus iubetur mactare et manducare. De quo etiam gladio Christus ait in euangelio: "Non ueni pacem mittere in terram, sed gladium." Hinc idem Nykolaus scribit Albino Archiepiscopo: <4 6> -C. VI.+ Non licet alicui uxorem adulteram occidere. Inter hec uestra sanctitas addere studuit, si cuius uxor adulterium perpetrauerit, utrum marito illius liceat secundum mundanam legem eam interficere. Sed sancta Dei ecclesia numquam mundanis constringitur legibus; gladium non habet, nisi spiritualem; non occidit, sed uiuificat. <4 7> -C. VII.+ Penitencia eius, qui propriam uxorem absque causa perimit. Item Pius Papa. Quicumque propriam uxorem absque lege, uel sine causa et certa probatione interfecerit, aliamque duxerit uxorem, armis depositis publicam agat penitenciam, et, si contumax fuerit, et episcopo suo inobediens extiterit, anathematizetur, quousque consentiat. Eadem lex erit illi, qui seniorem suum interfecerit. <4 8> -C. VIII.+ Penitencia Astulphi, qui uxorem suam interfecerat. Item Stephanus V. Astulpho. Admonere te cum lacrimis et multo gemitu cordis curamus, fili Astulphe; sed non filius dici debes, qui -1153+ tam crudeliter infelix homicidium perpetrasti. Nam occidisti uxorem tuam, partem corporis tui, legitimo matrimonio tibi sociatam, sine causa mortis, non tibi resistentem, non insidiantem quocumque modo uitae tuae. Non inuenisti eam cum alio uiro nefariam rem facientem, sed concitatus a diabolo, inpio furore flammatus, more latronum atrocius eam gladio tuo, crudelior omni bestia, interemisti, et nunc post mortem eius addis iniquitatem super iniquitatem, filiorum tuorum inprobe predo. Qui matri non pepercisti, filios tuos orphanos fecisti, inducere super eam uis mortis causam post mortem, per unum hominem homicidam et reprobum testem. Quoniam nec euangelium, nec ulla diuina humanaque lex unius testimonio etiam idoneo quempiam condempnat uel iustificat: quanto magis per istum scelestum et flagiciosissimum nec illa uiua debuit condempnari, nec a te post mortem eius accusari? Prius causa criminis subtiliter erat inuestiganda, et tunc, si ita fuisset inuenta, secundum legis tramitem debuit excipere ultionis uindictam. Nam si uerum (quod absit) fuisset, sicut adulter mentitus est, post septem annos peracta penitencia dimittere eam per approbatam causam poteras, si uoluisses; occidere tamen eam nullatenus debuisti. Non enim uult Deus mortem peccatoris, sed ut conuertatur ad penitenciam, et uiuat. Idcirco placeat tibi consilium nostrum, et facias hoc, quod melius tibi et leuius uideri potest: miserere animae tuae, ut non sis tuus tibimet ipsi homicida. Relinque quapropter, te rogamus, hoc malum seculum, quod te traxit ad tam inmanissimum peccati facinus; ingredere monasterium, humiliare sub manu abbatis, multorum fratrum precibus adiutus obserua cuncta supplici animo, que tibi fuerint inperata, si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis et refrigeret animam tuam prius, quam crucieris perpetuis flammis. Hoc leuius et melius tibi esse certissime scias. Sin autem publicam penitenciam, permanens in domo tua uel in hoc mundo, uis agere (quod tibi peius, et durius, et grauius esse non dubites) ita, ut agere debeas, exhortamur, omnibus diebus, quibus penitere debes, uinum et omnem siceram non libas, carnem numquam ullo tempore comedas, preterquam in Pasca, et in die Natalis Domini; in pane, et aqua, et sale penitenciam age; in ieiuniis, in uigiliis, orationibus, et elemosinis omni tempore perseuera; armis numquam cingere, nec in quolibet loco litigare presumas. Uxorem numquam ducere, concubinam non habere, nec adulterium committere audeas; in balneo numquam laueris, in conuiuiis letantium numquam te misceas; in ecclesia segregatus ab aliis Christianis post hostium et postes humiliter te repone; ingredientium et egredientium suppliciter orationibus -1154+ conmendare, conmunione corporis et sanguinis Domini cunctis diebus uitae tuae indignum te existimes; in ultimo tamen exitus uitae tuae die, si merueris, pro uiatico, si sit qui tribuat, tantummodo uenialiter tibi ut accipias concedimus. Sunt et alia multa, que tibi durius et satis acrius erant iuxta magnum pondus peccati, infelix, adicienda. Sed si hec omnia, que tibi misericorditer supra dicta sunt, perfecto corde Domino auxiliante feceris et custodieris, confidimus de inmensa clementia Dei, remissionem te tuorum habiturum peccatorum, et secundum dictum iusti bonique pastoris resoluet te sancta ecclesia ab hoc uinculo peccati in terris, ut per ipsius gratiam, qui eam suo sanguine acquisiuit, solutus sis in celis. Si autem aliter feceris, et sanctae matris ecclesiae tam salubrem admonitionem despexeris, ipse tibi sis iudex, et in laqueo diaboli, quo irretitus teneris, permanebis; sanguis tuus super caput tuum; nos alieni a consortio tuo pro aliorum filiorum Dei salute, ipso opitulante, omni sollicitudine nitimur desudare, et Domini misericordiam attentius cottidie inplorare. <4 9> -C. IX.+ Potius uxore uiuente quis aliam ducat, quam humanum sanguinem fundat. Item Augustinus de adulterinis coniugiis. -[lib. II. c. 15.]+ Si (quod uerius dicitur) non licet homini Christiano adulteram coniugem occidere, sed tantum dimittere: quis est tam demens, qui dicat ei: fac quod non licet, ut liceat tibi quod non licet? Cum enim utrumque secundum legem Christi illicitum sit, siue adulteram occidere, siue alteram ducere illa uiuente, ab utroque est abstinendum, non illicitum pro illicito faciendum. Si enim facturus est quod non licet, iam faciat adulterium et non faciat homicidium, ut uiuente uxore aliam ducat, non humanum sanguinem fundat. -IV. Pars.+ -Gratian.+ In premissis auctoritatibus quique prohibentur adulteras coniuges suas occidere; sed post septem annorum penitenciam permittitur eis illas dimittere. Si autem illas interfecerint, iubentur sine spe coniugii perpetuo manere, nisi forte propter lapsum iuuenilis incontinentiae ad matrimonia contrahenda eis misericordia inpendatur. Clericis autem conceditur, si uxores eorum peccauerint, sine mortis acerbitate habere eas in custodia, et ad ieiunia eas cogere, non tamen usque ad necem affligere. Unde in Tolletano Concilio I. -[c. 7.]+ legitur: <4 10> -C. X.+ Clerici si uxores eorum peccauerint, preter necem eas domi custodiant, et ad salutaria eas ieiunia cogant. Placuit, ut, si quorumcumque clericorum uxores peccauerint, ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant -1155+ mariti earum hanc potestatem, preter necem custodiendi, ligandi in domo sua, ad ieiunia salutaria, non mortifera eas cogentes, ita, ut inuicem sibi clerici pauperes auxilium ferant, si seruicia non habeant. Cum uxoribus autem ipsis, que peccauerant, non cibos sumant, nisi forte ad timorem Dei acta penitencia reuertantur. -V. Pars.+ -Gratian.+ Nunc autem queritur, quare sacris canonibus sit institutum, ut post septem annos penitentes in pristinum statum reuocentur? De his ita scribit Ysidorus ad Masonem Episcopum: -[in prefatione ad librum de summo bono]+ <4 11> -C. XI.+ Quare sit institutum post septem annos in pristinum statum penitentem redire. Hoc ipsum, quod canonum censura post septem annos remeare penitentem in pristinum statum precepit non electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius ex sentencia diuini iudicii sanxerunt. Nam legitur, quod Maria soror Aaron prophetissa, dum detractionis aduersum Moysen incurrisset delictum, illico stigmate leprae perfusa est, cumque peteret Moyses, ut emundaretur, precepit eam Dominus extra castra septem diebus egredi, et post emundationem rursus eam in castra admitti. Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis, que, dum superbiae dedita sordidissimis cogitationum maculatur contagiis, extra castra septem diebus, hoc est extra collegium sanctae ecclesiae septem annis proiciatur, ut post emundationem uiciorum loci uel pristinae dignitatis recipiat meritum. Et post pauca: -@. 1.+ In fine autem epistolae hoc adiciendum putaui, ut, quotiescumque in gestis conciliorum discors sentencia inuenitur, illius magis teneatur sentencia, cuius antiquior aut potior extat auctoritas. -Gratian.+ Hoc quamquam de sacerdotibus uideatur specialiter dictum, generaliter tamen de omnibus penitentibus oportet intelligi. Ad imitationem namque illius dominicae sentenciae Dauid de adulterio et homicidio reprehensus unius ebdomadae ieiunium in satisfactionem admissi sceleris Deo legitur obtulisse. Hinc etiam ecclesiastica consuetudine est usurpatum, ut maiorum criminum penitencia septem annorum spacio concludatur, nisi uel offitii exellentia, uel criminum magnitudo uulgarem consuetudinem excedens (ueluti dum contra naturam humanae societatis parentibus, uel liberis, uel aliis huiusmodi personis inpudice adheremus, uel dum relicto naturali usu contra naturam more Sodomitico fornicamur, uel usque ad coitum brutorum animalium prolabimur), premissum spacium transcendere cogat. -VI. Pars.+ -@. 1.+ De penitentibus quoque queritur, an eis generaliter post penitenciam peractam coniugia concedantur? Generaliter enim canonica auctoritate penitentes prohibentur ad secularem miliciam redire, uel matrimonia contrahere. Unde Siricius Papa: -[epist. I. ad Himerium Episcopum, c. 5.]+ -1156+ <4 12> -C. XII.+ Penitentes matrimonia contrahere prohibentur. De his uero non incongrue dilectio tua sedem apostolicam credidit consulendam, qui acta penitencia tamquam canes et sues ad uomitus pristinos et uolutabra redeuntes, et miliciae cingulum, et ludicras uoluptates, et noua coniugia, et inhibitos denuo appetiuere concubitus, quorum inprofessam continentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus, quia iam suffragium non habent penitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione iungantur, sacris misteriorum celebritatibus (quamuis non mereantur) intersint, a dominicae autem mensae conuiuio segregentur, ut hac saltim districtione correcti et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quibus tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, uiatico munere, cum ad Dominum ceperint proficisci, per conmunionis gratiam uolumus subueniri, quam formam et circa mulieres, que se post penitenciam talibus pollutionibus deuinxerunt, seruandam esse censemus. -Gratian.+ Sed quia timore soluendi coniugii nonnulli ad penitenciam accedere differunt, uel propter lapsum adolescentiae, quem formidant, penitenciae remedium suscipere negligunt, auctoritate canonica permittitur eis uel contracta matrimonia retinere, uel alia contrahere. Unde Leo Papa scribit Galerio Episcopo Tripolitano: <4 13> -C. XIII.+ Ex indulgentia post penitenciam legitima non negentur matrimonia. Audiuimus a quibusdam, quod in uestris diocesibus et finibus Christianorum cetus leui occasione se subtrahunt penitenciae iugo, dicentes, quia, si penitenciam agimus, coniugii debemus relinquere copulam; in quo errant et de ueritatis calle discedunt, quia pro omnibus illicitis penitenciam unusquisque Christi nominis cultor sustinere atque peragere summopere debet, dicente Domino: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum." Coniugium uero legitimum nulli orthodoxorum penitenciam sustinenti soluere licet. Et infra: -@. 1.+ Sacris uos expedit eos alloquiis edocere, ut erroris eripiantur caligine, et licitis copulationibus iuncti de omnibus illicitis penitenciam agere procurent. <4 14> -C. XIV.+ Propter lapsum iuuenilis incontinentiae non negentur penitentibus licita coniugia. Item Leo IV. In adolescentia constitutus si urgente aut metu mortis, aut captiuitatis periculo penitenciam gesserit et postea timens lapsum incontinentiae iuuenilis copulam uxoris elegerit, ne crimen fornicationis incurreret, rem uidetur fecisse uenialem, si preter coniugem nullam omnino cognouerit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tollerabilius estimamus. -1157+ <4 15> -C. XV.+ Hec penitencia est inponenda ei, qui matrem occiderit. Item Nykolaus Papa Rhatoldo, Episcopo sanctae Argenteae Retensis. -VII. Pars.+ Latorem presentium matricidam esse cognouimus. Cui precipimus, ut sub penitenciae iugo permaneat ita, ut per annum unum ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicae stans orans, et deprecans Deum perseueret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Conpleto uero anni circulo introeundi licentiam in ecclesiam habeat; tantum inter audientes stet, et nondum conmunicet. Conpletis autem trium annorum curriculis sacrae conmunionis illi gratia concedatur, oblationes uero non offerat, nisi prius aliorum septem annorum curricula expleantur. -@. 1.+ In his autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec uinum bibere presumat, exceptis festis diebus atque dominicis, et a Pasca usque ad Pentecosten. Et, quocumque ire uoluerit, nullo uehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur; arma non sumat, nisi contra paganos; ieiunet autem tribus diebus per ebdomadam usque ad uesperam. A propria ac legitima coniuge non separetur, ne in fornicationis uoraginem corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante annorum trium cursum finis uitae illius appropinquauerit, corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi particeps fiat; sin autem, ut supra statui efficiatur. Tamen, si illius conuersationem et lacrimarum fontem in omnibus uideritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare, humanius circa eum sollicitudo peruigil appareat, mitisque omnibus demonstretur. <4 16> -C. XVI.+ Post penitenciam legitimam adolescentibus permittuntur licita coniugia. Item. -VIII. Pars.+ Si quis cum duabus fuerit sororibus fornicatus, aut cum his personis, de quibus sancta scriptura prohibet, si dignam egerit penitenciam, et castitatis non ualuerit sustinere continentiam, liceat ei legitimam in coniugio uxorem accipere. Similiter et mulier, que tali fuerit scelere lapsa, ut fornicationis non perducatur ad chaos. Sed hoc de laicis uiris ac mulieribus solummodo statuimus. -1158+ <4 17> -C. XVII.+ Puniatur qui hec crimina conmittit, non tamen legitimam dimittat uxorem. Idem. Si quis cum matre spirituali fuerit fornicatus, anathematis (ut scitis) percutitur ictibus. Similiter autem et illum percutere promulgamus, qui cum ea, quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut cum illa, quam ante episcopum tenuerit, cum sacro crismate fuerit uncta, fornicationis perpetrauerit scelus; legitimam tamen, si habuerit, non dimittat uxorem. -IX. Pars.+ -Gratian.+ -@. 1.+ Quos enim Deus coniunxit iudex sua auctoritate separare non debet. Quamquam Ysidorus hoc aliter intelligat, dicens: <4 18> -C. XVIII.+ Non homo separat quos pena condempnat. "Quos Deus coniunxit homo non separet." Queris quomodo? subaudis uiolenter, sine lege, absque ratione quos Deus coniunxit homo non separet. Non enim homo separat quos pena dampnat, quos reatus accusat, quos maleficium coartat. -Gratian.+ Verum hoc pro his dictum intelligitur, quos iudices seculi pro suis sceleribus legum seueritate percellunt, quos uel morte puniunt, uel deportari iubent. <4 19> -C. XIX.+ De eodem. Item ex Concilio Tolletano VI. -[c. 8.]+ -X. Pars.+ Antiqui et sanctissimi est patris sentencia Papae Leonis, ut is, qui in etatis adolescentia positus, dum mortis formidat casum, si peruenerit ad penitenciae remedium, si coniugatus forte fuerit incontinens, ne postea adulterii lapsum incurrat, redeat ad pristinum coniugium, quousque possit adipisci temporis maturitate continentiae statum, quod nos ut de uiris, ita et de feminis equo modo censemus. Non quidem hoc generaliter et canonice preceptum, sed constat uobis pro humana fragilitate indultum ea dumtaxat ratione, ut si is, qui penitenciae non est legibus deditus, ante ab hac uita discesserit, quam ex consensu ad continentiam unus eorum fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxoris transire amplexus. Si autem illius uita extiterit superstes, qui non accepit absolutionem penitentis, nubat, si se continere non potest, et alterius consortio fruatur uxoris. Quod in utroque sexu pari -1159+ modo a nobis manifestum est esse decretum, ita uidelicet, ut in his omnibus sacerdotis expectetur ordinatio, ut, iuxta quod etatem aptam prospexerit, penitenciae absolutionis tribuat legem. <1 DP> -[ TRACTATUS DE PENITENCIA. ]+ -QUESTIO III.+ <2 1> <4 1> -GRATIANUS.+ His breuiter decursis, in quibus extra negocii finem aliquantulum euagati sumus, ad propositae causae terciam questionem pertractandam, qua queritur: <2 1> -DISTINCTIO I.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Utrum sola cordis contritione, et secreta satisfactione, absque oris confessione quisque possit Deo satisfacere, redeamus. Sunt enim qui dicunt, quemlibet criminis ueniam sine confessiones a ecclesias et sacerdotali iudicio posse promereri, iuxta illud Ambrosii super Lucam: -[ad cap. 22.]+ <4 1> -[C. I.]+ "Petrus doluit et fleuit, quia errauit, ut homo. Non inuenio quid dixerit; scio, quod fleuerit. Lacrimas eius lego, satisfactionem non lego." <4 2> -[C. II.]+ Item Iohannes Chrisostomus. "Lacrimae lauant delictum, quod uoce pudor est confiteri." -+ <4 3> -[C. III.]+ Item Propheta. "Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies." <4 4> -[C. IV.]+ Item. "Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam Domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei." Quod Augustinus exponens, ait: <4 5> -[C. V.]+ "Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit. -@. 1.+ Nondum pronunciat ore, et tamen Deus iam audit in corde, quia ipsum dicere quasi quoddam pronunciare est. Votum enim pro opere reputatur." <4 6> -[C. VI.]+ Codicis libro I. titulo de Episcopis et Clericis Inp. Iouinianus. -II. Pars.+ "Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantum -1160+ matrimonii iungendi causa sacratissimas uirgines ausus fuerit, capitali pena ferietur." <4 7> -[C. VII.]+ Libro Codicis titulo de postulando Inp. Leo et Ant. Nicostrato P. P. "Nemo uel in foro magnitudinis tuae, uel in prouinciali iudicio, uel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit inbutus misteriis. Sin autem aliquid quoquo modo uel quadam machinatione factum uel attemptatum fuerit, offitium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri iacturam pro condempnatione sustineat." <4 8> -[C. VIII.]+ Idem. "Quicumque uero ausus fuerit contra prouidum nostrae serenitatis decretum offitium aduocationis per subreptionem arripere, et prohibitum patrocinium prestiterit, aduocationis offitia remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit; scituris etiam prouinciarum rectoribus, quod is, sub cuius amministratione aliquid huiusmodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem, et penam exilii per quinquennium sustinebit." <4 9> -[C. IX.]+ Item libro IX. titulo ad legem Iuliam maiestatis. -[l. 5.]+ "Quisquis cum militibus cogitauerit (eadem enim seueritate uoluntatem sceleris, qua effectum iura puniri uoluerunt)." -+ -[Gratian.]+ Item ad legem Corneliam de sicariis: "Is qui cum telo ambulauerit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit, uel cuius dolo malo factum erit conmissum, legis Corneliae de sicariis coherceatur pena." <4 10> -[C. X.]+ Inpp. Valentinianus, Valens, et Gratianus. "Si quis necandi infantis piaculum aggressus aggressaue fuerit, sciat, se capitali supplicio esse puniendum." <4 11> -[C. XI.]+ Inpp. Gratianus et Valentinianus. "Si forte mulier marito mortis parasse insidias, uel quolibet alio genere uoluntatem occidendi habuisse inueniatur, uel forte maritus eo modo insequetur uxorem, in eadem questione non solum ab omni familia mariti, sed etiam uxoris (que tamen tunc temporis domi fuerit) querendum est, sine cuiusquam defensione." <4 12> -[C. XII.]+ Item Digestorum titulo de iniuriis, lege Sed est questionis. "Si quis tam masculum quam feminam, siue ingenuos siue libertinos, inpudicos facere attemptauerit, iniuriarum tenebitur. -@. 1.+ Sed et si serui pudicitia attemptata sit, iniuria locum habet. -@. 2.+ Attemptari pudicitia dicitur, cum id agitur, ut ex pudico inpudicus fiat. -@. 3.+ Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, uerum ille quoque -1161+ continetur, qui dolo fecit, uel qui curauit ut cui mala pugno percuteretur." <4 13> -[C. XIII.]+ Item apud Labeonem. "Si quis pulsatus quidem non est, uerum manus aduersus eum leuatae, et sepe territus, quasi uapulaturus, non tamen percussus, iniuriam actione tenetur." -III. Pars.+ Contra libro eodem titulo de penis: <4 14> -[C. XIV.]+ "Cogitationis penam nemo patiatur." <4 15> -[C. XV.]+ Titulo de extraordinariis criminibus. "Sollicitatores alienarum nuptiarum, itemque matrimoniorum interpellatores, etsi effectu sceleris potiri non possunt, propter uoluntatem perniciosae libidinis extra ordinem puniuntur. -@. 1.+ Qui stuprum puero (abducto uel corrupto comite,) persuaserit, aut mulierem aut puellam interpellauerit, quidue inpudicitiae gratia fecerit, domum prebuerit pretiumue, quo is persuadeat, dederit, perfecto flagicio punitur capite, inperfecto in insulam deportatur. Corrupti comites summo supplicio afficiuntur." -+ <4 16> -[C. XVI.]+ Item titulo de furtis. "Vulgaris est questio, an is, qui ex aceruo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat, an uero eius tantum, quod abstulit. Ofilius totius acerui furem esse putat. Nam et qui aurem alicuius tetigit (inquit Trebatius) totum eum uideri tetigisse. Proinde et qui dolium aperuit, et exinde parum abstulit uini, totius furtum uidetur fecisse. Sed uerum est, in tantum eum furti actione teneri, quantum abstulerit. Nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit, et omnes res, que in eo erant, contrectauerit, atque ita discesserit, deinde reuersus unam ex his abstulerit, et ante, quam reciperet se quo destinauerat, deprehensus fuerit, eiusdem rei et manifestus, et nec manifestus fur erit. Sed et si quis segetem ante lucem secat et contrectat eius, quod secat, manifestas et nec manifestus fur est." <4 17> -[C. XVII.]+ Item libro II. titulo Quod quisque iuris, lege 1. "Hec autem uerba: 'Que statuerit qui iurisdictioni preest,' cum effectu accipimus, non uerbotenus; et ideo, si, -1162+ cum uellet statuere, prohibitus sit, nec effectum decretum habuit, cessat edictum. Nam 'statuit' uerbum rem perfectam significat, et consummatam iniuriam, non ceptam." <4 18> -[CAP. XVIII.]+ "Penae" (sicut in Digestorum titulo de penis legitur) "legum interpretatione molliendae sunt pocius, quam exasperandae." -[Gratian.]+ Atque ideo proprium casum non excedunt; sed que de raptu uirginum, uel aduocatis, seu de crimine maiestatis, uel de sicariis dicta sunt, fauore religionis et fidei, atque principali odio sicariorum introducta sunt. Iniuriarum uero pro earum uarietate multipliciter quis reus fieri potest. Varietas itaque criminum uarietatem inducit penarum. Unde in Digestis titulo de penis: <4 19> -[C. XIX.]+ -[IV. Pars.]+ "Aut facta puniuntur, ut furta cedesque; aut dicta, ut conuicia et infidae aduocationes; aut scripta, ut falsa et famosi libelli; aut consilia, ut coniurationes, aut latronum conscientia, quosque alios suadendo monuisse sceleris est instar. -@. 1.+ Sed hec quatuor genera consideranda sunt septem modis: causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate, euentu. -@. 2.+ Causa, ut in uerberibus, que inpunita sunt a magistro illata uel parente, quoniam emendationis animo, non iniuriae gratia uidentur adhiberi. Puniuntur, cum quis per iram ab extraneo pulsatur. -@. 3.+ Persona duppliciter spectatur, eius qui fecit, et eius qui passus est. Aliter enim puniuntur ex eisdem facinoribus serui, quam liberi; et aliter qui in dominum parentemue ausus est, quam qui in extraneum et in magistratum quam qui in priuatum. In huius rei consideratione etatis quoque ratio habeatur. -@. 4.+ Locus facit, ut idem uel furtum uel sacrilegium sit, et capite luendum, uel minore supplicio. -@. 5.+ Tempus discernit emansorem a fugitiuo et effractorem uel furem diurnum ac nocturnum. -@. 6.+ Qualitate, factum uel atrocius, uel leuius est, ut furta manifesta a non manifestis discerni solent, rixa a crassaturis, expilationes a furtis, a uiolentia petulantia, de qua re maximus apud Grecos orator Demosthenes sic ait. -@. 7.+ Quantitas discernit furem ab abigeo. Nam qui unum suem subripuerit, ut fur cohercebitur: qui gregem, ut abigeus. -@. 8.+ Euentus spectatur, ut a clementissimo queque facta; quamquam lex non minus eum, qui inuentus occidendi hominis causa cum telo fuerit, quam eum, qui occiderit, puniat, -1163+ et ideo apud Grecos exilio uoluntario fortuiti casus luebantur, ut apud precipuum poetarum scriptum est." <4 20> -[C. XX.]+ -V. Pars.+ Cogitatio non meretur penam lege ciuili, cum suis terminis contenta est. Discernuntur tamen a maleficiis ea, que de iure effectum desiderant. In his enim non nisi animi iudicium consideratur. Unde in Digestis titulo de repudiis: <4 21> -[C. XXI.]+ "Diuortium non est uerum nisi, quod animo perpetuam constituendi dissensionem fit. Itaque quicquid calore iracundiae fit, uel dicitur, non aliter ratum est, quam si perseuerantia apparuerit, iudicium animi fuisse. Ideoque per eum calorem misso repudio, si breui reuersa est uxor, nec diuertisse uidetur." Hinc etiam in Canonibus: <4 22> -[C. XXII.]+ "Si quis iratus crimen alicui obiecerit etc." -VI. Pars.+ -[Gratian.]+ Ex consilio autem uelut ex facto aliquem teneri Augustinus probat, ita dicens: <4 23> -C. XXIII.+ Non solum qui manibus occidunt, sed etiam quorum consilio et fraude alii occiduntur, homicidae probantur. Periculose se decipiunt, qui existimant, eos tantum homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem homines exstinguntur. Nam Iudei Dominum nequaquam propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum est: "Nobis non licet interficere quemquam." Sed tamen illis Domini mors inputatur, quia ipsi lingua eum interfecerunt, dicentes: "Crucifige, crucifige eum." Unde unus Euangelista dicit, Dominum crucifixum esse hora tertia, alius sexta, quia Iudei crucifixerunt eum hora tertia lingua, milites hora sexta manibus. Qui ergo hominem tradidit, ille interfecit eum, Domino dicente: "Maius peccatum habet qui me tradidit tibi." Unde Psalmo: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus." Subiciant ergo se penitenciae quorum consilio sanguis funditur, si ueniam promereri uoluerint. -1164+ <4 24> -C. XXIV.+ Interfectores fratrum, detractores eorum, eosque odientes, homicidae habentur. Item ex epistola Clementis. -[I. ad Iacobum]+ Homicidiorum uero tria genera esse dicebat B. Petrus, et penam eorum parilem fore dicebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita detractores eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat, quia et qui occidit fratrem suum, et qui odit, et qui detrahit, ei pariter homicidae esse demonstrantur. <4 25> -C. XXV.+ In maleficiis uoluntas pro opere reputatur. Item Ieronimus in Ysaia. -[c. 33.]+ Omnis iniquitas, et oppressio, et iniusticia, iudicium sanguinis est: et, licet gladio non occidas, uoluntate tamen interficis. <4 26> -C. XXVI.+ De eodem. Item Ciprianus. -[tract. IV. de mortalitate.]+ Numquid Cayn, cum Domino, munus offerret peremerat fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus ante dampnauit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, apud quos cogitatur, et martirium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice coronatur. Aliud est martirio animum deesse, aliud animo defuisse martirium. Qualem te inuenit Dominus, cum uocat, talem pariter et iudicat, quando ipse testatur et dicit: "Et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutator renum et cordis." <4 27> -C. XXVII.+ Homicida est qui fratri suo mala suadet. Item Augustinus. -[tract. XLII. ad c. 8. Ioannis.]+ Noli putare, te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades. Si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias, quia occidis, audi Psalmum: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machera acuta." <4 28> -C. XXVIII.+ Occidit qui ad nocendum mouetur. Idem. -[lib. XIX. contra Faustum, c. 23.]+ Homicidium lege uetitum putabatur non aliud esse, nisi corporis peremptio. Aperuit ergo Dominus, omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. -1165+ <4 29> -C. XXIX.+ Furti tenetur qui solo timore non furatur. Item Augustinus. -[lib. L. Hom., homil. 28.]+ Si propterea non facis furtum, quia times ne uidearis, intus, in corde fecisti; furti teneris, et nil tulisti. <4 30> -C. XXX.+ Non ideo minus delinquit, cui sola deest facultas. Idem de libero arbitrio. -[lib. I. c. 3.]+ Si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit eum cupere, et, si potestas detur, facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. Item, sicut auctoritas testatur: -@. 1.+ Voluntas remuneratur, non opus. Voluntas autem in cordis contritione est, opus uero in oris confessione. -Gratian.+ Luce clarius constat cordis contritione, non oris confessione peccata dimitti. <4 31> -[C. XXXI.]+ Item Prosper. -[lib. II. de uita contemplatiua, cap. 7.]+ "Porro illi, quorum peccata humanam noticiam latent, non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri uel emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum iudicium uitare, cum, si in malo suo permanserint, ituri sunt in eternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si sui ipsi iudices fiant, et ueluti suae iniquitatis ultores, hic in se uoluntariam penam seuerissimae animaduersionis exerceant, temporalibus penis mutabunt eterna supplicia, et lacrimis ex uera cordis conpunctione fluentibus restinguent eterni ignis incendia." <4 32> -[C. XXXII.]+ Et infra. "Facilius Deum sibi placabunt illi, qui non humano conuicti iudicio, sed ultro agnoscunt crimen, qui aut propriis illud confessionibus produnt, aut nescientibus aliis (quales occulti sunt) ipsi in se uoluntariae excommunicationis sentenciam ferunt, et ab altari, cui ministrabant, non animo, sed offitio separati uitam suam tamquam mortuam plangunt, certi, quod reconciliati sibi efficacis penitenciae fructibus a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam ciues supernae ciuitatis effecti ad gaudia sempiterna perueniant." -VII. Pars.+ -[Gratian.]+ Hoc idem probatur auctoritate illa prophetica: "In quacumque hora peccator fuerit conuersus, et ingemuerit." Non enim dicitur: ore confessus fuerit, sed tantum: "Conuersus fuerit, et ingemuerit, uita uiuet, et non morietur." Hinc Iohel Propheta ait: <4 33> -[C. XXXIII.]+ "Scindite corda uestra, et non uestimenta uestra." -[Gratian.]+ Ostendens contritionem cordis, que in eiusdem scissione intelligitur, non in confessione oris, que pars est exterioris satisfactionis, quam scissuram uestium nominauit, a parte totum intelligens, peccata dimitti. Hinc etiam per eundem Prophetam Dominus ait: <4 34> -C. XXXIV.+ "Conuertimini ad me et ego conuertar ad uos." -1166+ -[Gratian.]+ Conuersio autem dicitur quasi cordis undique uersio. Si autem cor nostrum undique ad Deum a malo uertitur, mox conuersionis suae fructum meretur, ut Deus ab ira ad misericordiam conuersus peccati prestet indulgentiam, cuius primo preparabat uindictam. Unde datur intelligi, quod etiam ore tacente ueniam consequi possumus. Hinc etiam leprosi illi quibus Dominus precepit, ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, ante, quam ad sacerdotes uenirent, mundati sunt. Ex quo facto nimirum datur intelligi, quod ante, quam sacerdotibus ora nostra ostendamus, id est peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Hinc etiam Lazarus de monumento uiuus prodiit; non prius de monumento est eductus, et postea a Domino suscitatus, sed lapide remoto, quo monumentum claudebatur, in sepulchro reuixit, et foras uiuus prodiit. -@. 1.+ Hinc etiam, ut Dominus ostenderet, quod non sacerdotali iudicio, sed largitate diuinae gratiae peccator emundatur, leprosum tangendo mundauit, et postea ut sacerdoti sacrificium ex lege offerret precepit. Leprosus enim tangitur, cum respectu diuinae pietatis mens peccatoris illustrata conpungitur. Unde post trinam negationem Petrus, Domino eum respiciente, profudit amaras lacrimas, quibus culpam suae negationis diluit. Leprosus semetipsum sacerdoti representat, dum peccatum suum sacerdoti penitens confitetur. Sacrificium offert ex lege, dum satisfactionem ecclesiae iudicio sibi inpositam factis exequitur. Sed ante, quam ad sacerdotes perueniat, emundatur, dum per contritionem cordis ante confessionem oris peccati uenia indulgetur. Hinc etiam medici negantur resuscitare aliquem, ut resuscitatus confiteatur, dum per prophetam dicitur: "Numquid medici resuscitabunt, et confitebuntur tibi?" Item: "A mortuo, ut auctoritas ait, uelut ab eo, qui non est, perit confessio." Unde penitens ille, qui timore octauae territus exclamauerat: "Domine, ne in furore tuo arguas me," postea supplicans aiebat: "Saluum me fac propter misericordiam tuam, quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem nullus confitebitur tibi." Si ergo nullus confitetur, nisi suscitatus, nemo autem uiuit eternae gehennae filius, et perpetua dampnatione dignus, patet, quod ante, quam quisque confiteatur peccatum, a reatu suae preuaricationis, quo eterna sibi debebantur supplicia, per gratiam internae conpunctionis absoluitur. -@. 2.+ Item: Si ante, quam quisque confiteatur, a Domino resuscitatur, uel resuscitatus uiuit, dum confitetur, uel post resuscitationem iterum mortuus est, et confitetur. Sed, sicut ante, quam resuscitaretur mortuus, confiteri non poterat, sic post resurrectionem mortuus confiteri non ualet. Restat ergo, ut resuscitatus uiuat, dum peccatum confitetur. Habet itaque resuscitatorem suum sibi presentem, seque inhabitantem. Ut enim Augustinus ait in Psalmo LXII.: <4 35> -[C. XXXV.]+ "Resuscitatus corpore uiuit absente suscitatore. Non autem sic resuscitatus in anima." -[Gratian.]+ Cum enim Deus sit uita animae, anima uero uita corporis, sicut corpus uiuere non potest anima absente, ita non nisi Deo presente anima uiuere ualet. Habet itaque anima sibi Deum presentem per gratiam, que uiuens peccatum suum confitetur, -1167+ eamque uita, que Deus est, inhabitat, quam inhabitando uiuere facit. Si autem illam inhabitat, ergo templum Spiritus sancti facta est, ergo illuminata est, ergo a tenebris peccatorum expiata est, ergo templum diaboli esse desiit, que ad lucem uenit, cuius respectus tenebras fugat. Nulla enim (ut ait Apostolus) conuentio Christi ad Belial, nulla participatio lucis ad tenebras, nulla conmunicatio iusticiae et iniquitatis, nullus consensus templo Dei cum ydolis. Item, ut Christus ait: "Omnis, qui odit malum, in luce agit." Qui autem in luce agit, operatur, sicut Augustinus ait, cum Deo. Qui autem in Christo operatur, eius filius probatur. Cuius enim opera quisque facit, eius filius esse perhibetur. Unde quibusdam Dominus ait: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite." Item: "Vos ex patre diabolo estis, quia opera patris uestri uultis facere." Nemo autem filius Dei et diaboli simul esse potest. "Nemo enim," ut ipse ait, "potest duobus Dominis seruire." Item, ut Iohannes ait in epistola sua: -[I. cap. 3.]+ <4 36> -[C. XXXVI.]+ "Qui natus est ex Deo, non peccat". -[Gratian.]+ Ergo nec est filius diaboli. Solo enim peccato filii diaboli sumus. Ergo de regno eius translati sumus in regnum karitatis filii Dei, et sumus erepti de potestate tenebrarum, et facti filii lucis. Cum ergo ante confessionem, ut probatum est, simus resuscitati per gratiam, et filii lucis facti, euidentissime apparet, quod sola contritione cordis sine confessione oris, peccatum remittitur. <4 37> -[C. XXXVII.]+ Item. "Omnis, qui non diligit, manet in morte." -[Gratian.]+ Si ergo uiuit, et diligit; si diligit, dilectio in eo est; dilectio autem in malo non est. Est enim fons bonorum proprius, in quo non conmunicat alienus. Ergo bonus factus est iste per gratiam ante confessionem peccati: non itaque malus est; bonus enim et malus aliquis simul esse non potest. Quod si malus non est, membrum diaboli non esse probatur: nec ergo dignus est gehenna, que diabolo et eius membris solummodo debetur, sicut eterna beatitudo solummodo membris Christi paratur. Non ergo in confessione peccatum remittitur, quod iam remissum esse probatur. Fit itaque confessio ad ostensionem penitenciae, non ad inpetracionem ueniae, sicut circumcisio data est Abrahae in signum iusticiae, non in causam iustificationis, sic confessio sacerdoti offertur in signum ueniae acceptae, non in causam remissionis accipiendae. -II. Pars.+ -@. 11.+ Alii e contra testantur, dicentes sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato posse mundari, si tempus satisfaciendi habuerit. Unde Dominus per Prophetam ait: "Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris." <4 38> -[C. XXXVIII.]+ Item Ambrosius in libro de Paradyso. -[cap. 14.]+ "Non potest quisquam iustificari a peccato, nisi fuerit peccatum ante confessus." <4 39> -[C. XXXIX.]+ Idem in sermone -[I.]+ Quadragesimae. "Ecce nunc tempus acceptabile adest, in quo confessio a -1168+ morte animam liberat, confessio aperit paradysum, confessio spem saluandi tribuit. Unde scriptura dicit: 'Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris.' His uerbis ostenditur, quia non meretur iustificari qui in uita sua peccata non uult confiteri. Illa confessio uos liberat, que fit cum penitencia. -@. 1.+ Penitencia uera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis, que quisque conmisit. Penitencia est et mala preterita plangere, et plangenda iterum non conmittere." <4 40> -[C. XL.]+ Item Iohannes Os aureum. -[in hom. de penitencia, que incipit: "Prouida mente."]+ "Perfecta penitencia cogit peccatorem omnia libenter sufferre. -@. 1.+ In corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas: hec est fructifera penitencia." <4 41> -[C. XLI.]+ Idem. "Non potest quis gratiam Dei celestis accipere, nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per penitenciae confessionem, per donum baptismi salutaris." <4 42> -[C. XLII.]+ Item Augustinus. -[in lib. de continentia, cap. 6.]+ "Nullus debitae grauioris penae accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, soluerit penam. Ita enim inpertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur iusticia disciplinae." <4 43> -[C. XLIII.]+ Idem Vincentio. -[epist. XLVIII.]+ "Neminem putes ab errore ad ueritatem, et a peccato quocumque seu paruo seu magno ad correctionem sine penitencia posse transire." <4 44> -[C. XLIV.]+ Idem -[in lib. L. Homil., hom. 49.]+ de penitencia. "Agite penitenciam, qualis agitur in ecclesia, ut oret pro uobis ecclesia. Nemo dicat sibi: occulte ago, apud Deum ago, nouit Deus, qui ignoscit michi, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: 'Que solueritis in terra soluta erunt et in celo.' Ergo sine causa claues datae sunt ecclesiae Dei, frustramus euangelium Dei, frustramus uerba Christi; promittimus uobis quod ille negat: nonne uos decipimus? Iob dicit: 'Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri.' Atque ideo, si non potuistis habere uel noluistis pudicitiam coniugalem, seu continentiam, et deuiastis a proposito, uel uinculo coniugali, uel deuotione continentiae, sit in uobis humilitas et dolor penitenciae. Apertius dico: Nemo dicat, non intellexi. Quia post uxores uestras illicito concubitu uos maculastis, si preter uxores uestras cum aliqua concubuistis, agite penitenciam etc." <4 45> -[C. XLV.]+ Item Ieronimus super Exodum. -II. Pars.+ "'Et uenit,' inquit, 'Aaron, et omnes presbiteri de Israel, manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei.' Omnia ergo, que faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt, peccator autem a conspectu Dei fugit. Denique scriptum est, quia Adam, postquam peccauit, fugit a conspectu Dei, et -1169+ interrogatus respondit: 'Audiui,' inquit, 'uocem tuam, et abscondi me, quia nudus eram.' Sed et Cayn, de fratricidio condempnatus Deo: 'Exiit,' inquit, 'a facie Dei, et habitauit in terra Naim.' Exiit ergo a facie Dei qui indignus est conspectu eius. Sancti autem manducant et bibunt in conspectu Dei, et omnia, que agunt, in conspectu Dei agunt. Ego amplius adhuc locum presentem discutiens uideo, quia qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, et plenius diuinis inbuti sunt disciplinis, isti, etiamsi malum faciunt, coram Deo faciunt, et in conspectu eius faciunt, sicut ille, qui dixit: 'Tibi soli peccaui, et malum coram te feci.' Quid ergo plus habet qui malum coram Deo facit? Continuo penitet, et dicit: Peccaui. Qui autem discedit a conspectu Dei, nescit conuerti, et peccatum penitendo purgare. Hoc ergo interest, malum coram Deo facere, et a Dei conspectu discessisse peccantem." <4 46> -[C. XLVI.]+ Item Augustinus. "Sed et continuo, qui dixerat: 'Sicut Adama faciam te, et sicut Seboym,' que duae urbes ex uicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium, 'Conuersum est,' inquit, 'cor meum: in me ipso conturbata est anima mea; non faciam secundum iracundiam furoris mei.' Nonne ergo apparet, quod ideo nobis peccantibus indignatur Dominus Iesus, ut indignationis suae terrore nos conuertat? Indignatio ergo eius non ultionis executio, sed magis absolutionis operatio est." <4 47> -[C. XLVII.]+ Item Ambrosius in libro de Paradyso. -[cap. 14.]+ "'Serpens decepit me, et manducaui.' Venialis culpa, quam sequitur professio delictorum. Ideo non desperata mulier, que non reticuit Deo, sed magis confessa est peccatum quam medicabilis sentencia secuta est. Bonum est condempnari in peccato, et flagellari in delicto, ut cum hominibus flagellemur. Denique Cayn, qui uoluit crimen negare, indignus iudicatus est, qui puniretur in peccato, sed remissus est sine prescripto penae, fortasse non tam maiore crimine parricidii (illud enim conmisit in fratrem) quam sacrilegii, quod Deo credidit mentiendum, dicens: 'Nescio; numquid custos fratris mei sum ego?' Et ideo accusatori eius diabolo accusatio reseruata est, ut cum eius angelis flagelletur, qui cum hominibus noluit flagellari. -@. 1.+ Nam pastor ille euangelicus lapsam ouem uexisse legitur, non abiecisse, et Salomon ait: 'Noli esse nimis iustus.' Debet enim iusticiam temperare moderatio. Nam quemadmodum tibi curandus prebeatur, quem fastidio habeas? qui contemptui se, non conpassioni medico suo putet futurum?" <1 DP> <4 48> -[C. XLVIII.]+ Idem. "Libenter ignosco, prompte indulgeo, misericordiam -1170+ malo quam sacrificium, quia per sacrificium iustus conmendatur, per misericordiam peccator redimitur. 'Non ueni uocare iustos, sed peccatores ad penitenciam.' In lege sacrificium, in euangelio misericordia est; lex per Moysen data est, per me gratia." <4 49> -[C. XLIX.]+ Item Leo Episcopus Theodoro, Foroiuliensi Episcopo. -[epist. LXXXIX. al. XCI.]+ "Multiplex misericordia Dei lapsibus humanis ita subuenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per penitenciae medicinam spes uitae reparetur eternae, ut qui regenerationis dona uiolassent, proprio iudicio se condempnantes, ad remissionem criminum peruenirent, sic diuinae uoluntatis presidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum, nequeat obtineri. Mediator enim Dei et hominum homo dominus Christus Iesus hanc prepositis ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus penitenciae satisfactionem darent, et eadem salubri satisfactione purgatos ad conmunionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent." Et post pauca: -@. 1.+ "Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo a munere indulgentiae presentis excesserit, et prius, quam ad constituta remedia perueniat, temporalem uitam humana condicione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit." Et post aliqua: -@. 2.+ "His autem, qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia presidium penitenciae, et mox reconciliationis inplorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas ueniae moras patitur conuersio." Et item: -@. 3.+ "Ita ergo necessitati auxiliandum est, ut nec actio illis penitenciae, nec conmunionis gratia denegetur, si eam etiam amisso uocis offitio per indicia integri sensus querere conprobentur. Quod si aliqua egritudine ita fuerint aggrauati, ut quod paulo ante poscebant sub presenti significare non ualeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simul tamen et penitenciae, et reconciliationis beneficium consequantur. Seruata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide discedendo peccauerunt." <4 50> -[C. L.]+ Item Ambrosius. -[lib. I. de penit., c. 1.]+ -III. Pars.+ "Nemo potest bene agere penitenciam, nisi qui sperauerit indulgentiam. Sed negant, his oportere reddi conmunionem, qui preuaricatione lapsi sunt. -@. 1.+ Deus autem nullius crimen excepit, qui peccata omnia donauit." <4 51> -[C. LI.]+ Item Ambrosius. -[lib. II. de Cain et Abel, c. 4.]+ "Verbum Dei dimittit peccata: sacerdos est iudex; sacerdos -1171+ quidem offitium suum exhibet, et nullius potestatis iura exercet." Et paulo post: -@. 1.+ "Dominus par ius et soluendi esse uoluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Ergo qui soluendi ius non habet nec ligandi habet." Et infra: -@. 2.+ "Certum est, quod utrumque licet ecclesiae, heresis utrumque non habet. Ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Recte igitur ecclesia hoc uendicat, que ueros habet sacerdotes; heresis uendicare non potest, que sacerdotes Dei non habet." <4 52> -[C. LII.]+ Item in eodem. -[I. lib. de penit. c. 3.]+ -IV. Pars.+ "Potest fieri, ut aliquis uictus suppliciis sermone neget, et corde adoret. Numquid eadem causa eius, qui sponte negat, et eius, quem tormenta inclinauerunt ad sacrilegium? Non. Quam indignum autem est, cum apud homines ualeat certaminis gratia, ut apud Deum non ualere asseratur? Nam sepe in hoc athletarum seculari certamine etiam uictos, quorum fuerunt certamina probata, hominum uulgus cum uictoribus coronare consueuit; maxime quos uiderit aut forte, dolo, aut fraude excussos uictoria. Et Christus athletas suos, quos uiderit grauibus paulisper cessisse suppliciis, sine uenia patietur manere? Numquid non habebit remunerationem laboris, qui etiam aliquos proiecit?" Et infra: -[c. 6.]+ -@. 1.+ "Dicis Petro excusanti, ne eius pedes lauares: 'Nisi lauero tibi pedes, non habebis partem mecum.' Quid ergo isti possunt tecum consortium habere, qui claues regni non suscipiunt, negantes, quod peccata dimittere debeant? Quod recte quidem de se fatentur. Non enim Petri hereditatem habent qui Petri sedem non habent, quam inpia diuisione discerpunt." Et paulo post: -@. 2.+ "Egritudo carnis peccatum repellit, luxuria autem carnis culpam adolet. Illuditur ergo diabolus, ut se ipsum morsu suo uulneret, et contra se armet, quem debilitandum putauit." Et infra: -@. 3.+ "Quod nocet corpori iuuat spiritum." Et paulo post: -@. 4.+ "Sicut semel pro omnibus inmolatus est Christus, ita, quotiescumque peccata donantur, corporis eius sacramentum sumimus, ut per sanguinem eius remissio peccatorum detur. Ergo euidentissime Domini predicatione mandatum est etiam grauissimi criminis reis, si ex toto corde et manifesta confessione peccati penitenciam gerant, sacramenti celestis perfundendam gratiam." <4 53> -[C. LIII.]+ Idem. -[lib. II. de penit., c. 7.]+ -V. Pars.+ "Quantuslibet ergo mortui fetor sit, aboletur -1172+ omnis, ubi sacrum redoleuerit unguentum, et surgit defunctus, solui iubentur uincula eius, qui adhuc in peccato est; tollitur uelamen de facie eius, quod ueritatem gratiae, quam acceperat, obumbrabat. Sed quia uenia donatus est, reuelare faciem, aperire uultum iubetur. Non enim habet quod erubescat, cui peccatum dimissum est. In tanta enim Domini gratia tantoque diuini muneris miraculo cum oporteret uniuersos letari, conmouebantur inpii, et aduersus Christum concilium congregabant, Lazarum quoque interficere uolebant. Nonne merito eorum successores uos fore cognoscitis, quorum heredes duriciae estis? Nam et uos indignamini, et contra ecclesiam congregatis concilium, quia uidetis mortuos in ecclesia reuiuiscere, et peccatorum indulgentia resuscitari. Itaque (quod in uobis est) per inuidiam rursus uultis interficere resuscitatos. Sed Iesus non reuocat beneficia, immo cumulo libertatis amplificat, reuiuiscit sollicite suscitatus, et celebrata resurrectionis gratia letus ad cenam uenit." <4 54> -[C. LIV.]+ Item. -[ibidem, c. 4.]+ "His potestatis suae gratiam negat, (que in remissione peccatorum est), qui celestem eius potestatem diabolico spiritu separant ab ecclesia Domini, ut omnium temporum hereticos et scismaticos conprehenderet, quibus indulgentiam negat quod omne peccatum circa singulos est ac uniuersos." Et infra: -[c. 5.]+ -@. 1.+ "Quid mirum, si salutem negatis aliis, qui uestram recusatis? licet illi nichil a uobis differant, qui a uobis penitenciam petunt. Arbitror enim, quod et Iudas potuisset tanta miseratione Domini non excludi a uenia, si penitenciam non apud Iudeos, sed apud Christum gessisset." Et paulo post: -@. 2.+ "Qui agit penitenciam, non solum diluere lacrimis debet peccatum sed etiam emendationibus operire, et tegere delicta superiora, ut non inputetur ei peccatum." <4 55> -[C. LV.]+ Item in eodem. -[II. lib. c. 9.]+ -VI. Pars.+ "Nonnulli ideo poscunt penitenciam, ut statim sibi reddi conmunionem uelint. Hii non tam se soluere cupiunt, quam sacerdotem ligare. Sua enim conscientia se non tam exuunt, quam sacerdotem indui cupiunt, cui preceptum est: 'Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos;' hoc est: inmundis spiritibus sacrae communionis non sunt facile tribuenda consortia." -+ -1173+ <4 56> -[C. LVI.]+ In eodem. "Sunt qui arbitrentur, hanc esse penitenciam, si abstineant sacramentis celestibus. Hii seueriores in se iudices sunt, qui penam prescribunt si remedium declinant, quos ob penam conueniebat dolere, quia celesti fraudarentur gratia." Et paulo post: -@. 1.+ "Facilius autem inuenis qui innocentiam seruauerit, quam qui congrue egerit penitenciam peccati; ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi uini effusio, ubi ipsius copulae coniugalis usus? Renunciandum seculo est, et ipsi somno minus indulgendum quam natura postulet, interpellandum est gemitibus, interrumpendum est suspiriis, sequestrandum orationibus, uiuendum ita, ut uitali huic moriatur usui, se ipsum homo abneget, et totus inmutetur." Et infra: -[c. 11.]+ -@. 2.+ "Nemo in peccatis positus arrogare sibi debet auctoritatem aut usurpationem sacramentorum, quia scriptum est: 'Peccasti? quiesce.'" (Et paulo post): -@. 3.+ "Dicimus ergo, agendam penitenciam, et eo tempore agendam, quo culpa deferuescat luxuriae, et in peccati captiuitate positos reuerentiores, non usurpatores esse debere. Nam si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem misterii celestis hauriret, dicitur: 'Solue calciamentum pedum tuorum:' quanto magis nos animae nostrae pedes exuere uinculis corporalibus, et nexu mundi istius gressus eius debemus absoluere?" Et infra: -@. 4.+ "Nichil est, quod tam summi doloris sit, quam si unusquisque positus sub captiuitate peccati recordetur, unde lapsus sit, atque unde deciderit, et quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa ac pulchra diuinae conditionis intentione defluxerit." -+ <4 57> -[C. LVII.]+ Item Ciprianus. -[lib. IV. epist. 2. ad Antonianum]+ "Miror autem quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis penitenciam, aut penitentibus existiment ueniam denegandam, cum scriptum sit: 'Memento, unde cecideris, et age penitenciam, et priora opera fac.' Quod utique ei dicitur, quem constat cecidisse, et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum est: 'Elemosina a morte liberat,' non utique ab illa morte, quam semel Christi sanguis exstinxit, et a qua nos salutaris baptismi et redemptoris nostri gratia liberauit, sed ab ea, que per delicta postmodum serpit." <4 58> -[C. LVIII.]+ Item Ieronimus. "Inportuna in euangelio mulier tandem meruit audiri, et clauso cum seruis ostio, media licet nocte, ab amico panes -1174+ amicus accepit; Deus ipse, qui nullis intra se superari uiribus potest, publicani precibus uincitur. Niniue ciuitas que peccato periit, fletibus stetit. Quorsum ista tam longo repetita principio? uidelicet ut paruum magnus aspicias, ut diues pastor morbidam non contempnas ouem. Christus in paradysum de cruce latronem intulit, et, ne quis aliquando seram conuersionem putaret, fecit homicidii penam martirium. Christus, inquam, prodigum filium reuertentem letus amplectitur, et nonaginta nouem pecudibus derelictis una ouicula, que remanserat, humeris boni pastoris aduehitur. -@. 1.+ Ubi uero peccator intelligens uulnus suum tradit medico se curandum, ibi non est uirga necessaria, sed spiritus lenitatis." -III. Pars.+ -[Gratian.]+ Quod autem omni peccanti auctoritate Ambrosii uenia promittitur, falsum uidetur. Quibusdam enim uenia denegatur aut ex magnitudine peccati, aut ex gradu offitii. Unde Iohannes in epistola: "Est peccatum ad mortem: quis orabit pro eo?" Alibi quoque legitur: "Quis medebitur incantatori uulnerato a serpente?" <4 59> -[C. LIX.]+ Item. "Si sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?" -[Gratian.]+ Sed huiuscemodi interrogationes non semper negationem inferunt; sed potius difficultatem uel raritatem notant, ut est illud euangelii: "Quis, putas, est fidelis seruus et prudens etc." Hinc etiam Ambrosius: "Deus, quis similis erit tibi? non utique nullus; quia imago patris filius est." Similiter accipiendum: "Quis orabit pro eo?" hoc est, singularis uitae aliquis debet orare pro eo, qui peccauit in Domino. "Nam quomodo Iohannes diceret, non orandum pro delicto grauiori, qui legisset, Moysen rogasse, et inpetrasse, ubi erat preuaricatio uoluntaria? qui sciret etiam Ieremiam rogasse?" -@. 1.+ Potest etiam secundum Augustinum aliter intelligi illud Iohannis: "Est peccatum ad mortem etc." ut nulla sit eius et superiorum contrarietas. Ait enim: 'Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis.' De quo peccato, quoniam non est expressum, possunt multa et diuersa sentiri. Ego autem dico, hoc esse peccatum, fidem, que per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem." Hec etiam est blasphemia in Spiritum sanctum, quam neque in hoc seculo, neque in futuro remittendam in euangelio Dominus asseruit. Siue autem delectatione peccati, siue desperatione ueniae usque ad mortem quis in peccato perseueret, iustum est, ut sine fine puniatur qui sine fine peccauerit. Unde Gregorius: -[Papa, lib. IV. Dial. c. 43.]+ <4 60> -[C. LX.]+ "Voluissent iniqui, si potuissent, sine fine uiuere, ut -1175+ potuissent sine fine peccare. Ostendunt quia in peccato semper uiuere cupiunt, qui numquam peccare desinunt, dum uiuunt. Ad magnam ergo iusticiam iudicantis pertinet, ut numquam careant supplicio qui in hac uita numquam uoluerunt carere peccato." -IV. Pars.+ -[Gratian.]+ Ex his itaque apparet, quod sine confessione oris et satisfactione operis peccatum non remittitur. Nam si iniquitates nostras necesse est, ut dicamus, ut postea iustificemur; si nemo potest iustificari a peccato, nisi antea fuerit confessus peccatum; si confessio paradysum aperit, ueniam acquirit; si illa solum confessio utilis est, que fit cum penitencia (in quo notatur aliud esse confessio, aliud penitencia, siue interior siue exterior accipiatur); si ille, qui promittit ueniam occulte apud Deum non apud ecclesiam penitenciam agenti, frustrat euangelium et claues datas ecclesiae, promittit etiam quod Deus negat delinquenti; si nemo potest consequi ueniam, nisi quantulamcumque, etsi minorem quam debeat, peccati soluerit penam; si solis sacerdotibus ligandi soluendique potestas a Deo tradita est; si nullus ueniam accipit, nisi ecclesiae supplicationibus ipsam inpetrare contendat: concluditur ergo, quod nullus ante confessionem oris et satisfactionem operis peccati abolet culpam. -@. 1.+ Denique, ut perspicue appareat, neminem sine confessione a peccato mundari, ab ipsius humani generis principio sumamus exordium. Peccato transgressionis primi parentes corrupti a Domino sunt requisiti de culpa, ut peccatum, quod transgrediendo conmiserant, confitendo delerent. Serpens autem de culpa requisitus non est, quia per confessionem non reuocabatur ad uitam. Cayn quoque, cum primae preuaricationi fratricidium addidisset, similiter a Domino de culpa requisitus est, dum dicitur ei: "Ubi est Abel frater tuus?" Sed quia superbus peccatum suum confiteri noluit, potius mendaciter negando Dominum fallere conatus est, dicens: "Numquid custos fratris mei sum ego?" indignus uenia iudicatus est. Unde in desperationis profundum mersus, dum ait: "Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear" Vagus et profugus exiit a facie Domini, significans, eos, qui peccatum suum confiteri dissimulant, respectu diuinae miserationis indignos haberi. Reges quoque, qui ignorantia ducti in Abraham deliquerant, non nisi eodem orante sanari meruerunt. In quo figuratur, quod passiones morum non sanantur, nisi orationibus ecclesiae. Moysi quoque precepit Dominus, ut lepra, siue in cute, siue in domo, siue in ueste, appareret, sacerdoti ostenderetur, et, iuxta eius arbitrium separata, eius iudicio contaminaretur, uel mundaretur. Saul quoque, cum a spiritu maligno uexaretur, non poterat ad sanae mentis offitium redire, nisi prius Dauid psalterium arriperet, et coram eo psalleret, et ita ab eius uexatione cessaret diabolus. In quo mistice ostenditur, quod quicumque diabolo propter peccatum mancipatur, ab eius dominio eripi non ualet, nisi Dauid, id est ecclesia, psalterium accipiat, et coram eo psallat, id est participem spiritualis gratiae ipsum faciat, et salubriter ammonendo, et pie pro eo orando, et exempla boni operis sibi prebendo, diabolum ab inuisibili eius uexatione conpescat. Dauid quoque, cum adulterium conmisisset et homicidium, non ante audiuit a Propheta: "Transtulit Dominus peccatum tuum a te," quam ipsum peccatum confiteretur. Prius enim Prophetae redarguenti peccatum confessus est, et postea audiuit: "Transtulit Dominus peccatum tuum a te." Achab quoque, cum de innocentis sanguinis effusione sentenciam conminantis Dei audiret, induit se ipsum cilicio, satisfaciens Deo per penitenciam. Unde Dominus ad Helyam ait: "Quoniam Achab reueritus est faciem meam, non inducam malum in diebus eius." Niniuita cum audirent: "Adhuc quadraginta dies, et Niniue subuertetur," ex edicto regis et principum penitenciam egerunt, dicentes: "Quis scit, si conuertatur, et ignoscat Deus, et relinquat -1176+ post se benedictionem?" Hac humilitate satisfactionis inminentem subuersionem euadere meruerunt. Quorum exemplis euidenter ostenditur, quod nullus a Deo consequatur ueniam, nisi primum satisfecerit sibi per penitenciam. Nabuchodonosor propter superbiam suam a rationabili mente in bestialem animum conmutatus, atque a regno suo profugus recedens, non ante regnum recepit, quam conuersus Deum predicauit. Denique plebs Israelitica ob culpam suae transgressionis captiuitati tradita non ante liberari meruit, quam peccata sua confitens Danielis et aliorum sanctorum precibus ueniam accepit. -@. 2.+ In euangelio quoque uenientes ad Iohannem, ut baptizarentur ab eo baptismo penitenciae, primum confitebantur peccata sua, ostendentes, quod quisque debet peccata sua dampnando: confiteri, et innouationem melioris uitae promittere, si regenerationis gratiam desiderat accipere. Christus quoque alios legitur suscitasse a mortuis, alios a lepra mundasse, alios illuminasse, aliorum membra paralisi dissoluta consolidasse: omnium tamen sanitatem petitio propriae uocis uel amicorum legitur precessisse. Luca enim referente didicimus, quod pro socru Petri prius rogatus est, quam eam sanitati redderet. Leprosus uero ille, quem descendens Dominus de monte mundauit, prius clamauit ad eum: "Domine, si uis, potes me mundare," quem postea tangendo mundauit. Cecus quoque dum clamaret ad eum: "Miserere mei, fili Dauid," interrogauit eum Iesus: "Quid uis, ut faciam tibi?" ait: "Rabboni, ut uideam lumen." Tres quoque mortuos audiuit, quos aliis orantibus reddidit uitae. Quartum quoque discipulo nunciante audiuit; sed quia defuerunt uiui, qui pro eo precarentur, resuscitari non meruit. -@. 3.+ Quibus nimirum exemplis euidentissime datur intelligi, quod ille, quem macula grauioris culpae inficit, nisi confessione proprii oris, uel intercessione ecclesiae suffragante, sanari non poterit. Hinc penitens ille, qui prius tacendo peccata flagellari meruerat, postea correptus dicebat: "Quoniam tacui, inueterauerunt ossa mea, dum clamarem tota die." Hinc Christus ex persona membrorum ait: "Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum." Quod Augustinus exponit, dicens: "Puteus est humanae iniquitatis profunditas, in quem si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum; confitere ergo, et dic: De profundis clamaui ad te, Domine, et euades. Claudet super illum, qui in profundo contempnit, a quo mortuo, uelut ab eo, qui non est, perit confessio." Hinc idem Propheta ait: "Introite portas eius in confessione," ostendens ad portas misericordiae non nisi per confessionem peccati aliquem posse pertingere. -@. 4.+ Hinc etiam B. Iohannes Baptista, et Saluator noster exordium suae predicationis a penitencia sumpserunt dicentes: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum;" ostendentes neminem ad regna celorum posse pertingere, nisi primum per penitenciam Deo curauerit satisfacere. Hinc etiam in Actibus Apostolorum legitur, quod credentes ueniebant ad Apostolos, annunciantes actus suos. -@. 5.+ Ex his omnibus facile monstratur, sine confessione nullum ueniam posse mereri. Hinc etiam Leo Papa ait: -[epist. LXXVIII. al. LXXX. ad Episcopos Campaniae]+ <4 61> -[C. LXI.]+ "Sufficit penitentia confessio, que primum Domino offertur, deinde sacerdoti, qui pro delictis penitencium precator accedit." <4 62> -[C. LXII.]+ Idem. -[ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII. c. 7.]+ "Penitencia, que dilata est, cum studiosius petita fuerit, non -1177+ negetur, ut eo modo ad indulgentiae medicinam anima uulnerata perueniat." <4 63> -[C. LXIII.]+ Item Augustinus in sermone de penitencia: -[al. lib. de penitenciae medicina]+ "Non sufficit mores in melius conmutare, et a preteritis malis recedere, nisi etiam de his, que facta sunt, satisfiat Domino per penitenciae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus elemosinis et ieiuniis." <4 64> -[C. LXIV.]+ Item Ambrosius. -[in c. 1. Lucae.]+ "Nouit Deus mutare sentenciam, si tu noueris emendare delictum." <4 65> -[C. LXV.]+ Item Leo Papa. -[epist. XC. al. XCII. ad Rusticum, c. 8.]+ "Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contempnere. Illicitorum ueniam postulantem oportet etiam a multis licitis abstinere; dicente Apostolo: 'Omnia michi licent, sed non omnia expediunt.' Unde si penitens habeat causam, quam negligere forte non debeat, melius expetet ecclesiasticum, quam forense iudicium." <4 66> -[C. LXVI.]+ Item Ieronimus in Malachia. "Qui sanctus sacerdos est, et comedit Pasca Domini, accingatur baltheo castitatis, et audiat cum Apostolis: Sint lumbi uestri precincti, et lucernae ardentes in manibus uestris. Qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia, cilicio accingatur, et plangat uel propria delicta uel populi, et ingrediatur ecclesiam, de qua fuerat egressus propter peccata, et cubet uel dormiat in sacco, ut preteritas delicias, per quas Deum offenderat, austeritate uitae conpenset." <4 67> -[C. LXVII.]+ Idem in Amos Propheta. -[ad c. 9.]+ "Si agamus penitenciam, ipsum quoque suae penitebit sentenciae. Rursus iuxta eundem Iheremiam promittit prospera si penitenciam egerimus. Quod si negligentia dissoluamur, et illum penitebit sponsionis, promissaque mutabit. Cuius rei exemplum Samariam et Iherusalem habere possumus, quorum alii de inminentibus suppliciis liberati sunt, alii que patribus promissa fuerant perdiderunt." -1178+ <4 68> -[C. LXVIII.]+ Idem super Danielem. -[ad c. 4.]+ "'Quamobrem, consilium meum placeat tibi, et peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas in misericordiis pauperum: si forte ignoscat Deus delictis tuis.' Si predixit sentenciam, que mutari non potest, quomodo hortatur ad elemosinas pauperum et misericordiam ut Dei sentencia permutetur? Quod facile soluitur regis Ezechiae exemplo (quem Ysaias dixit esse moriturum) et Niniuitarum, quibus dictum fuerat: 'Adhuc quadraginta dies et Niniue subuertetur.' Et tamen ad preces Ezechiae et Niniue Dei sentencia mutata est. Rursum bona agenti se asserit polliceri et indulgentiam, alioquin et in reuerentiam loquitur deus se mala minari super gentem, et, si bona fecerit minas clementia commutare. Rursum agenti asserit polliceri, et, si male fecerit, dicit, suam mutare sentenciam, non in homines, sed in opera, que mutata sunt. Neque enim Deus hominibus irascitur, sed uiciis, que cum in homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est. Dicamus quidem et aliter. Fecit igitur Nabuchodonosor iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes, et idcirco usque ad mensem duodecimum in eo dilata est sentencia. Sed quia postea ambulans in aula Babylonis gloriatur, et dicit: 'Nonne hec est Babilon magna, quam ego edificaui in domum regis et in robore fortitudinis meae, et gloria nominis mei?' bonum misericordiae perdidit malo superbiae. 'Forsitan ignoscat Deus delictis tuis.' Cum B. Daniel prescius futurorum de sentencia Dei dubitet, rem temerariam faciunt qui audacter ueniam peccantibus pollicentur. Et tamen sciendum est, quod Nabuchodonosor bona opera facienti uenia repromittitur." <4 69> -[C. LXIX.]+ Idem. "Vide benignum Dominum misericordiam cum seueritate miscentem, et ipsius penae modum iusta et clementi libratione pensantem. Non in perpetuum tradidit delinquentes, sed quanto, inquit, tempore seruierunt Chusarsathon, hoc est octo annis. Disce et hoc, o tu auditor, quisquis ille es, qui tibi conscius es alicuius erroris, et quanto tempore errasse te nosti, quanto tempore deliquisti, tanto nichilominus tempore humilia te ipsum Deo, et satisfacito ei in confessione penitenciae; non expectes, ut humiliet te Chusarsathon, et inuito necessitas extorqueat penitenciam: sed ipse preueni tortoris istius duriciam, quia, si te ipse emendaueris, si te ipse correxeris, pius est Dominus et misericors, qui uindictam temperet ab eo, qui illam penitendo preuenit. Sed et illud consideremus, -1179+ quia, donec seruierunt Chusarsathon hi, qui traditi fuerant pro delictis suis, et non clamauerunt ad Dominum, nemo suscitatus est, qui saluare eos posset. Cum uero clamauerunt ad Dominum, tunc suscitauit Dominus saluatorem Israel et saluauit eos." <4 70> -[C. LXX.]+ Idem. -[Ieronimus in c. 5. epistolae ad Ephesios]+ "Ecclesia Christi est, non habens maculam neque rugam, aut aliquid istiusmodi. Qui ergo peccator est, et aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subiectus dici. Possibile autem est, ut, quomodo ecclesia, que prius rugam habuerit et maculam, et inmunditiam postea restituta est, ita et peccator currat ad medicum, quia non habent opus sani medico, sed male habentes, ut curent uulnera ipsius, et fiat de ecclesia, que est corpus Christi." <4 71> -[C. LXXI.]+ Idem. -[in c. 1. Amos.]+ "'Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non conuertam eum.' Iuxta tropologiam hoc possumus dicere. Primum peccatum est cogitasse que mala sunt. Secundum, cogitationibus acquieuisse peruersis. Tertium, quod mente decreueris opere conplesse. Quartum, post peccatum non agere penitenciam, et suo sibi conplacere delicto." <4 72> -[C. LXXII.]+ Idem. -[epist LXV. ad Pammachium et Oceanum]+ "Secunda post naufragium tabula est culpam simpliciter confiteri. Imitati estis errantem, imitamini et correctum. Errauimus iuuenes, emendemur senes; iungamus gemitus et lacrimas copulemus." <4 73> -[C. LXXIII.]+ Idem. "Quia diuinitatis natura clemens est et pia, magisque ad indulgentiam quam ad uindictam prona, quia non uult mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat: si quis post lapsum peccatorum ad ueram penitenciam se conuertit, cito a misericordiae iudice ueniam inpetrabit." <4 74> -[C. LXXIV.]+ Idem in Malachia. "Ne forsitan peccati memores tardius reuertantur 'adhuc,' inquit, 'sedere uos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festiuitatis,' ut, quod facit baptisma, hoc faciat penitencia, et habitent in tabernaculis Saluatoris, hoc est in ecclesia." -+ <4 75> -[C. LXXV.]+ Idem. -[in c. 9. Danielis]+ "Predixerat Iheremias septuaginta annos dessolationis templi, post quos rursum ueniret populus in Iudeam, et edificaretur -1180+ ibi templum et Iherusalem. Que res Danielem non facit negligentem, sed magis prouocat ad rogandum, ut quod Deus per suam clementiam promisit per eorum inpleat preces, ne negligentia, et superbia pariat offensam. -@. 1.+ Denique in Genesi legimus, centum et uiginti annos penitencias constitutos ante diluuium, quia tanto tempore, hoc est centum annis, noluerunt agere penitenciam, nequaquam expectat, ut et uiginti alii conpleantur, sed infert ante quod postea fuerat conminatus. Unde Iheremiae dicitur ob duriciam cordis populi Iudeorum: 'Ne ores pro populo hoc, quia non exaudiam te.' Et ad Samuel: 'Usquequo luges super Saul? Et ego abieci eum.' In cinere igitur et sacco postulat inpleri quod promiserat Deus, non quod esset incredulus futurorum, sed ne securitas negligentiam, et negligentia preparet offensam." <1 DP> <4 76> -C. LXXVI.+ Operibus misericordiae non Deum emimus, sed nosmetipsos redimimus. Item Ambrosius in sermone in Dominica de Abraham. "Medicina misericordiae tollit peccata magna." Habemus plura subsidia, quibus peccata nostra redimimus: pecuniam habes, redime peccatum tuum. Non uenalis est Dominus, sed tu ipse uenalis es. Peccatis tuis uenundatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia tua; uilis pecunia, sed preciosa est misericordia. -@. 1.+ "Elemosina," inquit, "a peccato liberat." -Gratian.+ Crimina ergo elemosinis redimuntur. <4 77> -[C. LXXVII.]+ Item Iohannes Os aureum. -[homil. IX. ad c. 6. epist. ad Hebraeos.]+ "Medicamentum fortius, quod maxime operatur in penitencia, hoc est. Sicut in preceptis medicinae medicamentum multas quidem herbas accipit, unam autem dominantissimam: sic et in penitencia ista herba dominantior et potentior est, et uniuersum ipsa efficit. Audi enim quid dixit diuina scriptura: 'Date elemosinam, et ecce, omnia munda sunt uobis.'" <4 78> -[C. LXXVIII].+ Item Ambrosius in libro -[I.]+ de penitentia. -[c. 2.]+ "Deus diffinitionem non facit, qui misericordiam suam omnibus promisit, et sacerdotibus suis relaxandi licentiam sine ulla exceptione concessit. Sed qui culpam exaggerauerit exaggeret penitenciam. Maiora enim crimina maioribus abluuntur fletibus." <4 79> -[C. LXXIX.]+ Idem. -[lib. II. de penit. c. 10.]+ "Fleat pro te mater ecclesia, et culpam tuam lacrimis lauet. Videat te Christus merentem, et a dicat: 'Beati tristes, quia -1181+ gaudebitis,' Amat, ut pro uno multi rogent. Denique in euangelio motus uiduae lacrimis, quia plurimi pro ea flebant, filium eius resuscitauit." <4 80> -[C. LXXX.]+ Idem. -[eodem lib. II. c. 11.]+ "Adam de paradyso statim post culpam Deus eiecit. Non distulit; sed statim separauit a deliciis, ut ageret penitenciam; statim tunica uestiuit eum pellicea, non serica." <4 81> -[C. LXXXI.]+ Item Augustinus ad Felicianum. -V. Pars.+ "Tres sunt autem actiones penitenciae, quas mecum uestra eruditio recognoscit. Una est, que nouum hominem parturit, donec per baptismum salutare omnium preteritorum fiat ablutio peccatorum. Omnis enim, qui iam uoluntatis suae arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramenta fidelium, nisi eum peniteat uitae ueteris, nouam non potest inchoare. Ab hac penitencia, cum baptizantur, soli paruuli inmunes sunt. Nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur. -@. 1.+ Altera uero penitencia est, cuius actio per totam uitam istam, qua in carne degimus mortali, perpetua supplicationis humilitate subeunda est. Primo, quia nemo uitam eternam, incorruptibilem inmortalemque desiderat, nisi eum uitae huius temporalis, corruptibilis, mortalis peniteat. Non enim sic quisque in nouam uitam per sanctificationem baptismi nascitur, ut, quemadmodum ibi deponit omnia peccata preterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam carnis, corruptionemque deponat. -@. 2.+ Tertia est actio penitenciae, que pro illis peccatis subeunda est, que legis Decalogus continet, et de quibus Apostolus ait: 'Si enim nos iudicaremus, non a Domino utique iudicaremur.'" Et infra: -@. 3.+ "Est etiam penitencia humilium et bonorum fidelium pena cottidiana, in qua pectora tundimus, dicentes: 'Dimitte nobis debita nostra etc.' Neque ea dimitti nobis uolumus, que dimissa in baptismo non dubitamus, sed illa utique, que humanae fragilitati quamuis parua, tamen crebra subrepunt, que, si collecta contra nos fuerint, ita nos grauabunt, eo oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum non grandi fluctu nauis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta inpleat nauem atque submergat? propter hec ieiunia, elemosinae, et orationes inuigilant: in quibus cum dicimus: 'Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus,' manifestamus nos habere quod nobis dimittatur, atque in his uerbis humiliantes -1182+ animas nostras cotidianam quodammodo agere penitenciam non cessamus." <4 82> -[C. LXXXII.]+ Item Gregorius. -VI. Pars.+ "Si peccatum Dauid Dominus transtulit tam detestabile, quid est, quod post omnia que de eodem peccato per Prophetam ei a Domino dicta sunt postmodum tanta tollerauit? Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse homo hoc in se penitens punit, aut hoc Deus cum homine uindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine uindicta laxatur. Sic enim Dauid audire post confessionem meruit: 'Dominus transtulit peccatum tuum,' et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens reatum culpae, quam perpetrauerat, exsoluit. Sicut nos salutis unda a culpa primi hominis absoluimur. Sed tamen, reatum eiusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra siue per nos, siue per semetipsum resecat etiam, cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non uult uidere." <4 83> -[C. LXXXIII.]+ Item Augustinus. -[de peccatorum meritis et remiss. lib. II., c. 34.]+ "Sicut primi homines postea iuste uiuendo merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo iudicio liberati non tamen illa uita meruerunt ad paradysum reuocari: sic et caro peccati, etiamsi peccatis remissis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati. Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem cum Propheta missus esset, eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala conminaretur, confessione peccati ueniam meruit, respondente Propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum sit; et tamen consecuta sunt que Deus fuerat conminatus, ut sic humiliaretur a filio. Quare et nunc dicitur, si Deus propter peccatum illud fuerat conminatus, cur dimisso peccato, quod erat ei minatus, inpleuit? nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondetur, remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita inpediretur eterna; subsecutum uero illud conminationis exemplum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic et mortem corporis propter peccatum Deus homini inflixit, et post peccatorum remissionem propter exercendam iusticiam non ademit." -1183+ <4 84> -C. LXXXIV.+ Doloris mensura potius quam temporis in actione penitenciae consideranda est. Idem in omelia de penitencia. -VII. Pars.+ In actione penitenciae, ubi tale conmissum est, ut is, qui conmisit, a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris: "Cor enim contritum et humiliatum Deus non despiciet." Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum noticiam nisi per uerba uel quecumque alia signa procedit, cum sit coram illo, cui dicitur: "Gemitus meus a te non est absconditus;" recte constituuntur ab his, qui ecclesiis presunt, tempora penitenciae, ut satisfiat etiam ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata. Extra eam quippe non remittuntur. Ergo cum tanta est plaga peccati, atque inpetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis debet se quisque ab altario remouere ad agendam penitenciam, et eadem auctoritate reconciliari. <4 85> -C. LXXXV.+ Idem in eadem. -[hom. L., c. 11.]+ Iudicet se ipsum homo uoluntate, dum potest, et mores conuertat in melius, ne, cum iam non poterit, preter uoluntatem a Domino iudicetur. Et cum in se protulerit seuerissimae medicinae sed tamen utilissimae sentenciam, ueniat ad antistites, per quos illi claues in ecclesia ministrantur tamquam bonus iam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a prepositis sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum, in offerendo sacrificio contribulati cordis deuotus et supplex, id tamen agat, quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam ceteris ad exemplum, ut, si peccatum eius non solum in graui eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati ecclesiae uidetur antistiti, in noticia multorum, uel coram totius plebis multitudine, agere penitenciam non recuset, nec resistat, ne letali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. -@. 1.+ Multi enim corriguntur, ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas, etc. <4 86> -C. LXXXVI.+ Mortificatio uiciorum magis quam abstinentia ciborum penitenti est necessaria. Item Ieronimus. Mensuram temporis in agenda penitencia idcirco non satis aperte prefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam ualet -1184+ mensura temporis, quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, quam mortificatio uiciorum. Propter quod tempora penitenciae pro fide et conuersatione penitentium abbreuianda precipiunt, et pro negligentia protelanda existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi penitenciae sunt inpositi. <4 87> -C. LXXXVII.+ Item Iohannes Crisostomus. -[id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homil. 40.]+ Quis aliquando uidit clericum cito penitenciam agentem? et si deprehensus humiliauerit se, non ideo dolet, quia peccauit, sed confunditur, quia perdidit gloriam suam. -VII. Pars.+ -Gratian.+ His auctoritatibus asseritur, neminem sine penitencia et confessione propriae uocis a peccatis posse mundari. Unde premissae auctoritates, quibus uidebatur probari, sola contritione cordis ueniam prestari, aliter interpretandae sunt, quam ab eis exponantur. Negationem namque Petri secuta est satisfactio lacrimarum, et trina confessio dominicae dilectionis, qua penitus deleuit peccatum trinae negationis. Non ergo necessaria sibi erat certa satisfactio peccati, cuius totum uitae tempus obedientiae inpendebatur sui conditoris. Imitabatur enim illud propheticum: "Declina a malo, et fac bonum;" et illud Ysaiae: "Derelinquat inpius uiam suam, et uir iniquus cogitationes suas etc." Amplius horum a peccatore nichil exigitur. Non ergo illa auctoritate Leonis Papae satisfactio penitenciae negatur esse necessaria cuilibet delinquenti, sed ei tantum, qui B. Petrum imitatus huic seculo penitus abrenunciat, et cunctorum uitiorum fomitem in se funditus mortificat. -@. 1.+ Item illud Iohannis Crisostomi: "Lauant lacrimae delictum, quod uoce est pudor confiteri;" et illud aliud, quod scribit in epistola ad Ebreos: "Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios accuses; sed obedire te uolo Prophetae dicenti: Reuela uiam tuam ante Dominum. Ergo confitere peccata tua, apud uerum iudicem cum oratione delicta tua pronuncia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria, et tunc demum spera, te misericordiam posse consequi, si habueris in mente peccata tua continue, numquam malum in corde aduersus proximum tenebis," non ita intelligendum est, ut sine confessione oris peccata dicantur dimitti, sed sine publica satisfactione. Secreta namque peccata secreta confessione et occulta satisfactione purgantur, nec est necesse, ut que semel sacerdoti confessi fuerimus denuo confiteamur, sed lingua cordis, non carnis apud iudicem uerum ea iugiter confiteri debemus. Hinc etiam idem Iohannes Crisostomus ait: "Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronuncies, et pro eis clementiam eius depreceris, citius illa delebis. Si autem nunc obliuiscaris peccatorum tuorum, -1185+ tunc eorum recordaberis nolens, quando in toto mundo publicabuntur, et in conspectu proferentur omnium tam amicorum quam inimicorum tuorum, et sanctorum angelorum, celestiumque uirtutum. Non enim ad Dauid solum dicebat: 'Tu secreto fecisti ego cunctis manifestabo;' sed etiam ad omnes nos hoc dicitur." -@. 2.+ Similiter et illud Prosperi intelligitur: "Qui crimen suum ultro agnoscunt, et aut propriis confessionibus illud produnt, aut nescientibus aliis, quales occulti sunt etc." Aliis nescientibus, id est occulta confessione istis peccatum suum confitentibus, non publice illud manifestantibus. Item illud prophetae: "Dixi: confitebor, et tu remisisti," id est remissibilem iudicasti, "inpietatem peccati mei." Ita et illud Augustini intelligitur: "Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit," id est remissibilia iudicauerit. Item: "Votum pro opere reputatur, cum deest facultas operis." Unde uotum confessionis reputatur pro opere uocis, cum deest facultas confessionis. Item: "Voluntas remuneratur, non opus," ita intelligitur: uoluntas facit opus remunerabile, non opus uoluntatem. Item illud: "In quacumque hora peccator conuersus fuerit," conuerti dicitur qui omnino uertitur: omnino uertitur, cuius opus, uox et cogitatio ita mortificationi desudat peccati, sicut prius seruierat iniquitati. Ita et illud intelligitur: "Conuertimini ad me etc." Item: "Scindite corda uestra, et non uestimenta, "eis dicitur, qui nulla interiori satisfactione precedente, sed sola exteriori se Deum posse placare confidunt. Item cuncta, que de leprosis mundatis uel de Lazaro suscitato inducuntur, ad contritionem cordis, non ad ueniam remissionis referenda sunt. Obstinatio enim animi, et confessionis contemptus, quedam mors est inpietatis et lepra superbiae, a qua quisque reuiuiscit, dum sibi per gratiam dolor delicti et uotum confessionis inspiratur. -@. 3.+ Ad hunc etiam articulum pertinent ea, que de uiuentibus, uel in luce ambulantibus, uel dilectionem Dei habentibus, uel de habitaculis Spiritus sancti factis dicta sunt, ut hec omnia quisque dicatur assecutus ex cordis contritione, quam habet, non ex plenaria peccati remissione, quam nondum inuenit. Sicut enim in baptismate peccatum remittitur, et tamen eius pena reseruatur, sic per contritionem cordis quisque a Deo resuscitari dicitur, licet adhuc peccati reatu teneatur. Non ergo premissis auctoritatibus uel argumentis sine confessione oris et satisfactione operis aliquis probatur a peccato mundari. -II. Pars.+ -@. 4.+ Econtra auctoritas illa Iohannis Crisostomi et Prosperi contra mentem auctoris extorta uidetur. Non enim dicitur: "non tibi dico, ut te publice accuses," sed: "non tibi dico, ut apud alios te accuses." Sic et Prosper non ait: "omnibus," sed simpliciter: "aliis nescientibus." Unde euidentissime datur intelligi, quod sine confessione oris possunt peccata deleri. Ea uero, que ad exhortationem penitenciae et confessionis dicta sunt, non huic sentenciae contraria uidentur. Vel enim sunt uerba exhortationis, non iussionis, sicut illud: "Confitemini alterutrum peccata uestra," uel si qua iubendo dicta sunt, non ad oris confessionem, sed cordis, non ad exteriorem satisfactionem, sed ad interiorem referenda sunt. -@. 5.+ Est enim penitencia alia interior, alia exterior. Interior penitencia est illa, de qua Augustinus ait: "Omnis, qui suae uoluntatis arbiter est constitutus, non potest inchoare nouam uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae." Item de eadem Petrus in Actibus Apostolorum legitur dixisse: "Penitenciam -1186+ agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Quod de interiori penitencia, non de exteriori dictum accipitur. De exteriori uero penitencia Ambrosius ait super epistolam ad Romanos: "Gratia Dei in baptismate non requirit gemitum uel planctum, non opus aliquod, sed solam confessionem cordis, et omnia gratis condonat." Quecumque ergo de penitencia iubendo dicta sunt, non ad exteriorem, ut diximus, sed ad interiorem referenda sunt, sine qua nullus umquam Deo reconciliari potuit. -@. 6.+ Illud autem Augustini, quo quisque negatur ueniam consequi, nisi prius quantulamcumque peccati soluerit penam, non huic sentenciae inuenitur aduersum. Nullus enim asseritur a peccato mundari, nisi penam peccati passus fuerit. Sed aliud est peccatum sacerdoti confiteri, et eius arbitrio de peccato satisfacere: atque aliud Deo confiteri corde, et secreta satisfactione in se ipso peccatum punire. Est enim penitencia (ut ait Augustinus) dolor cordis, quo quisque in se punit quod deliquit. De hac iterum satisfactione idem ait in Psalmo L. exponens: "Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Tu ne punias, quia ego punio: ignosce, quia ego cognosco non dissimulo." Et infra: "Sic Deus misericordiam dat, ut seruet ueritatem, ut nec peccata eius sint inpunita, cui ignoscit. Ignoscit enim se ipsum punienti. Misericordia est, quod homo liberatur; ueritas, quod peccatum punitur." Idem in Psalmo LXXXIV.: "Veritas de terra oritur, id est confessio de homine, ut se accuset, et sic iusticia de celo prospexit, ut publicanus confitens rediit iustificatus; iusticia prospicit, quasi Deus dicat: parcamus huic, quia non parcit sibi; ignoscamus, quia agnoscit. De celo ergo iusticia prospexit, id est, a Deo data est iustificatio penitenti." -@. 7.+ Hec ergo secreta satisfactio leuium siue occultorum criminum Deo offerenda est, nec sine pena relaxari probantur que sic expiari creduntur. Ea uero, que de publica satisfactione uel oris confessione dicuntur, in publicis et manifestis criminibus intelligenda sunt. Peccata namque Nabuchodonosor, que propheta misericordiis et elemosinis redimi suasit, peccata quoque Niniuitarum, que publica satisfactione expiata sunt, cunctis nota erant. Et publica noxa (ut Augustinus testatur) publico eget remedio. -@. 8.+ Premissis itaque auctoritatibus pro manifestis criminibus manifesta probatur offerenda satisfactio et oris confessio. Latentia uero peccata non probantur sacerdoti necessario confitenda, et eius arbitrio expianda. -III. Pars.+ -@. 9.+ Econtra ea, que in assertione huius sentenciae dicta sunt, partim ueritate nituntur, partim pondere carent. Sine contritione etenim cordis nullum peccatum posse dimitti, occulta uero peccata secreta satisfactione, publica quoque manifesta penitencia expiari debere, firmissima constat ratione subnixum. Porro sine confessione oris, si facultas confitendi non defuerit, aliquod graue delictum expiari, auctoritati penitus probatur aduersum. Quomodo enim secundum auctoritatem Leonis Papae sine supplicationibus sacerdotum indulgentia nequit obtineri, si sine confessione oris a peccato possumus emundari? Quis enim supplicabit pro peccato, quod nescit? -@. 10.+ Item, quomodo secundum Augustinum frustrat claues ecclesiae qui sine arbitrio sacerdotis penitenciam agit, si sine oris confessione criminis indulgentiam inpetrat? -@. 11.+ Item, quomodo secundum Ambrosium ius ligandi et soluendi solis sacerdotibus a Domino creditur esse permissum, si quisque suo arbitrio se ipsum peccando ligat, uel secreta penitencia, secundum Prosperum, -1187+ in se ipsum sentenciam profert excommunicationis, atque post satisfactionem absque sacerdotali iudicio se ipsum Deo uel altario eius reconciliat? -@. 12.+ Non sunt hec premissis auctoritatibus consentanea: sed multorum exemplis probantur aduersa. Filiam namque archisynagogi turbis eiectis Dominus resuscitauit: non tamen, nisi presentibus matre et patre puellae, Petro quoque, Iacobo, et Iohanne, uitae reddita est. In quo moraliter instruimur, ut secreta peccata, que per mortem puellae intelliguntur, non nisi supplicationibus ecclesiae, que per matrem et patrem puellae designantur, et sacerdotum ministerio, qui per Petrum et ceteros intelliguntur, a Domino existimentur dimitti. -@. 13.+ Item in Leuitico: "Qui domum suam uel agrum Domino uouendo consecrauerit, non potest eam redimere, nisi syclo sanctuarii, sacerdote quoque (non ipso) supputante annorum numerum usque ad iubileum." In quo similiter docemur, quod quicumque domum conscientiae uel agrum conuersationis per penitenciam Domino offerre, atque precio bonorum operum de uana uitae suae conuersatione se ipsum redimere uoluerit, non potest hoc facere, nisi syclo sanctuarii, id est operibus penitenciae, sacra scriptura prefixis. Unde uenientibus ad se turbis B. Iohannes non ait simpliciter: facite penitenciam, uel fructus penitenciae, sed addidit: "dignos," ut pro qualitate uidelicet peccatorum qualitas offeratur operum bonorum. Non par enim debet esse fructus boni operis eius, qui nichil uel parum deliquit, atque eius, qui grandia conmisit. Ille tamquam nullius criminis sibi conscius usum sibi in rebus licitis prebet; hunc tamquam multis grauatum etiam a licitis temperare oportet. In iubileo plena remissio prestabatur. Unde per eum perfecta remissio peccati figuratur. Sacerdos ergo numerum annorum usque ad iubileum supputat, cum eius arbitrio penitenciae tempora diffiniuntur, quibus quisque plenam peccati remissionem inueniat. Non enim (sicut Esicius ait super eundem locum) statim post diffinitam penitenciam quisque a peccato plene mundatur. -@. 14.+ Cum ergo, ut ex premissis colligitur, tempora penitenciae sacerdotis arbitrio diffiniantur, euidentissime apparet, sine confessione propriae uocis peccata non dimitti. Quis enim tempora penitenciae alicui prefiget, nisi primum peccata sua sibi manifestare curauerit? -@. 15.+ Item: Taciturnitas peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quisque celare desiderat, ne iniquitas sua aliis manifesta fiat, ne talis reputetur apud homines foris, qualem se iamdudum exhibuit diuino conspectui. Quod ex fonte superbiae nasci nulli dubium est; species etenim superbiae est, se uelle iustum uideri, qui peccator est; atque ypocrita conuincitur qui ad imitationem primorum parentum uel tergiuersatione uerborum peccata sua leuigare contendit, uel, sicut Cayn, peccatum suum reticendo penitus supprimere querit. Ubi autem superbia regnat, uel ypocrisis, humilitas locum habere non ualet. Sine humilitate uero alicui ueniam sperare non licet. Nec ergo, ubi est taciturnitas confessionis, uenia speranda est criminis. Probatur hoc idem auctoritate Augustini, qui in libro de penitencia -[c. 10.]+ ait: <4 88> -[C. LXXXVIII.]+ "Quem penitet omnino peniteat, et dolorem lacrimis ostendat, representet uitam suam Deo per sacerdotem, preueniat iudicium Dei per confessionem. Precepit enim Dominus mundandis, -1188+ ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali presentia confitenda peccata, non per nuncium, non per scriptum manifestanda. Dixit enim: 'Ora monstrate,' et: 'Omnes,' non unus pro omnibus; non alium statuatis nuncium, qui pro uobis offerat munus a Moyse statutum, sed qui per uos peccastis et uos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc precepit Dominus, ut neminem eniteret in occulto. In hoc enim, quod per se ipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam uincit timore offensi, fit uenia criminis. Fit enim ueniale per confessionem quod criminale erat in operatione, et, si non statim purgatur, et tamen uitale quod conmiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit qui erubescentiae dominans nichil eorum, que conmisit, nuncio Dei denegauit. Deus enim qui misericors et iustus est; sicut conseruat misericordiam in iusticia, ita et iusticiam in misericordia. Opus enim est misericordiae peccanti peccata dimittere: sed oportet, ut iustus iuste misereatur. Oportet enim, ut non solum quid, sed in quo doleat consideret, si dignus est, non dico iusticia, sed misericordia. Iusticia enim sola dampnat; sed dignus est misericordia qui spirituali labore petit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam, et, quoniam uerecundia magna est pena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. Unde patet, quia quanto pluribus confitebitur in spe ueniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus iam possunt proficere, plus confitentibus parcere. Quibus enim remittunt remittit Deus. Lazarum enim iam de monumento suscitatum obtulit discipulis soluendum, per hoc ostendens potestatem soluendi concessam sacerdoti. Dixit enim: 'Quodcumque solueritis super terram erit solutum et in celis,' hoc est: ego Deus, et omnes celestis miliciae ordines, et omnes sancti in gloria mea laudant uobiscum et confirmant quos ligatis et soluitis. Non dixit: quos putatis ligare et soluere, sed in quos exercetis opus iusticiae aut misericordiae. Alia autem opera uestra in peccatores non cognosco. -@. 1.+ Quare, qui confiteri uult peccata, ut inueniat gratiam, querat sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit. -@. 2.+ Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundari coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec tempus. Et si ille cui confitebitur, potestatem soluendi non habeat, tamen fit dignus uenia ex desiderio sacerdotis, qui confitetur socio turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidem eos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniunt moriuntur. Sed misericordia est Dei ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, sicut soluerentur a sacerdote. -@. 3.+ Qui ergo omnino confitetur, et sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur, si peccatum occultum est, sufficiat referre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione filiae principis pauci interfuerunt qui uiderent. Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam ciuitatis delata, -1189+ nondum extra domum in noticiam portata. Intus resuscitauit quam intus inuenit, relictis solis Petro, et Iacobo, et Iohanne, patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes ecclesiae. Quos autem extra inuenit, animaduertendum est, quomodo suscitauit. Flebat enim turba post filium uiduae. Fleuit Martha et Maria, supplicantes pro fratre. Flebat et turba, que Mariam fuerat secuta, lacrimis Mariae admonita. In quo docemur peccantibus publice non proprium, sed ecclesiae sufficere meritum." <4 89> -C. LXXXIX.+ Sufficit illa confessio, que primum Deo, deinde sacerdoti offertur. Item Leo Papa. -[epist. LXXVIII. al. LXXX.]+ -IX. Pars.+ Quamuis plenitudo fidei uideatur esse laudabilis, que propter Dei timorem apud homines erubescere non ueretur, tamen, quia non omnium huiusmodi sunt peccata, ut ea, que penitenciam poscunt, non timeant publicare, remoueatur inprobabilis consuetudo, ne multi a penitenciae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis suis sua facta reserare, quibus possint legum percelli constitutione. Sufficit enim illa confessio, que primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti, qui pro delictis penitentium precator accedit. Tunc enim plures ad penitenciam poterunt prouocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. -+ -Gratian.+ Quibus auctoritatibus, uel quibus rationum firmamentis utraque sentencia confessionis et satisfactionis nitatur, in medium breuiter proposuimus. Cui autem harum potius adherendum sit, lectoris iudicio reseruatur. Utraque enim fautores habet sapientes et religiosos uiros. Unde Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus ait in Penitenciali suo: <4 90> -[C. XC.]+ "Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Greci. Quidam uero sacerdotibus confitenda esse percensent, ut fere tota sancta ecclesia. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat, ut Deo, qui remissor est peccatorum, peccata nostra confiteamur, et hoc perfectorum est, et cum Dauid dicamus: 'Delictum meum cognitum tibi feci, et iniusticiam meam non abscondi. Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam Domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei.' Sed tamen Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur alterutrum -1190+ peccata nostra, et oremus pro inuicem, ut saluemur. Confessio itaque que soli Deo fit, quod iustorum est purgat peccata. Ea uero, que sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque, salutis et sanctitatis auctor et largitor, plerumque prebet hanc suae penitenciae medicinam inuisibili amministratione, plerumque medicorum operatione." <1 DP> <2 2> -DISTINCTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quia uero de penitencia semel cepit haberi sermo, aliquantum altius repetendum uidetur, diuersorum sentencias certis auctoritatibus munitas in medium proponentes. Alii dicunt penitenciam semel tantum esse utilem. Unica enim est, nec reiterari potest. Si uero reiteratur, precedens penitencia non fuit. Et si de sentencia iudicis eius merito peccata uidentur esse remissa, apud eius tamen presentiam, cui omnia futura presentia sunt, numquam habentur remissa: quia non est seruata sentencia illa ueri sacerdotis: "Vade, et amplius noli peccare." Item: "Ecce sanus factus es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat." Item ex VIII. Sinodo: <4 1> -C. I.+ Primam uicii causam non penitus extinguit qui in idem illam postea recidit. Si quis semel notatus fuerit inuidiae uel contentionis uicio, et rursum in hoc ipsum inciderit, sciat, se primam causam, ex qua inuidia uel contentio nascitur, in interioribus medullis habere reconditam. Oportet ergo eum per contraria atque aduersa curari, id est per humilitatis exercitum. Exercitia uero humilitatis sunt, si se uilioribus offitiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat. Ita namque arrogantiae et humanae gloriae uicium curari poterit, ut in consuetudine humilitatis affectus iam ultra non incidat arrogantiae et uanae gloriae delictum. Sed in huiuscemodi singulis uiciis cura similis adhibetur. -Gratian.+ Item sine karitate nulli adulto peccatum remittitur. Non autem habet karitatem qui aliquando peccaturus est criminaliter. Unde Augustinus ad Iulianum Comitem: <4 2> -[C. II.]+ "Karitas, que deseri potest, numquam uera fuit." <4 3> -[C. III.]+ Idem super epistolam -[I.]+ Iohannis. -[tract. 8.]+ "Radicata est karitas? securus esto; nichil mali procedere potest." -1191+ <4 4> -[C. IV.]+ Item Gregorius in Moralibus. "'Valida est, ut mors, dilectio.' Virtuti etenim dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel a delectatione mundi funditus occidit." <4 5> -[C. V.]+ Item Prosper in libro -[III.]+ de contemplatiua uita. -[c. 13.]+ "Karitas est, ut michi uidetur, recta uoluntas, ab omnibus terrenis ac presentibus prorsus auersa, iuncta Deo inseparabiliter et unita, igne quodam Spiritus S. a quo est et ad quem refertur, incensa, inquinamenti omnis extranea, corruptionis nescia, nulli uicio mutabilitatis obnoxia, supra omnia, que carnaliter diliguntur, excelsa, affectionum omnium potentissima, diuinae contemplationis auida, in omnibus semper inuicta, summa actionum bonarum, salus morum, finis celestium preceptorum, mors criminum, uita uirtutum, uirtus pugnantium, palma uictorum, sanctarum mentium anima, causa meritorum bonorum, premium perfectorum; sine qua nullus Deo placuit, cum qua aliquis nec potuit peccare, nec poterit; fructuosa in penitentibus, leta in proficientibus, gloriosa in perseuerantibus, uictoriosa in martiribus, operosa in omnibus omnino fidelibus, ex qua quicquid operis boni est uiuet." Item: -@. 1.+ "Hec est karitas uera germana, perfecta, quam excellentiorem uiam nominat S. Apostolus. Sicut enim sine uia nullus peruenit quo tendit, ita sine karitate, que dicta est uia, ambulare non possunt homines, sed errare." Item: -[ibidem cap. 15.]+ -@. 2.+ "Ergo si karitatem Deo exhibeamus, et proximo de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, facile peccato resistimus, bonis omnibus habundamus, seculi blandimenta contempnimus, et omnia, que difficilia humanae fragilitati sunt, uel aspera etiam, cum dilectione perficimus, si tamen Deum karitate perfecta, que nobis ab illo est, ex toto corde et ex tota anima, et ex totis uiribus diligamus. Ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus diligit Deum; quem si ex toto corde diligamus, nichil erit in nobis, unde peccati desideriis seruiamus. Et quid est diligere Deum, nisi illi occupari animo, concipere fruendae uisionis eius affectum, peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum, quem in se censuit diligendum, in ipso amore seruare legitimum modum, nec peruertere dilectionis ordinem constitutum? Ordinem dilectionis illi peruertunt, nec modum diligendi custodiunt, qui aut mundum, qui contempnendus est, diligunt, aut corpora sua minus diligenda plus diligunt, aut proximos non sicut se ipsos, aut Deum plus quam se ipsos forte non diligunt." Item: -@. 3.+ "Corpus nostrum, qua pars nostri est, ad hoc nobis diligendum est, ut saluti eius ac fragilitati naturaliter consulamus, et agamus, quatinus spiritui ordinate subiectum ad eternam salutem accepta inmortalitate et incorruptione perueniat." Item: -@. 4.+ "Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, non propter speranda beneficia uel accepta, non propter affinitates uel consanguinitates, sed -1192+ propter hoc tantum, quod sunt naturae nostrae participes, diligamus." Item: -@. 5.+ "Non illi proximi nostri tantum credendi sunt, quos nobis gradus sanguinis iungit, sed proximi nostri credendi sunt omnes homines naturae nostrae, sicut dixi, participes." Item: -@. 6.+ "Proinde, secundum nos proximos omnes diligimus, quando ad mores bonos, et ad eternam uitam consequendam, sicut nobis, eorum saluti consulimus; quando nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus, et, sicut nobis subueniri optaremus, ita eis subuenimus, aut, si facultas defuerit, uoluntatem subueniendi tenemus. Quapropter est proximi tota dilectio, ut bonum, quod tibi conferri uis, uelis et proximo. Illi uero plus quam se diligunt Deum, qui pro eius amore suae ad tempus saluti non parcunt, se ipsos tribulationibus ac periculis tradunt, nudari facultatibus propriis, patriae suae extorres fieri, parentibus, et uxoribus, ac filiis renunciare parati sunt, et, ut totum dicam, ipsam mortem corporis non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes a corporis sui uita magis, quam a Deo uita uitae suae discedere." <4 6> -[C. VI.]+ Item Beda super Iohannem. -[ad c. 1.]+ "Querendum est interea, quomodo speciale filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. -@. 1.+ Quid magni est filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandum, quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus; in sanctis autem hominibus, quamdiu mortale corpus gestauerint, partim maneat in eternum, partim rediturus secedat. Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, uoluntariam paupertatem diligant, mansuetudinem consequantur, pro eterno desiderio lugeant, esuriant et sitiant iusticiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur: sed et pro obseruatione iusticiae persecutionem pati non uereantur, elemosinis, orationibus, ieiuniis, ceterisque Spiritus fructibus insistere desiderent. Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi mortuos suscitandi, demones eiciendi, uel etiam prophetandi habeant facultatem. Manet semper, ut possint habere uirtutes, ut mirabiliter ipsi uiuant. Venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant." <4 7> -[C. VII.]+ Item Apostolus. -[I. Cor. 13.]+ "Karitas numquam excidit." <4 8> -[C. VIII.]+ Item Augustinus super epistolam -[I.]+ Iohannis. -[tract. 3.]+ "Unctio inuisibilis Spiritus sanctus est, unctio inuisibilis karitas est, que, in quocumque fuerit tamquam radix illi erit, quamuis ardente sole arescere non potest, nutritur calore solis, non arescit." -1193+ <4 9> -[C. IX.]+ Item Gregorius super Ezechielem. -[hom. III.]+ "Pennata animalia, minime reuertuntur, cum incedunt, quia sancti predicatores, sic a terrenis actibus ad spiritualia transeunt, ut ad ea, que reliquerant, ulterius nullatenus reflectantur." Et paulo post: 'Nemo mittens manum suam in aratrum, etc.' Manum quippe in aratrum mittere est quasi per quendam conpunctionis uomerem ad proferendos fructus terram sui cordis aperire. Sed retro post aratrum aspicit, qui post exordia boni operis ad mala reuertitur, que reliquit. Quod quia electis Dei minime contingit, recte nunc per Prophetam dicitur: 'Non reuertebantur, cum incederent.' Et paulo post: "Unde et Paulus: 'Unum uero, que retro sunt, oblitus, in ea, que sunt ante, extendens me, sequor ad palmam supernae uocationis.' In anteriora etenim extentus, eorum, que retro sunt, oblitus fuerat, quia temporalia despiciens sola que sunt eterna requirebat." <4 10> -[C. X.]+ Idem in eodem, omelia V. "'Non reuertebantur, cum incederent,' quia electi quique sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non redeant. 'Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.' Et, sicut per Salomonem dicitur: 'Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.' In eorum namque animo bonum desiderium atque intellectus lucis intimae iam pars diei est; sed quia usque ad finem uitae in uirtute proficiunt, ad perfectum diem tunc ueniunt, quando ad regna celestia perducti, in ea luce, quam desiderant, iam minus aliquid non habebunt." <4 11> -[C. XI.]+ Idem in eodem omelia V. "Potest discursus atque mobilitas Spiritus sic intelligi. In sanctorum quippe cordibus iuxta quasdam uirtutes semper manet; iuxta quasdam uero recessurus uenit, et uenturus recedit. In fide enim, spe atque karitate, et in bonis aliis, sine quibus ad celestem patriam non potest perueniri (sicut est castitas, humilitas, iusticia atque misericordia) perfectorum corda non deserit. In prophetiae uero uirtute, doctrinae facundia, miraculorum exhibitione, electis aliquando adest, aliquando se subtrahit." Et paulo post: -@. 1.+ "In his itaque uirtutibus, sine quibus ad uitam minime peruenitur, Spiritus sanctus in cordibus electorum suorum permanet, unde recte stabilis dicitur. In his uero, per quas sanctitatis uirtus ostenditur, aliquando misericorditer presto est, aliquando misericorditer recedit." -+ Unde Ambrosius super epistolam II. ad Chorinthios: -[ad c. 6.]+ <4 12> -[C. XII.]+ "Ficta karitas est, que deserit in aduersitate." -II. Pars.+ -[Gratian.]+ Ex premissis itaque apparet, quod karitas semel habita ulterius non amittitur. Qui autem karitatem semel habuerit criminaliter ulterius peccare non poterit, ut ad gratiam, non ad naturam inpossibilitas referatur. Quod autem karitatem habens criminaliter peccare non possit, testatur Augustinus -[in lib. L. Homiliarum,]+ omelia 8. dicens: -1194+ <4 13> -[C. XIII.]+ "Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est karitas, et simul ambae esse non possunt, nisi una radicitus euulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit euellere." -[Gratian.]+ Cum ergo qui criminaliter peccat karitatem numquam habuisse probatur, euidenter colligitur, penitenciam non agere, qui quandoque criminaliter peccauit. Unde Augustinus: <4 14> -[C. XIV.]+ "Karitas est aqua, de qua Dominus ait in euangelio: 'Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.'" -[Gratian.]+ Reprobus ergo, cum eternis mancipatus incendiis in eternum sitiat, quomodo bibet aquam uiuam, aut quomodo potabit aquam salientem in uitam eternam, qui, quasi plumbeus demersus in ima, penas luit dampnationis eternae? Item: Sine karitate quomodo ueram contritionem cordis quis habere poterit? quomodo ergo delictorum remissionem? que si non dimissa, quomodo non omnia prorsus ad penam exigenda? Item Dominus: "Amen, amen dico uobis, qui credit in me habet uitam eternam." Qui ergo non habet uitam eternam non credit in Christum. In Christum uero credit qui karitatem habet. In Christum quippe credere est amando in ipsum tendere. Hec est fides, ut diffinit Apostolus, que per dilectionem operatur; huic duntaxat delictorum remissio promittitur. Quod si karitas a fide Christianorum seiungi nequit, cui scilicet soli uenia promittitur, quomodo qui karitatem non habuit fidem Christianorum habuit, id est in Christum credidit? quomodo ergo ueniam delictorum accepit? quam si non accepit, quomodo non omnia prorsus opera eternis sunt ferienda suppliciis? Item Dominus: "Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in eternum." Qui ergo non uiuit in eternum non manducauit panem uiuum: sed qui non manducauit in eum non credidit. Hoc est enim manducare panem uiuum, quod credere in Christum, id est amando tendere in ipsum. Cum igitur reprobus in eum non crediderit, quem non manducauit, et ita fidem Christianorum (qua sola peccata relaxantur) non habuerit, quomodo, si uiuit Dominus, cui omne iudicium dedit Pater, iudicium perpetuae dampnationis effugiet omnium non solum actualium, sed etiam originalium? -III. Pars.+ -@. 1.+ Hec, que de karitate dicuntur, de perfecta intelligi possunt, que semel habita numquam amittitur. Exordia uero karitatis enutriuntur, ut crescant, et conculcantur, ut deficiant. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conuersatione, que sine karitate nulla est, a minimis quisque inchoat, ut ad magna perueniat. Sunt itaque gradus non solum inter uirtutem et uirtutem, sed etiam in eadem uirtute. Unde Gregorius super Ezechielem -[homil. XV.]+ scribit, dicens: <4 15> -[C. XV.]+ "Dum sanctam ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus -1195+ eius dinoscitur, quia eius gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta ecclesia ascendendo proficit, tantum Deus hominibus ex eius uirtute innotescit. De his quoque gradibus B. Iob loquitur, dicens: 'Per singulos gradus meos pronunciabo illum.' Omnipotentem quippe Dominum per singulos gradus suos pronunciat, qui per incrementa uirtutum, que accipit, ei semper laudem suae pietatis reddit. Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: 'Ambulabunt de uirtute in uirtutem.' Nec mirum, si de uirtute in uirtutem gradus sunt, quando ipsa unaqueque uirtus quibusdam quasi gradibus augetur, et sic per incrementa meritorum ad summam perducitur. -@. 1.+ Alia namque sunt uirtutis exordia, aliud prouectus, aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam non gradibus quibusdam duceretur, sancti Apostoli minime dixissent: 'Auge nobis fidem.' Et quidam uenit ad Dominum, qui curari uoluit filium suum; sed requisitus, an crederet, respondit: 'Credo, Domine, adiuua incredulitatem meam.' Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si uero incredulitatem habere se nouerat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae suorum meritorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is, qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat. -@. 2.+ Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens: 'Sic est regnum Dei, quemadmodum si iactet homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet, et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica; et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis.' Semen homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit, et post, quam semen iactauerit, dormit, quia iam in spe boni operis quiescit. Nocte uero surgit ac die, quia inter aduersa et prospera proficit, et semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia, et cum adhuc metiri sua incrementa non ualet, semel concepta uirtus ad prouectum ducitur, et ultro terra fructificat, quia preueniente se gratia mens hominis spontanea ad fructum boni operis assurgit. Sed hec eadem terra primum herbam, deinde spicam deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam uero herba uenit, cum se uirtus animo concepta ad prouectum boni operis pertrahit. Plenum uero frumentum in spica fructificat, quando iam tantum uirtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. Sed cum ex se produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat, quia, cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, eius temporalem uitam per emissam sentenciam incidit, ut granum suum ad celestia horrea perducat. Cum -1196+ igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus. Cum uero operari recta incipimus, herba sumus. Cum autem ad prouectum boni operis crescimus, ad spicam peruenimus, cumque in eiusdem operationis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica proferimus. -@. 3.+ Herba etenim Petrus fuerat, qui, passionis tempore per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante ancillae uocem timebat. Erat enim iam uiriditas in mente, quia credebat omnium redemptorem; sed ualde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Iam in spica surrexerat, quando eum, quem moriturum confiteri timuerat, nunciante angelo in Galilea uiuentem uidebat. Sed ad plenum granum in spica peruenerat, quando ueniente desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut uires persequentium cesus despiceret, et redemptorem suum libere inter flagella predicaret. -@. 4.+ Nullus itaque, qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit, ut granum fiat. Vir ergo uenit ad portam, quia Dominus ac redemptor noster membris suis intrantibus perducit ad se, et ascendit per gradus eius, quia nobis proficientibus eo amplius exaltatur, quo altus et inconprehensibilis esse cognoscitur. In uirtutum quippe nostrarum gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse nobis sublimior ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis separatur." Hinc etiam Augustinus ait in libro de libero arbitrio: -[c. 17.]+ <4 16> -[C. XVI.]+ "Qui uult facere Dei mandata, et non potest, iam quidem habet bonam uoluntatem, sed adhuc paruam et inualidam. Poterit autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martires illa mandata magna fecerunt, magna utique uoluntate, id est magna karitate fecerunt, de qua ipse Dominus ait: 'Maiorem karitatem nemo habet etc.'" Et paulo post: -@. 1.+ "Ipsam karitatem apostolus Petrus nondum habebat, quando timore Dominum ter negauit. Et tamen, quamuis parua et inperfecta, non deerat ei karitas, quando dicebat: 'Domine, animam meam pro te ponam.'" Idem super epistolam Iohannis: -[tract. 5.]+ -@. 2.+ "Si quis tantam habuerit karitatem, ut paratus sit etiam pro fratribus mori, perfecta est in illo karitas; sed numquid mox, ut nascitur, iam prorsus perfecta est? ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectum uenerit, quid dicis? 'Michi uiuere Christus est et mori lucrum.'" -1197+ <4 17> -[C. XVII.]+ In eadem. -[tract. IX.]+ "Sicut seta introducit linum, ita timor karitatem; crescit karitas, minuitur timor, et e conuerso." <4 18> -[C. XVIII.]+ In eadem. "Forte nata est in te karitas, sed nondum perfecta; noli desperare, nutri eam, ne forte suffocetur." <4 19> -[C. XIX.]+ Idem ad Ieronimum. -[epist. XXIX.]+ "Karitas in quibusdam perfecta est, in quibusdam inperfecta: perfectissima autem in hac uita haberi non potest." <4 20> -[C. XX.]+ Item Gregorius. "Si sermo meus inuenerit in cordibus uestris aliquam scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite, ad hanc augendam uos aduocare studete." Et paulo post: "Flate, nutrite in uobis; ut cum creuerit, et flammam dignissimam fecerit omnium cupiditatum ligna consumat." -[Gratian.]+ E contrario etiam gradus in uirtute esse probantur, quia et ipsius peccati gradus euidenter apparent. Sicut enim nemo repente fit summus, ita nemo repente fit turpis. Hinc etiam Augustinus in -[lib. I.]+ sermone Domini in monte: -[c. 23.]+ <4 21> -[C. XXI.]+ "Sicut tribus gradibus ad peccatum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione: ita ipsius peccati tres sunt differentiae, et in corde, et in facto, et in consuetudine, tamquam tres mortes; una, quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini; altera, quasi prolata iam extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia, cum in consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulchro iam putens. Que tria genera mortuorum Dominum resuscitasse, quisquis euangelium legit agnoscit." <4 22> -[C. XXII.]+ Item Gregorius. -[lib. XXV. Moralium, c. 16.]+ "Sciendum quippe est, quod peccatum tribus modis admittitur. Nam aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur, et grauius quidem infirmitate, quam ignorantia, sed multo grauius studio, quam infirmitate peccatur." <4 23> -[C. XXIII.]+ Idem. -[lib. XXI. Moralium c. 3.]+ "Inter hec sciendum est, aliud esse, quod animus de temptatione carnis patitur, aliud uero, cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione praua pulsatur, sed renititur. Plerumque autem peruersum quid concipit intra semetipsum etiam per desiderium uoluit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio inmunda inquinat, cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subiugat. -1198+ Hinc etenim predicator egregius: 'Temptatio uos non apprehendat, nisi humana.' Humana quippe temptatio est, qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia, ut nonnumquam illicita ad animum ueniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Iam uero demoniaca et non humana est temptatio, cum ad hoc, quod carnis corruptibilitas suggerit, per consensum se animus astringit." <4 24> -[C. XXIV.]+ Item Ieronimus. -[ad c. 1. Amos.]+ "Super tribus sceleribus Damasci etc." ut supra. -[Gratian.]+ Non est mirum, si in uirtute gradus esse dicuntur, quandoquidem et peccati gradus ita euidenter monstrantur. -@. 1.+ Hec itaque karitas, que in Petro ante negationem herba fuit, et in singulis nascitur ante, quam roboretur, ante sui perfectionem amittitur et reparatur. Unde Augustinus in libro de correctione et gratia: -[c. 7.]+ "Quicumque ab illa originali dampnatione ista diuinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium, quin procuretur eis euangelium, et, cum audiunt, credunt, et in fide, que per dilectionem operatur, usque in finem perseuerant, et, si quando exorbitant, correcti emendantur, et quidam eorum, etsi ab hominibus non corripiantur, in uiam, quam reliquerant, redeunt et cetera." <4 25> -[C. XXV.]+ In eodem. "'Firmum fundamentum Dei stat, inmobile habens signaculum hoc: Scit Dominus qui sunt eius.' Horum fides, que per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut, si qui sunt, quorum deficit, reparantur ante, quam uita ista finiatur, et deleta iniquitate, que intercurrerat, usque in finem perseuerantia deputatur." <4 26> -[C. XXVI.]+ In eodem. -[c. 9.]+ "Nullus eorum ex bono in malum conmutatus finit hanc uitam." <4 27> -[C. XXVII.]+ In eodem. "Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum, usque adeo prorsus omnia, ut etiam, si qui eorum deuiant et exorbitant, etiam hoc ipsum faciet eis proficere in bonum." <4 28> -[C. XXVIII.]+ Item Apostolus ad Galathas. -[c. 5. u. 6.]+ "Circumcisio non est aliquid, neque preputium, sed fides, que per dilectionem operatur. Et hoc olim in uobis, quia currebatis bene per opera fidei et ex dilectione." <4 29> -[C. XXIX.]+ Item ad Ebreos. -[c. 6. u. 10.]+ "Non est tam iniustus Deus, ut obliuiscatur operis uestri etc." -1199+ -[Gratian.]+ Operis, quod omnia sua fecerunt conmunia, et hoc ex dilectione, et hoc ad gloriam Dei. Ecce triplex bonum, quasi diceret: olim multa operati estis, pro quibus, si penitetis de malis, benefaciet uobis Deus. Romanos quoque et Galathas dum Apostolus redargueret, merito fidei probat assecutos remissionem peccatorum, et sanctificationem in Spiritu sancto, et iusticiam bonae operationis, que omnia aut sine karitate numquam uere in eis fuerunt, aut ueram karitatem habuerunt, a qua postea lapsi sunt qui de operibus legis gloriabantur. Item de quolibet adulto Augustinus ait: <4 30> -[C. XXX.]+ "Tolle karitatem, odium tenet." Item: -@. 1.+ "Omnis, qui non diligit, odit." Item in euangelio: -@. 2.+ "Nemo potest duobus Dominis seruire; aut enim unum odio habebit, et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contempnet." -[Gratian.]+ Adam uero, cum in uirili etate a Domino creatus sit, ante, quam a diabolo temptaretur, dum de latere eius uxor formabatur, dum in extasi raptus angelicae curiae intererat, dum euigilans futura Christi et ecclesiae sacramenta uaticinabatur, aut karitatem, aut odium habebat. Si autem odium habebat, non fuit diabolus auctor nostri peccati. Item, si sine karitate a Deo creatus est, similitudinem eius nequaquam in sui creatione accepit. Item, si sine karitate creatus est, iustus et innocens a Deo factus non est; creatura namque, rationis capax et liberi arbitrii, iusticiae et innocentiae sine karitate particeps esse non potest. Colligitur ergo, quod Adam ante, quam peccaret, karitatem habuit, sine qua iustus et innocens esse non potuit. Unde Augustinus in Genesi ad litteram: -[lib. VI. c. 24.]+ <4 31> -[C. XXXI.]+ "Quomodo renouari dicimur, si non recipimus, quod perdidit primus homo? Hoc plane recipimus, quia iusticiam, ex qua per peccatum lapsus est." Et paulo post: -[c. 7.]+ -@. 1.+ "'Expoliantes uos ueterem hominem, induite nouum, qui renouatur in agnitione fidei secundum imaginem eius, qui creauit eum.' Hanc imaginem in spiritu mentis inpressam perdidit Adam per peccatum." Et post pauca: -@. 2.+ "Stola illa prima ipsa iusticia est, unde lapsus est Adam." <4 32> -[C. XXXII.]+ Idem in omelia XI. "Princeps uiciorum omnium, dum uidit Adam ex limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia conpositum, karitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis expoliauit, pariter ac peremit. Namque cum homini abstulisset pudicitiam, continentiam, suo dominio eum subiugauit." Et paulo post: -@. 1.+ "Adam amissa temperantia factus est intemperans; perdita karitate malus inuentus est."  -1200+ <4 33> -[C. XXXIII.]+ Item Ambrosius -[lib. VI. epist. 14.]+ ad Sabinum. "Quando Adam solus erat, non est preuaricatus, quia mens eius adherebat Deo." <4 34> -[C. XXXIV.]+ Idem ad eundem. -[eodem lib., ep. 42.]+ "Primus homo Dei opus recens, confabulator assiduus, qui sanctorum, conplantatus erat uirtutibus." <4 35> -[C. XXXV.]+ Idem in Exameron. -[lib. VI. c. 7.]+ "Illa anima a Deo pingitur, que habet in se uirtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis. Illa anima bene dicta est, in qua elucet diuinae operationis effigies. Illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae, et paternae imago substantiae. Secundum hanc imaginem, que refulget, pictura preciosa est. Secundum hanc imaginem depictus fuit Adam ante peccatum; sed ubi lapsus est deposuit." <4 36> -[C. XXXVI.]+ Idem de fuga seculi. -[c. 4.]+ "Similem Dei esse est habere iusticiam, sapientiam, et in uirtute esse perfectum." <4 37> -[C. XXXVII.]+ Idem de uita beata. -[c. 5.]+ "Sapiens numquam inanis est, sed semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: 'Iusticiam induebam, uestiebam iudicium.' Mentis namque hec sunt interna uelamina, que nemo alius potest auferre, nisi cum aliquem sua culpa despoliat. Denique sic spoliatus Adam nudus inuentus est." <4 38> -[C. XXXVIII.]+ Idem in libro de Ysaac et anima. -[c. 5.]+ "Sed nec Adam primus nudus erat, quem innocentia uestiebat." <4 39> -[C. XXXIX.]+ Idem in libro de Paradyso. -[c. 13.]+ "'Ut cognouerunt, quia nudi essent.' Et ante quidem nudi erant; sed non sine uirtutum tegumento." -[Gratian.]+ Opponitur etiam illud, quod omnis clamat auctoritas: si sic permansisset, ut erat ante peccatum, esset translatus in gloriam, quam habituri sunt sancti; sed nemo adultus sine karitate intrat: karitatem ergo habebat. -@. 1.+ Item opponitur de Moyse, cuius fidem Apostolus in epistola sua ad Ebreos conmendans, dignis preconiis eius merita predicauit, dum se negauit esse filium filiae Pharaonis, malens affligi cum fratribus, quam perfrui iocunditate temporalis palacii; dum fratri conpatiens Egiptium sabulo obruit; dum ueritus animositatem regis Egiptum reliquit; dum diuino uallatus auxilio regis furorem contempsit, atque in uirtute signorum populum de Egipto eduxit. Que omnia quibus laudibus sunt efferenda, si tunc karitas in eo non erat, cum non habeat in se aliquid uiriditatis ramus boni operis, nisi procedat ex radice karitatis? Quomodo autem karitatem non habebat, cui Dominus facie ad faciem loquebatur, sicut loqui solet homo cum amico suo? Quomodo karitatem non habebat, qui pro populo supplicans dicebat: "Aut dimitte ei hanc -1201+ noxam, aut dele me de libro tuo? "An non proximum diligebat, qui pro populo se obiciens, illum ab interitu liberauit? An non Deum diligebat, qui pro eo in uituli cultores deseuiens, ipsius uituli caput in puluerem conminuit, atque, ut in secessum proiceretur, aquae inmixtum Israelitis bibendum dedit, nonnullos ex eius cultoribus gladio feriri precipiens, ut populum, cuius erat interitus maior futurus, Deo reconciliaret? An non karitatem habebat, de cuius spiritu Dominus accepit, et super septuaginta seniores Israelis posuit? Qui tamen ad aquam contradictionis de Dei potencia, siue de eius benignitate dubitans, cum cetera certa fide promisisset, producturus aquam de petra, diffidenter excrepuit, dicens: "Numquid de petra hac potero uobis aquam educere?" Quod nulli leue uideatur, cum in penam eius delicti sibi et Aaron a Domino dictum sit: "Quia non exaudistis uocem meam, ut glorificaretis me coram filiis Israel, non introducetis populum hunc in terram, quam dedi eis." -@. 2.+ An non karitatem habebat Aaron, quando fratri coadiutor datus est, ut esset os eius ad populum, ut fierent signa in Egipto per eum? Qui tamen in cultura uituli postea consensum populo adhibuit. An non karitatem habebat, quando ex omni multitudine filiorum Israel solus electus est a Domino, ut pontificatu ante eum fungeretur? Si karitatem non habebat, bonus non erat; si autem bonus non erat, cur pre ceteris a Domino in pontificem electus est? An non karitatem habebat, quando pro populo cum thuribulo incendio se opposuit, et iram placauit? Et tamen, ut premissum est, ad aquam contradictionis iram Domini aduersum se postea prouocauit. -@. 3.+ Numquid etiam Dauid karitatem non habuit, super quem spiritus Domini a die unctionis directus est? An forte dicetur directus esse super eum, ut ex tunc gratiam prophetandi haberet, non ut ex eo gratiam diuinae dilectionis acciperet? Quod absurdum plane uidetur de eo sentire, de quo Dominus ait: "Inueni hominem secundum cor meum." Quomodo etiam karitatem non habebat, qui querenti animam suam pepercit, et quia oram clamidis eius precidit, postea cor suum grauiter percussit, clamans: "Quem persequeris rex Israel, canem mortuum, et culicem unum?" Quomodo karitatem non habebat, qui mortem inimici sui tam grauissime tulit? Quomodo karitatem non habebat, qui aquam de cisterna Bethleem suorum periculo sibi oblatam non bibit, sed coram Domino libauit? Quomodo karitatem non habebat, qui irrisus a Michol filia Saul, eo quod ante archam Domini cytharam et psalterium percutiens saltasset, ait: "Ludam, et uilior fiam in oculis meis." Si karitatem non habebat, qua conscientia securus sibi ipsi inprecabatur dicens: "Si reddidi retribuentibus michi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis?" Si karitatem non habebat, qua temeritate iuste se iudicari rogabat, dicens: "Iudica me, Domine, secundum iusticiam meam, et secundum innocentiam meam super me?" Idem: "Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum?" Et tamen post tot et innumera alia diuinae et supernae dilectionis iudicia quam grauiter deliquerit nullus ignorat, qui Bethsabeae adulterium, et Uriae homicidium audiuit. Cuius penitenciam si sine karitate Domino obtulit, ueram cordis contritionem non habuit. Quomodo ergo sacrificium contriti cordis et spiritus contribulati Domino promittere audebat, dicens: "Si uoluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc.?" Denique, cum falsae penitenciae nulla a Deo promittatur remissio, quomodo a Propheta audire -1202+ meruit: "Dimissum est peccatum tuum," si ueram contritionem cordis non habuit? Euidenter itaque apparet, eum tunc karitatem habuisse, et ex karitate sacrificium cordis contriti et spiritus contribulati Domino obtulisse; alioquin temerarie postulasset: "Auerte faciem tuam a peccatis meis," et cetera, que in eodem Psalmo continentur, nisi odium mali et dilectio boni ad humilitatem penitenciae illum prouocasset. De quo etiam S. Ambrosius in libro de anima et Ysaac -[c. 3.]+ scribit, dicens: "Fugerat sanctus Dauid odia Saul regis, non relinquens terras, sed declinans contagia regis inmitis et superbi, quia mens eius adherebat Deo" cui nullus adultus sine karitate adherere potest. Et tamen, quam grauiter in populi dinumeratione postea deliquerit, ipsius delicti pena indicauit. -@. 4.+ Item, secundum hanc sentenciam qui criminaliter delinquit ueram peccatorum remissionem in baptismo consecutus non est, siue in annis infantiae siue adultus ad baptisma accessit, quia Dei amorem non habuit, sine quo nemo inuenit umquam gratiam, atque ita secundum heresim Iouiniani, si uere ex aqua et Spiritu quis renatus est, ulterius criminaliter peccare non potest, uel, si criminaliter peccat, aqua tantum, non Spiritu probatur esse renatus. Cui sentenciae illud epistolae Iohannis consentire uidetur: "Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare quia ex Deo natus est. In hoc enim manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli." Et in fine epistolae: "Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conseruat eum, et malignus non tangit eum." Verum hec auctoritas Apostoli quantum illi sentenciae faueat, atque illa erroris secta quam ueritati sit aduersa, Ieronimus ostendit, scribens contra Iouinianum: -[lib. II. in principio]+ <1 DP> <4 40> -[C. XL.]+ "Si enim, 'omnis,' inquit, 'qui natus est ex Deo, non peccat, et a diabolo temptari non potest:' quomodo precipit, ut caueant, ne temptentur, dicens: 'Filioli, custodite uos a simulachris?' Et in eadem rursus epistola: 'Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem facimus eum, et uerbum eius non est in nobis.' Estimo, quod beatus Iohannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum ex diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur, et sperat remissionem peccatorum post baptisma. Et Iouinianus meus dicit: 'Ne tangas me, quoniam mundus sum.' Quid ergo? Contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem quippe loco, cur hoc dixerit, statim edixit: 'Filioli mei, hec scribo uobis, ut non peccetis; sed et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostri autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruemus. Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est. Qui autem seruat uerbum eius, uere in hoc karitas Dei perfecta est. In hoc scimus, quoniam in ipso sumus. Qui dicit, se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.' Propterea scribo uobis, filioli mei, omnis, qui natus est ex Deo, non peccat. Ideo dico uobis ut non peccetis, et tamdiu uos sciatis in generatione Domini permanere, quamdiu -1203+ non peccaueritis; immo, qui in generatione Domini perseuerant peccare non possunt. Que enim conmunicatio luci et tenebris? Christo et Belial? Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic iusticia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et antichristus. Si susceperimus Christum in hospicio pectoris nostri, illico fugamus diabolum. Si peccauerimus, et per peccati ianuam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedit. Unde et Dauid post peccatum: 'Redde michi,' ait, 'leticiam salutaris tui,' scilicet quam peccando amiserat. 'Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est.' Christus ueritas appellatur immo est: 'Ego sum,' inquit, 'uia et ueritas, et uita.' Frustra in eo nobis applaudimus cuius mandata non facimus. 'Scienti bonum et non facienti illud, peccatum est. Quomodo enim corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est.' Nec grande putemus unum Deum nosse, cum et demones credant et contremiscant. 'Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.' -IV. Pars.+ -@. 1.+ Eligat aduersarius e duobus quod uult, optionem damus; manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet, ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem uirtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur, ut Christus. Ille peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, qui, cum malediceretur, non remaledixit, et tamquam agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum; ad quem uenit princeps mundi istius, et inuenit in eo nichil; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus. Nos autem iuxta epistolam Iacobi multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec infans, si unius diei quidem fuerit uita eius. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum a peccatis se esse? tenemurque rei in similitudinem preuaricationis Adae. Unde et Dauid: 'Ecce,' ait, 'in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.' Et B. Iob: 'Si fuero iustus, os meum inpia loquetur, et si sine crimine, prauus inueniar, et si purificatus in niue, et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et execratum est uestimentum meum.' Verum, ne penitus desperemus, arbitrantes, nos post peccata baptismi non posse saluari, statim hoc ipsum temperat. 'Et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.' Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et aduocatum pro delictis eorum Dominum pollicetur. Nec dicit, siquid peccaueritis, aduocatum habetis apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis uestris, ne eos diceres non plena fide baptisma consecutos; sed: 'aduocatum,' inquit, 'habemus apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris,' et non solum pro Iohannis aliorumque peccatis, sed etiam, 'pro totius mundi.' In toto autem mundo et Apostoli sunt, omnesque credentes. Ex quibus liquido conprobatur, post baptisma posse peccare. Frustra enim aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum, si peccari non potest. Petrus apostolus, ad -1204+ quem dictum fuerat: 'Qui lotus est, non habet necesse, ut iterum lauet;' et: 'Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam,' ab ancilla perterritus negat. Et ipse Dominus: 'Symon, ecce,' inquit, 'sathanas postulauit uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficeret fides tua.'" Et infra: -@. 2.+ "Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, que in baptismate iam dimissa sunt? Aliud est autem, si ad catecuminos hec oratio pertinet, 'dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris' et non conuenit fidelibus et Christianis. Paulus uas electionis castigat corpus suum, et in seruitutem redigit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur. -@. 3.+ Ad Ebreos quoque scribens ait: 'Inpossibile est enim, eos, qui semel sunt illuminati, et gustauerunt donum celeste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustauerunt nichilominus bonum Dei uerbum, uirtutesque seculi futuri, et prolapsi sunt, renouari iterum ad penitenciam, rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes.' Certe eos, qui illuminati sunt, et gustauerunt donum celeste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaueruntque bonum Dei uerbum, negare non possumus baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit: 'Et prolapsi sunt?' Verum ne Montanus et Nouatus hinc redeant, qui contendunt, non posse renouari per penitenciam eos, qui crucifixerunt sibimet filium Dei, et ostentui habuerunt, consequenter hunc errorem soluit et ait: 'Confidimus autem de uobis, dilectissimi, meliora et uiciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non iniustus est Dominus, ut obliuiscatur operis uestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis.' Et reuera grandis iniusticia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Locutus sum, inquit Apostolus ita, ut a peccatis uos retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Ceterum confido de uobis, karissimi, meliora et uiciniora saluti. Neque enim iusticiae Dei est, ut obliuiscatur bonorum operum, et ministerii, quod propter nomen eius exhibuistis et exhibetis in sanctos, et tantum meminerit peccatorum." Et paulo post: -@. 4.+ "Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad uirtutem, nec ad uicia necessitate trahimur; alioquin, ubi necessitas nec corona est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus: (non est enim uolentis, neque currentis, sed miserentis Dei et adiuuantis, ut peruenire ualeamus ad calcem), sic in malis atque peccatis semina nostra sunt incentiua, et perfectio diaboli. Cum uiderit, nos super fundamentum Christi edificasse fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. Edificemus aurum, argentum, lapides pretiosos, et temptare non audebit. Quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet quippe leo in insidiis, ut in occultis interficiat innocentem: et uasa figuli probat fornax, homines autem iustos temptatio tribulationis. Et in alio loco scribitur: 'Fili, accedens ad seruitutem Dei, prepara te ad temptationem.' Rursus idem Iacobus ait: 'Estote factores uerbi, et non auditores tantum. Si quis auditor est uerbi, et non factor, iste similis est uiro, -1205+ qui considerat uultum natiuitatis suae in speculo; considerauit illud, et statim recedens oblitus est, qualis fuerit.' Frustra monuit, ut iungerent opera fidei si post baptisma peccare non poterant. 'Qui totam,' inquit, 'legem, seruauerit, et in uno peccauerit, factus est omnium reus.' Quis nostrum est absque peccato? conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur. Petrus quoque: 'Nouit,' inquit, 'Deus pios de temptatione eripere.' Et de falsis doctoribus: 'Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruatur. Superba enim uanitatis loquentes pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugerant, et ad errorem conuersi sunt.' Nonne tibi uidetur pinxisse sermo apostolicus nouam imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae, qui aquam non habent doctrinarum, promittunt imbrem, uelut nubes propheticae, ad quas perueniat ueritas Dei, et turbinibus exagitantur demonum atque uiciorum. Locuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est, (inmundus autem est apud Deum omnis, qui exaltat cor suum), ut qui paululum refugerant a peccatis ad suum reuertantur errorem, et suadent in luxuria ciborum carnisque deliciis. Quis enim non libenter audiat: Manducemus, et bibamus, et in eternum regnabimus? Sapientes et prudentes prauos uocant; eos uero, qui dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. Iohannes apostolus, immo in Iohanne Saluator scribens Angelo ecclesiae Ephesi: 'Scio,' inquit, 'opera tua, et laborem, et patienciam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti; sed habeo aduersum te, quod karitatem tuam primam reliquisti. Memor esto, unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac. Sin autem, uenio tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitenciam egeris.' Similiter ceteras ecclesias, Smirnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelfiam, Laodiciam, ad penitenciam prouocat, et, nisi reuertantur ad opera pristina, conminatur, et in Sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinauerunt uestimenta sua, et ambulaturi sunt cum eo in albis, quia digni sunt. Cui autem scribit: 'Memento, unde cecideris,' et: 'Ecce, missurus est diabolus ex uobis in carcerem, ut temptemini,' et: 'Scio, ubi habitas, ubi est sedes sathanae,' et: 'In mente habe, qualiter acceperis et audieris,' et: 'Serua, et penitenciam age,' et reliqua? utique dicit, qui crediderit, et baptizatus fuerit, et stans quondam corruit per delictum. -@. 5.+ Paulisper de ueteri testamento exempla distuleram, quia solent, ubicumque contra eos facit, dicere: 'Lex et prophetae usque ad Iohannem.' Ceterum quis ignoret sub alta dispensatione Dei omnes retro sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in coniugio, sic nunc placent uirgines in perpetua castitate. Seruiuit ille legi et tempori suo, seruiamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt. Dauid electus secundum cor Domini, qui omnes eius faceret uoluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat: 'Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos, et cor meum,' postea temptatus a diabolo, et post peccatum penitens loquitur: 'Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.' Magnum peccatum magna uult deleri misericordia. Salomon amabilis Domino, et cui bis fuerat Deus reuelatus, quia -1206+ amator mulierum fuit, a Dei amore discessit; Manassem impiissimum regem post captiuitatem Babilonicam in pristinam dignitatem liber dierum restitutum refert. Et Iosias uir sanctus in campo Mageddon ab Egiptio rege confoditur. Iesus quoque filius Iosedech sacerdos magnus, quamquam in typo precesserit Saluatoris, qui nostra peccata portauit, et alienigenam sibi ex gentibus copulauit ecclesiam, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dextris eius, et candida illi deinceps uestimenta redduntur. Superfluum est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis offenderint Deum, et terram repromissionis non intrauerint, cum B. Iob angelos quoque et omnem creaturam peccare posse conmemoret, dicens: 'Quid enim numquid homo mundus est coram Deo? aut ab operibus suis sine macula uir? si contra seruos suos non credit, et aduersos angelos suos prauum quid repperit: quanto magis habitantes in domibus luteis, de quibus et nos ex eodem luto sumus? Temptatio est uita hominis super terram.' Et cecidit lucifer, qui mittebat ad uniuersas nationes, et ille, qui in paradyso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, uulneratus a monte Domini ad inferna descendit. Unde et Saluator in euangelio: 'Videbam,' inquit, 'sathanam, quasi fulgur de celo cadentem.' Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? Si in celo ruinae, quanto magis in terra. Et tamen, cum ceciderit lucifer, immo post casum coluber antiquus, uirtus eius in lumbis est et potestas eius super umbilicum uentris. Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit iuxta iuncum, et calamum, et caricem. Ipse est rex omnium, qui in aquis sunt, ubi scilicet uoluptas, et luxuria, et propago et irrigatio nuptiarum." Et infra: -@. 6.+ "Transiuimus ad secundam particionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare, et docuimus, quod excepto Deo omnis creatura sub uicio sit, non quod uniuersi peccauerint, sed quod peccare possint, et similium uina stantium metus sit." -[Gratian.]+ Euidenter itaque ex premissis apparet, nonnullos karitatem habere, quam postea criminaliter delinquendo amittunt. Quod si quis contendat non de uirtute, sed de uirtutis opere debere intelligi, deliberet quid respondeat de innocentia Adae, de iusticia Dauid Moysi, et ceterorum, qui plena fide ad baptisma accedentes, licet postea prolapsuri sint, tamen celestia dona degustant, et Spiritus sancti fiunt participes, ut non solum ante humanos, uerum etiam ante Dei oculos ex aqua et Spiritu sancto inueniantur renati; qui, si karitatem non haberent ante Dei oculos; aqua tantum regenerarentur, non Spiritu. Opera enim, seu sacramentorum participatio, nisi ex karitate procedant, apud Deum nec iusticiam, nec innocentiam prestant. "Si enim," inquit Apostolus, "habuero omnem finem, ita ut montes transferam, et si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non habeam, nichil michi prodest." -@. 1.+ Sed quia de predestinatis ad uitam a nonnullis conceditur, quod karitatem amittant, et amissam recuperent, de reprobis etiam uidendum est, an ipsi karitatem habeant, qua amissa postea dampnentur. De his ita scribit Augustinus in libro de correctione et gratia: -[c. 9.]+ <4 41> -[C. XLI.]+ "Apostolus, sciens, nonnullos diligere Deum, et in eo -1207+ modo usque in finem non perseuerare, mox addidit: 'his, qui secundum propositum uocati sunt sancti etc.'" In eodem: -[c. 6.]+ -@. 1.+ "An adhuc et iste nolens corripi poterit dicere: Quid ego feci, quod non accepi? quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse. Possum, inquit, possum omnino, quando me arguis dicere, quod ex bona uita in malam mea uoluntate relapsus sum adhuc: quid feci, quod non accepi? Accepi enim fidem, que per dilectionem operatur, sed in illa usque in finem perseuerantiam non accepi." In eodem: -[c. 9.]+ -@. 2.+ "In bono illos uolebam proculdubio manere; erant utique in bono, sed in eo non permanserunt." In eodem: -[c. 13.]+ -@. 3.+ "Propter huius utilitatem secreti credendum est, quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseuerandi usque in finem, fide, quae per dilectionem operatur, incipere uiuere, et postea cadere" etc. -[Gratian.]+ Multa similia de reprobis de euangelio etiam: "Qui perseuerauerit usque in finem, etc." In eodem: "Iterum homo iste incepit, etc." <4 42> -[C. XLII.]+ Item in eodem. -[c. 8.]+ "Mirandum est, quare Deus quibusdam filiis perditionis det fidem per dilectionem operantem, nec det in ea perseuerantiam." -[Gratian.]+ Item illud euangelii: "Non qui ceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit." <4 43> -[C. XLIII.]+ Item Gregorius. -[lib. VIII. Moralium, cap. 35.]+ "Multi bene incipiunt, qui in malo uitam finiunt." -[Gratian.]+ Non autem bene incipit qui numquam ex karitate operatur. Quod si ex karitate aliquid agit, et karitatem aliquando in ipso necesse est esse. -V. Pars.+ -@. 1.+ Illud autem Gregorii: "Qui seduci possunt quandoque non reuersuri etc.," non de omnibus generaliter reprobis, sed de ypocritis specialiter intelligendum est. Quod ex uerbis eiusdem euidenter datur intelligi. Cum enim questionem proponeret, cur misericors Deus ista fieri permittat, ut Leuiathan seu nunc per suggestiones callidas, siue per dampnatum illum, quem replet, hominem, uel solis sibi radios, id est doctos quosque sapientesque subiciat, uel aurum, hoc est uiros sanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi uiciis coinquinando substernat, mox in eiusdem questionis solutione supposuit, dicens: <4 44> -[C. XLIV.]+ "Citius ad hoc respondemus, quia aurum, quod prauis eius persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei oculos numquam fuit. Qui enim seduci quandoque non reuersuri possunt, quasi habitam sanctitatem ante oculos hominum uidentur amittere, sed eam ante Dei oculos numquam habuerunt. Sepe namque homo multis occulte peccatis inuoluitur, et in una aliqua uirtute magnus uidetur, que ipsa quoque uirtus inanescens deficit, quia, dum innotescit hominibus, proculdubio laudatur, eiusque fauor inhianter appetitur: unde fit, ut et ipsa uirtus ante Dei oculos uirtus non sit, dum abscondit quod displicet, prodit quod placet. Que itaque esse merita apud Deum possunt, quando et mala occulta sunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut diximus, latet superbia, et castitas innotescit. Atque ideo ostensa -1208+ diu castitas circa finem uitae perditur, quia cooperta superbia usque ad finem incorrecta retinetur. Alius elemosinis uacat, propria distribuit, sed tamen multis iniusticiis seruit, uel fortasse linguam in detractionibus exercet, et fit plerumque, ut is, qui misericors fuerat, iuxta uitae suae terminum rapacitatis et crudelitatis stimulis inardescat. Quod ualde iusto iudicio agitur, ut perdat et ante homines unde hominibus placuit, qui hoc, unde Deo displicuit, corrigere numquam curauit. Alius patienciae studet, sed inuidere aliis, et seruare maliciam in corde non cauet, fit quandoque inpatiens, quia diu latuit dolens. Hi itaque et per aliquid aurum sunt, et per aliquid lutum sunt. Atque hoc aurum quasi lutum sternitur, quando occultis peccatis exigentibus etiam uirtus, que publice claruerat, dissipatur. -@. 1.+ Sed operae precium credimus, si in his uirtutem superni ordinis subtilius perpendamus. Sepe enim Deus omnipotens occulta eorum mala diu tollerat, et aperta eorum bona electorum suorum usibus profutura dispensat. Nam nonnulli, mundum nequaquam funditus deserentes, non perseueraturi angustum iter arripiunt, sed ad querendam angustam uiam exemplo suo eos, qui perseueraturi sunt, accendunt. Unde contingit plerumque, ut hoc ipsum, quod bene uidentur uiuere, non sibi, sed potius solis electis uiuant, dum exemplis suis ad bene uiuendi studia perseueraturos alios non perseueraturi prouocant. Sepe enim quosdam uidemus ad uiam ingredi, ad locum propositum festinare, quos alii, quia euntes conspiciunt, secuntur, eundemque pariter locum petunt; sed fit plerumque, ut irruente aliquo inplicationis articulo post se redeant qui preibant, et hi ad locum perueniant, qui sequebantur. Ita nimirum sunt qui non perseuerant et uiam sanctitatis arripiunt. Idcirco enim uirtutis iter non peruenturi inchoant, ut eis, qui peruenturi sunt, uiam, qua gradiantur, ostendant, quorum etiam casus utilitate non modica electorum prouectibus seruit, quia illorum lapsum dum conspiciunt, de suo statu contremiscunt, et ruina, que illos dampnat, istos humiliat. Discunt enim in superni adiutorii protectione confidere, dum plerosque conspiciunt de suis uiribus cecidisse. Quando ergo bene agere uidentur reprobi, quasi planum iter electis sequentibus monstrant. Quando uero in lapsum nequiciae corruunt, electis post se pergentibus quasi cauendam superbiae foueam ostendunt." -[Gratian.]+ Quod uero reprobi negantur comedere panem, qui de celo descendit, uel bibere aquam uiuam, non sic accipiendum est, ut a karitate penitus credantur alieni, sed ut in karitate radicem figere non intelligantur. Aliud est enim manducare uel bibere, atque aliud degustare. Unde in euangelio de Christo legitur: "Et cum gustasset, noluit bibere." Bibit ergo aquam uiuam, manducat panem, qui de celo descendit, qui in karitate radicem figit; degustat, qui ea aliquatenus conmunicat, a qua postea recedit delinquendo. De qualibus Apostolus ait: "Inpossibile est, eos, qui semel illuminati sunt, et gustauerunt celeste donum, et post hec omnia prolapsi sunt, rursus renouari ad penitenciam." -@. 1.+ Hinc etiam diabolus in ueritate stetisse, non in ea creatus esse negatur. Fuit enim in ueritate conditus; sed, dum de se superbiendo presumpsit, ab ea alienus factus est. In ueritate autem quomodo creatus perhibetur, si sine dilectione sui conditoris creatus esse probatur? Aut quomodo bonus a Deo conditus asseritur, si nichil diuinae directionis in sui creatione accepit? Quomodo ante -1209+ superbiae motum sine uicio extitit, si conditorem suum nullatenus dilexit? Aut quomodo par, siue exellentior ceteris creatus dicitur, si, nonnullis eorum in Dei amore conditis, hic ab eius dilectione uacuus factus est? Unde autem hec differentia inter bonos et malos angelos processit? Si ex creante, iniustus uidetur Deus, qui ante peccatum infert penam, uel qui hoc punit, quod creando infudit. Si autem non ex creante, cum non ex traduce, restat, ut ex propriae libertatis arbitrio uicium superbiae in angelicam naturam processerit. Bona ergo condita est, que suo uicio a bono in malum conmutata est. Sed quomodo bona esse potuit, si dilectione penitus caruit? Neque enim angelus nobis similis factus est, quos usque ad tempus etatis certum infirmitas grauat, ut neque uirtus, neque uicium ullum in nobis obtineat locum. Accepit ergo dilectionem in sui creatione, sicut et ceteri, de quibus dicitur: "Angelicae uirtutes, que in Dei amore perstiterunt." Non ait, que Deum diligere ceperunt, sed: "que in eius amore perstiterunt," que ex creatione diligere ceperant, ut principium diuinae dilectionis omnibus credatur esse conmune, perseuerantia uero eorum tantummodo intelligatur, qui in retributione hoc accipere meruerunt, ut confirmati ulterius cadere non possent, et hoc de se certissime scirent. Unde bene apud Moysem prius celum, deinde firmamentum factum esse dicitur, qua nimirum angelica natura prius equaliter subtilis in superioribus est condita, postea in persistentibus in amore sui conditoris mirabiliter confirmata. -@. 2.+ Hinc etiam Gregorius in Moralibus multa de perfectione angelicae creationis replicans, karitate repletum negat, non ea penitus uacuum asserit, qua si penitus caruisset, numquam ea, que de eius excellentia dicuntur, conuenienter de eo intelligi possent. <4 45> -[C. XLV.]+ "Principium enim," inquit B. Gregorius, "uiarum Dei Behemoth dicitur, quia nimirum, cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Huius primatus eminentiam conspicit Propheta, cum dicit: 'Cedri non fuerunt altiores illo in paradyso Dei; abietes non adequauerunt summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus illius; omne lignum preciosum paradysi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, quoniam speciosum fecit eum in multis, condensisque frondibus.' Quid namque accipi in cedris, abietibus, et platanis potest, nisi illa uirtutum celestium procerae celsitudinis agmina, in eternae leticiae uiriditate plantata? Que quamuis exelsa sint condita, huic tamen nec prelata sunt, nec equata, qui speciosus factus in multis, condensisque frondibus dicitur, quia prelatum ceteris legionibus tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita angelorum multitudo decorauit. Ista arbor in paradyso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui et idcirco peccans sine uenia est dampnatus, quia magnus sine conparatione fuerat creatus. Hinc ei rursum per eundem Prophetam dicitur: 'Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradysi Dei fuisti.' Multa enim de eius magnitudine locuturus, primo uerbo cuncta conplexus est. Quid namque boni non habuit qui signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit, angelo tamen quasi maius aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut, quo subtilior est natura, eo in illum similitudo Dei plenius credatur expressa. -@. 1.+ Hinc est, quod primatus eius potenciam adhuc insinuans idem Propheta subiungit: 'Omnis lapis preciosus operimentum -1210+ tuum, sardius, et topazius, et iaspis, crisolitus, onix, et berillus, saphirus, carbunculus, et smaragdus.' Nouem dixit genera lapidum, quia nimirum nouem sunt ordines angelorum. Nam cum per sacra eloquia angeli, archangeli, throni et dominationes, uirtutes, principatus, potestates, Cherubim et Seraphim aperta narratione memorantur, supernorum ciuium quantae sint distinctiones ostenditur; quibus tamen Behemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi uestem ad ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum conparatione clarior fuit. -@. 2.+ De cuius adhuc descriptione subiungit: 'Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die, qua conditus es, preparata sunt.' Aurum opus extitit decoris eius, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit. Foramina uero in lapidibus idcirco fiunt, ut uinculati auro in ornamenti conpositione iungantur, et nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Huius ergo lapidis in die condicionis suae foramina preparata sunt, quia uidelicet capax karitatis est conditus, qua si repleri uoluisset, stantibus angelis tamquam positis in regis ornamento lapidibus inherere potuisset. Si enim karitatis auro sese penetrabilem prebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento, ut diximus, regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina; sed superbiae uicio karitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro, ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis amoris uinculis ligari contempsit. Nunc autem ceteri lapides, qui hic similiter fuerant perforati, penetrantes se inuicem karitate ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt, ut nequaquam iam de ornamento regio cadendo soluantur. -@. 3.+ Huius principatus celsitudinem adhuc idem Propheta intuens adiungit: 'Tu Cherub extentus, et protegens in monte sancto Dei, et in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti.' Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur, et idcirco iste Cherub dicitur, quia transscendisse cunctos scientia non dubitatur, qui in medio lapidum ignitorum perfectus ambulauit, quia inter angelorum corda karitatis igne succensa clarus gloria condicionis extitit. Quem bene extentum ac protegentem dicit. Omne enim, quod extenti protegimus, obumbramus, quia conparatione claritatis suae obumbrasse ceterorum claritatem creditur, ipse fuisse extentus et protegens repperitur. Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui eorum magnitudinem excellentia maiore transscendit. -@. 4.+ Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic Cherub, quod illic protegens dicitur, hoc hic uoce dominica Behemoth iste principium uiarum Dei uocatur. De quo idcirco tam mira, in quibus fuit, et que amisit, insinuat, ut homini ostendat, quid ipse, si superbiat, de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit, quem creando in gloria tantae claritatis eleuauit. Consideret ergo homo, elatus quid in terra mereatur, et si angelis prelatus in celo prosternitur." -VI. Pars.+ -[Gratian.]+ Karitas autem, que in aduersitate deseritur, ficta, id est fictilis et fragilis, esse perhibetur, sicut fides, ex qua karitas procedit, ficta, id est fragilis, apud Apostolum esse negatur. Similiter karitas, que in aduersitate deseri potest, dicitur numquam uera fuisse. Sicut enim Ieronimus contra Iouinianum scribit: "Omnis creatura sub uicio est, non quod omnis peccauerit, sed quia nulla est, que peccare non possit." Posse autem peccare, ut Augustinus ait, non est aliquid posse, immo aliquid non posse. Unde ille solus uocatur omnipotens, qui hoc non potest, quia omnia potest, que posse est aliquid posse. Sicut ergo eius conparatione, qui mutabilitatem nescit, omnis creatura uiciosa dicitur, quia mutabilitatis est capax, iuxta illud: "Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens," -1211+ et: "Astra non sunt munda in conspectu eius:" sic conparatione eius creaturae, que mutationem non recipit, omnis creatura, que permutatur, non uera sed uana esse probatur. Unde omnis homo mendax dicitur, et uanitati similis factus. -@. 1.+ Hinc etiam Ecclesiastes: Cuncta, que sub sole sunt, id est que temporum uicissitudinem recipiunt, non tantummodo uanitas, que omni creaturae ratione mutabilitatis inest, sed etiam uanitas uanitatum, uarietate permutationis, quam recipiunt, esse dicuntur. Sic ergo conparatione diuinae karitatis nulla uirtus uera probatur, aut conparatione eius, que non deseritur, illa, que amittitur, uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo uera esse negatur. Sicut autem omnis creatura suo modo bona et uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo uera esse monstratur: alioquin, si nullo modo in eo esset a nullo desereretur. Quod enim nullo modo uere est nullo modo deseri potest. Quod si aliquo modo uere deseritur, et aliquo modo id uere esse oportet. <1 DP> <2 3> -DISTINCTIO III.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Hec de karitate breuiter scripsimus propter eos, qui penitenciam negant reiterari posse, asserentes, quod sicut karitas semel habita numquam amittitur, ita penitencia semel uere celebrata nulla sequenti culpa maculatur; si uero criminalis culpa illam aliquando sequitur, uera penitencia non fuit, nec ueniam a Domino inpetrauit. Quod ex diffinitione ipsius penitenciae, et multorum auctoritatibus probare contendunt. Ut enim ait Ambrosius in quodam sermone Quadragesimae: <4 1> -[C. I.]+ "Penitencia est et mala preterita plangere, et plangenda iterum non conmittere." <4 2> -[C. II.]+ Idem in libro -[II.]+ de unica penitentia. -[c. 10.]+ "Repperiuntur qui sepius penitenciam agendam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si uere in Christo penitenciam agerent, iterandam postea non putarent; quia, sicut unum baptisma, ita unica est penitencia. Verum preteriti nos semper debet penitere peccati: sed hec delictorum leuiorum. At ego facilius inueni qui recte seruauerit innocentiam, quam qui congrue egerit penitenciam." <4 3> -[C. III.]+ Item Augustinus. -[libro de dogmatibus ecclesiasticis, c. 54.]+ "Satisfactio penitenciae est peccatorum causas excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere." <4 4> -[C. IV.]+ Idem in libro de penitentia. -[c. 8.]+ "Penitencia est quedam dolentis uindicta, puniens in se quod dolet conmisisse." Et infra: -[c. 19.]+ -@. 1.+ "Continue dolendum est de peccato: quod declarat ipsa dictionis uirtus. Penitere enim est penam tenere, ut semper in se puniat ulciscendo quod conmisit peccando. Pena enim proprie dicitur lesio, que punit et uindicans quod quisque conmisit. Ille penam tenet, qui semper uindicat quod commisisse dolet." -1212+ -[Gratian.]+ Penitencia itaque est uindicta semper puniens in se quod dolet conmisisse. <4 5> -[C. V.]+ In eodem. -[c. 13.]+ "Si Apostolus etiam peccata per baptismum dimissa continue plorat, nobis super fundamentum Apostolorum positis quid preter plorare restat? quid, nisi semper dolere in uita? Ubi enim dolor finitur, deficit et penitencia. Si autem penitencia finitur, quid relinquitur de uenia? Tamdiu enim gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a penitencia. Dicit enim Dominus: 'Vade, et amplius noli peccare.' Non dixit: ne pecces, sed: nec uoluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo seruabitur, nisi dolor in penitencia continue custodiatur? Hinc semper doleat, et de dolore gaudeat, et de doloris penitencia, si contigerit, semper doleat, et non satis sit, quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat." <4 6> -[C. VI.]+ Item Gregorius in estiuum tempus. -[id est homil. XXXIV. Euang.]+ "Penitenciam agere digne non possumus, nisi modum quoque eiusdem penitenciae cognoscamus. Penitenciam quippe est agere et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia conmittat, adhuc penitenciam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc auaritiae estibus anhelat?" Idem: -[lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam]+ -@. 1.+ "Si autem dicunt, pauci temporis penitenciam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte hos pastoris primi sentencia percutit, qui ait: 'Canis reuersus ad suum uomitum, et sus lota in uolutabro luti.' Magna est enim contra peccatum uirtus penitenciae, sed si quis in eadem penitencia perseueret. -@. 2.+ Penitenciam uere agere est conmissa plangere, sed iterum plangenda declinare." -+ <4 7> -[C. VII.]+ Idem. -[tract. CXXIV. in c. 21. Iohannis.]+ "Productior est pena, quam culpa, ne parua putaretur culpa, si cum illa finiretur et pena. Ac per hoc uel ad demonstrationem debitae miseriae, uel ad emendationem labilis uitae, uel ad exercitationem necessariae patienciae temporaliter hominem detinet pena, quem iam ad dampnationem sempiternam reum non retinet culpa. -@. 1.+ Ira Dei non est ut hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla iusti suplicii constitutio." <4 8> -[C. VIII.]+ Item Iohannes Os aureum. -[in homilia de penitencia]+ "Perfecta penitencia cogit peccatorem omnia libenter sufferre." Et infra: "In corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Hec est fructifera penitencia." <4 9> -[C. IX.]+ Item Smaragdus. -[in expositione regulae S. Benedicti, c. 4.]+ "Ille penitenciam digne agit, qui sic preterita mala deplorat, ut futura iterum non conmittat. Nam qui plangit peccatum, -1213+ et iterum admittit peccatum, quasi quis lauet laterem crudum: quem quanto magis abluerit, tanto magis lutum facit." <4 10> -[C. X.]+ Item Augustinus. -[hom. XLI.]+ "Penitentes (si tamen estis penitentes, et non estis irridentes) mutate uitam, reconciliamini Deo, et uos cum catena pascetis. Qua, inquis, catena? 'Que ligaueritis in terra erunt ligata et in celo.' Audis ligaturam, et Deo putas facere inposturam? penitenciam agis, genua figis, et rides, subsannas patienciam Dei? Si penitenciam agis penitet; si non penitet, penitens non es. Si ergo penitet, cur facis quod male fecisti? si fecisse penitet, noli facere; si adhuc facis, certe non es penitens." <4 11> -[C. XI.]+ Item Ysidorus. -[lib. II.]+ de summo bono -[c. 16.]+ "Irrisor est, non penitens, qui adhuc agit quod penitet, nec uidetur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus; canis reuersus ad uomitum est penitens ad peccatum. Multi enim indesinenter lacrimas fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrimas ad penitenciam cerno, et affectum penitenciae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrimas fundunt, nunc uero reuiuiscente usu ea, que fleuerunt, iterando conmittunt. Ysaias de peccatoribus dicit: Lauamini, mundi estote. Lauatur, et mundus est, qui et preterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lauatur, et non est mundus, qui plangit que gessit, nec deserit, et post lacrimas ea, que fleuerat, repetit." <4 12> -[C. XII.]+ Item Augustinus in libro soliloquiorum. "Inanis est penitencia, quam sequens culpa coinquinat. Vulnus iteratum tardius sanatur, frequenter peccans et lugens ueniam uix meretur. Nichil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nichil ualet a malis ueniam poscere, et mala denuo iterare. Persiste ergo in confessione; esto in penitencia fortiter confirmatus; uitam bonam, quam cepisti, tenere non deseras; propositum bonae uitae conserua iugiter." <4 13> -[C. XIII.]+ Item Gregorius in Pastorali. -[part. III., admon. 31.]+ "Qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, considerare sollicite sciant, quia flendo inaniter mundant qui uiuendo se nequiter inquinant, cum idcirco lacrimis se lauant, ut mundi ad sordes redeant." <4 14> -[C. XIV.]+ Item. "Qui admissa plangit, nec tamen deserit, penae grauiori se subicit, quia ipsam, quam flendo inpetrare potuit ueniam, contempnit." <4 15> -[C. XV.]+ Item. "'Lauamini, mundi estote.' Post lauachrum enim mundus esse negligit quisquis post lacrimas uitae innocentiam non -1214+ custodit. Et lauantur ergo, nec mundi sunt, qui conmissa flere non desinunt, sed rursus flenda conmittunt." <4 16> -[C. XVI.]+ Item. "Baptizatur quippe a mortuo qui mundat se fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit qui culpas post lacrimas repetit." <4 17> -[C. XVII.]+ Item in Moralibus. -[lib. I. c. ult.]+ "Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum uitae deseratur, quia et frustra uelociter currit qui prius, quam ad metas ueniat, deficit." -II. Pars.+ -[Gratian.]+ Sed uerba diffinitionis non ad diuersa tempora, sed ad idem tempus referuntur, uidelicet, ut tempore, quo deflet mala, que conmisit, non conmittat quod adhuc eum flere oporteat. Quod ex subsequentibus uerbis eiusdem auctoritatis datur intelligi, dum dicitur: "Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia conmittat, adhuc penitenciam agere aut ignorat, aut dissimulat." Hinc Augustinus in Enchiridion: -[c. 70.]+ <4 18> -[C. XVIII.]+ "Sane cauendum est, ne quisquam existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt, cottidie perpetranda, et elemosinis cottidie redimenda. In melius quippe est uita mutanda, et per elemosinas de peccatis preteritis est propiciandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat inpune conmittere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamuis miserando deleat iam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur." <4 19> -[C. XIX.]+ Item. "Qui uult ordinate dare elemosinam, a se ipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Est enim elemosina opus misericordiae uerissimae dictum de qua est: 'Miserere animae tuae placens Deo.' Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus." <4 20> -[C. XX.]+ Item Iohannes Crisostomus. "De cottidianis, breuibus, leuibusque peccatis, sine quibus hec uita non ducitur, cottidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere: 'Pater noster, qui es in celis,' qui iam patri taliter sunt regenerati ex aqua et Spiritu sancto. Delet omnino hec oratio minima cottidiana peccata, delet et illa, a quibus uita fidelium etiam scelerate gesta, sed penitendo in melius mutata discedit, sic, quemadmodum ueraciter dicitur: 'Dimitte nobis debita nostra,' quoniam non desunt que dimittuntur ita ueraciter dicatur: 'Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,' id est, fiat quod dicitur, quia et ipsa elemosina est ueniam petentibus omnino ignoscere." <4 21> -[C. XXI.]+ Item Pius Papa. -[epist. I.]+ "Nichil prodest homini ieiunare, et orare, et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate reuocetur." -1215+ -III. Pars.+ -[Gratian.]+ Ex persona huiuscemodi penitentis etiam illud Smaragdi intelligitur: "Ille penitenciam digne agit etc." et illud Augustini: "Penitentes etc.," et illud Ysidori: "Irrisor est, et non penitens," et illud Ysaiae: "Lauamini mundi estote." Item et illud Soliloquiorum: "Inanis est penitencia." Similiter et illud Gregorii: "Qui admissa plangunt," et: "Baptizatur a mortuo." Illud autem Ambrosii: "Repperiuntur etc.," non secundum generalem, sed secundum specialem consuetudinem ecclesiae de solempni penitencia dictum intelligitur, que apud quosdam semel celebrata non iteratur. Unde Augustinus scribit ad Macedonium: -[ep. LIV.]+ <4 22> -[C. XXII.]+ "Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus illius humillimae penitenciae semel in ecclesia concedatur, ne medicina uilis minus utilis esset egrotis, que tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat Deo dicere: quare huic homini, qui post primam penitenciam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?" -IV. Pars.+ -[Gratian.]+ Hac auctoritate et illud Ambrosii determinatur, et iterum peccaturo per primam penitenciam uenia dari monstratur; alioquin nequaquam iterum parceret Deus, qui nec dum pepercisset. "Satisfactio quoque penitenciae," et: "Vade, et amplius noli peccare," eundem cum diffinitione intellectum habet. Illud autem, quod in libro de penitencia dicitur, de perfecta intelligendum est. Sicut enim karitas alia est incipiens, alia est proficiens, alia perfecta: sic et penitencia alia est incipientium, alia proficientium, alia perfectorum. Sicut autem karitati, licet nondum perfectae, in baptismo datur uenia peccatorum, ut quamuis postea grauiter aliquis sit peccaturus, tamen tunc intelligatur esse renatus, non aqua tantum (sicut Iouinianus tradidit), sed aqua et spiritu (sicut Ieronimus contra eum scribit): sic et incipientium penitenciae uenia non negatur, que quadam ratione perfecta dici potest, quia toto corde gemit et dolet, licet alia ratione potest dici inperfecta, quia non usque in finem duratura. -@. 1.+ Secundum primum modum perfectionis intelligitur illud Iohannis Oris aurei: "Perfecta penitencia etc." Iuxta secundum modum perfectionis illud Augustini intelligitur: "Penitencia est uindicta semper puniens in se quod dolet conmisisse." Illud autem: "Si penitencia finitur, nichil de uenia relinquitur," dupliciter intelligi potest. Si enim iuxta quorumdam sentenciam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere, nichil de uenia relinquitur, quoniam peccata, que prius erant dimissa, iterum replicantur. Sicut enim ille, qui ex iusta seruitute in libertatem manumittitur, interim uere liber est, quamuis ob ingratitudinem in seruitutem postea reuocetur: sic et peccata uere remittuntur penitenti, quamuis ob ingratitudinem ueniae eisdem postea sit inplicandus. Si autem peccata dimissa non redeunt, dicitur nichil relinqui de uenia, quia nichil sibi relinquitur de uitae mundicia, et spe eternae beatitudinis, quam cum uenia assecutus est. Sicut enim argento perfecte purgato nichil sui decoris relinquitur, si sequenti erugine fedatur, non tamen prima, sed subsequenti sordidatur: sic expiato per penitenciam nichil de uenia dicitur relinqui, cum tamen iam non deletis, sed adhuc expiandis coinquinetur. -V. Pars.+ -@. 2.+ Quod autem per penitenciam non semel tantum, sed sepissime peccata remittantur, multorum auctoritate probatur. -1216+ Ait enim Ieronimus ad Rusticum de penitencia: <4 23> -[C. XXIII.]+ "'Septies cadit iustus, et resurgit.' Si cadit, quomodo iustus? si iustus, quomodo cadit? sed iusti uocabulum non amittit qui per penitenciam semper resurgit. Et non solum septies, sed septuagies septies delinquenti, si conuertatur ad penitenciam, peccata donantur. 'Cui plus dimittitur, plus diligit.'" -[Gratian.]+ Dauid quoque per penitenciam adulterii simul et homicidii ueniam inpetrauit. De cuius penitencia in eodem libro Ieronimus ait: <4 24> -[C. XXIV.]+ "Totam penitenciam peccatoris ostendit Psalmus quinquagesimus, quando ingressus est Dauid ad uxorem Uriae et a Nathan propheta correptus, respondit dicens: 'peccaui,' statimque meruit audire: 'et Dominus abstulit a te peccatum.' Adulterio enim iunxerat homicidium, et tamen conuersus ad lacrimas: 'Miserere,' ait, 'mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam.' Magnum enim peccatum magna indiget misericordia. Unde iungit et dicit: 'Multum laua me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum, meum contra me est semper. Tibi soli peccaui,' (rex enim, alium non timebat,) 'et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas, cum iudicaris.' Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Tantumque profecit, ut dudum peccator et penitens transierit in magistrum: 'Docebo iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur.' Confessio enim et pulchritudo coram eo, ut qui fuerit peccata sua confessus, et dixerit: Corruptae sunt et conputruerunt cicatrices meae, feditatem uulnerum in sanitatis decorem conmutet." -+ <4 25> -[C. XXV.]+ Item Ambrosius in Apologia Dauid. -[c. 2.]+ "Ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam, sed prematura confessione atque inmenso dolore reddidit peccatum suum Domino." Et infra: -@. 1.+ "Denique Dominum dolor intimi mouet affectus, ut Nathan diceret: 'Quoniam penituit te, et Dominus transtulit peccatum tuum.' Maturitas itaque ueniae profundam regis fuisse penitenciam declarauit, que tanti erroris offensam transduxerit." Et infra: -@. 2.+ "Sancti qui consummare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruunt, naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris stimulo maiora reparantes certamina, ut non solum nullum attulisse estimetur lapsus inpedimentum, sed etiam uelocitatis incentiua cumulasse. Ergo si currentium non soluitur cursus, cum aliqui forte ceciderint, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina, quin etiam plerique post unum uel alterum lapsum gratia maiore uicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuit reparare post lapsum?" Et infra: -[c. 4.]+ -@. 3.+ "Quod peccauit, condicionis est; quod supplicauit, correctionis; lapsus conmunis, sed specialis confessio. Culpam itaque incidisse naturae est, -1217+ diluisse uirtutis." Et infra: -[c. 13.]+ -@. 4.+ "Peccatum aut donatur, aut deletur, aut tegitur. Donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per karitatem; similiter et iniquitas, que estimatur habitudo mentis iniustae, licet Iohannes in epistola eum, qui fecerit peccatum, et iniquitatem fecisse dixerit. Peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est. Tamen, ut nobis uidetur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti. Prius est ergo, ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum. Itaque quemadmodum intrans in animam sapientis disciplina inprudentiam tollit, et scientia ignorantiam: sic perfecta uirtus iniquitatem, et remissio peccatorum delet omne peccatum." <4 26> -[C. XXVI.]+ Item in eodem. -[c. 7.]+ "Illud uero quam ammirabile est, quod angelo ferienti plebem se obtulit, dicens: 'Grex iste quid fecit? fiat manus tua in me, et in domum patris mei.' Quo facto statim sacrificio dignus iudicatus est qui absolutione estimabitur indignus. Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo peccati sui adeptus est ueniam, cum Moyses, offerendo se Domino pro plebis errore peccata diluerit. Texit igitur peccata sua, an non? Sed quis hoc neget cum ipse Propheta docuerit, quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non inputentur a Domino? 'Delictum meum agnosco, et iniusticiam meam non operui. Dixi, pronunciabo iniusticiam meam Domino, et tu dimisisti inpietatem cordis mei.' Si dixit: 'pronunciabo,' et ueniam meruit ante, quam pronunciaret; quanto magis, ubi de se pronunciauit dicens: 'iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper,' remissum est ei omne peccatum? licet specialiter de hoc Nathan propheta responderit: 'Et Dominus transtulit peccatum tuum.' Ergo et remissionem meruit iniquitatis, et texit karitate atque operuit peccata sua et texit operibus bonis, nec inputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus maliciae, sed lapsus erroris; denique non fuit inprobitatis estus, sed umbra misterii, et tamen confessus est delictum suum, agnouit iniquitatem, uidit lauacrum, et uidit, et credidit; dilexit multum, ut nimia karitate tegere quemuis posset errorem." -VI. Pars.+ -[Gratian.]+ Ecce, cuius penitencia hic conmendatur, cui uenia etiam per prophetam data monstratur, quam grauiter postea deliquerit, populi multitudo prostrata ostendit. Achab quoque (ut Ieronimus contra Iouinianum scribit) rex inpiissimus, ut sentenciam Dei subterfugeret, et euersio domus eius differretur in posteros, ieiunio inpetrauit et sacco. De quo ad eundem Rusticum scribit idem Ieronimus, dicens: <4 27> -[C. XXVII.]+ "Achab rex inpiissimus uineam Nabuthae cruore possedit, et, cum Iezabel, non tam coniugio sibi quam crudelitate coniuncta, Helyae increpatione corrigitur, hec dicit Dominus: 'Occidisti -1218+ et possedisti,' et iterum: 'In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthae, ibi lingent sanguinem tuum. Et Iezabel canes comedent ante muros Iezrahel. Quod cum audisset Achab, scidit uestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, ieiunauitque et dormiuit in cilicio. Factusque est sermo Domini ad Helyam, dicens: Quoniam reueritus est faciem meam Achab, non inducam malum in diebus eius.' Unum scelus Achab et Iezabel conmiserunt; tamen et conuerso ad penitenciam Achab pena differtur in posteros, et Iezabel in scelere perseuerans presenti condempnatur iudicio." <4 28> -[C. XXVIII.]+ Item Iohannes Crisostomus de reparatione lapsi. -[epist. V. ad Theodorum lapsum.]+ "Talis, michi crede, talis est erga homines pietas Dei; talis nunquam spernit penitenciam, si ei sincere et simpliciter offeratur. Etiam si ad summum quis perueniat malorum, et inde tamen reuerti uelit ad uirtutis uiam, suscipit, libenter amplectitur; facit omnia, quatinus ad priorem reuocet statum, quodque est adhuc prestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet breui tempore gestam non respuit penitenciam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae conuersionis perdere mercedem. Hoc enim michi indicat Ysaias, ubi de populo Iudeorum talia quedam dicit: 'Propter peccatum modice conturbaui eum, et percussi eum, et auerti faciem meam ab eo; et contristatus est, et ambulauit tristis, et sanaui eum, et consolatus sum eum.' Euidentius autem nobis testimonium dabit etiam rex ille inpius, qui cupiditatis suae quidem predam uxoris nequicia quesiuit, sed perturbatus ipsius sceleris inmanitate penituit, et cilicio circumdatus facinus suum fleuit, atque erga se ita Domini misericordiam prouocauit, ut a cunctis absolueret eum peccatis. Sic enim Deus ait ad Helyam: 'Vidisti, quomodo conpunctus est Achab a facie mea? et quia fleuit in conspectu meo, non inducam mala in diebus eius.'" <4 29> -[C. XXIX.]+ Item Gregorius in omelia X. super Ezechielem. -[in extremo.]+ "Sicut Achab rex iniquus a propheta reprehensus, cum contra se diuinam sentenciam audisset, pertimuit, in magno merore deprehensus est, ita ut Prophetae suo Dominus diceret: 'Nonne uidisti humiliatum Achab coram me? Quia ergo humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius.' In quibus Domini uerbis pensandum est, quomodo ei in electis suis meror amaritudinis placeat, qui amittere timent Deum si sic ei et in reprobo penitencia placuit, qui timebat perdere presens seculum; aut quomodo ei grata sit spontanea afflictio pro culpis in eis, qui placent, si hec ad tempus placuit et in illo, qui displicebat." -[Gratian.]+ Niniuitae quoque, quos Dominus in euangelio conmendat, penitenciam egerunt in predicatione Ionae, et ex misericordia Domini indulgentiam consecuti subuersionis interitum subterfugere meruerunt. Sed qualis Achab post acceptam -1219+ ueniam uixerit, textus libri Regum declarat, de quo etiam scribit Ambrosius, quod Iezabel uxor eius, cuius inflammabatur arbitrio, cor eius conuertit, et nimiis sacrilegiis execrabilem fecit, et hunc penitenciae eius affectum reuocauit. De Niniuitis autem in principio Ionae scribit Ieronimus <4 30> -[C. XXX.]+ "Sicut ait Herodotus, Niniue a Rege Medorum subuersa est, regnante apud Ebreos Iosia. Unde patet, illam predicante Iona ex penitencia ueniam meruisse, sed quia post ad uomitum rediit, ex ira Dei fuisse subuersam." <4 31> -[C. XXXI.]+ Item in principio Naum. "Naum prophetam ante aduentum regis Assyriorum, qui populum Israel captiuum in suas regiones transtulerat, fuisse, Ebreorum traditio confirmat. Siquidem in fine huius lectionis predicti regis aduentum idem Propheta annunciare monstratur. Sed cum habitatores Niniuae, Iona interitum ciuitatis predicante, ne diuina ira denunciatum interitum sustinerent, peccatorum et inpietatis penitenciam egissent, accepta Dei misericordia grauioribus se criminibus inplicuerunt. Qua de causa memoratus Propheta, Spiritu sancto plenus iudicium Dei annuncians, ita est elocutus: 'Deus zelans et ulciscens Dominus.'" -+ -VII. Pars.+ -[Gratian.]+ Item, quod frequenter penitenti uenia frequenter prestetur, testatur Augustinus in libro de penitencia scribens contra quosdam hereticos, qui peccantibus post baptismum semel tantum dicebant utilem esse penitenciam, contra quos scribit Augustinus dicens: <4 32> -[C. XXXII.]+ "Adhuc instant perfidi, quoniam sapiunt plus quam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram. Dicunt enim: etsi semel peccantibus post baptismum ualeat penitencia, non tamen sepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccatum esset incitatio. Dicunt enim: quis non semper peccaret, si redire semper posset? Dicunt enim Deum incitatorem mali, si semper penitentibus subuenit, et etiam ei placere peccata, quibus semper presto est gratia. Errant autem, immo multum constat ei displicere peccata, qui semper presto est ea destruere. Si enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed conseruaret, atque ut sua munera foueret. Semper destruit peccata, que inuenit, ne soluatur quod creauit, ne corrumpatur quod amauit. Sumunt ypocritae occasionem isti ex factis Domini. Quem enim bis illuminauit? quem leprosum bis mundauit? quem mortuum bis suscitauit? non Lazarum, quem dilexit; non filium uiduae, quem misertus matri reddidit; non filium dissipatorem legitur bis suscepisse; non filiam Abrahae bis a demonio liberasse. In nulla persona iterauit factum, docens, ut aiunt, non sepe a Domino fieri remedium. Dixit multis: 'Vade, et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat,' -1220+ promittens penam, non amplius ueniam. -@. 1.+ Quod autem multos cecos et in diuerso tempore illuminauit, et multos debiles confortauit, ostendit in diuersis illis eadem sepe peccata dimitti, ut quem prius sanauit leprosum alio tempore illuminauit cecum. Ideo enim tot sanauit claudos, cecos, et aridos, ne desperet sepe peccator; ideo non scribitur aliquem nisi semel sanatum, ut quisque timeat iungi peccato. Videmus adhuc cottidie in ecclesia sepe febricitantes, sepe languidos, sepe passionibus captos sepe liberari, ut appareat tociens opus miserentis, quociens confessio fit penitentis. Quomodo enim corpus, quod uilius est et ab ipso dissimilius, sepe sanaret, et animam digniorem et redemptam tociens non liberaret? Medicum se uocat, et non sanis, sed male habentibus oportunum. Sed qualis hic medicus, qui malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum centies curare. Qui ceteris minor esset, si aliis possibilia ignoraret, memor est sui, qui promisit: 'Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.' Quem enim peccatorem excludit? Qui omnibus promisit indulgentiam, aliis promissionibus declarat. 'Qui me confessus fuerit coram hominibus,' omnis quantumcumque et quociens peccator, cuiuscumque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos, 'confitebor et ego eum.' Nam 'qui inuocauerit nomen Domini,' (id est secundum quod nominatur Dominus, id est qui inuocauerit eum ad se seruiendo, et non contradicendo, ut forsitan sepe fecit,) 'omnis' (id est quicumque sit ille peccator,) 'saluus erit.' Omnem enim animam iste promissor saturauit bonis, etiam sedentes in tenebris et umbra mortis, nullam excipiens animam. -@. 2.+ Hunc magistrum intellexit discipulus ille, qui Chorinthios per epistolas suas corrigere uoluit, et, ut ipse testatur, ter in litteris eos correxit. Oportebat enim, ut quociens uidebat eos cadere, tociens iuuaret surgere. Memor enim erat illius, qui dixerat: 'Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.' Scimus autem, et primos patres, et in omni tempore ecclesiam Dei semper usque in septuagies septies (quod est semper) peccata remittere. Quam potestatem isti ab ecclesia auferre conantur. Oportet enim ecclesiam sic credere, que confitetur se peccare. Negant enim ueritatem seductis esse, qui se absque peccato audent iactare. In multis enim offendimus omnes, nec infans unius diei absque peccato super terram esse potest. Quapropter eliminandus est ab ecclesia, qui umquam penitentibus negat indulgentiam. Non enim inquirit quid Apostolus senserit, qui dixit: 'Nichil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.' Sentiens etiam iustis peccata solere contingere, non se confirmabat absque peccato, qui se cognouit indissolubili uinculo karitatis coniunctum Christo. Nisi enim sciret, iustos sepe uenire ad ueniam, quomodo dubitaret, se peccare, qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione mundissima ei seruire? Cur enim Dominus pedes lauisset Petri, et ecclesiam hoc idem docuisset, nisi (quoniam cottidiana est -1221+ offensio) oportet, ut cottidiana sit remissio? Cur docuisset orantes dicere: 'Dimitte nobis debita nostra,' nisi ipse misericors perseueraret, qui nos ab hac petitione non uult deficere?" <1 DP> <4 33> -[C. XXXIII.]+ Item Augustinus ad Macedonium. -[epist. LIV.]+ "In tantum autem hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post actam penitenciam, post altaris reconciliationem, uel similia uel grauiora conmittant. Et tamen facit Deus etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit, quam ante tribuerat, largissima munera uitae ac salutis; et quamuis eis in ecclesia locus ille penitenciae non concedatur, Deus tamen super eos patienciae suae non obliuiscitur. Ex quorum numero si quis nobis dicat dicite, utrum michi aliquid prosit ad uitam futuram, si in ista uita illecebrosissimae uoluptatis blandimenta contempsero, si me penitendo uehementius quam prius excruciauero, si miserabilius ingemuero, si fleuero uberius, si uixero melius, si pauperes sustentauero largius, si karitate, que operit multitudinem peccatorum, flagrauero ardentius: quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nichil tibi ista in posterum proderunt; uade, saltim huius uitae suauitate fruere? Auertat Deus tam inanem sacrilegamque dementiam." -VIII. Pars.+ -[Gratian.]+ Siue autem quis dicat, primam penitenciam tantum post baptismum utilem esse, non sequentem, siue quis contendat, ultimae tantum ueniam dari, non precedenti, semper tamen auctoritati aduersatur, que sepissime penitenti ueniam repromittit. Que autem sit uera penitencia, cui numquam uenia negatur, et que sit falsa, cui numquam indulgentia promittitur, Adamantius et Esitius super Leuiticum testantur. Adamantius: -+ <4 34> -[C. XXXIV.]+ "'Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat, etc.' Non peccare solius Dei est: emendare sapientis. Sed raro inuenias qui se corrigat. Rara confessio peccati, rara penitencia. Repugnat natura et uerecundia, quia obnoxia est culpae omnis caro, et quisque erubescit peccatum confiteri, dum magis presentia cogitat quam futura. Vult Moyses peccati uacuam reperire animam, ut exuuias erroris deponat, et culpae nuda sine pudore sui discedat. Sed irrationabilis inpetus preuenit, et flamma celerrimi motus animam depascitur, exurit eius innocentiam. preponderant enim futuris presentia, seriis iocunda, et tristibus leta, et tardioribus prepropera. Velox enim iniquitas, que ad nocendum occasionem suggerit; lenta uirtus et cunctatrix ante iudicat, quam incipit, quid decorum, quid honestum; iniquitas omnia precipitat. Pigra ergo et uerecunda penitencia, quia presentium pudore premitur. Solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus. -1222+ Interim precurrit inpudentia, et spe presentium penitencia excluditur, et affectus eius exuritur et aboletur. Querit eam lex, et non inuenit, conbusta est enim feruore et fumo iniquitatis. Inde irascitur, et dicit, deuorandam fuisse penitenciam in sanctis sanctorum; sacerdotes quasi segnes increpat. -@. 1.+ Respondet Aaron, prouidum esse debere sacerdotale iudicium, nec male sanae conscientiae facile esse credendum id muneris, ne fiat error deterior priore. Vase enim fetido uel oleum uel uinum facile corrumpitur. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri et in conspectu Domini, cui cuncta sunt aperta? quasi non conplacet Deo qui iniusticiam corde inclusam tenet, et se penitenciam agere perhibet. Ignis alienus libido, auaricia, et omnis cupiditas praua. Hic ignis exurit, non mundat. In quibus enim est, si offerant in conspectu Domini, ignis eos celestis absumit, sicut Nadab et Abiud cum his, que pro peccato fuerant oblata. -@. 2.+ Qui ergo uult mundari ignem alienum remoueat, et illi igni se offerat, qui culpam exurit, non hominem. Hic ignis siccauit emoroissae sanguinem profluentem; hic siccauit culpam latronis. Ignis enim consumens est; sanat simpliciter et pure confitentes. Iudas: 'Peccaui,' inquit, 'tradens sanguinem iustum;' sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante cucurrit ad laqueum. Indignus autem remedio fuit, quia non pura mente penituit. Culpam ergo eius non auferunt sacerdotes, qui dolose offert se, nec in eo possunt epulari, quorum cibus est peccatorum remissio. Unde uerus sacerdos ait: 'Meus cibus est, ut faciam uoluntatem patris mei,' id est, ut peccatores conuersi et penitentes saluentur. Non est acceptum Deo sacrificium, nisi uerum et sincerum." <4 35> -[C. XXXV.]+ Item Esitius. -[lib. II. ad c. 10. Leuitici]+ "'Inter hec hyrcum, qui offertur etc.' Quia omne peccatum per penitenciam deletur, et qui predictum peccatum alterius doctrinae et blasphemiae conmiserunt saluati non sunt, causam mortis eorum Legislator exponit: 'Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat etc.' Quia scilicet non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est, penitenciam conmissi peccati in ecclesia peragi non fecerunt, quibus hoc preceptum est, quos Christus uicarios suos in ecclesia constituit. Ipse autem oblationis suae sanguinem, que pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in celum, in conspectu patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacrificium in loco sancto, scilicet in ecclesia, in propitiationem peccatorum. Unde addit: 'quemadmodum preceptum est michi,' sic precepi. Moyses ergo gerit personam Christi. Exustum repperit, quia in Spiritum sanctum peccauerant; ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro penitencia ablata est. Voluntarie peccantibus non relinquitur hostia pro peccato. Nam sicut uera penitencia ueniam promeretur, ita simulata irritat Deum, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Hoc autem sancti Patres irremissibile -1223+ peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem uitae perseuerare, de potentia et misericordia Dei et redemptoris diffidere." <4 36> -[C. XXXVI.]+ Item Iohannes Os aureum -[hom. XXXI.]+ in -[c. 12.]+ epistola ad Ebreos. "Iudas penituit, sed male; laqueo namque se suspendit; penituit etiam Esau, magis iste neque penituit. Lacrimae quippe non erant penitenciae, sed animi uiolenti, et indignationis infernae. Quod eius operibus aperitur. -@. 1.+ Non igitur negemus peccata nostra, neque nos inpudentia duros efficiat. Sponte nostra puniamus, ne pendamus non sponte supplicia. Audiuit Cayn a Deo: 'Ubi est Abel frater tuus?' et dixit: 'Nescio, numquid custos fratris mei sum?' Vides, quomodo ex hoc peccatum amplius operatus est; nonne et pater eius similiter? Audiens enim et ipse: 'Adam ubi es?' dixit: 'Vocem tuam audiui Domine, et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me.' Magnum est, ut quis peccata sua agnoscat, et memoriam eorum perseueranter retineat. Nullum inuenitur delictorum tale remedium, sicut eorum continuata memoria." <4 37> -[C. XXXVII.]+ Item Ambrosius in libro -[II.]+ de penitencia. -[c. 11.]+ "'In Salicibus,' inquit, 'in medio eius suspendimus organa nostra.' Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi gubernaculo et mentis inperio, aliena est terra, que non domatur exercitio cultoris. Non potest fructus karitatis penitenciae pacis afferre. Melius ergo est tunc quiescere, quam exercere non queras opera penitenciae, ne in ipsa penitencia fiat quod postea indigeat penitencia. Que si semel fuerit usurpata, nec iure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et usum aufert posterioris. Sane et cum caro repugnat, mens ad Deum debet esse intenta, et, si opera non secuntur, fides non deserat; et, si carnis inpugnant illecebrae uel potestates aduersariae, maneat mens Deo dedita. Tunc enim maxime urgetur, cum caro non cedit, et sunt qui uehementer incumbant, miserae animae querentes omne auferre presidium. Unde illud est: 'Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.' Quam miseratus Dauid ait: 'Filia Babylonis misera,' utique, Babylonis filia est, que Dei esse filia desinit, cui tamen medicum inuitat, dicens: 'Beatus, qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram,' hoc est qui infirmas et lubricas -1224+ cogitationes habet elidat ad Christum, qui omnes irrationabiles motus sui reuerentia et discretione conminuat." <4 38> -[C. XXXVIII.]+ Item Ieronimus super Mattheum. -[ad c. 27.]+ "Nichil profuit Iudae egisse penitenciam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare ualeat quod peccauit, potest ei diuinitus dimitti; sin autem permanent opera, frustra uoce assumitur penitencia. Hoc est quod de eo dicitur: 'Et oratio eius fiat in peccatum,' ut non solum emendare nequiuerit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit." <4 39> -[C. XXXIX.]+ Item Leo Papa in sermone: "Inter omnia". "Sceleratior omnibus, Iuda, et infelicior extitisti; quem non penitencia reuocauit ad Dominum, sed desperatio traxit ad laqueum. Expectasses consummationem criminis tui, et donec sanguis Christi pro peccatoribus funderetur, informis lethi suspendium distulisses." -IX. Pars.+ -[Gratian.]+ His auctoritatibus, que sit uera, que falsa penitencia ostenditur, et falsae nulla indulgentia dari probatur; in quo illorum sentencia destruitur, qua eum, qui pluribus irretitus fuerit, asseritur unius delicti penitencia eiusdem ueniam a Domino consequi sine alterius criminis penitencia. Quod etiam multorum auctoritatibus probare conantur. Quarum prima est illa Naum prophethae: "Non iudicabit Deus bis in idipsum." Sed quem sacerdos iudicat Deus iudicat, cuius personam in ecclesia gerit. Qui ergo a sacerdote semel pro peccato punitur, non iterum pro eodem peccato a Deo iudicabitur. -+ <4 40> -[C. XL.]+ Item Gregorius super Ezechielem. -[hom. X.]+ "Pluit Dominus super unam ciuitatem, et super alteram non pluit, et eandem ciuitatem ex parte conpluit, et ex parte aridam relinquit. Cum ille, qui proximum odit, ab aliis uiciis se corrigit, una eademque ciuitas ex parte conpluitur, et ex parte arida manet, quia sunt, qui, cum uicia quedam resecant, in aliis grauiter perdurant." <4 41> -[C. XLI.]+ Item Ambrosius in XVIII. octonario. -[Psalm. 118.]+ "Prima consolatio est, quia non obliuiscitur misereri Deus; secunda per punitionem ubi etsi fides desit, pena satisfacit et releuat." -1225+ -[Gratian.]+ Item opponitur de Ieronimo, qui super Naum sentire uidetur, quod, si infidelis adulterando interficeretur, de adulterio non amplius a Deo puniretur. Item, si illa satisfactio non fuit, quam in adulterio uiuens pro homicidio obtulit, cum adulterii eum penituerit, utriusque penitencia ei inponenda erit; quod a ratione alienum ecclesiastica probatur consuetudine, que pro eodem peccato (nisi reiteratum fuerit) nulli penitenciam bis inponit. -@. 1.+ Sed quod ei, qui crimen sibi reseruat, de alio uenia non prestetur, non solum premissis probatur auctoritatibus Esitii, Adamantii, Augustini, Smaragdi, Ysidori, Gregorii, uerum etiam alia auctoritate eiusdem Augustini in libro de penitencia. Ait enim: <4 42> -[C. XLII.]+ "Sunt plures, quos penitet peccasse, sed non omnino, reseruantes sibi quedam, in quibus delectentur, non animaduertentes, Dominum simul mutum et surdum a demonio liberasse. Per hoc docet, nos numquam nisi de omnibus sanari. Si enim uellet peccata ex parte reseruari, habentem septem demonia, perficere potuit sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul eicienda doceret. Legionem autem ab alio eiciens, neminem reliquit de omnibus, qui liberatum possideret, ostendens, quod, etiamsi peccata sint mille, oportere de omnibus penitere. Laudatus est enim Dominus, quoniam eiecto demonio locutus est mutus. Numquam aliquem sanauit, quem non omnino liberauit. Totum enim hominem sanauit in sabbato, quia et corpus ab infirmitate, et animam ab omni contagione, indicans penitentes oportere simul dolere de omni crimine in anima orto et in corpore. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reseruat de alio reciperet ueniam? Sine amore Dei consequeretur ueniam, sine quo nemo umquam inuenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseueranter. Quedam enim inpietas infidelitatis est, ab illo, qui iustus et iusticia est, dimidiam sperare ueniam. Nam sine uera penitencia inueniret gratiam? Penitencia enim uera ad baptismi puritatem confitentem conatur ducere. Recte enim penitens quicquid sordis post purificationem contraxit oportet ut abluat, saltim lacrimis mentis. Sed satis durus est cuius mentis dolorem oculi carnis nequeunt declarare; sed sciat culpabiliter se durum, qui deflet dampna temporis, uel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrimis. Non itaque est, ut quis excuset se fontem non habere lacrimarum, qui umquam lacrimis ostendit dolorem temporalium. Quem ergo penitet omnino peniteat etc." -X. Pars.+ -[Gratian.]+ Auctoritas illa Naum prophetae: "Non iudicabit Deus bis etc.," non ostendit omnia, que temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda. Quamquam enim Sodomitas, Egyptios, Israelitas in heremo super eundem locum dicat Ieronimus temporaliter a Deo punitos, ne in eternum punirentur, non tamen intelligendum est de omnibus hoc generaliter; alioquin cuique sceleroso optandum esset, ut celesti fulmine percussus, aut aquis inmersus, aut a serpentibus uulneratus pro peccatis suis diuinitus interiret, ut eternos cruciatus breuis et pena momentanea terminaret. Illud etiam -1226+ Apostoli falsum esset, quod de prostratis in deserto in epistola ad Ebreos scribens ait: "Propter incredulitatem suam non intrauerunt in terram promissionis." Ubi probatur, quod sicut merito suae infidelitatis requiem illam amiserunt, ita propter eandem infidelitatem ueram requiem eternae beatitudinis nullo modo intrauerunt. -@. 1.+ Intelligitur ergo illud Ieronimi de his tantum, qui inter ipsa flagella penitenciam egerunt, quam, etsi breuem et momentaneam, tamen non respuit Deus; sicut et illud Prophetae: "Non iudicabit Deus bis in idipsum," de his tantum intelligi oportet, quos supplicia presentia conmutant, super quos non consurget duplex tribulatio. Qui autem inter flagella duriores et deteriores fiunt, sicut Pharao, qui flagellatus a Domino durior factus est, presentibus eterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis eternae dampnationis initium. Unde Augustinus in Cantico Deuteronomii: <4 43> -[C. XLIII.]+ "'Ignis succensus est etc.' Hoc est, uindicta hic incipiet, et ardebit usque ad extremam dampnationem." -[Gratian.]+ Hoc contra illos notandum est, qui dicunt: "Non iudicabit Deus bis in id ipsum," ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendantur uel iudicantur, alii hic et in eternum puniuntur, sicut Antiochus et Herodes. -@. 1.+ Quod autem super eundem locum de adultero infideli Ieronimus sentire uidetur, ex uerbis eiusdem falsum esse probatur. Exemplo enim illius, qui Israelitas maledixerat, et qui ligna in sabbato collegerat, ostendit parua peccata breuibus et temporalibus suppliciis purgari, magna uero diuturnis et eternis suppliciis reseruari. Ait enim: -[in primum caput Naum]+ <4 44> -[C. XLIV.]+ "Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum est hoc, quod dicitur: 'Non iudicabit Deus bis in idipsum in tribulatione;' aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in presentiarum breui pena puniantur ut frustrentur cruciatus eternos. Ad quod respondemus, Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non preueniri sentencia iudicis, nec illi in peccatorum exercendae dehinc penae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus; si quis autem punitus sit, ut ille in lege, qui Israelitae maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio conpensata sit." -[Gratian.]+ Illud autem Gregorii: "Pluit Dominus super unam ciuitatem etc.," non ad criminis ueniam, sed ad eius detestationem referendum est, ut ideo pars ciuitatis dicatur esse conpluta, quia crimen, quod dilexerat, detestari incipit, non quod eius ueniam consequatur. Criminis autem detestatio pluuia uocatur, quia ex fonte diuinae gratiae cordi nostro instillatur, ut uel sic quisque ad ueram penitenciam perueniat, aut eo minus a Deo puniatur, quod diuturniori delectatione peccati maius sibi supplicium accumulasset. Si uero ad indulgentiam criminis pluuia referatur, euangelicae sentenciae contraire uidebitur. -1227+ Si enim propter odium fraternum etiam que dimissa sunt replicantur ad penam: multo magis que non sunt dimissa ad uindictam reseruari probantur. -@. 1.+ Item, si secundum Augustinum arbiter suae uoluntatis non potest inchoare nouam uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae, quomodo ad nouitatis indulgentiam perueniet qui odii uetustatem non deposuit? Ad detestationem ergo criminis, ut dictum est, non ad eius indulgentiam pluuia illa pertinere probatur. -@. 2.+ Item illud Ambrosii: "Et si fides desit, pena satisfacit," non de ea fide intelligitur, de qua dicitur: "fides sine operibus mortua est," sed de ea, de qua Apostolus ait: "Omne, quod non est ex fide," id est omne, quod contra conscientiam fit, "peccatum est." Deest ergo fides, cum non subest conscientia peccati. Sed quia delicta omnia nullus intelligit, est aliquando in homine peccatum, cuius conscientiam non habet. Unde Apostolus: "Nichil michi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum." Cuius ergo peccati deest conscientia, illius pena, si patienter feratur, satisfacit, et releuat grauatum. Quod autem in fine obicitur: "Si satisfactio illa fuit, ueniam inpetrauit; si autem ueniam non inpetrauit, satisfactio non fuit; si autem satisfactio non fuit, adhuc sibi pena inponenda est," non procedit argumentatio; satisfactio namque est, dum exciditur illius peccati causa, et eius suggestionibus aditus non indulgetur, sed eius fructus non percipitur, inpeditus peccato, quod nondum deseritur. Percipietur autem, cum eius penitencia fuerit subsecuta, sicut ad lauacrum ficte accedens regenerationis accipit sacramentum, non tamen in Christo renascitur; renascitur autem uirtute sacramenti, quod perceperat, cum fictio illa de corde eius recesserit ueraci penitencia. Hinc etiam Augustinus scribit in libro de penitencia: <4 45> -[C. XLV.]+ "Pium est credere, et nostra fides hoc expostulat, ut, cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona, et, cum destruit quod suum non inuenit, amat et diligit bonum, quod in peccante plantauit." Ex hoc sensu etiam illud Ieronimi dictum uidetur: -[ad c. 1. Aggaei]+ <4 46> -[C. XLVI.]+ "Si quando uideris inter multa opera peccatorum facere quemquam aliqua, que iusta sunt, non est tam iniustus Deus, ut propter multa mala obliuiscatur paucorum bonorum." -XI. Pars.+ -[Gratian.]+ Quamquam memoria bonorum ad presentem remunerationem possit referri, sicut Gregorius in omelia de diuite et Lazaro scribit: <4 47> -[C. XLVII.]+ "Cauendum est nobis, ut, si forte aliquod bonum agimus, in presenti seculo remunerationem accipiamus, ne forte dicatur nobis: 'Receperunt mercedem suam.' Nisi enim diues iste aliquod bonum egisset, unde in presenti seculo remunerationem accepisset, nequaquam Abraham ei diceret: 'Recepisti bona in uita tua.'" <4 48> -[C. XLVIII.]+ Item Iohannes Crisostomus. -[hom. LXVII. ad populum Antiochenum]+ "Quid ergo turbamur? nemo, uidens malignos prosperitatem -1228+ habere, turbetur. Non est hic retributio malignitatis, neque uirtutis; ac, si aliquando contingit, ut aliqua sit retributio uel maliciae, uel uirtutis, non tamen secundum quod dignum est, sed simpliciter, ueluti quidam gustus iudicii, ut, qui resurrectionem non credunt, talibus doceantur. Quando itaque uidemus malignum ditescere, non subruamur, et quando uidemus bonum mala pati, non turbemur. Illic corona: illic supplicia. Est et alia ratio, quia non potest uel malus in omnibus malus esse, sed habet aliqua bona, neque bonus in omnibus bonus esse, sed habet aliqua peccata. Quando ergo prosperitatem habet malus, malo capitis sui est. Cum enim pro illis bonis paucis retributionem hic accipit, illic iam plenius punietur." -[Gratian.]+ Potest etiam memoria bonorum referri ad mitiorem penam habendam, ut bona, que inter multa mala fiunt, non proficiant ad presentis uel futurae uitae premium obtinendum, sed ad tollerabilius extremi iudicii supplicium subeundum, sicut de fide, et ceteris, que sine karitate habentur Augustinus scribit in libro de patiencia dicens: -[c. 26.]+ <4 49> -[C. XLIX.]+ "Si quis autem non habens karitatem, que pertinet ad unitatem spiritus et uinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata connectitur, in aliquo scismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium, uel flammas, uel bestias, uel ipsam crucem timore gehennarum et ignis eterni, nullo modo ista culpanda sunt; immo uero et hic laudanda patiencia est; non enim dicere poterimus, melius ei fuisse, ut Christum negando nichil eorum pateretur, que passus est confitendo, sed estimandum est, fortasse tollerabilius ei futurum iudicium, quam si Christum negando nichil eorum pateretur. Ut illud, quod ait Apostolus: 'Si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non habuero nichil michi prodest,' nichil prodesse intelligatur ad regnum celorum obtinendum, non ad extremi iudicii tollerabilius supplicium subeundum." Et infra: -[c. 23.]+ -@. 1.+ "Hec propter karitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse uera penitencia, quoniam in bonis karitas Dei est, que tollerat omnia." -XII. Pars.+ -[Gratian.]+ Penitencia ergo, ut ex premissis apparet, nulli in peccato perseueranti utilis est, non tamen alicui deneganda est, quia sentiet fructum eius, cum alterius criminis penitenciam egerit. Sic itaque penitenciae diffinitio, et ceterae auctoritates sibi consonantes negant, eum agere penitenciam, qui perseuerat in crimine, utilem uidelicet sibi et fructuosam -@. 1.+ Illud autem Ambrosii: "Penitencia semel usurpata, nec uere celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit," de solempni intelligitur, que, cum non uere celebrata fuerit, et fructum prioris, id est sui ipsius secuturam precedentis, amittit, (quia ueniam, quam inpetrare potuit, contempsit), et usum sequentis aufert, secundum consuetudinem quarumdam ecclesiarum, apud quas solempnitas penitenciae non reiteratur. De hac eadem penitencia etiam illud intelligitur: "Non est secundus locus penitenciae." <1 DP> <2 4> -DISTINCTIO IV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quia uero multorum auctoritatibus supra monstratum est, penitenciam uere celebrari, et peccata uere dimitti ei, -1229+ qui aliquando in crimen recasurus est: queritur, an peccata dimissa redeant? Huius questionis diuersorum uaria est sentencia, aliis asserentibus, aliis econtra a negantibus, peccata dimissa ulterius replicari ad penam. -@. 1.+ Quod autem peccata semel dimissa redeant, multorum probatur auctoritatibus; quarum prima est illa Prophetae: "In memoriam redeat iniquitas patrum eius etc.;" secunda illa euangelii: "Serue nequam, omne debitum dimisi tibi, etc." Deinde Augustinus in libro Psalmorum ait: -[ad Psalmum CVIII.]+ <4 1> -[C. I.]+ "Si Iudas teneret illud, ad quod uocatus est, nullo modo ad eum uel sua preterita, uel parentum iniquitas pertineret. Quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem uetusti generis potius elegit, rediit iniquitas patrum in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur." Item Rabanus: -@. 1.+ "'Tradidit eum tortoribus etc.' Considerandum est, quod dicit: 'uniuersum debitum,' quia non solum peccata, que post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad penam, uerum etiam peccata originalia, que in baptismo ei dimissa sunt." <4 2> -[C. II.]+ Item Gregorius. -[lib. IV. Dialog., c. 60.]+ "Ex dictis euangelicis constat, quia, si, in nos, quod delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur, quod nobis iam per penitenciam dimissum fuisse gaudebamus." <4 3> -[C. III.]+ Item Augustinus in omelia L. "Dicit Dominus: 'Dimitte et dimittetur tibi:' sed ego prius dimisi, dimitte uel postea. Nam si non dimiseris, reuocabo te, et quicquid dimiseram replicabo tibi." <4 4> -[C. IV.]+ Item. "Qui diuini beneficii oblitus suas uult uindicare iniurias, non solum de futuris peccatis ueniam non merebitur, sed etiam preterita, que iam sibi dimissa credebat, ad uindictam ei replicabuntur." -+ <4 5> -[C. V.]+ Item Beda super Lucam. -[lib. IV. c. 48.]+ "'Reuertar in domum meam.' Timendus est uersiculus iste, non exponendus, ne culpa, quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos uacantes opprimat." <4 6> -[C. VI.]+ Item. "Quecumque enim post baptisma siue prauitas heretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox prosternet in ima omnium uiciorum." <4 7> -[C. VII.]+ Item Augustinus in libro questionum Deuteronomii. -[quest. XLII.]+ "Peccatum, quod ex Adam trahitur, temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in eternum eis qui fuerint per gratiam regenerati, si in ea usque in finem permanserint." -1230+ -II. Pars.+ -[Gratian.]+ Eorum uero, qui hanc sentenciam secuntur, alii dicunt, quod peccata reditura dimittuntur secundum iusticiam, sed non secundum prescientiam, sicut nomina discipulorum, qui retro abierunt, erant scripta in libro uitae propter iusticiam, cui deseruiebant, non secundum prescientiam, que in numero saluandorum eos non habebat. Sic a latere Dei dicuntur mille casuri, et decem millia a dextris eius, quos tamen diuina prescientia numquam suis annumerauerat. Hinc etiam Dominus ait Moysi: "Si quis peccauerit ante me, delebo eum de libro uitae," ut secundum iusticiam iudicis ille peccando dicatur deleri, qui secundum prescientiam numquam fuerat ascriptus. -@. 1.+ Hinc Augustinus in epistola ad Chorinthios: "Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo," etsi in aliquibus. Communia omnia sacramenta, sed non communis gratia; ita et nunc baptismus communis est, sed non uirtus baptismi. -III. Pars.+ -@. 2.+ Verum hoc de ficte accedentibus, uel de his, qui extra ecclesiam baptizantur, intelligitur, qui sacramenti quidem integritatem accipiunt, uirtutem uero eius minime assecuntur. Paruulis uero, uel adultis plena fide accedentibus omnino peccata remittuntur, etsi aliquando a bono recessuri in malo uitam sint finituri. Unde Augustinus in libro de correctione et gratia: -[c. 8. et 9.]+ <4 8> -[C. VIII.]+ "Si ex bono in malum deficientes bona uoluntate moriuntur, respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis rapuit, ne malicia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum? Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nesciuit? Nempe nichil horum nisi peruersissime atque insanissime dicitur. Cur ergo non fecit? Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus exclamamus: 'Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius.' Neque enim hoc non donat Deus quibus uoluerit, aut uero illa scriptura mentitur, que de morte uelut inmatura hominis iusti ait: 'Raptus est, ne malicia mutaret intellectum eius, et ne fictio deciperet animam eius.' Cur igitur hoc tam magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas, nec acceptio personarum, et in cuius potestate est, quamdiu quisque in hac uita maneat, que temptatio dicta est super terram? Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo uitam istam ante, quam ex bono mutetur in malum, cur autem id aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: id tamen donum Dei esse in bono perseuerantiam secundum scripturas (de quibus testimonia multa iam posui), fateantur nobiscum, et cur aliis detur, aliis non detur, sine murmure aduersus Deum dignentur ignorare nobiscum. -@. 1.+ Nec nos moueat, quod filiis suis Deus quibusdam non dat istam perseuerantiam. Absit enim, ut ita sit, si de illis predestinatis essent, et secundum propositum uocatis, qui uere sunt filii promissionis. Nam isti, cum pie uiuunt, dicuntur filii Dei; sed quia uicturi sunt inpie, et in eadem inpietate morituri, non eos dicit filios prescientia Dei. -1231+ Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo, de quibus euangelista Iohannes ait: 'quia Iesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam, ut filios Dei dispersos congregaret in unum,' quod utique credendo futuri erant per euangelii predicationem, et tamen ante, quam factum esset, iam filii Dei erant in memoriali patris sui inconcussa stabilitate conscripti sunt. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam uel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec tamen sunt Dei, de quibus ait idem Iohannes: 'Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.' Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non manserunt nobiscum, iam non sunt ex nobis; uerum ait: 'ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' hoc est: et quando uidebantur in nobis, non erant ex nobis. Et tamquam ei diceretur, unde id ostendis? 'Quod si fuissent,' inquit, 'ex nobis, permansissent utique nobiscum.' Filiorum Dei uox est: Iohannes loquitur in filiis Dei loco precipuo constitutus. Cum ergo filii Dei dicunt de his, qui perseuerantiam non habuerunt: 'ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' et addunt: 'quod si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum;' quid aliud dicunt, nisi non erant filii Dei, etiam quando erant in professione et nomine filiorum non quia iusticiam simulauerunt, sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: nam, si fuissent ex nobis, ueram, non fictam, iusticiam tenuissent utique nobiscum; sed: 'si fuissent,' inquit, 'ex nobis, permansissent utique nobiscum.' In bono illos uolebat proculdubio permanere, erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est usque in finem non perseuerauerunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est: non erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum, quoniam qui uere filii sunt presciti et predestinati sunt conformes imaginis filii Dei et secundum propositum uocati sunt, ut electi essent. Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis. Fuerunt ergo isti ex multitudine uocatorum; ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis predestinatis non dedit Deus perseuerantiam. Haberent enim eam, si in eo filiorum numero essent, et quid haberent, quod non accepissent secundum apostolicam ueramque sentenciam? Ac per hoc tales filii filio Christo dati essent, quemadmodum ipse dicit ad patrem: 'Ut omne, quod dedisti michi, non pereat, sed habeat uitam eternam.' Hi ergo intelliguntur Christo dari, qui ordinati sunt in uitam eternam. Ipsi sunt illi predestinati et secundum propositum uocati, quorum nullus perit, ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc uitam, quoniam sic et ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat uitam eternam. Et rursus, quos dicimus inimicos eius, uel paruulos filios inimicorum eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide, dilectionem operatur, hanc uitam finiant, iam et ante, quam hoc fiat, in illa predestinatione filii sunt eius, et dati sunt Christo filio eius, ut non pereant, sed habeant uitam eternam. -@. 2.+ Denique ipse Saluator: 'Si manseritis,' inquit 'in uerbo meo, uere discipuli mei estis.' Numquid in his conputandi sunt illi, de quibus euangelium sic loquitur? ubi Dominus, cum conmendasset manducandam carnem suam, et bibendum sanguinem suum, ait Euangelista: 'Hec dixit in synagoga docens in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Sciens autem Iesus apud semetipsum, quia murmurabant de hoc discipuli eius, -1232+ dixit eis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius? Spiritus est qui uiuificat: caro autem non prodest quicquam. Verba, que ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. Sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. Sciebat enim Iesus ab inicio, qui essent credentes, et quis esset eum traditurus, et dicebat: Propterea dixi uobis, quia nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant.' Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente euangelio? et tamen non erant uere discipuli, quia non manserunt in uerbo eius, secundum id, quod ait: 'Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei eritis.' Quia ergo non habuerunt perseuerantiam, sicut non uere discipuli Christi, ita nec filii Dei uere fuerunt, etiam quando esse uidebantur, et ita uocabantur. Appellamus ergo nos electos et Christi discipulos, et Dei filios, quia appellandi sunt quos regeneratos pie uiuere cernimus. Sed tunc uere sunt quod appellantur, si manserint in eo, propter quod sic appellantur. Si autem perseuerantiam non habent, id est in eo, quod ceperunt esse, non manent, non uere appellantur propter quod appellantur, et non sunt. Apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod futuri sunt, id est ex bonis mali." -IV. Pars.+ -[Gratian.]+ Finis huius auctoritatis eorum sentenciae concordat, qui peccata dicunt remitti secundum iusticiam, et non secundum prescientiam. Alii uero, quamuis fateantur peccata redire, tamen seu per baptisma, seu per penitenciam asserunt omnino remitti peccata, et plena fide accedentem ad lauacrum renasci non aqua tantum, sed etiam Spiritu sancto, et, si postea peccaturus sit, deinde penitentem, etsi aliquando recasurus sit, tamen tempore suae penitenciae ita perfecte expiatum affirmant, ut, si tunc moreretur, salutem inueniret eternam. Quorum sentenciae eiusdem auctoritatis principium consentit. Cum enim questionem proponat, quare prescitos ad mortem, cum fideliter ac pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis Deus rapuit, ne malicia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum, cum de inmatura morte predestinati scriptura dicit: "Raptus est, ne malicia mutaret intellectum eius, et ne fictio deciperet animam illius," euidenter ostendit, illos tales fuisse, qui, si fatali necessitate huius uitae subducti essent periculis, profecto uitam consecuti essent eternam. Ut ergo finis principio conueniat, et ne sibi ipsi contraire uideatur, diffiniendum est, quid sit scribi in libro uitae, uel de eodem deleri secundum iusticiam, quid secundum prescientiam. Secundum prescientiam scribi est ad uitam preordinari; quod ab eterno factum est. Unde Apostolus in epistola ad Ephesios: -[c. 1.]+ <4 9> -[C. IX.]+ "Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in celestibus in Christo Iesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in karitate; cui predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum." -[Gratian.]+ Similiter secundum prescientiam deleri est ad mortem, non ad uitam presciri, quod et ipsum ab eterno factum est. Unde Dominus in euangelio: "Qui credit in me, habet uitam eternam; qui autem non credit, iam iudicatus est." Hinc etiam Augustinus ait: -1233+ <4 10> -[C. X.]+ "'Nouit Dominus qui sunt eius.' Ex his nemo seducitur. Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est." -[Gratian.]+ Porro secundum iusticiam scribi est Deo auctore ea operari, quorum merito sit dignus eterna salute. Hunc duplicem modum scribendi in euangelio Deus a assignauit, discipulis dicens: "In domo patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis, quia uado parare uobis locum; et si abiero, et preparauero uobis locum, iterum uenio, et accipiam uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis:" Dicens: "In domo patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis, quia uado parare uobis locum," ostendit, eos, quibus loquebatur, scriptos in libro uitae predestinatione. Subiciens: "si abiero, et preparauero uobis locum etc.," ostendit, illos adhuc esse scribendos operatione. Hinc etiam Augustinus in eiusdem loci explanatione ait: <4 11> -[C. XI.]+ "'In domo patris mei mansiones multae sunt.' Domus Dei, templum Dei, regnum celorum sunt homines iusti, in quibus sunt multae differentiae, et hae sunt mansiones ipsius domus. Hae autem iam paratae sunt in predestinatione, sicut ait apostolus: 'Qui elegit nos ante mundi constitutionem,' predestinando, parando autem in operatione. Unde: 'Quos predestinauit, hos et uocauit,' secundum hoc dicitur: 'Fecit Deus que futura sunt,' id est que facturus est." Et infra: -@. 1.+ "'Si quo minus,' esse confirmat, quia, si non essent, dixisset: ibo et parabo, id est predestinabo. Sed quia ibi sunt, non est opus aliqua parare. Quia uero nondum sunt in operatione, addit: 'Et si abiero et preparauero.' Abiens, sed non relinquens, parat, quia subtrahit se et latet, ut sit fides, que non est de uisa re, et inde est meritum fidei." -@. 2.+ "Ex hac uiuit iustus, et mundatur ei cor, dum peregrinatur, et in ea desideratur quod nondum habetur. Hec preparatio mansionis est, quia sic parat nos sibi, et se nobis, ut maneat in nobis, et nos in eo, quantum quisque erit particeps eius plus uel minus pro diuersitate meritorum. Et hec est multitudo mansionum." -+ -[Gratian.]+ Secundum iusticiam deletur quia gratia subtracta ea operari permittitur, quibus eternam dampnationem meretur. Hinc Propheta loquens ex persona Christi ait: "Deleantur de libro uiuentium," hoc est: subtrahatur eis gratia, qua subtracta hi in profundum uiciorum, deinde in eternam dampnationem precipitentur, "et cum iustis non scribantur," id est: non apponatur eis gratia, quo fiant digni eterna salute. Sic itaque peccata secundum prescientiam remittuntur, cum ab eterno gratia preparatur, qua uocatus iustificetur, iustificatus tandem eternaliter glorificetur. Secundum iusticiam uero peccata remittuntur, cum uel baptisma plena fide accipitur, uel penitencia toto corde celebratur, que remissio et ipsa secundum prescientiam non inconuenienter fieri dicitur. -@. 1.+ Ut enim ex premissa auctoritate Apostoli datur intelligi, duae sunt preordinationes; uno, qua quisque preordinatur hic ad iusticiam et remissionem peccatorum percipiendam; altera, qua aliquis predestinatur at uitam eternam in futuro obtinendam. Harum effectus sunt presens iustificatio, et futura glorificatio, que omnia in premisso auctoritate conuenienter distinguuntur. Prima enim predestinatio -1234+ qua preordinantur ad presentem iusticiam, designatur, dum dicitur: "Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem etc.," cuius effectus infra supponitur: "in qua gratificauit nos in dilecto filio suo etc." Secunda preordinatio ibi ostenditur: "qui predestinauit nos in adoptionem filiorum etc." Eius effectus premittitur, dum dicitur: "qui benedixit nos in omni benedictione etc." -@. 2.+ Hae duae preordinationes et earum effectus ita se habent, ut prima et eius effectus natura precedant, lege consequendi inferantur. Si enim est aliquis preordinatus ad uitam, consequenter infertur, ergo predestinatus est ad iusticiam, et, si consequitur uitam eternam, est ergo consecutus iusticiam; sed non conuertitur. Unde multi sunt participes primae preordinationis et eius effectus, ad quos secunda uel eius effectus minime pertinere probantur. -@. 3.+ Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Iohannis: Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis." Nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. "Ex nobis," inquit, "exierunt," id est: a nostra societate recesserunt, qua primae preordinationis et eius effectus nobiscum participes erant; "sed non erant ex nobis," id est secundae preordinationis et eius effectus societatem nobiscum non inierant. Quod ex eo uideri potest, quia, si fuissent ex nobis, id est, si illius preordinationis nobiscum participes essent, mansissent utique nobiscum, id est, a societate effectus eius preordinationis, quam nobiscum contraxerant, non recessissent. Si enim ad secundam preordinationem utrumque referretur, non conuenienter illud inferretur: 'mansissent;' immo cepissent utique esse nobiscum. Si uero ad primam, falsa esset propositio: 'si fuissent ex nobis etc.' Multi enim presentis iusticiae et sanctitatis participes fiunt, qui tamen in ea non perseuerant. Unde Dominus in euangelio ait: "Non qui ceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit." <4 12> -[C. XII.]+ Hanc societatem si quis solo nomine et professione, non autem rei ueritate a dampnandis dicat contrahi, eiusdem auctoritatis testimonio conuincitur. De his enim, qui primae, non secundae preordinationis sunt participes, ait: "Nec nos moueat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseuerantiam. Absit enim, ut ita sit, si de predestinatis essent," et cetera, que in eadem auctoritate supra continentur. Oues namque, de quibus in euangelio ait Dominus: "Et alias oues habeo, que non sunt ex hoc ouili," et filii, de quibus Iohannes ait: "ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum," ita prescientia erant oues et filii, ut qualitate presentium, non specie tantum, sed etiam ante Dei oculos essent filii irae et perditionis eternae. Unde Apostolus non ait: uidebamur esse, sed: "eramus," inquit, "et nos natura filii irae." Nec ait: reputabimini ab hominibus, sed: "fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino." De se quoque scribens ad Tymotheum non ait: uidebar, sed: "fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; nunc autem sum misericordiam consecutus." Omnes quoque, qui in Christo renascuntur, et qui eius sanguine a diabolo redimuntur, prius ex Adam peccatores nascuntur, et diabolicae seruituti obnoxii. Sicut ergo isti, quamuis sint futuri filii Dei, tamen prius sunt filii diaboli: sic hi, de quibus sermo habetur, quamuis recedendo a iusticia sint filii futuri perditionis eternae, tamen cum pie et fideliter uiuunt, uere sunt filii Dei, et -1235+ iusti, et eterna beatitudine digni. Unde auctoritas non ait: cum uiderentur pie et fideliter uiuere, sed: "cum pie et fideliter uiuerent." Ne ueraciter a bono in malum conmutarentur qui numquam ueraciter boni fuerunt. Dominus quoque non ait per Ezechielem: si auerterit se iustus a iusticia, quam uidebatur habere, sed: "sua," scilicet quam ueraciter habet. -@. 1.+ Quod autem in eadem auctoritate sequitur: "Non erant in numero filiorum, quando erant in professione filiorum," ita intelligendum est: filii Dei duobus modis appellantur. Dicuntur filii Dei participatione hereditatis eternae, sicut Iohannes ait in euangelio: "Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri." Et Apostolus in epistola ad Romanos: "Expectatio creaturae reuelationem filiorum Dei expectat." Et infra: "Ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei." Et infra: "Ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes." Hinc etiam Augustinus, eadem uerba Apostoli exponens, ait: "Modo tantum creatura, cum nondum filiorum forma perfecta." Hoc ergo modo non sunt filii, nisi participes beatitudinis eternae. -@. 2.+ In presenti etiam dicuntur filii tribus modis, uel predestinatione tantum (sicut hi, de quibus Iohannes ait: "ut filios Dei, qui erant dispersi etc.;" uel predestinatione, et spe eternae beatitudinis (sicut illi, quibus Dominus ait: Filioli, adhuc modicum uobiscum sum)," uel merito fidei et presentis iusticiae, non autem predestinatione, claritatis eternae, (sicut hi, de quibus Dominus ait: "Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulauerint etc.)" Hi ergo, de quibus in presenti agitur, filii sunt merito fidei et presentis iusticiae, non autem sunt filii adoptionis eternae. Qui ergo peccata dimissa redire fatentur, secundum iusticiam, non etiam secundum prescientiam ea dimitti necesse est ut confiteantur, sicut saluandis peccata secundum iusticiam ad eternam dampnationem inputantur, non secundum prescientiam, quia et illis a bono in malum deficientibus singula replicabuntur ad supplicium, et his usque in finem in bono perseuerantibus nulla inputabuntur ad penam. -V. Pars.+ -[Gratian.]+ Qui autem dicunt, quod peccata dimissa non redeant, auctoritate Gregorii et Prosperi sentenciam suam affirmare conantur. Ait enim Gregorius in Moralibus, libro XV.: -[c. 22.]+ <4 13> -[C. XIII.]+ "Quid est quod dicitur: 'Qui reddis iniquitatem filiis ac nepotibus?' Peccatum scilicet originale a patribus trahimus, et nisi per baptismi gratiam saluamur, etiam parentum culpam portamus, quia unum cum illis sumus. Reddet iniquitatem patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursus non reddit iniquitatem patrum in filiis, quia, cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non iam parentum culpas, sed quas ipsi conmittimus habemus." Item in responsionibus Prosperi: -[ad secundam obiectionem Gallorum]+ <4 14> -[C. XIV.]+ "Qui recedit a Christo, et alienus a gratia finit hanc uitam -1236+ quid nisi in perditionem uadit? sed non in id, quod remissum est, recidit, nec in originali peccato dampnabitur; qui tamen ea morte afficitur, que ei propter dimissa, debebatur." -[Gratian.]+ Finis huius auctoritatis principio contraire uidetur. Neque enim est aliud peccata dimissa redire, uel in originali peccato dampnari, quam penam peccato debitam post eiusdem remissionem excipere. Auctoritates uero sibi contrarias assertores huius sentenciae ita determinant: peccata dimissa redire dicuntur, quia quisquis post acceptam remissionem ad uomitum redierit tanto grauius punietur, quanto magis benignitate Dei abusus singulorum remissionis acceptae ingratus extitit. -VI. Pars.+ -@. 1.+ Verum illa sentencia fauorabilior uidetur, quia pluribus roboratur auctoritatibus, et euidentiori ratione firmatur. Ut enim Dominus ait per Ezechielem: -[c. 18.]+ <4 15> -[C. XV.]+ "Si auerterit se iustus a iusticia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abhominationes, quas operari solet inpius, numquid uiuet? omnes iusticiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iusticiae eius, quas fecit." <4 16> -[C. XVI.]+ Item Gregorius in eiusdem loci explanatione. "Hoc nobis maxime considerandum est, quia, cum mala conmittimus, sine causa bona nostra transacta reuocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum preteritorum." <4 17> -[C. XVII.]+ Idem. -[in homil. IV. ad c. 1. Ezech.]+ "De pertuso quippe sacculo aliunde exit quod aliunde inmittitur, quia indiscretae mentes mercedem, que ex bono opere acquiritur, non aspiciunt, quomodo ex malo opere perdatur." <4 18> -[C. XVIII.]+ Item Petrus in epistola II. -[c. 2.]+ "Si refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et saluatoris Iesu Christi, his rursus inplicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere uiam iusticiae, quam post cognitionem retrorsum conuerti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato." Paulus quoque scribens ad Ebreos ait: -[c. 6.]+ <4 19> -[C. XIX.]+ "Intermittentes sermonem inchoationis Christi feramur ad eius perfectionem, non rursus iacientes fundamentum penitenciae ab operibus mortuis." -[Gratian.]+ Dicens opera mortua, priora bona significat, que per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Hec, sicut peccando fiunt irrita, ita per penitenciam reuiuiscunt, et ad meritum eternae beatitudinis singula prodesse incipiunt etiam illa, que peccatis inueniuntur admixta. Unde Augustinus: "Pium est credere etc." et Ieronimus: "Non est iniustus Deus etc." Apostolus etiam scribens ad Ebreos, cum fidem, et dilectionem, et bona opera eorum breuiter -1237+ conmemorasset, horum omnium mercedem, quam peccando amiserant, post penitenciam a Domino eos recepturos ostendit. Porro, qui per Prophetam dixit: "Si auerterit se iustus a iusticia sua etc.," ipse per eundem prophetam promisit dicens: "Si inpius egerit penitenciam ab omnibus peccatis suis, que operatus est, et custodierit uniuersa precepta mea, et fecerit iudicium et iusticiam, uita uiuet, et non morietur; omnium iniquitatum eius non recordabor, quas operatus est; in iusticia sua, quam operatus est, uiuet." Filiis quoque Israel per Assyrios captiuandis ueteris ydolatriae peccatum per Osee Dominus inproperat, et peccatum, quod Moyse supplicante patribus fuerat dimissum, hoc in filiis reuixisse ostendit, dicens: <4 20> -[C. XX.]+ "Ve eis, quoniam recesserunt a me; uastabuntur, quia preuaricati sunt in me. Ego tamen redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamauerunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et uinum ruminabant, et recesserunt a me, et ego erudiui eos, et confortaui brachia eorum, et in me cogitauerunt maliciam; reuersi sunt, ut essent absque iugo; facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae." -VII. Pars.+ -[Gratian.]+ Antiqua peccata parentum filiis inproperat sermo diuinus, et propterea principes eorum in gladio casuros predicit. Sed per eundem Prophetam contra se Dominus facere ostendit, dicens: <4 21> -[C. XXI.]+ "Ne forte dicant in cordibus suis, omnem maliciam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinuentiones suae; coram facie mea factae sunt." <4 22> -[C. XXII.]+ Ieronimus. -[ad c. 7. Oseae]+ "Cum ita puniantur, ne cogitent, quod pro ueteribus peccatis patrum puniam eos, quia nunc, id est in presenti, pro maliciis suis, quas inuenerunt, circumdati sunt pena, et mala eorum, sicut putant, non possunt me latere; sed potius ipsae adinuentiones apertae sunt coram facie mea, que omnia clare uidet." <4 23> -[C. XXIII.]+ Idem. "Heretici non possunt uetera peccata contra Deum causari, cum antiquis operibus nouam addant inpietatem, et suis ligentur peccatis, et, cum Deum celare se putant, oculos eius uitare non possunt, quia uultus Domini super facientes mala." <4 24> -[C. XXIV.]+ Item Gelasius. "Diuina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire non patitur." -[Gratian.]+ Sed his auctoritatibus docentur filii, ab originali peccato expiati, non ideo puniendi, quia patres peccauerunt, sed ideo peccata patrum in eos redire, quia eorum culpam secuntur. Sic et bona, que peccato moriuntur, non proficient ad premium, quia facta sunt, sed quia per penitenciam reuiuiscunt. Tale est et illud Augustini in libro Psalmorum: "Si Iudas teneret adoptionem etc." Sic etiam illud Gregorii in Moralibus intelligitur: "Quid est quod dicitur: 'Reddis iniquitatem patrum etc.'" Illis namque parentum iniquitas redditur, qui propterea puniuntur, quia in radice traxerunt amaritudinem -1238+ peccati. Illis autem non reddi dicitur, in quibus merito suae iniquitatis non reuiuiscunt parentis peccata. Sicut ergo bona, que peccato moriuntur, per penitenciam reuiuiscunt ad premium: sic et mala, que per penitenciam delentur, reuiuiscunt ad supplicium. Unde Propheta ex persona penitentis deplorat dicens: "Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae," id est plagae per baptismum sanatae. Hinc etiam idem propheta, quamuis fide et sacramento circumcisionis ab originali peccato se mundatum cognosceret, tamen adulterio et homicidio, quod conmiserat, illud reuixisse intelligens, non sine causa inter cetera ipsum confitetur, et dicit: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum etc." <1 DP> <2 5> -DISTINCTIO V.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ In penitencia autem, que peccatorem considerare oportet, Augustinus in libro de penitencia docet, dicens: <4 1> -[C. I.]+ "Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseuerantia, in uarietate personae, et quali hoc fecerit temptatione, et in ipsius uicii multiplici executione. Oportet enim penitere fornicantem secundum exellentiam sui status aut offitii aut secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter turpitudinem suam peregit, si in loco sacrato, aut cui debuit exellentiam fidei (ut sunt domus dominorum, et aliorum multorum), si in tempore orationi constituto, ut festiuitates sanctorum et tempora ieiunii. Consideret, quantum perseuerauerit, et defleat quod perseueranter peccauit, et quanta fuerit uictus inpugnatione. Sunt qui non solum non uincuntur, sed ultro se peccato offerunt, nec expectant temptationem, sed preueniunt uoluptatem, et pertractet secum, quam multiplici actione uicii delectabiliter peccauit. Omnis ista uarietas confitenda est et deflenda, ut, cum cognouerit quod peccatum est multum, cito inueniat Deum propitium. -@. 1.+ In cognoscendo augmentum peccati inueniat se, cuius etatis fuerit, cuius sapientiae, et ordinis, et statum omnem alterius non peccantis. Inmoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrimis omnem qualitatem uicii. -@. 2.+ Defleat uirtutem, qua interim caruit. Dolendum enim est, et dolore purgandum, non solum quia peccauit, sed quod se uirtute priuauit. Nam, licet speret se consecuturum ueniam, dolere tamen potest, quia non promeruit unde remunerari confidat. -@. 3.+ Anxietur et doleat, quod modo effugiens de preteritis penam, miser non inde exspectet gloriam, cuius omne tempus, quoniam breuissimum est, debuit decertauisse ad consequendum premium. -@. 4.+ Defleat etiam, quoniam offendens in uno factus est omnium reus. Ingratus enim extitit qui plenus uirtutibus Deum non omnino timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccauit, quia omni bono habundauit. Etiam alio modo offendens in uno est omnium reus, quia omnis uirtus patitur detrimentum ab uno uicio. Nam si quis cadit in auariciam, largitatem destruit, et etiam castitatem minorauit. Amore enim pecuniae uel uiolaret castitatem, uel saltim minus amaret. Si enim tanta propter Deum adhuc castitas inest, ut nolit eandem perdere, tamen saltim minori gaudio, -1239+ minori affectione tuetur eam, ubi uidet inde procedere dampnum pecuniae, sicque et in aliis, que, etiamsi non expellantur, tamen perceptione unius uicii uel satis uel parum minuuntur, uel intentione deteriorantur. Unde omnis uirtus cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est petenda. -@. 5.+ Animaduertere etiam oportet, et animaduertendo deflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, uel ereptam in malo confirmauit; etiam quod exemplum extitit mali in operatione sui criminis; cui magis profuisset, si aliis causa fuisset conuersionis. Gemat itaque aliorum uitam in sua corruptam, uel incorruptam conseruatam, et commodum proximi, quod dedisset exemplo boni. Doleat de tristicia, quam bonis peccando intulit, et de leticia, quam eis non adhibuit. Et non solum cogitet quid et qualiter fecerit, sed quam iniuste Deum, ut diximus, peccando offenderit. Timeat illam sentenciam ueritatis: 'Non potestis duobus dominis seruire.' Timeat ergo, ne omnia bona, que fecit, dum in uno peccato perseuerauerit, excommunicatione mali perdiderit, ut qui seruiuit diabolo per crimen, Deo, quas obtulit, uirtutes amiserit. Pium tamen est credere, ut recepta gratia Dei, que in eo destruit mala priora, etiam remuneret bona, ut, cum destruxerit quod suum non inuenit, amet et diligat bonum, quod etiam in peccante plantauit. -@. 6.+ In omnibus dolens aut seculum derelinquat, aut saltim illa, que sine ammixtione mali non sunt amministrata, ut mercatura, et milicia, et alia, que utentibus sunt nociua, ut amministrationes secularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia. Ponat se omnino in potestate iudicis, in iudicio sacerdotis, nichil sibi reseruans sui, ut omnia eo iubente paratus sit facere pro recipienda uita animae, quecumque faceret pro euitanda corporis morte, et hoc cum desiderio, quia uitam recuperat infinitam, ut Deus. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus que faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, certus de uenia, qui omnibus modis et sine tedio dubius rogaret potestatem terrenam. Abstineat a multis licitis qui in libertate arbitrii conmisit illicita. Semper offerat Deo mentem, et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione; tunc quod offerat securus offerat. 'Respexit enim Dominus ad Abel, et ad munera eius.' Sed prius dicit ad Abel, quam ad munera. Sumens enim mentem, quam cognouit humilem et puram, remunerauit eius largitatis munera. Ad Cayn uero non respexit, neque ad munera eius. Mentem enim eius, quam uiderat, quoniam non cognouit, eius munera non recepit. In iudicio itaque cordis consideranda est elemosina tribuentis, nec iam considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus, que habuerat, minutis larga, plus omnibus posuit. Qui igitur peccata sua redimere uult temporalium oblatione, caueat prius offerat mentem. -@. 7.+ Cautus sit, ne uerecundia ductus diuidat apud se confessionem, ut diuersa diuersis -1240+ uelit sacerdotibus manifestare. Quedam enim uni celant que alii manifestanda conseruant, quod est se laudare, et ad ypocrisim tendere, et semper uenia carere, ad quam per frusta totam putat peruenire. -@. 8.+ Paueat preterea quem uera delectat penitencia; non prius ad corpus Domini accedat, quam confortet bona conscientia. Sed in hac separatione tremendum iudicium cogitet ubi maius et terribilius inpenitentes separabit in ignem. Doleat, quod nondum audet sumere, quem multum desiderat, cibum salutarem. Isti sunt digni fructus penitenciae, animam captiuam elaqueantes et in libertate seruantes. -@. 9.+ Cohibeat se preterea a ludis, a spectaculis seculi, qui perfectam uult consequi gratiam remissionis. Nam Dina, si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab extraneo raptore corrupta non esset. Tanto itaque magis sibi anima caueat et cohibeat se, que sepe uel semel rapta est et corrupta; timeat iam docta experimento, quod ignorauit uirgo; eligat quem imitetur; non sequatur quem animus suus dampnat. Se enim iudicat qui penitenciae fructus non habentem a se non elongat. Laudat enim et amat quos digne fructificare non ignorat; querat fructus dignos etsi non dignos penitenciae. Sunt enim digni fructus uirtutum fructus, qui non sufficiunt penitentibus. Penitencia enim grauiores expostulat, ut sic pacetur ecclesia, ut, pacata dolore et gemitibus, mortuis uitam inpetret." <4 2> -C. II.+ Penitens negotiationis lucra abiciat. Item Leo Papa. -[epist. XC. al. XCII. ad Rusticum Episcopum, c. 9.]+ -II. Pars.+ Qualitas lucri negotiantem aut accusat, aut arguit, quia et est honestus questus, et turpis. Verumtamen penitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est inter ementis uendentisque commercium non interuenire peccatum. <4 3> -C. III.+ Post penitenciam ad miliciam secularem redire non licet. Idem. -[ibidem, c. 10.]+ Contrarium omnino est ecclesiasticis regulis, post penitenciae actionem redire ad miliciam secularem, cum Apostolus dicat: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Unde non est liber a laqueis diaboli qui se miliciae mundanae uoluerit implicare. <4 4> -C. IV.+ Decennio peniteant qui post penitenciam ad secularem miliciam redeunt. Item ex Niceno Concilio. -[c. 11.]+ Si qui uero per Dei gratiam uocati primo quidem -1241+ ostenderunt fidem suam deposito miliciae cingulo, post hec autem ad proprium uomitum reuersi sunt, ut et pecunias darent, et ambirent rursus ad miliciam, isti decem annis sint inter penitentes post primum triennium, quo fuerint inter audientes. Ab omnibus uero illud precipue obseruetur, ut animus eorum et fructus penitenciae attendatur. Quicumque enim cum omni timore, et lacrimis perseuerantibus, et operibus bonis conuersationem suam non uerbis solis, sed opere et ueritate demonstrant, cum tempus statutum a his fuerit inpletum, et orationibus iam ceperint conmunicare, licebit episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui uero indifferentem habuerint lapsum, et sufficere sibi, quod ecclesiam introierint, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta conplebunt. <4 5> -C. V.+ A communione suspendantur qui post penitenciam ad secularia redeunt. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I., c. 13.]+ De his, qui suscepta penitencia religionem suae professionis obliti ad secularia relabuntur, placuit eos et a conmunione suspendi, et ab omnium catholicorum conuiuiis separari. Quod si post interdictum cum eis quisque presumpserit manducare, et ipse conmunione priuetur. <4 6> -C. VI.+ Que sit falsa penitencia. Item Gregorius. -[VII. in Sinodo Romana, celebrata anno 1078., c. 6.]+ -III. Pars.+ Falsas penitencias dicimus, que non secundum auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminum inponuntur. Ideoque miles, uel negotiator, uel alicui offitio deditus, quod sine peccato exerceri non possit si culpis grauioribus irretitus ad penitenciam uenerit, uel qui bona alterius iniuste detinet, uel qui odium in corde gerit, recognoscat, se ueram penitenciam non posse peragere, per quam ad eternam uitam ualeat peruenire, nisi negotium relinquat, uel offitium deserat, et odium ex corde dimittat, bona quidem que iniuste abstulit, restituat, arma deponat, ulteriusque non ferat, nisi consilio religiosorum episcoporum pro defendenda iusticia. Ne tamen desperet, interim quicquid boni facere poterit hortamur ut faciat, ut omnipotens Deus cor illius illustret ad penitenciam. <4 7> -C. VII.+ Post conuersionem ad negotium redire non licet, quod sine peccato agi non potest. Item Gregorius in omelia XXIV. -[Euangel.]+ Negotium, quod ante conuersionem sine peccato extitit, hoc etiam post conuersionem repetere culpa non fuit. Sunt enim pleraque negotia, que sine peccatis exhiberi aut uix, aut nullatenus possunt. Que ergo ad peccatum -1242+ inplicant, ad hec necesse est ut post conuersionem animus non recurrat. <4 8> -C. VIII.+ De eodem. Item Innocentius II. -[in Concilio Romano, c. 22]+ -IV. Pars.+ Fratres nostros et presbiteros ammonemus, ne falsis penitenciis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem penitenciam esse constat, cum spretis pluribus de uno solo penitencia agitur, aut cum sic de uno agitur, ut ab alio non discedatur. Unde scriptum est: "Qui totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus;" scilicet quantum ad uitam eternam; sicut enim si peccatis omnibus esset inuolutus, ita si in uno tantum maneat, eternae uitae ianuam non intrabit. Falsa est etiam penitencia, cum penitens ab offitio uel curiali uel negotiali non recedit, quod sine peccatis nullatenus agi preualet; aut si odium in corde gesserit, aut si offenso cuilibet non satisfaciat, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut si arma quis contra iusticiam gerat. <1 DP> <2 6> -DISTINCTIO VI.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Cui autem debeat fieri confessio, uel qualem illum oporteat esse, qui aliorum crimina iudicat, ex eodem libro -[de penitencia c. 10.]+ docetur, cum dicitur: <4 1> -[C. I.]+ "Qui uult confiteri peccata, ut inueniat gratiam, querat sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit." Et infra: "Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundari coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec tempus offert, et, si ille, cui confitebitur, potestatem soluendi non habet, fit tamen dignus uenia ex desiderio sacerdotis qui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidem eos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniant moriuntur. Sed misericordia Dei est ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, ut soluerentur a sacerdote. Qui ergo omnino confitetur, sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur; si peccatum occultum est, sufficiat referre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris." Et infra: -[c. 12.]+ -@. 1.+ "Laboret itaque penitens in ecclesia esse, et ad ecclesiae, unitatem tendere; nisi enim unitas ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua operatione conpleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est -1243+ enim, et fidei pietas expostulat credere, quod omnes elemosinae totius ecclesiae, et orationes, et opera iusticiae, et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conuersionem. Ideoque nemo digne penitere potest, quem non sustineat unitas ecclesiae, ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab ecclesiae unitate diuisos. Iudas enim qui penitens iuit ad Phariseos, relinquens Apostolos, nichil inuenit auxilii nisi augmentum desperationis. Dixerunt enim: 'Quid ad nos? tu uideris;' si peccasti, tibi sit; non tibi succurrimus, non peccata tua karitatiue suscipimus, non conportanda promittimus, non qualiter deponas onus docemus. Quid enim nobis et misericordiae, qui nec opera sequimur iusticiae? Isset ad fratres, isset ad illos, qui orauerant pro socru Petri febricitante, qui Cananeam inprobam misericordiae obtulerant. Interrogasset Petrum pro se effundentem lacrimas; non fugisset Mariam et Martham, que uitam Lazaro inpetrauerant; non turbam plorantem, que unicum filium acquisierat uiduae. Iuit ad diuisos, et diuisus periit." Et infra: -[c. 20.]+ -@. 2.+ "Sacerdos itaque, cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit iudicandus, que in alio est iudicare promptus. Iudicans enim alium, qui est iudicandus, condempnat se ipsum. Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios uidet sibi offerre. Caueat, ut a se proiecerit quicquid in alio dampnosum repperit; animaduertat quod dicitur: 'Qui sine peccato est primus in illam lapidem mittat.' Ideo enim liberauit peccatricem, quia non erat qui iuste proiceret lapidem. Quomodo lapidaret qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato: in quo intelligitur, omnes fuisse reos. Nam uenialia semper remittebantur per ceremonias. Si quod ergo in eis erat peccatum, criminale erat. Deteriores itaque in hoc sacerdotes sunt, se prius non edificantes, illis, qui Dominum obseruabant insidiis. In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum et ultra modum detestabile, qui non prius se iudicant, et alios alligant. Deberent enim timere crimen, quod timuerunt, et detestabile esse senserunt. Hi qui adeo erant ceci, quod summam sapientiam sperabant capere suis insidiis. Quod illis patuit, quod tunc quisque uitauit, uitet sacerdos, qui in hoc errore peior illis Iudeis extitit. -@. 3.+ Caueat spiritualis iudex, ut, sicut non conmisit crimen nequiciae, ita non careat munere scientiae. Oportet, ut sciat cognoscere quicquid debet iudicare. Iudiciaria enim potestas hoc expostulat, ut quod debet iudicare discernat. Diligens igitur inquisitor subtilis inuestigator sapienter et quasi astute interroget a peccatore quod forsitan ignoret, uel uerecundia uelit occultare. Cognito itaque crimine uarietates eius non dubitet inuestigare, et locum, et tempus, et cetera, que supra diximus in exponenda eorum qualitate. Quibus cognitis adsit beniuolus, paratus erigere, et secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius crimine, discretionem in uarietate; adiuuet confitentem orando, elemosinas faciendo; et cetera bona pro eo faciendo; semper eum iuuet leniendo, consolando, spem promittendo, et, cum opus fuerit, etiam increpando. Doceat loquendo, instruat operando, sit particeps laboris qui uult particeps feri gaudii: doceat perseuerantiam; caueat, ne corruat, ne iuste perdat potestatem iudiciariam. Etsi enim penitencia ei possit acquirere -1244+ gratiam, non tamen mox restituit in primam potestatem. Etsi enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et sepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse, ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Inuenitur auctoritas, que concedit et quasi inperat; inuenitur alia, que minime concedit, sed uetat; que scripturae non repugnant, sed concordant, si tempus et locus, et modus penitenciae pacem adhibeant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi sibi faciant, recidenda est spes ista. Si uero locus est, ubi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant. Itaque pontifex iustus atque discretus non cogitur suos sacerdotes semper abicere, nec mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano Pontifice." -II. Pars.+ -[Gratian.]+ Caueat sacerdos, ne peccata penitencium aliis manifestet. Quod si fecerit, deponatur. Unde Gregorius: <4 2> -[C. II.]+ Deponatur sacerdos, qui peccata penitentis publicare presumit. Sacerdos ante omnia caueat, ne de his, qui ei confitentur peccata sua, recitet alicui quod ea confessus est non propinquis, non extraneis, neque, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus diebus uitae suae ignominiosus peregrinando pergat. -III. Pars.+ -Gratian.+ Quod autem dicitur, ut penitens eligat sacerdotem scientem ligare et soluere, uidetur esse contrarium ei, quod in canonibus inuenitur, ut nemo uidelicet alterius parrochianum iudicare presumat. Sed aliud est fauore uel odio proprium sacerdotem contempnere, quod sacris canonibus prohibetur; aliud cecum uitare, quod hac auctoritate quisque facere monetur, ne, si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadant. Unde Urbanus II.: <4 3> -C. III.+ Cuilibet sacerdoti conmissum, nisi pro eius ignorantia, alter sacerdos ad penitenciam non suscipiat. Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet conmissum alteri sacerdoti ad penitenciam suscipere sine eius consensu, cui se prius conmisit, nisi pro ignorantia illius, cui penitens prius confessus est. Qui uero contra hec statuta facere temptauerit gradus sui periculo subiacebit. <1 DP> <2 7> -DISTINCTIO VII.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Tempus uero penitenciae est usque in ultimum articulum uitae. Unde Leo Papa: -[ep. XC. ad XCII. ad Rusticum, c. 5.]+ <4 1> -[C. I.]+ "Nemo desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis differtur consilio maturiore perficitur." -II. Pars.+ -[Gratian.]+ Quamquam de differentibus penitentiam Augustinus scribat: -[in lib. L. Homil., hom. 41.]+ -1245+ <4 2> -[C. II.]+ "Si quis positus in ultima necessitate suae egritudinis uoluerit accipere penitenciam, et accipit, et mox reconciliabitur et hinc uadit: fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non presumimus, quia bene hinc exit; si securus hinc exierit, ego nescio; penitenciam dare possumus, securitatem autem dare non possumus. Numquid dico: dampnabitur? Sed nec dico: liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? uis quod incertum est euadere? age penitenciam, dum sanus es. Si sic agis, dico tibi, quia securus es, quia penitenciam egisti eo tempore, quo peccare potuisti. Si autem uis agere penitenciam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa." <4 3> -[C. III.]+ Idem. -[in eadem homilia, paulo superius.]+ "Qui egerit penitenciam ueraciter, et solutus fuerit a ligamento, quo erat obstrictus, et a Christi corpore separatus, et bene post penitenciam uixerit, sicut ante penitenciam uiuere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum uadit, ad requiem uadit, regno Dei non priuabitur, a populo diaboli separabitur." <4 4> -[C. IV.]+ "Si quis autem etc." Et infra: "Baptizatus ad horam securus hinc exit; fidelis bene uiuens securus hinc exit; agens penitenciam, et reconciliatus, cum sanus est et postea bene uiuens, hinc securus exit. Agens penitenciam ad ultimum, et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde sum securus, dico, et do securitatem; unde non sum securus, penitenciam dare possum, securitatem dare non possum." Et post pauca: -@. 1.+ "Sed unde scis, inquit, ne forte Deus dimittat michi? uerum dicis: illud scio; hoc nescio. Nam ideo do tibi penitenciam, quia nescio; nam si scirem nichil tibi prodesse, non tibi darem. Item si scirem, tibi prodesse, non te ammonerem, non te terrerem. Duae sunt res: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur. Quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo tene certum, et dimitte incertum." -[Gratian.]+ Hoc autem quare Augustinus dixerit, Ciprianus ostendit, -[lib. IV. epist. 2. ad Antonianum]+ dicens: <4 5> -[C. V.]+ "Idcirco, frater karissime, penitenciam non agentes, nec in dolore delictorum suorum toto corde manifestam lamentationis suae professionem testantes, prohibendos omnino censuimus a spe conmunionis et pacis, si in infirmitate atque periculo ceperint deprecari, quia rogare illos non delicti penitencia, sed mortis urgentis ammonitio conpellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitauit moriturum." -1246+ <4 6> -[C. VI.]+ Item Augustinus in libro de penitencia. -[cap. 17. et 18.]+ "Nullus expectet, quando peccare non potest. Arbitrii enim querit libertatem, ut delere possit conmissa, non necessitatem. Qui prius itaque a peccatis relinquitur, quam ipse relinquat, ea non libere, sed quasi necessitate condempnat. Licet enim latro ueniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseuerandi auctoritatem. Tunc enim baptizatus est qui tunc primum in cruce Christum confessus est. Penitencia enim, si in extremo hiatu uitae aduenerit, sanat et liberat in ablutione baptismi ita, quod nec purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur; sed ipsi ditati bonis sanctae matris ecclesiae recepturi sunt multiplex bonum in uera beatitudine. Illi autem, qui, cum potuerunt, numquam conuerti uoluerunt, confitentes, cum iam peccare nequeunt, nec sic facile acquirunt, quod uolunt. Oportet enim, ut penitencia fructificet, ut uitam mortuo inpetret. Scriptum est, sine karitate saluum neminem esse. Non itaque in solo timore uiuit homo. Quem ergo sero penitet, oportet non solum timere Deum iudicem, sed iustum diligere; non tantum penam timeat sed anxietur pro gloria. Debet enim dolere de crimine, et de omni eius predicta uarietate. Quod quoniam uix licet, de eius salute Augustinus potuit dubitare. -@. 1.+ Credo quidem illi, qui dixit: 'Quacumque hora peccator ingemuerit, et conuersus fuerit, uita uiuet.' Dixit conuersum, non tantum uersum uiuere. Versum quidem puto qui dolet de crimine; conuersum, qui dolet de omni eius, quam exposuimus, uarietate. Vertitur a peccato qui iam uult dimittere peccatum; conuertitur id est totus et omnino uertitur, qui iam non penas tantum non timet, sed ad bonum Deum festinat tendere. Que conuersio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de eius remissione. Sed quoniam uix uel raro est tam iusta conuersio, timendum est de penitente sero. Quem enim morbus urget et pena terret, uix ad ueram ueniet satisfactionem, maxime cum filii, quos illicite dilexit, sint presentes, uxor et mundus ad se uocet. Multos solet serotina penitencia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper, etiam in morte iuuare ualet quibus placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera penitencia, inspirare eam potest, quandocumque uult, sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos dampnare potest ex iusticia. Sed quoniam multa sunt, que inpediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est, et interitui uicinum, ad mortem protrahere penitenciae remedium. Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat ueram penitenciam qui exspectat, Dei clementiam, maiorem sentiens Dei bonitatem sua nequicia. -@. 2.+ Sed si etiam sic conuersus fuerit, uita uiuat et non moriatur non promittimus, quod euadat omnem penam. Nam prius purgandus est igne purgationis qui in aliud seculum distulit -1247+ fructum conuersionis. Hic autem ignis, etsi eternus non sit, miro modo est grauis. Exellit enim omnem penam, quam umquam passus est aliquis in hac uita. Numquam in carne tanta inuenta est pena, licet mirabilia martires passi sint tormenta, et multi nequiter quanta sepe sustinuerunt supplicia. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat penam tollerare. -@. 3.+ Quedam enim peccata sunt, que mortalia, in penitencia sunt uitalia, non tamen statim sanata: Sepe enim est qui moreretur, nisi medicaretur. Non statim sanatur; languet uicturus qui prius erat moriturus. Qui autem inpenitens moritur omnino moritur, et eternaliter cruciatur. Qui enim inpenitens finitur, si semper uiueret, semper peccaret. At Dei est miserentis, quod operatur finem peccanti; ob hoc etiam sine fine torquetur, quia numquam uirtute ditatur; semper plenus iniquitate, semper sine karitate, torquetur sine fine." <1 C> <2 33> <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem orationis tempore coniugali operi alicui uacare non liceat, B. Ieronimus, scribit in quodam sermone ita dicens: <4 1> -C. I.+ Tempore, quo uxori debitum redditur, a carnibus agni abstinere oportet. Sciatis, fratres karissimi, quoniam quicumque uxori debitum reddit uacare non potest orationi, nec de carnibus agni comedere. Item: -@. 1.+ Si panes propositionis ab his, qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant, quanto magis panis ille, qui de celo descendit, non potest ab his, qui coniugalibus paulo ante conplexibus hesere, uiolari atque contingi? non quod nuptias condempnemus, sed quod eo tempore, quo carnes agni manducaturi sumus, uacare a carnalibus operibus debeamus. <4 2> -C. II.+ A coniugali concubitu in sanctorum solempnitatibus est abstinendum. Item Augustinus. -[serm. II. de tempore, id est, de 2. dominica Aduentus]+ Quocienscumque aut dies natalis Domini, aut reliquae festiuitates aduenerint, non solum ab infidelium concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinere debemus. -1248+ <4 3> -C. III.+ Diebus ieiuniorum a propriis etiam uxoribus abstinere oportet. Item Ambrosius in sermone de aduentu Domini. Fratres, non solum debetis ab omni inmundicia abstinere, sed etiam ab uxoribus propriis studiosissime contineatis. Nullus omnino uxori suae iungatur. <4 4> -C. IV.+ Idem super epistolam I. ad Chorinthios. -[in c. 7.]+ Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum uidetur ad ipsum usum, quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus iuxta legem cessare usum carnis debere his temporibus demonstrant. <4 5> -C. V.+ Uxoris usus certis diebus cessare iubetur. Item Augustinus libro questionum Veteris et Noui Testamenti. -[quest. CXXVII.]+ Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet, aliquando non licet. Propter processionis enim dies et ieiuniorum aliquando non licet conuenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius inpetrari possit quod postulatur. Unde Apostolus ex consensu, ait, abstinendum est ad tempus, ut uacetis orationi. Nam etiam secundum legem in ieiunio cedere et iurgari non licet, post uero licet. <4 6> -C. VI.+ Non uere agit penitenciam qui continentiam non seruat. Item Iohannes Crisostomus. Qui in castigatione uictus se dicit agere penitenciam, frustra hoc sermone promittit, nisi egrediatur de cubili suo, et ieiunio continentiam addat. <4 7> -C. VII.+ Ab ingressu ecclesiae temperare debet uir cum propria uxore dormiens. Item Gregorius. -[in responsione X. ad interrogationes Augustini]+ -II. Pars.+ Vir cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua, ecclesiam intrare non debet: -@. 1.+ Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post ammixtionem propriae coniugis et lauacri purificationem querere, et ab -1249+ ingressu ecclesiae paululum temperare. Nec hoc dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita ammixtio coniugis sine uoluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia uoluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest. Non enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo matrimonio susceptus erat qui dicebat: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum." -@. 2.+ Oportet itaque legitimam carnis copulam ut causa prolis sit, non uoluptatis, et carnis conmixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uiciorum. Si quis uero sua coniuge non cupidine uoluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque misterio, suo est iudicio relinquendus, quia a nobis prohiberi non debet accipere qui in igne positus nescit ardere. Cum uero non amor procreandae sobolis, sed uoluptas dominatur in opere conmixtionis, habent coniuges etiam de conmixtione sua quod defleant. -@. 3.+ Tunc autem uir, qui post ammixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacram communionem ualet accipere, cum ei secundum prefinitam sentenciam ecclesiam licuerit intrare. -III. Pars.+ -Gratian.+ Hinc etiam in diebus abstinentiae nuptiae celebrari prohibentur. Unde in Laodicensi Concilio: -[c. 52.]+ <4 8> -C. VIII.+ In diebus Quadragesimae nuptiae celebrare non licet. Non oportet in Quadragesima aut nuptias uel quelibet natalicia celebrari: <4 9> -C. IX.+ De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 48.]+ Non licet in Quadragesima natales martirum celebrare, sed tantum in sabbato et dominica pro conmemoratione eorum oblationes offerre. Sed nec natalicia, nec nuptias liceat in Quadragesima celebrari. <4 10> -C. X.+ De eodem. Item ex Concilio Ylerdensi. Non oportet a Septuagesima usque in octauam Pascae, et tribus ebdomadibus ante festiuitatem sancti Iohannis et ab Aduentu domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare. Quod si factum fuerit, separentur.  -1250+ <4 11> -C. XI.+ De eodem. Item Nycolaus ad consulta Bulgarorum. -[c. 48.]+ Nec uxorem ducere, nec conuiuia facere in quadragesimali tempore conuenire posse, nullo modo arbitror. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Hec autem seruanda sunt, si uxor consensum adhibere uoluerit; ceterum sine eius consensu nec causa orationis continentia seruari debet. Unde Augustinus in libro -[I.]+ de adulterinis coniugiis: -[c. 2.]+ <4 12> -C. XII.+ Nisi ex consensu communi orationi coniuges uacare non possunt. Apostolus nec ad tempus, ut uacent orationi, nisi ex consensu uoluit coniuges inuicem carnali fraudari debito. Hinc etiam in II. Concilio Arelatensi -[c. 22.]+ legitur: <4 13> -C. XIII.+ Nisi ex consensu coniugatis penitencia non detur. Penitenciam coniugatis non nisi ex consensu dandam esse precipimus. <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Quod autem sine consensu uxoris uir continentiam uouere non possit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Augustinus super Psalmum CXLVI.: <4 1> -C. I.+ Non potest uir continentiam seruare, nisi uxoris teneat assensum. Si dicat uir: continere iam uolo; nolo iam uxorem; non potest. Quod enim tu uis illa non uult. Numquid per tuam continentiam debet illa fieri fornicaria? si alii nupserit te uiuo, adultera erit. Non uult tali lucro Deus tale dampnum conpensari. Redde debitum, et, si non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi conputabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod uxori debetur. <4 2> -C. II.+ Non debet extorqueri mulieris consensus ad continentiam Deo uouendam. Item Alexander II. Landulpho in Corsica. Notificasti, te morte tenus infirmatum, et peccatorum tuorum recordatione et terrore ualde pauefactum anxie quesisse -1251+ monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam occidendi ad hoc licentiam extorsisse, et sic te monachicam uestem sine abbate sumpsisse, et monasterium petisse; postea uero, cum sanus factus esses, tuae uxoris reclamationibus, eiulatibus et planctibus, tuaeque familiae dispersionibus, utpote penitens deuictus, domum remeasse, et post multos dies quorumdam sapientum consilio ad iam dictae mulieris cubile rediisse. Nunc autem, si tua uxore uti liceat, nostrum requiris consilium. Si ita denique est, ut tuus nuncius narrat, non uidetur nobis rationabiliter iuste factum, quoniam, cum omni homini ad monachicam uitam tendenti legaliter, sancte et iuste sit peragendum, tu contra leges minaciter et uiolenter a tua uxore partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus exanimatus, deuia secutus, nulla, ut dicitur, licentia accepta recessisti, et monasterium petisti. Non enim uiolentia, sed ex pari uoluntate et consensu (sicut sancti Patres dicunt) hoc fieri debet, neque uir monasterium eligere, aut professa continentia habitum cum festinatione debet mutare. <4 3> -C. III.+ Vir potest abnuere uota continentiae, que sine eius consensu Deo uxor obtulerit. Item ex Concilio apud Conpendium. Mulier, si sine licentia mariti sui uelum in caput miserit, si uiro placuerit, recipiat eam iterum ad coniugium. -+ <4 4> -C. IV.+ Non potest uir continentiae uota rescindere, que eius assensu mulier Deo promisit. Item Augustinus ad Editiam. -[ep. CXCIX.]+ Quod Deo pari consensu uoueratis perseueranter usque in finem reddere debuistis. A quo proposito si ille lapsus est, tu saltim instantissime perseuera. Quod non te exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consensit. Nam si numquam tenuisses eius assensum, numerus te nullus defendisset annorum. Et post pauca: -@. 1.+ Non quia pariter temperabatis a conmixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat, immo uero tanto sanctius inter uos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita seruabatis. Nichil ergo de tua ueste, nichil de auro uel argento, uel quacumque pecunia, uel rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti. Et infra: -@. 2.+ Est quidam pro modulo personae habitus matronalis a uiduali ueste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salua religionis causa uel obseruantia conuenire. Hunc te maritus si deponere noluit, ne te uelut uiduam illo uiuente iactares, puta, quia non fuerat in hac re usque -1252+ ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae malo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim est absurdius, quam mulierem de humili ueste superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus, quam in nigellis uestibus repugnare? quia, etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito obseruato exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemptoque presumi. Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit, ut hinc displiceres Deo, quod coniuge tuo nondum defuncto non indueris sicut Anna, sed sicut Susanna. <4 5> -C. V.+ Continentiae meritum habet qui incontinentia uxoris debitum sibi reddere cogitur. Idem. Secundum uerba apostolica, etiam si uir continere uoluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur, et illi Deus inputaret continentiam, si non suae, sed tuae cederet infirmitati, ne in adulterium caderes. -@. 1.+ Quisquis igitur conpatiens infirmitati uxoris reddit, non exigit debitum, aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius, quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens, quia duxit, quisquis uendit quod nouit, quia, etsi maneret, beatum non faceret; quisquis emit quod nouit, quia transiet, et de his non presumit, et fecit ex eo, misericordiam cum non habentibus, securus expectat diem nouissimum. <4 6> -C. VI.+ Vota continentiae sine uxoris consensu reddi non possunt. Idem ad Armentarium, et Paulinam. -[epist. XLV.]+ Una sola causa esse potest, qua te ad id, quod uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus inplere, si forte tua coniunx hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et uouenda talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et uoluntate conmuni, et, si prepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persoluenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed potius usurpare uetat alienum. <4 7> -C. VII.+ Absque ceteris operibus nec sola uirginitas saluat, nec cetera absque uirginitate proficiunt. Item Ieronimus. -[lib. I. aduersus Iouinianum.]+ -II. Pars.+ Tunc saluabitur mulier, si illos genuerit filios, qui uirgines permansuri sunt; si quod ipsa perdidit acquirat in liberis, et dampnum radicis et cariem flore conpenset et pomis. -1253+ <4 8> -[C. VIII.]+ Idem. Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque ceteris operibus uirginitas sola non saluat, sic omnia opera absque uirginitate, puritate, continentia, castitate inperfecta sunt. <4 9> -[C. IX.]+ Idem. "Qui sitit ueniat et bibat; qui potest capere capiat." Non dicit: uelitis nolitis, bibendum est uobis atque currendum; sed: qui uoluerit, qui potuerit currere atque potare, ille uincit, ille satiabitur. Et ideo plus amat uirgines Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat inperatum, maiorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam reddere quod exigeris. Apostoli uxoris onere contemplato: "Si talis est," inquiunt, "causa hominis cum uxore, non expedit nubere." Quorum Dominus sentenciam probans: recte ait, quidem sentitis, quod non expediat homini ad regna celorum tendenti accipere uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt uerbum istud, uerum quibus datum est. Alios hominum natura facit eunuchos, alios uis hominum; michi illi eunuchi placent, quos castrauit non necessitas, sed uoluntas; libenter illos in meo sinu recipio, qui se castrauerunt propter regnum celorum, et ob meum cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simulque tractanda est sentencia: "Qui se," inquit, "castrauerunt propter regnum celorum." Si castrati mercedem habent regnum celorum, ergo qui se non castrauerunt locum non possunt accipere castratorum. -Gratian.+ Finis huius auctoritatis et duae precedentes de uirginitatis affectu intelliguntur, qui non in uoluntate solum, sed in necessitate est; principium uero de effectu intelligitur, qui non in necessitate ante uotum, sed in uoluntate est, nec exigitur, nisi repromittatur. <4 10> -C. X.+ Non licet illi uxorem ducere, qui suam uelare permiserit. Item ex Concilio Remensi. -III. Pars.+ Qui uxorem suam uelare permiserit aliam non accipiat, sed similiter conuertatur. <4 11> -C. XI.+ Vota abstinentiae, que mulier permittente uiro promiserit. illo prohibente seruare non cogitur. Item Augustinus in Questionibus Numeri. -[qu. LIX.]+ -IV. Pars.+ Manifestum est, ita uoluisse legem feminam sub uiro esse, ut nulla eius uota, que abstinentiae causa uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo. Nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si prius permiserit, et postea prohibuerit etiam hoc -1254+ tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa iam prius a uiro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri ex hoc iussum dedit, ut cum prius uir ei concesserit, postea si prohibuerit, contempnatur. -Gratian.+ Ex premissis apparet, quod continentiae uota nec mulier sine uiri consensu, nec uir sine mulieris consensu Deo reddere potest. Si autem consensu alterius eorum ab altero promissa fuerit, et si postmodum in irritum deducere uoluerit qui permisit, non tamen ualet, quia in debito coniugii eque mulier habet potestatem uiri, sicut et uir mulieris; atque ideo, si quilibet eorum alterum a suo iure absoluerit, ad preteritam seruitutem ipsum reuocare non poterit. Quia uero in ceteris uir est caput mulieris, et mulier corpus uiri, ita uota abstinentiae uiro permittente mulier potest promittere, ut tamen eodem prohibente repromissa non ualeat inplere, et hoc, ut diximus, propter condicionem seruitutis, qua uiro in omnibus debet subesse. Unde Augustinus ait in libro questionum Genesis: -[qu. CLIII.]+ <4 12> -C. XII.+ Mulieres uiris suis debent subesse. Est ordo naturalis in hominibus, ut feminae seruiant uiris, et filii parentibus, quia in illis hec iusticia est, ut maiori seruiat minor. <4 13> -C. XIII.+ Vir est caput mulieris. Idem in Questionibus Veteris et Noui Testamenti. -[ex utroque mixtim, c. 106.]+ Hec imago Dei est in homine, ut unus factus sit ex quo ceteri oriantur, habens inperium Dei, quasi uicarius eius, quia unius Dei habet imaginem, ideoque mulier non est facta ad Dei imaginem. Sic etenim dicit: "Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit illum." Hinc etiam Apostolus: "Vir quidem," ait, "non debet uelare caput, quia imago et gloria Dei est; mulier ideo uelat, quia non est gloria aut imago Dei." <4 14> -[C. XIV.]+ Item in eodem. Satis hinc apparet, quemadmodum uiris feminas subditas, et pene famulas lex esse uoluerit uxores, dum constituit ut diceret aduersus uxorem uir testimonium, unde lapidaretur illa, si hoc uerum esse demonstraretur, ipse tamen non uicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit; sed tantummodo castigatur, et dampnificatur, eique perpetuo iubetur adherere, qua carere uoluerat. In aliis autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quod si probaretur, iussit occidi, eadem plecti -1255+ iubet pena, qua fuerat, si uerum esset, ipse plectendus. <4 15> -C. XV.+ De eodem. Item Ieronimus super epistolam ad Titum. -[in c. 2.]+ Cum caput mulieris uir sit, caput autem uiri Christus, quecumque uxor non subicitur uiro, hoc est capiti suo, eiusdem criminis rea est, cuius et uir, si non subiciatur capiti suo. Verbum autem Domini blasphematur, uel cum contempnitur Dei prima sentencia, et pro nichilo ducitur, uel cum Christi infamatur euangelium, dum contra legem fidemque naturae ea, que Christiana est, et ex lege Dei subiecta, uiro inperare desiderat, cum gentiles etiam feminae uiris suis seruiant communi lege naturae. <4 16> -C. XVI.+ Arbitrium uiri mulierem sequi oportet omnibus. Item Augustinus in Questionibus Numeri. -[qu. LIX.]+ Noluit itaque lex aliquid uouere Deo aduersus animam suam, ut non in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia in eisdem uotis feminae ualeat auctoritas, sed uirilis. Ita, ut si adhuc innuptae concesserat pater uota persoluere, si ante, quam persoluerit, nupserit, et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat, et hoc omnino sine peccato quia Deus mundauit eam, sicut dicit, id est mundam iudicauit. Neque hoc contra Dominum fieri putandum est, cum ipse Deus hoc preceperit, hoc uoluerit. <4 17> -C. XVII.+ Nulla est mulieris potestas, sed in omnibus uiri dominio subsit. Item Ambrosius in libro questionum Veteris Testamenti. -[qu. XLV.]+ Mulierem constat subiectam dominio uiri esse, et nullam auctoritatem habere; nec docere potest, nec testis esse, neque fidem dare, nec iudicare. <4 18> -[C. XVIII.]+ Idem in Exameron in tractatu diei quartae: Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam. Quem uocauit ad culpam mulier, iustum est, ut eam in gubernationem assumat, ne iterum femina facilitate labatur. <4 19> -[C. XIX.]+ Idem super primam epistolam ad Chorinthios. -[in c. 2.]+ Mulier debet uelare caput, quia non est imago Dei. Sed ut ostendatur subiecta, et quia preuaricatio per illam inchoata est, hoc signum debet habere, in ecclesia propter reuerentiam episcopalem non habeat caput liberum, sed uelamine tectum, non habeat potestatem loquendi -1256+ quia episcopus personam habet Christi. Quasi ergo ante iudicem Christum, ita ante episcopum sit, quia uicarius Domini est, propter peccatum originale debet subiecta uideri. <4 20> -[C. XX.]+ Idem in libro de Paradyso. -[c. 10.]+ -V. Pars.+ Nec illud otiosum est, quod non de eadem terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus, unam in uiro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. Ideo non duo a principio facti uir et mulier, neque duo uiri, neque duae mulieres; sed primum uir, deinde mulier ex eo. Unam enim naturam hominum uolens constituere Deus, ab uno principio creaturae hoc incipiens, multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. -+ -Gratian.+ Euidentissime itaque apparet, ita uirum esse caput mulieris, ut nulla uota abstinentiae uel religiosae conuersationis liceat sibi sine eius licentia Deo offerre; etiamsi uiro permittente repromissa fuerint, non licet ei uotum opere conplere, cum uir uoluerit reuocare permissum. Vota uero continentiae ita alterius permissu ab altero ualent offerri, quod post permissionem non ualent in irritum deduci. <1 C> <2 34> -CAUSA XXXIV.+ -GRATIANUS.+ Quidam uir in captiuitatem ductus est; postea uxor eius, audiens illum mortuum, nupsit alii; demum ille, de captiuitate rediens, repetit uxorem suam; illa, posterioris amore capta, aspernatur thorum prioris. -(Qu. I.)+ Nunc primum queritur, an sit rea adulterii, que uiuente uiro suo alteri nupsit? -(Qu. II.)+ Secundo, an redeunte primo sit cogenda recedere a secundo, et redire ad primum? <3 1> -QUESTIO I. et II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Utraque questio terminatur auctoritate Leonis Papae, qui scribens Nicetae Aquilegensi Episcopo -[epist. LXXVII. c. 1. et sequentibus]+ ait: <4 1> -C. I.+ Que alii nupserit, putans uirum suum mortuum esse, illo redeunte ad priorem redire cogatur. Cum per bellicam cladem, et per grauissimos hostilitatis incursus ita quedam dicatis diuisa esse coniugia, ut, abductis in captiuitatem uiris, feminae eorum remanserint destitutae, que uiros proprios interemptos putarent, aut -1257+ ab iniqua dominatione numquam crederent liberandos, et in aliorum coniugium sollicitudine cogente transierunt; cumque, statu rerum auxiliante Domino in meliora conuerso, nonnulli eorum, qui putabantur perisse, remearunt: merito karitas tua uidetur ambigere, quid de mulieribus, que aliis sunt iunctae uiris, a nobis debeat ordinari. Sed quia nouimus scriptum, quod a Domino iungitur mulier uiro, et iterum agnouimus preceptum, ut quod Dominus iunxit homo non separet, necesse est, ut legitimarum federa nuptiarum redintegranda credamus, et remotis his, que hostilitas intulit, unicuique, quod legitime intulit, reformetur, omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque quod proprium est. -@. 1.+ Nec tam culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris peruasor habeatur, qui personam eius mariti, qui iam non esse estimabatur, assumpsit. Sic enim multa, que ad eos, qui in captiuitatem ducti sunt, pertinebant, in ius alienum transire potuerunt, et tamen plenae iusticiae est, ut eisdem reuersis propria reformentur. Quod si in mancipiis, uel in agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus recte seruatur, quanto magis in coniugatorum redintegratione faciendum est? ut quod clade bellica turbatum est pacis remedio reformetur. Et ideo, si uiri post longam captiuitatem reuersi ita in dilectione suarum coniugum perseuerant, ut eas cupiant redire in suum consortium, omittendum est, et inculpabile iudicandum est quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Et infra: -[c. 4.]+ -@. 2.+ Sin autem aliquae mulieres ita posteriorum uirorum amore sunt captae, ut maluerint his coherere, quam ad legitimum transire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priuentur, que de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes, sibimet pro sua incontinentia placuisse quod iusta remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum uoluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo ad opprobrium malae uoluntatis trahatur quod condicio necessitatis extorsit, quia, sicut hae mulieres, que reuerti ad uiros suos noluerint, inpiae sunt habendae: ita illae que in affectum ex Deo initum redeunt, merito sunt laudandae. -+ <4 2> -C. II.+ Viro uel uxore de captiuitate redeuntibus priora redintegrentur coniugia. Item Innocentius Papa Probo. -[in ep. IX.]+ Cum in captiuitate Ursa mulier teneretur, aliud coniugium -1258+ cum Restituta Fontanum conmisisse cognouimus. Sed fauore Domini reuersa Ursa nos adiit, et nullo diffitente uxorem se esse memorati perdocuit. Qua de re, fili karissime merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, coniugium illud esse, quod erat gratia diuina primitus fundatum, conuentumque secundae mulieris, priore superstite nec diuortio eiecta, nullo pacto esse legitimum. -+ <4 3> -C. III.+ Que primo uiro relicto secundo adheserit, nisi secundum relinquens, primo reconciliari non potest. Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum. Non satis animaduertere potui, quid sit quod dicere uoluit: "alio uiro per uim accepto." Congregata uidelicet multitudine nolentem rapuit. Et uirum postea non raptorem rapta dimisit? legat libros Moysi, et inueniet desponsatam uiro, si in ciuitate fuerit oppressa, et non clamauerit, puniri quasi adulteram; ui autem in agro oppressam, innoxiam esse, et uiolentum legibus subiacere. Ergo et ista soror, que, ut dicit, uim passa est, ut adultero iungeretur, si uult corpus Christi accipere, et non adultera reputari, agat penitenciam; ita dumtaxat, ut secundo uiro, qui non appellatur uir, sed adulter, a tempore penitenciae non copuletur. Quod si ei durum uidetur, et semel dilectum non potest derelinquere, neque preferre Dominum uoluptati, audiat Apostolum clamantem: "Non potestis calicem Domini bibere, et calicem demoniorum. Non potestis mensae Domini conmunicare, et mensae demoniorum;" et in alio loco: "Que conuentio luci ad tenebras? quis consensus Christi ad Belial?" Rem nouam loquor, immo non nouam, sed ueterem, que ueteris testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum uirum, et reconciliari priori uoluerit, non potest. Scriptum est enim in Deuteronomio: "Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non inuenerit gratiam in conspectu eius propter aliquam feditatem, scribat libellum repudii, et dabit ei, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa adultera maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, aut certe mortuus fuerit, non poterit eam prior maritus recipere uxorem, quoniam polluta est, et abhominabilis facta est coram Domino, ne peccare facias terram, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam." -+ -III. Pars.+ -Gratian.+ Si autem ineuitabili necessitate cogente -1259+ uir in aliam prouinciam fugerit, et uxor eius eum sequi noluerit, illo uiuente innupta permaneat. Unde in Concilio apud Vermeriam: <4 4> -C. IV.+ Que uirum in captiuitate ductum sequi noluerit, maneat innupta, quamdiu uir eius uixerit. Si quis necessitate cogente ineuitabili in alium ducatum seu prouinciam fugerit, et eius uxor, cum ualet et potest, amore parentum aut rerum suarum eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu uir eius, quem insecuta non fuit, uiuit, semper innupta permaneat. -+ -IV. Pars.+ -Gratian.+ Quod autem de coniugatis auctoritate Leonis Papae dicitur, hoc etiam de uirginibus intelligendum est, ut, si preter conscientiam uiro nupserint alieno, non teneantur. Unde Augustinus in libro de fide et operibus: -[c. 7.]+ <4 5> -C. V.+ Non est adultera uirgo, que nesciens uiro nubit alieno. Si uirgo nesciens uiro nupserit alieno, hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera. Si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno sciens cubauerit, sicut in iure prediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum; cum uero scierit, nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus uocabitur. -V. Pars.+ -Gratian.+ Sic etiam ignorantia excusat eum, qui nesciens dormiuit cum sorore uxoris. Unde in Concilio Triburiensi legitur: <4 6> -C. VI.+ Non cogatur legitimam deserere uxorem qui nesciens dormiuit cum eius sorore. In lectum mariti absente uxore soror iuit uxoris, quam ille uxorem suam putans esse, dormiuit cum ea. Super hoc uisum est, si ipse per securitatem ueram hoc probauerit, quod inscius fecerit hoc scelus, penitenciam quidem, que sibi iudicata fuerit, agat; legitimum uero coniugium suum habere permittatur. Illa uero digna uindicta affligatur, et in eternum coniugio priuetur.

-[PALEA.+ <4 7> -C. VII.+ Item Hermes in libro Pastoris mandato IV. Ego dixi pastori: Domine, si quis habuerit uxorem fidelem in Domino, et inuenerit hanc in adulterio, numquid peccat uir, si cum illa concumbit? Et dixit -1260+ michi: Quamdiu nescit peccatum eius, sine crimine est uir uiuens cum illa. Si autem scit uir, uxorem suam deliquisse, et non egerit penitenciam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et coierit uir cum illa, reus erit peccati eius, et particeps mechationis illius. Et dixi illi: Quid ergo, si permanserit in uicio suo mulier? et dixit: Dimittat illam uir, et uir per se maneat. Quod si dimiserit mulierem suam, et aliam duxerit, et ipse mechatur. Et dixi illi: Quid, si mulier dimissa penitenciam egerit, et uoluerit ad uirum suum reuerti, nonne recipietur a uiro suo? Et dixit michi: Immo, si non receperit eam uir suus, peccat, et magnum peccatum sibi admittit, sed debet recipere peccatricem, que penitenciam egit. Ergo non debet dimissa coniuge sua uir aliam ducere. Hic actus similis est in uiro et muliere. -]+

-VI. Pars.+ -Gratian.+ De simpliciter uero fornicantibus, uel cum duabus sororibus, uel cum matre et filia, uel cum patre et filio, idem accipiendum est, ut ignorantibus coniugia non negentur, scientibus perpetuo prohibeantur. Unde in eodem Concilio legitur: <4 8> -C. VIII.+ Matrimonia legitima non prohibeantur contrahere quorum incestum ignorantia excusat. Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, et soror sororem ab eodem antea stupratam nescierit, uel se sororem eius quam antea stuprauerat, non intellexit si digne penituerit, et se continere non ualuerit, post annos septem coniugia illis non negentur. Si autem non ignorauerint, usque ad mortem a coniugio abstineant. <4 9> -[C. IX.]+ Item ex eodem. Si quis cum matre et filia fornicatus est, ignorante matre de filia, et filia de matre, ille numquam accipiat uxorem; illae uero, si uoluerint, accipiant maritos. Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo maneant. <4 10> -[C. X.]+ Item ex eodem. Quidam fornicatus est cum quadam muliere; et postea filius nesciens patris factum, stuprauit eandem. Quod cum pater resciret, de se filioque confessus est. Statuerunt, melius esse, ut taliter lapsis cum digna penitencia legitima permittantur coniugia, quam forte deterius delinquant. Fornicaria autem sine spe coniugii maneat. -1261+ <1 C> <2 35> -CAUSA XXXV.+ -GRATIANUS.+ Quidam mortua uxore sua aliam sibi matrimonio copulauit, que uxori defunctae quarto gradu consanguinitatis, uiro autem sexta linea adherebat. Post triennium uero, susceptis ex ea liberis, accusatur apud ecclesiam; iste pretendit ignorantiam. -(Qu. I.)+ Hic primum queritur, si liceat aliquam ex propria cognatione duci in uxorem? -(Qu. II.)+ Secundo, si ex consanguinitate uxoris aliqua possit in coniugem duci? -(Qu. III.)+ Tertio, usque ad quem gradum quisque debeat abstinere siue a propriis, siue ab uxoris suae consanguineis? -(Qu. IV.)+ Quarto, quare usque ad septimum gradum consanguinitas conputatur, ita quod nec ultra protenditur, nec infra subsistit? -(Qu. V.)+ Quinto, quomodo gradus consanguinitatis conputandi sunt? -(Qu. VI.)+ Sexto, qui iureiurando propinquitatem firmare debeant? -(Qu. VII.)+ Septimo, an illi, qui de incestuosis nati sunt, filii reputentur? -(Qu. VIII.)+ Octauo, si ignoranter aliqua de consanguinitate uel affinitate in uxorem ducta est, an ex dispensatione uiro suo possit adherere? -(Qu. IX.)+ Nono, si contigerit ecclesiam decipi, et causa consanguinitatis aliquam a uiro suo separare, que post quadriennium nuptiis hinc inde celebratis deprehenditur non fuisse consanguinea prioris, an secunda coniugia sint rescindenda, et priora sint redintegranda? -(Qu. X.)+ Decimo, si relicta alicuius de propria cognatione ad secundas nuptias transierit, an proles ex eis suscepta possit pertingere ad consortium alicuius de cognatione prioris uiri? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Quod consanguineas nostras siue uxoris nostrae in coniugium nobis ducere liceat, exemplis et auctoritatibus probatur. Abraham namque Sarai filiam fratris sui, sororem uidelicet Loth, in uxorem duxit. Ysaac Rebeccam in coniugem accepit, que erat filia consobrini matris suae. Iacob duas sorores, Liam uidelicet et Rachel filias Laban auunculi sui, sibi matrimonio sociauit. -@. 1.+ In lege quoque precepit Dominus Moysi, ut nullus duceret uxorem, nisi de propria tribu et familia. Item si aliquis absque liberis moreretur, precepit Dominus, ut frater eius uxorem defuncti sibi copularet, et ex ea semen fratri suo suscitaret. Porro, ad quoscumque lex ipsa peruenit, eius preceptis probantur obnoxii, nisi que uel euangelicis mandatis uel apostolicis institutis euacuata monstrantur. Nullo autem euangelii precepto uel apostolico instituto consanguineorum coniunctiones prohibitae inueniuntur. Unde sicut ab inicio, ita et nunc licitae probantur. -@. 2.+ His ita respondetur: Consanguineorum coniunctiones alias causa necessitatis permissae, alias causa iustae rationis inueniuntur inperatae. Cum enim unus ab inicio uir, atque una ex latere eius mulier formaretur a Deo, necessario sorores fratribus copulabantur. Quod autem necessitate cogente fit cessante necessitate pariter cessare oportet. Tanto ergo nunc -1262+ dampnabilius usurpatur consanguineorum coniunctio, quanto minus necessaria probatur. Unde huiuscemodi copula postea lege prohibita inuenitur, Domino dicente per Moysen: "Turpitudinem sororis tuae non reuelabis." Hinc Augustinus ait in libro de ciuitate Dei: -[XV. c. 16.]+ <4 1> -C. UN.+ Quare constitutum fit, ne consanguineas ducamus uxores. Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri facti ex puluere, et coniugis eius ex uiri latere, marium feminarumque conmixtione opus haberet, ut gignendo multiplicarentur, nec essent ulli homines nisi qui ex illis duobus nati fuissent, uiri coniuges sorores suas acceperunt. Quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea dampnabilius factum est religione prohibente. Habita enim est ratio certissima karitatis, ut homines, quibus esset utilis atque honestissima concordia, diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos, ac sic ad socialem uitam diligentius plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Dum ergo quis alium habet patrem, alium socerum, numerosius se karitas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque coniugio iungebantur. Sic et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater; que si duae fuissent feminae, altera mater altera socrus, copiosius se socialis dilectio colligaret. -@. 1.+ Sed hoc unde fieret, tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit, quod potuit, ut existente copia unde ducerentur uxores, que iam non erant sorores, non solum illud non fieret ubi nulla necessitas esset. -@. 2.+ Quod humano genere crescente etiam inter inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari cernimus, ut etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, sicque aduersetur, quasi numquam licere potuerit. -@. 3.+ Copulatio igitur maris et feminae, quantum attinet ad genus humanum, quoddam seminarium est karitatis; celestis uero ciuitas opus habet, ut noxam generationis euadat. -Gratian.+ Hac itaque consuetudine, que ab ipso exordio humanae propagationis originem habuit, quam nulla lex contra iubendo euacuauerat, excusantur Abraham, Ysaac, et Iacob, et ceteri, qui de propria cognatione ducebant uxores. Quamuis etiam alia causa rectissimae rationis, qua id factum sit, possit intelligi. Ceteris idolatria fedatis, sola familia Heber in cultu unius Dei remansit. Unde Abraham a Chaldeis cum fratre suo in ignem quem adorare noluit, proiectus est, ut numen suae diuinitatis exurendo sentiret, quem uenerando colere contempsit. Ne ergo ex coniunctione infidelium fideles ad idolatriam prolaberentur, et ita Deum offenderent, sicut quondam ante diluuium filii Dei, conmixti filiabus hominum, ipsum ad -1263+ iracundiam prouocauerant, rectissime cautum est, ut patriarchae uiri sanctissimi nonnisi de propria cognatione, id est de familia fidelium, sibi uxores acciperent. Hinc etiam, cum filii Israel intraturi terram promissionis a Domino audirent, ne filias Chananeorum sibi in uxores acciperent, nec suas eis nuptui traderent, statim subiunxit Dominus: "Ne faciant uos recedere a Deo uestro, et fornicari cum diis alienis." Hinc etiam Hesdras Idumeas atque aliarum mulieres nationum, per quas filii Israel ibant ad deos alienos, ab eis separari iussit. -@. 1.+ Est etiam alia causa, quare coniunctiones consanguineorum in populo Dei permissae primum, uel potius inperatae fuerint. Deus sic ab inicio salutem humani generis dispensauit, ut primitiuam ecclesiam in populo illo institueret, qui sibi carnis consanguinitate erat propinquus. Unde de plebe Iudaica primum Apostolos elegit, quos quasi fundamentum ecclesiae instituit, quorum predicatione de eadem plebe multi ad Deum conuersi, in se ipsis originem ecclesiae prestiterunt. Deinde in cecitate suae perfidiae Iudaica plebe relicta ad gentes, que tam fide quam cognatione carnis a Christo erant alienae, predicatio euangelica translata est, et quasi consanguineae copulam Christus aspernatus, de aliena cognatione sibi uxorem elegit, adinplens illud, quod per prophetam predixerat: "In peccatis uestris dimisi matrem uestram quasi adulteram et repudiatam." Et item per alium Prophetam: "Vocabo non plebem meam plebem meam." In huius ergo rei sacramentum consanguineorum coniunctiones primum in populo permissae sunt, nunc autem prohibitae. Et quia non in una tantum familia, sed in omni multitudine gentium fidelium populus inuenitur, non de propria cognatione, sed de qualibet alia cuique uxorem ducere conceditur. -@. 2.+ Illud autem, quod precepta legis seruanda dicuntur, que nec euangelicis, nec apostolicis institutis euacuata probantur, uerum quidem est; sed cum omnia figuralia Apostolus probet ad tempus esse data, atque ideo ueniente ueritate affirmet illa non ultra esse seruanda, hoc autem, ut supra monstratum est, causa sacramenti a Deo institutum esse probetur: et hoc cum ceteris figuralibus euocatum certissime constat; quamquam, sicut Apostolus quedam consulendo addidit, que euangelicis preceptis non inueniebantur diffinita, nec ideo tamen tamquam temeraria uel superflua ab aliis Apostolis sunt repudiata; sic et ecclesia post apostolica instituta quedam consilio perfectionis addidit, utpote de continentia ministrorum, de confectione misteriorum, de celebratione offitiorum, que nullatenus sunt repudianda, sed diligenti ueneratione suscipienda. Consanguineorum ergo coniunctiones, quamuis euangelicis et apostolicis preceptis non inueniantur prohibitae, sunt tamen fugiendae, quia ecclesiasticis institutionibus inueniuntur terminatae. <3 2> -QUESTIO II.+ -et III.+ -GRATIANUS.+ Quia ergo a consanguineorum coniunctionibus, sicut probatum est, abstinere oportet, uidendum est, usque ad quem gradum a consanguineis propriis abstinere oporteat, uel si ex cognatione propriae uxoris aliquam duci in coniugem liceat? -1264+ De his ita scribit Gregorius Papa in Concilio Meldensi: <4 1> -C. I.+ Usque ad septimam generationem nullus de sua cognatione ducat uxorem. De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem obseruare. Nam et hereditas rerum, per legales instrumentorum diffinitiones sancita, usque ad septimum gradum protendit heredum successionem. Non enim succederent, nisi eis de propagine cognationis deberetur. <4 2> -C. II.+ Infamia notantur qui consanguineas ducunt uxores. Item Kalixtus Papa. -[ep. II. ad Episcopos Galliae]+ Coniunctiones consanguineorum fieri prohibentur. Quare? quia has et diuinae seculique prohibent leges. Leges ergo diuinae hec agentes, et eos, qui ex eis prodeunt, non solum eiciunt, sed etiam maledictos appellant. Leges ergo seculi infames tales uocant, et ab hereditate repellunt. Nos uero sequentes patres nostros infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia infamiae maculis sunt aspersi, nec eos uiros, nec accusationes, quas leges seculi reiciunt, suscipere debemus. -@. 1.+ Eos autem consanguineos dicimus, quos diuinae, et inperatorum, ac Romanorum, atque Grecorum leges consanguineos appellant, et in hereditate suscipiunt, nec repellere possunt. <4 3> -C. III.+ Affines in quinta generatione copulari possunt; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur. Item Fabianus Papa. De propinquis, qui ad affinitatem per uirum et uxorem ueniunt, defuncta uxore uel uiro, in quinta generatione coniungantur; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur. In tertia tamen propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum eius. Equaliter uir coniungatur in matrimonio eis, qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris. <4 4> -[C. IV.]+ Idem. Qui propinquam sanguinis ducunt uxorem, et separantur, non licebit eis, sibi in coniugio sociare alias uxores, quamdiu utrique uiuunt. -Gratianus+ nisi ignorantia excusentur. Unde in Concilio apud Vermeriam: <4 5> -C. V.+ Non prohibentur ducere uxores qui ignoranter incestum conmittunt. Si quis cum matre et filia fornicatus est ignorante matre de filia, et filia de matre, ille numquam accipiat uxorem; illae uero, si uoluerint, accipiant maritos. Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo maneant. -1265+ <4 6> -[C. VI.]+ Item ex eodem. Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater eius nesciens eandem duxerit uxorem, frater, eo quod fratri crimen celauerit, peniteat, et post penitenciam nubat. Mulier autem usque ad mortem peniteat, et sine spe coniugii maneat. -Gratian.+ De his uero, qui ignoranter coniunguntur, ceterae auctoritates intelligendae sunt. Unde Iulius Papa: <4 7> -C. VII.+ Ex propinquitate sui sanguinis uel uxoris usque in septimum gradum nullus ducat uxorem. Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sanguinis sui uel uxoris usque in septimum generis gradum uxorem ducere, uel incesti macula copulari. Preterea illud quoque adiecimus, quia, sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter carnis unitatem. <4 8> -C. VIII.+ Incestuosi nullo sunt digni nomine coniugii. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 61.]+ De incestis coniunctionibus nichil prorsus ueniae reseruamus, nisi cum adulterium separatione sanauerint. Incestos uero nullo coniugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est. -@. 1.+ Hos enim esse censemus, si quis relictam fratris, (que pene prius soror extiterat) carnali coniunctione polluerit; si quis frater germanam uxorem acceperit; si quis nouercam duxerit; si quis consobrinae sobrinaeque se sociauerit; si quis relictae uel filiae auunculi misceatur, aut patrui filiae, uel priuignae suae; aut qui ex propria consanguinitate aliquam, aut quam consanguineus habuit concubitu polluerit aut uxorem duxerit. Quos omnes et olim, et sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et inter catecuminos usque ad legitimam satisfactionem manere et orare precipimus. Quod ita presenti tempore prohibemus, -1266+ ut ea, que sunt hactenus constituta, non dissoluamus. -@. 2.+ Sane quibus coniunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem. <4 9> -C. IX.+ Incestuosi usque ad satisfactionem excommunicentur. Item ex Concilio Ylerdensi. -[c. 4.]+ De his, qui incesti pollutione conmaculant placuit, quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseuerant, usque ad missam tantum catecuminorum in ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus iussit, licebit. <4 10> -C. X.+ Nullus ducat uxorem a consanguineo suo cognitam, uel aliqua pollutione maculatam. Item Gregorius Papa ad Felicem, Missenae ciuitatis Episcopum. -[lib. XII. epist. 31.]+ Nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate coniugem habuerit, uel aliqua illicita pollutione maculauerit ulli Christianorum in coniugium ducere licet uel licebit, quia incestuosus est talis coitus, et abhominabilis Deo et cunctis hominibus. Incestuosos uero nullo coniugii nomine deputandos sanctis Patribus statutum esse legimus. -Gratian.+ Naturae uidelicet ordine; si uero extraordinarie, non sic. Ait enim Urbanus II. Hugoni, Gratianopolitano Episcopo: <4 11> -C. XI.+ Extraordinaria pollutio in naturalibus non inpedit affectum. Extraordinaria pollutio non nisi in naturalibus admissa, uel sepius reiterata citra maritalem effectum, si prebitis sacramentis ita esse constiterit, quemadmodum nobis tuis significatum est litteris, non uidetur matrimonium inpedire, quamuis ipsa criminosa sit et dampnabilis. -1267+ <4 12> -C. XII.+ Nullus ducat in coniugem relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem. Item Iulius Papa. Et hoc quoque statutum est, ut relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae nemo sibi in matrimonium sumat; relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat; in quarta autem et in quinta si inuenti fuerint, non separentur. <4 13> -C. XIII.+ A consanguineis propriis uel suae uxoris pariter cuique est abstinendum. Idem. Equaliter uir coniungatur consanguineis propriis, et consanguineis uxoris suae. <4 14> -C. XIV.+ In parentela propria et coniugis eadem consanguinitas est obseruanda. Item Ysidorus ex Concilio Maticensi. Sane consanguinitas, que in proprio uiro conseruanda est, hec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est. Quia constat eos duos fuisse in carne una, ideo que communis illis utraque parentela credenda est, sicut scriptum est: "Erunt duo in carne una." <4 15> -C. XV.+ Nurus non aliter deputanda est quam filia. Item Augustinus. -[lib. XXII. contra Faustum, c. 61.]+ Si uir et uxor non iam duo, sed una caro sunt, non aliter nurus est deputanda, quam filia. <4 16> -C. XVI.+ Usque ad septimam generationem progeniem suam unumquemque seruare oportet. Item Gregorius Episcopis Galliae. Progeniem suam unumquemque usque ad -1268+ septimam decernimus obseruare generationem, et, quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad coniugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur. <4 17> -C. XVII.+ De eodem. Item Nykolaus Amalfitanae sedis Suffraganeis. De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post septimam generationem, uel quousque parentela cognosci poterit. -@. 1.+ Laicus uero uxorem simul et concubinam habens non communicet ecclesiae. <4 18> -C. XVIII.+ Quousque inter aliquos generatio recordatur aut in memoria retinetur, sibi inuicem non copulentur. Item ex Concilio Wormaciensi. -[c. 32.]+ In copulatione fidelium generationis numerum non diffinimus, sed statuimus, ut nulli Christiano liceat de propria consanguinitate seu cognatione accipere uxorem, usque dum generatio recordatur et cognoscitur aut in memoria retinetur. <4 19> -C. XIX.+ Ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum nullus ducat uxorem. Item ex Concilio Lugdunensi. Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant, neque sine benedictione sacerdotis. Qui autem nupturi erunt, a sacerdote benedicti nubere audeant. -Gratian.+ Premissis auctoritatibus quique prohibentur a coniunctione consanguineorum usque in septimam generationem. Sed obicitur illud Gregorii ad Augustinum, Anglorum Episcopum: -[c. 6.]+ <4 20> -C. XX.+ Anglis permittitur, ut in quarta uel in quinta generatione copulentur. Quedam lex Romana permittit, ut siue frater -1269+ et soror, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut quarta uel quinta generatio fidelium licenter sibi iungantur. -@. 1.+ Sed idem humillimus Pater Gregorius, post multum temporis a Felice Messinae Siciliae presule requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime soluerentur, inter cetera talem rationem reddidit: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno uidelicet, ut recordaris tuo, ipsi, etiam Anglorum genti, que nuper ad fidem uenerat, ne a bono, quod ceperat, metuendo austeriora recederet, specialiter, et non generaliter me certissime scripsisse cognoscas. Unde et michi omnis Romana ciuitas testis existit. Nec ea intentione hec eis scripsi mandata, ut post, quam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inuenti fuerint, non separentur aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, iungantur. Sed quod adhuc illis neophitis existentibus, eis primum illicita consentire et eos, et uerbis ac exemplis instruere oportet. Nam iuxta Apostolum, qui ait: "Lac uobis potum dedi, non escam," illis modo, non posteris, ut prefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum, quod infirma radice plantatum erat, exureretur, sed aliquantulum firmaretur et usque ad perfectionem custodiretur. -Gratian.+ Item obicitur illud Cabilonensis Concilii. <4 21> -C. XXI.+ In quinta uel sexta generatione nullus amplius copuletur coniugio. Contradicimus, ut in quarta, uel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum fuerit inuentum separetur. -Gratian.+ Hac auctoritate dum sexta generatione coniugium interdicitur, in septima permitti uidetur. Sed gradus cognationis secundum quosdam uarie conputantur. Alii namque patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum filios appellant, negantes, gradum cognationis inter patrem et filium esse, cum una caro probentur pater et filius. Auctoritates ergo, que consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu; illae uero, que -1270+ usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant, atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diuersitatem inueniantur in sexto uel septimo gradu. -@. 1.+ Item illud Fabiani, quo affines in quinta generatione copulari iubentur, uidetur esse contrarium illi decreto Iulii Papae: "Sicut non licet ulli Christiano de sua consanguinitate, sic etiam non licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter carnis unitatem." Similiter inuenitur etiam contrarium illi capitulo Gregorii: "Nec eam, quam ex propria consanguinitate coniugem habuit etc." Sed illud Fabiani intelligendum est de duabus personis inter se affinitate coniunctis, ut sunt uxores duorum fratrum; si contigerit unam earum alicui matrimonio copulari, post mortem eius uir non poterit affinem superstitem in coniugem ducere, nisi in quinto gradu affinitatis inueniantur. Unde, qui nouercam alicuius in uxorem duxerit, post mortem eius uxorem priuigni ducere non poterit. Hinc etiam idem Iulius Papa alibi ait: "Relictam consanguineorum uxoris suae," (non ait consanguineam uxoris suae, sed relictam consanguineorum) "usque in quartam generationem nullus ducat in uxorem." Pascalis uero II., scribens Regino Episcopo, tertium genus affinitatis assignat, cuius copula non ultra secundum gradum inuenitur prohibita. Ait enim: <1 C> <4 22> -C. XXII.+ Duorum consobrinorum coniuges uni et eidem nubere non possunt. Porro duorum consobrinorum coniuges, quamuis diuersis temporibus, uiro uni alteram post alterius obitum nubere, ipsa preter auctoritatem canonicam publicae honestatis iusticia contradicit. Et nouit prudentia tua, quia ita ab uxoris, sicut a uiri consanguineis abstinendum est. -Gratian.+ Illud autem Gregorii et Iulii intelligitur de consanguinitate uiri uel uxoris, ut post mortem alicuius eorum nulli de cognatione defuncti superstes matrimonio copuletur. Demonstratum est, usque ad quem gradum quisque a propria consanguinitate uel cognatione suae uxoris abstinere debeat. <3 4> -QUESTIO IV.+ -GRATIANUS.+ Modo queritur, quare usque ad sextum gradum consanguinitatis coniunctio prohibeatur? De his ita scribit Ysidorus Ethimologiarum libro XI. c. 6.: -1271+ <4 1> -C. UN.+ Quare usque ad sextum gradum consanguinitas obseruetur. Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum se subtraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii uinculum eam recipiet, et quodammodo reuocabit fugientem. Ideo autem usque ad sextum gradum generis consanguinitas constituta est, ut sicut sex etatibus mundi generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur. <3 5> -QUESTIO V.+ -GRATIANUS.+ De gradibus uero consanguinitatis, quomodo conputandi sint, b. Ysidorus sic loquitur: <4 1> -C. I.+ Quomodo dirimuntur gradus consanguinitatis. Series consanguinitatis sex gradibus hoc modo dirimitur: filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus; illis seorsum seiunctis ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi: nepos et neptis: primus; pronepos et proneptis: secundus; abnepos et abneptis: tertius; atnepos et atneptis: quartus; trinepos et trineptis: quintus; trinepotis nepos et trineptis neptis: sextus. <4 2> -C. II.+ Quomodo sint conputandi gradus consanguinitatis. Item Alexander II. Neapolitanis clericis et omnibus Episcopis atque Iudicibus per Italiam constitutis scribit de huiusmodi ita dicens. Ad sedem apostolicam perlata est questio nouiter exorta de gradibus consanguinitatis, quam quidam legum et canonum inperiti excitantes, eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et morem ecclesiasticum numerare nituntur, nouo et inaudito errore affirmantes, quod germani fratres uel sorores inter se sint in secunda generatione, filii eorum uel filiae in quarta, nepotes uel neptes eorum in sexta. Talique modo progeniem conputantes, et in huiusmodi sexto gradu eam terminantes, dicunt, deinceps uiros ac mulieres inter se nuptialia iura posse contrahere. Et ad huiusmodi profanum errorem confirmandum in argumento assumunt seculares leges, quas Iustinianus inperator promulgauit de successionibus consanguineorum. Quibus confisi ostendere moliuntur, fratres in secundo gradu esse numeratos, filios eorum in quarto, nepotes et neptes in sexto. Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem sanctorum Patrum et antiquam ecclesiae conputationem ad nos usque perductam peruersa quadam calliditate disturbare nituntur. Nos uero Deo annuente hanc questionem discutere curauimus in sinodo habita in Lateranensi consistorio, conuocatis ad hoc opus episcopis, et clericis, atque iudicibus -1272+ diuersarum prouinciarum. -@. 1.+ Denique diu uentilatis legibus et sacris canonibus distincte inuenimus, ob aliam atque aliam causam alteram fieri legum, alteram canonum conputationem. In legibus siquidem ob nichil aliud ipsa graduum mentio facta est, nisi ut hereditas uel successio ad alteram ab una personam inter consanguineos deferatur. In canonibus uero ob hoc progenies conputatur, ut aperte monstretur, isque ad quotam generationem a consanguineorum sit nuptiis abstinendum. Ibi prescribitur, ut hereditas propinquis modo legitimo conferatur; hic uero, ut rite et canonice inter fideles nuptiae celebrentur. In legibus distincte non numerantur gradus, nisi usque ad sextum; in canonibus autem usque ad septimam distinguuntur generationem. Hac igitur de causa, quia hereditates nequeunt deferri nisi de una ad alteram personam, idcirco curauit secularis inperator in singulis personis singulos preficere gradus. Quia uero nuptiae sine duabus non ualent fieri personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituere personas. -@. 2.+ Utramque tamen conputationem, si attente ac subtiliter perspecta fuerit, idem sensisse, et eandem in eis sentenciam esse, atque ad eundem terminum conuenire manifestissimum erit. Iustinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret, in suis legibus non diffiniuit. Canones uero ultra septimam nullam numerant generationem. Sexto quippe gradu determinato, in ipsis legibus subintulit inperator: "Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque ex his palam est intelligere, quemadmodum ulteriores gradus numerare debeamus. Generata quippe persona gradum adicit." Ecce in his uerbis aperte ostenditur, tales gradus, quales isti conputant, non tantum usque ad sextum, uerum etiam ultra numerari debere, quippe cum ultra sextum ulteriores gradus numerandos esse decernat. Ubi enim ulteriores nominat gradus, aperte indicat, non sex tantummodo esse gradus, sed sex finitis adhuc alios numerandos. Nec mirum, cum in precedentibus ipse firmauerit inperator, decimo etiam gradu, quod dicendo, non esse tantummodo sex, luce clarius confitetur. -@. 3.+ Hi ergo euigilent, et aciem mentis, si possunt, intendant, quos hactenus istiusmodi perculit error. Enimuero, ubi secundum leges inter agnatos uel cognatos defertur successio, consanguineos esse non dubium est. Neque enim sibi succederent, nisi inter se, teste Iustiniano, in decimo gradu sibi attinerent; consanguinei igitur sibi sunt qui sic sibi succedunt. Quod si in decimo gradu consanguinei sibi existunt, non est terminata consanguinitas (ut isti fatentur) in sexto tantummodo gradu. Quid igitur dicent? Conputatis namque gradibus, sicut isti numerant, aut finitur consanguinitas in sexto gradu, aut non. Si autem finitur, fallaces erunt leges, quibus isti nituntur, que in decimo gradu sibi succedere consanguineos iubent. Quod si non finitur consanguinitas in huiusmodi sexto gradu, -1273+ falsidici erunt isti, qui ultra illum sextum gradum nolunt conputare consanguinitatem. Igitur aut leges erunt falsae, aut isti, qui sic finiunt generationem. -@. 4.+ Sed, ut ueridicae leges et ueraces sint canones, dicamus id, quod ueritas habet, scilicet, quod non terminatur consanguinitas in huiusmodi sexto gradu, et terminatur in septimo secundum canones gradu. Utraque enim computatio, sicut superius diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales unum gradum canonicum efficiunt. Fratres itaque, qui secundum leges seculares dicuntur in secundo gradu, iuxta canones numerantur in primo. Filii fratrum, qui illic numerantur in quarto, hic conputantur in secundo; nepotes uero, qui ibi in sexto, istic numerantur in tertio; sic deinceps, qui legibus scribuntur in octauo et decimo, in canonibus diffiniuntur in quarto et quinto. Atque hoc modo de reliquis sciendum est, ut qui secundum canones dicuntur in sexto uel in septimo, secundum leges accipiantur in duodecimo uel in quartodecimo. -@. 5.+ Hanc conputationem intelligens prudentissimus Papa Gregorius, dum quereretur, in quota generatione fideles coniungi debeant, ipsas seculares leges in testimonium adducens, Augustino Anglorum episcopo sic rescripsit: "Quedam terrena lex in Romana republica permittit, ut siue fratris et sororis, seu duorum fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut iam in tertia uel quarta generatione copulatio fidelium licenter sibi coniungi debeat. Nam a secunda, quam prediximus, omnimodo debet abstinere." Ecce hic aperte monstratur, filios et filias fratrum in secunda generatione numerari. Et si fratrum filii uel filiae numerantur in secunda, fieri non potest, ut ipsi fratres non sint in prima. Quod si fratres conputantur in prima, filii eorum in secunda, dubium non est, quin eorum nepotes sint in tertia, pronepotes in quarta, et sic de reliquis usque ad septimam. -@. 6.+ Sed sunt quidam, qui ex his sancti Gregorii uerbis, quibus ait, ut in tertia uel in quarta generatione copulentur fideles, occasionem accipiunt illicita matrimonia contrahendi, dicentes, se hoc iuste facere posse, quod tam prudentissimus doctor sua sentencia diffiniuit. Isti itaque, qui se hoc uelamento defendere nituntur, aduertant in eiusdem Patris sentenciis, non hoc generaliter cunctis, sed specialiter Anglorum genti mandasse. Nam postmodum a Felice Messanae Siciliae presule requisitus, si hoc, quod Augustino mandauerat, generaliter cunctae ecclesiae tenendum esset, apertissime monstrauit, non aliis hoc, quam illi genti mandasse, ne bonum, quod ceperant, metuendo austeriora desererent; sed illis, postquam in fide essent firma radice solidati, et uniuersali ecclesiae censuit semper esse tenendum, ut nullam de propria consanguinitate uel affinitate infra septimam generationem aliquis sibi audeat coniugio copulare. -@. 7.+ Ecce aperte monstratum est et ex uerbis ipsius legis et auctoritate prudentissimi Papae Gregorii, quid de gradibus consanguinitatis numerandis sentire debeamus. Quamuis alia quoque ratio pari modo ipsos reuincat aduersarios. -1274+ Nam si, ut ipsi fatentur, in illo sexto gradu consanguinitas finiretur, omnes personarum ramusculos, qui ultra gradum illum in pictura arboris continentur, uelut superfluos oporteret detruncari. Sed quia omnes, qui in pictura arboris predictae numerantur, ex una parentela consistunt, numquam sine diminutione consanguinitatis a se poterunt separari, ueluti non sine dampno cuiusque personae ualent a proprio corpore manus, brachia et pedes truncari. -@. 8.+ Illa quoque sacrorum preceptio canonum, que iubet a propria abstineri consanguinitate, quamdiu generatio recordatur aut in memoria retinetur, nec a predicta parentelae discrepat conputatione. Nam si in septem gradibus, canonice et usualiter numeretur, ultra quos nec consanguinitas inuenitur, nec nomina graduum reperiuntur, nec successio potest amplius prerogari, nec memoriter ab aliquo generatio recordari. -@. 9.+ Ne uero in hac consanguinitatis conputatione aliqua dehinc ambiguitas ualeat remanere, aliam, quam quidam faciunt, numerationem in hac etiam disputatione duximus discutiendam. Sunt enim quidam, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id est patruelibus uel consobrinis, genealogiam numerare incipiunt, dicentes, filios fratrum in prima generatione conputari debere, quia fratres quasi quidam truncus, ex quo ceteri ramusculi oriantur, existunt. Sed nec ista graduum conputatio, si bene intellecta fuerit, ab ea, quam superius exposuimus, in sentencia poterit esse diuersa. Isti enim, qui numerandi inicium sumunt a filiis fratrum, non progrediuntur ultra sextam generationem; sed sicut totius mundi sex etates existunt, et humanae uitae itidem sex, ita et in consanguinitate sex tantummodo autumant conputandas esse generationes, quibus finitis nouae coniunctionis dicunt posse fieri inicium, ut quasi fugientem possint reuocare consanguinitatem. -@. 10.+ Hec itaque conputatio, que incipit a fratrum filiis, et numeratur usque ad sextam, tantumdem ualet, quantum, que incipit a fratribus, et conputat usque ad septimam. Nec ulla in sensu consistit diuersitas, quamuis in numero graduum uideatur uarietas. Ultima enim generatio, si a fratribus sumat inicium numerandi, septima inuenitur; si a filiis fratrum, sexta repperitur. Taliter igitur determinatis gradibus consanguinitatis, apostolica auctoritate monemus uos, fratres et filii, ut omnibus sic seriem genealogiae conputandam esse intimetis, quemadmodum sancti patres numerandam esse sanxerunt, et antiquus mos sanctae et uniuersalis ecclesiae per longa tempora olim conputasse monstratur. Nam, si quis peruersa et obstinata mente a recto tramite apostolicae sedis deuiare uoluerit, et aliter, quam nos, in nuptiis celebrandis gradus parentelae numerare contenderit, primum pro sua temeritate celesti pena plectetur, postmodum uero gladio perpetui anathematis nouerit se iugulandum. <4 3> -C. III.+ Quare consanguinei uxoris ad uirum pertinere dicantur, et quomodo affinitates sint conputandae. Item Gregorius. Porro autem de affinitate, quam dicitis parentelam -1275+ esse, que ad uirum ex parte uxoris, seu que ex parte uiri ad uxorem pertinet, manifestissima ratio est, quia, si secundum diuinam sentenciam ego et uxor mea sumus una caro, profecto michi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus, filius uero eius secundo gradu erit a me, neptis uero tertio; idque utrinque in ceteris agendum est successionibus. -@. 1.+ Uxorem uero propinqui, cuiuscumque gradus sit, ita oportet me attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori meae de propinquitate sui uiri in cunctis cognationis gradibus conuenit obseruari. Qui uero aliorsum sentiunt antichristi sunt, a quibus tanto uos sollicitius oportet cauere, quanto apertius deprehenditis illos diuinis legibus oppugnare. <4 4> -C. IV.+ Qualiter gradus parentelae conputantur. Item Zacharias Papa. Parentelae gradus taliter conputamus: Siquidem ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus, nullo gradu distamus. Rursum filius meus fratrisque mei filius secunda generatio sunt, ac secundum gradum faciunt, nec a se aliquo gradu separantur. Atque ad hunc modum ceterae successiones. Porro de affinitate, quam dicitis parentelam etc. ut supra capitulo Gregorii. <4 5> -C. V.+ Equiuocatio est, cum soror uxoris cognata uocatur. Item Alexander Papa II. Quod autem frater sororue uxoris tuae dicuntur cognati, equiuocationis iure fit, et necessitate uulgaris appellationis potius quam ulla causa cognationis. Uxor enim fratris fratrissa pocius quam cognata uocatur. Mariti frater leuir dicitur. Duorum autem fratrum uxores ianitrices uocantur, quasi eandem ianuam terentes, uel per eandem ianuam intrantes. Viri soror glos appellatur. Sororis autem uir non habet speciale nomen, nec frater uxoris. <4 6> -C. VI.+ Nomina graduum superiorum, siue inferiorum. siue ex latere uenientium. Item Ysidorus. Primo gradu superiori linea continentur pater et mater: inferiori filius et filia; quibus nullae aliae personae iunguntur. -@. 1.+ Secundo gradu continentur superiori linea auus, auia; inferiori neptis; in transuersa -1276+ frater, soror; que personae duplicantur. Auus enim et auia tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Que personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia eorum, que in quo gradu consistunt, ipso ordine duplicantur. (Istae personae in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo aui sunt, et paternus et maternus. Item duo sunt genera nepotum, siue ex filio siue ex filia procreati. Frater et soror ex transuerso ueniunt, id est, aut frater patris, aut frater matris, qui aut patruus, aut auunculus nominatur; qui et ipsi hoc ordine duplicantur.) -@. 2.+ Tertio gradu ueniunt supra proauus, proauia; infra pronepos, proneptis. Ex obliquo fratris sororisque filius uel filia, patruus, amita, id est patris frater et soror, auunculus, matertera, id est matris frater et soror. -@. 3.+ Quarto gradu ueniunt supra abauus abauia; infra abnepos, abneptis. Ex obliquo fratris et sororis nepos, neptis, patruelis frater, soror patruelis, id est patrui filius uel filia; consobrinus, consobrina, id est auunculi et materterae filius uel filia; amitinus, amitina, id est amitae filius uel filia; itemque consobrini, qui ex duabus sororibus nascuntur; quibus accrescit patruus magnus, amita magna, id est aui paterni frater et soror, auunculus magnus, matertera magna, id est auiae tam paternae quam maternae frater et soror. -@. 4.+ Quinto gradu, ueniunt, supra quidem atauus, atauia, infra atnepos atneptis. Ex obliquo fratris et sororis pronepos, proneptis, fratris patruelis, sororis patruelis, amitini, amitinae, consobrini, consobrinae filius uel filia, propius sobrinus, proprius sobrina, id est patrui magni, amitae magnae, auunculi magni, materterae magnae filius uel filia; quibus accrescunt propatruus et proamita. Hii sunt proaui paterni frater et soror, proauunculus, promatertera. Hii sunt proauiae paternae, maternaeque frater, et soror, proauique materni. (Hec species nec aliis gradibus, quam scripta est, nec aliis declarari uocabulis potest.) -@. 5.+ Sexto gradu ueniunt supra tritauus tritauia; infra trinepos, trineptis. Ex obliquo fratris et sororis abnepos, abneptis, fratris patruelis et sororis patruelis amitini, amitinae, consobrini, consobrinae patrui magni, amitae magnae, auunculi magni, materterae magnae nepos, neptis, propioris consobrini filius uel filia, abpatruus, abamita. Hi sunt abaui paterni frater et soror; abauunculus, abmatertera. Hi sunt abauiae paternae maternaeque frater et soror, abauique materni. (Hec quoque explanari amplius non possunt quam ipse auctor disseruit.) -@. 6.+ Septimo gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque propriis nominibus non appellantur; sed ex transuersa linea continentur fratris -1277+ sororis atnepos, atneptis, consobrini filii filiaeque. -@. 7.+ Successionis idcirco gradus sex constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam nec nomina inueniri, nec ultra successio potest prorogari (In his sex gradibus omnium propinquitatum omnia nomina continentur, ultra quos nec affinitas inueniri, nec successio potest amplius propagari.) -Gratian.+ De gradibus consanguinitatis uel affinitatis, quot sint, et quomodo conputandi, quibus etiam nominibus appellentur, auctoritate b. Ysidori, atque Gregorii, et Alexandri sufficienter monstratum est. <3 6> -QUESTIO VI.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Nunc queritur, quibus accusantibus uel testificantibus consanguineorum coniunctio dirimenda sit? De his ita decreuit Fabianus Papa: <4 1> -C. I.+ Consanguinei tantum, uel, si progenies defecerit, antiqui et ueraces propinquitatem in sinodo conputent. Consanguineos extraneorum nullus accuset, uel consanguinitatem in sinodo conputet; sed propinqui, ad quorum noticiam pertinet, id est pater et mater, soror frater, patruus, auunculus, amita, matertera, et eorum procreatio. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et ueracioribus, quibus eadem propinquitas nota sit, episcopus canonice perquirat, et, si inuenta fuerit propinquitas, separentur.

-[PALEA.+ <4 2> -C. II.+ Celestini Papae Decretum Ecclesiae Florentinae missum. Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etiamsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, tamquam inordinatum ratum non haberi, tam diuinae quam humanae legis proclamat auctoritas. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit, prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam iurauit et desponsauit, et ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non uilipendatur, et fides ad inuicem promissa seruetur, et proles in cultu Dei nutriatur et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alios decipiendi assumere non ualeant. -@. 1.+ Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificationem suorum ad matrimonium coniungendum uel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur. Ideo enim maxime parentes, et, si defuerint -1278+ parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex recitatione maiorum scire laborat. Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est interesse, ita ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium? -@. 2.+ Quod uero legitur: "Pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris," in criminalibus causis et contractibus uerum est; in matrimonio uero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii prerogatiua, et quia fauorabilis res est, congrue recipiuntur. -]+

<4 3> -C. III.+ Qui iurando propinquitatem firmare debeant. Item Urbanus Richario Genuensi Episcopo. Notificamus tibi, ut post, quam duo aut tres ex propinquioribus iam defunctae uxoris uel uiuae eius, qui accusatur, hanc propinquitatem iureiurando firmauerint, uel si tres aut duo ex antiquioribus Genuensibus, quibus hec propinquitas nota sit, qui bonae famae et ueracis testimonii sint, remoto amore, timore, precio et omni malo studio, supradicto modo consanguinitatem firmauerint, sine omni mora coniugia dissoluantur. Quod si propinqui uel extranei uerbis tantum propinquitatem testantur, et iuramento probare noluerint, uel nequiuerint, coniugium nullatenus dissoluatur; sed conpetens eis penitencia propter infamiam uel peccati maculam (si forte in hoc contraxerint aliquam) iniungatur. <1 C> <4 4> -C. IV.+ Suae confessioni relinquitur quorum incestum nullus iurando affirmat. Item ex Concilio Urbani Papae habitu in Apulia. Si duo uiri uel tres consanguinitatem iureiurando firmauerint, uel ipsi forte confessi fuerint, coniugia dissoluantur. Si uero neutrum contigerit, episcopi eos per baptismum, per fidem Christi, per Christi iudicium in uera obedientia obtestentur, quatinus palam faciant, utrum se sicut fama est, recognoscant consanguineos. Si negauerint, sibi ipsis relinquendi sunt; ita tamen, ut, si aliud in conscientia habeant, se a liminibus ecclesiae, a corpore et sanguine Domini, a fidelium conmunione nouerint segregatos, atque infames effectos, donec ab incesti facinore desinant. Si se episcoporum iudicio segregauerint, qui iuuenes sunt, alia matrimonia contrahere non prohibeantur. -II. Pars.+ -Gratian.+ Ecce, quibus accusantibus uel testificantibus consanguineorum coniunctiones sunt dirimendae. Cuiusmodi uero iuramentum ab accusatore sit exigendum, ex Romano Ordine habetur. Est autem huiusmodi: <4 5> -C. V.+ Iuramentum accusatoris. De parentela illa, quam dicunt esse inter N. et -1279+ istam eius coniugem N., quicquid inde scis aut audisti a tuis uicinis, aut a tuis propinquis antiquioribus, tu per nullum ingenium, nec propter timorem aut propter amorem, aut propter premium, aut propter consanguinitatem celabis tuo episcopo, aut eius misso, cui hoc requirere iusserit, quandocumque te ex hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et istorum sanctorum reliquiae. <4 6> -C. VI.+ Iuramentum testium. Illud sacramentum, quod iste iurauit de parentela illa, que inter filium et eius coniugem N. conputatur, quod tu illud obseruabis, in quantum sapis. te Deus adiuuet. -III. Pars.+ -Gratian.+ Hoc iuramentum separationis non est, sed sinodale, institutum ab Euticiano Papa. Ait enim: <4 7> -C. VII.+ Sinodale iuramentum. Episcopus in sinodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe eius parrochiae, uel eo amplius, prout uiderit expedire, maturiores, honestiores atque ueraciores uiros in medium debet aduocare, et allatis sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali sacramento constringere: Amodo in antea quicquid nosti, aut audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra uoluntatem Dei, et rectam Christianitatem in ista parrochia factum sit aut futurum erit, si in diebus tuis euenerit, tantum ad cognitionem tuam modo quocumque perueniat, si scis, aut indicatum tibi fuerit sinodalem causam esse, ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter precium, nec propter parentelam ullatenus celes episcopum, aut eius missum, cui hoc inquirere iusserit, quandocumque te ex hoc interrogauerit. Sic te Deus adiuuet, et illae sanctorum reliquiae. Istud sacramentum, quod iste iurauit de sinodali causa, quod tu illud ex te ita obseruabis, in quantum sapis, aut audisti, aut in antea ab hac die inquisiturus es. Sic te Deus adiuuet. -IV. Pars.+ -Gratian.+ Ab hoc iuramento illud sumptum est, principio paululum deriuato. Porro iuramentum separationis Innocentius Papa II. prescribit Ottoni Lucensi Episcopo, dicens: <4 8> -C. VIII.+ Iuramentum illorum, qui consanguinitatem probant. De parentela illa, unde nos consulere uoluisti, pro qua etiam ad nostram audientiam est appellatum, aliorum fratrum scripta suscepimus, qui utique causam ipsam diuerso modo narrabant. Et primo quidem tam in gradibus quam in nominibus personarum discordasse, postmodum uero in altero eorum conputatores eiusdem parentelae dicuntur -1280+ conuenisse. Ceterum in huiusmodi casibus summopere consideranda est qualitas personarum, que aliquid contra quoslibet astruere uelint, que etiam iusiurandum prestare debent, quod neque gratia, neque precio, uel odio alicuius hoc dicunt contra eos, de quibus agitur; sed potius, quia credant ita uerum esse, et ita se a suis antecessoribus audiuisse. In quibus omnibus non debet aliqua uarietas uel contrarietas inueniri. -V. Pars.+ -Gratian.+ Qui uero separantur ab inuicem, huiusmodi iuramentum prestabunt. <4 9> -C. IX.+ Iuramentum separationis. Ab isto die in antea tu per nullum ingenium sociabis te huic tuae consanguineae, nec in coniugio, nec in adulterio, nec cum illa ad unam mensam manducabis et bibes, aut sub uno tecto manebis, nisi in ecclesia, aut in alio publico loco, ubi nulla mala suspicio possit esse, ut ibi coram testibus idoneis pro certa necessitate pariter colloquamini; nec aliam coniugem accipies, nisi forte post actam penitenciam tibi licentia data fuerit ab episcopo tuo, aut eius misso. Sic te Deus adiuuet. -VI. Pars.+ -Gratian.+ Occasione uero consanguinitatis uxorem suam dimittere, et aliam ducere non licet alicui, nisi causa primum fuerit probata. Unde Alexander II. Guilielmo de Mostorico: <4 10> -C. X.+ Nisi coram ecclesia consanguinitate probata uxorem dimittere non licet. Multorum relatione cognouimus, te propriam uelle abicere uxorem, et adherere alteri, pretendentem consanguinitatis occasionem. Unde apostolica auctoritate interdicendo mandamus tibi, ut hanc, quam nunc habes uxorem, nullatenus presumas dimittere, uel aliam ducere, donec apud episcoporum religiosorum concilium causam iustam examinaueris. -VII. Pars.+ -Gratian.+ Recepturus uero eam, quam iniuste dimisit, hoc modo iurabit: <4 11> -C. XI.+ Reconciliationis iuramentum. Ab isto die in antea istam coniugem N., quam iniuste dimiseras, ita tenebis, sicut maritus suam coniugem debet habere in dilectione et debita disciplina; nec eam per ullum malum ingenium a te separabis, nec ea uiuente aliam accipies. Sic te Deus adiuuet. -Gratian.+ Quod autem unius testimonio coniugia apud quosdam dirimuntur, nulla ratione ratum habetur. Cum enim Dominus dixerit: "Omne uerbum stabit in ore duorum uel trium testium;" item cum in concilio Ylerdensi -[c. 20.]+ dicatur: -1281+ "Omnis controuersia, que de ecclesiasticis rebus fit, secundum diuinam legem sub duobus uel tribus testibus terminetur, Domino dicente: 'Non unus stet contra alium, sed in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum;' item cum alibi dicatur: "Nullius personae quantumlibet exercitatae testimonio aliquid credatur:" euidentissime apparet, unius assertione coniugia non esse dirimenda. <3 7> -QUESTIO VII.+ -GRATIANUS.+ Quod autem queritur, si illi, qui de incestuosis nascuntur, filii reputentur, Augustinus in libro questionum super Leuiticum capitulo 77. determinat, ita dicens: <4 1> -C. UN.+ Non appellantur filii, qui de incestuosis nascuntur. Quid est: "Quicumque dormierit cum cognata sua, sine filiis morietur," cum filii ex huiusmodi coniunctionibus et ante nati sint, hodieque nascantur? An hoc intelligendum est lege Dei constitutum, ut quicumque ex eis nati fuerint non deputentur filii, et nullo parentibus iure succedant? -+ <3 8> -QUESTIO VIII.+ -GRATIANUS.+ De his uero, qui ignoranter coniuncti sunt, in quo gradu consanguinitatis uel affinitatis ex dispensatione ecclesiae relinquantur, Gregorius in Registro diffiniuit, dicens: <4 1> -C. I.+ Non separentur qui infra septimam generationem ignoranter copulantur. De gradibus uero cognationum, qui infra septimam generationem in matrimonio sunt inuenti, si nescienter fecerunt, et multa curricula annorum sunt reuoluta, ita ut filios habeant, in sexto qui inuenti sunt, aut fortasse in quinto, huiusmodi non separentur, donec nos permittente Domino ore ad os loquamur. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum inperium. Qui uero de his duobus gradibus nouas contraxisse nuptias uidentur, idem infra anni coronam, modis omnibus separentur. De cetero uero generalia per omnem prouinciam taliter percurrens -1282+ statuta firmentur, ut nullus audeat deinceps tale scelus perpetrare, et qui fecerint sine retractionis misericordia acrius puniti ultionibus separentur. Hi uero, qui propinquas sanguinis uxoris suae in matrimonio sibi sociauerunt, sicut iamdudum uobis scripsimus, qui in eodem gradu inuenti sunt, separentur, aut suspendatur eorum causa, usque dum nos insimul Domino auxiliante conueniamus. Idem: -@. 1.+ De his, qui mortua uxore secundas contrahere nuptias uolunt, iuste et honeste et rationabiliter prospeximus, ab earum consanguineis usque ad quartum gradum genealogiae abstineri. Hec nos secundum indulgentiam sanctae matris ecclesiae mitius prelibauimus. Ceterum iuxta legum secularium censuram dignis cohercionibus grauibusque disciplinae inuectionibus hec omnia mala et illicita modis omnibus refutanda sunt, ut futuro deinceps tempore cuncta quiescant. <4 2> -C. II.+ In quarto uel quinto gradu qui coniuncti inuenti fuerint separentur. Idem Felici, Messanae ciuitatis Episcopo. Hec salubriter precauenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis liniamenta generis successione cognoscuntur, in matrimonio sibi desideret copulari sed, sicut a maioribus nostris diffinitum est, ita modis omnibus obseruetur, quoniam usque ad septenarium numerum parentelae nulli umquam copulam contrahere licentiam damus, his uidelicet, qui ex patre et matre consanguinitatis descendunt parentela. Qui autem et que in quarto uel quinto gradu coniuncti inuenti fuerint, separentur, quoniam scriptum est: "Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut reuelet turpitudinem eius;" et iterum: "Anima, que fecerit quippiam ex istis, peribit de medio populi sui." Sane quibus coniunctio interdicitur illicita, habebunt ineundi coniugii melioris libertatem. Nisi in eodem crimine usque ad mortem alterius eorum contumaciter perseuerauerint. Unde in Concilio Aurelianensi: <4 3> -C. III.+ Non ducat uxorem qui usque ad mortem alterius in incestu perseuerauerit. Incestuosi, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter -1283+ cathecuminos aut gentiles habeantur, id est, cum Christianis non sumant cibum neque potum, sed soli faciant hoc; non osculentur, nec salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefando scelere segregari, atque ad publicam penitenciam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, uel etiam inter eos, de quibus per se ueritas ait: "Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." Et si alter eorum morte preuentus fuerit, alter, quamdiu uiuit, grauiter peniteat, et sine spe coniugii maneat. -Gratian.+ Hac auctoritate qui in quarto uel in quinto gradu consanguinitatis coniuncti inuenti fuerint ab ecclesia separari iubentur. <3 9> -QUESTIO IX.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Unde queritur, si ecclesia fraude testium aut ignorantia eorum decepta aliquos separauerit, qui post separationem alia coniugia contraxerint, si postea deprehensa fuerit calliditas uel falsa opinio testium, an priora coniugia sint redintegranda? Quod fieri non posse argumentis et auctoritate probatur. Sentencia namque, nisi per appellationem infra terminum lege constitutum releuata fuerit, irreuocabile robur obtinebit. Hinc etiam B. Gregorius scribit, dicens: <4 1> -C. I.+ Que rationabiliter decisa sunt mutari non expedit. Omnibus modis ecclesiasticae disciplinae uel moderationi conueniens est, ut que rationabiliter ordinata fuerint uel decisa nulla in posterum debeant refragatione turbari. <4 2> -C. II.+ Que utiliter decisa sunt a successoribus roborentur, a temerariis presumpta resecentur. Item Stephanus V. Paulo, Episcopo Placentino. Loci nostri consideratio nos ammonet rationis auctoritate, que a decessoribus nostris utiliter decisa fuerint roborare, et que a temerariis presumpta fuerint in promptu nichilominus ulcisci. Reum quippe ante conspectum diuini iudicis se nouerit esse qui nititur utiliter finita rescindere, ac roborata quolibet ausu uiolare. Ecclesiastici quippe uigoris ordo confunditur, si aut temere illicita presumantur, aut non concessa inpune temptentur. Proinde si negligenter ea, que male usurpantur, omittimus, excessus uiam proculdubio aliis aperimus. -Gratian.+ Quia ergo hec sentencia rationabiliter data est, nec per appellationem infra certum terminum releuata, apparet, quod nequaquam priora coniugia sunt redintegranda. His ita respondetur: Aliud est sentenciam rescindere et rationabiliter decisa turbare, atque aliud que per surreptionem eueniunt deprehensa -1284+ corrigere; suum namque errorem cuique corrigere licet, atque ideo que a quolibet illicite conmittuntur, siue a decessoribus admissa inueniuntur, in melius reuocari oportet. Porro illicite uxor a uiro suo separata est, et illo uiuente alii copulata, cum Dominus solius fornicationis causa uxorem a uiro suo separari iubeat. Sicut ergo, si aliqua, cuius uir putaretur defunctus, alicui copularetur, et qualibet occasione interueniente ab eius consortio discederet, quamuis iudicio ecclesiae cogatur redire ad eum, quem reliquerat, tamen, si post triennium uirum, qui mortuus putabatur, redire contigerit, priora coniugia redintegrabuntur: sic, cum deprehenduntur non fuisse consanguinei qui causa consanguinitatis ab inuicem separati sunt, prioris consortii federa sunt reparanda. -II. Pars.+ -@. 1.+ Quod autem que illicite admittuntur, uel admissa inueniuntur, corrigenda sint, uel quod sentencia etiam Romanae sedis in melius conmutari ualeat, auctoritate Hilarii Papae, et Nykolai monstratur. Ait namque Hilarius Episcopus Urbis Romae Sinodo presidens: -[c. 4.]+ <4 3> -C. III.+ Corrigendum est quod illicite admittitur, aut a predecessoribus admissum inuenitur. Quod quis conmisit illicite, aut a predecessoribus suis inuenit admissum, si proprium periculum uult uitare, dampnabit. Nos enim in nullo uolumus seueritatem exercere ultionis; sed qui in causis Dei uel contumacia, uel aliquo excessu deliquerit, aut ipse qui perperam facit abolere noluerit, in se quicquid in alio non resecauerit inueniet. Quod ut deinceps tenacius possit custodiri, si placet, omnes sentencias, et subscriptiones proprias commodate, ut sinodali iudicio aditus claudatur illicitus. <4 4> -C. IV.+ Secundum suae condicionis tenorem apostolica ualet mutari sentencia. Item Gregorius. Apostolicae sedis sentencia tanta semper consilii moderatione concipitur, tanta pacientiae maturitate decoquitur, tantaque deliberationis grauitate profertur, ut, nec inmutari necessarium ducat, nisi forte sic prolata sit, ut retractari possit, uel inmutanda secundum tenorem premissae condicionis existat. <4 5> -C. V.+ A predecessoribus dampnatos aliorum supplicationibus in pristinum statum apostolica reformat ecclesia. Item Innocentius. -[epist. XXII. ad Episcopos Macedoniae.]+ Veniam nunc ad Maximum, quasi ad quoddam thema -1285+ Fotinum, et (quod michi anxium est ac difficillimum) maiorum meorum reuoluam sentencias. Fuerat de illo quoquo pacto (ut etiam ipsi conmeministis) aliquid utique grauius constitutum. Verum, quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratur, quia res ad salutem rediit, ueniam hinc tantum uobis annitentibus post condempnationem more apostolico subrogamus, tantisque uestris assertionibus, uobisque tam bonis, tam karis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro uestra ergo approbatione (fratres karissimi), et sentencia, ac postulatione, episcopum Fotinum habetote, (licitum est, constituere ita, ut deprecamini), et nostram in melius conuersam sentenciam, labore uel testimonio uestro conpotem, uobis suscipite. Eustasium uero a me sepissime conprobatum nolite expectare, ut diaconii gratia expolietur. Sollicitos enim uos pro salute libenter audio: contra, etiam si faciendum est, non libenter admitto. Cui manum porrigitis uobiscum porrigo, cui porrigo mecum porrigite. <4 6> -C. VI.+ Sentenciam Romanae sedis in melius conmutari potest. Item Nykolaus Papa. -[ad Michaelem Imp. in epist. VII.]+ Sentenciam Romanae sedis non negamus posse in melius conmutari, cum aut surreptum fuerit aliquid, aut ipsa pro consideratione etatum, et temporum, seu grauium necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decreuit, (quoniam et egregium apostolum Paulum quedam fecisse dispensatorie legimus, que postea reprobasse legitur); quod tamen obseruandum est quando illa, Romana uidelicet ecclesia, disertissima consideratione hoc fieri delegerit, non quando ipsa que bene sunt diffinita retractare uoluerit. <4 7> -C. VII. (VIII.)+ A predecessoribus depositi a successoribus restituuntur. Item ex Libro Pontificali. Gregorius quartus Theodosium, quem Eugenius antecessor eius presbiterii honore priuauerat, ecclesiae Segninae consecrauit episcopum. Leontius, dum esset presbiter, depositus fuit; et postea in Antiochia patriarcha fuit. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum Gelasius successor illius et communioni reddidit, et ecclesiae suae restituit. -1286+ <4 8> -C. VIII. (VII.)+ Cuiusque iudicium apostolicae sedis auctoritas retractare ualet. Item Innocentius Episcopis per Macedoniam constitutis. -[epist. VII.]+ Graue non oportuit uideri piissimis mentibus uestris cuiuscumque retractare iudicium, quia ueritas sepius exagitata magis splendescit in lucem, et pernicies reuocata in iudicium grauius et sine penitencia condempnatur. Nam fructus diuinus est iusticiam sepius recenseri. <4 9> -[C. IX.]+ -Gratian.+ Sicut ergo sentencia Romanae sedis in melius conmutari ualet, sic cuiuslibet ecclesiae sentencia, cum per surreptionem data cognoscitur, rationabiliter reuocari poterit. <3 10> -QUESTIO X.+ -GRATIANUS.+ De ea autem, que ad secundas nuptias transit, utrum in eadem affinitate consanguineorum prioris uiri remaneat, an soboles ex secundis nuptiis suscepta consanguineis prioris uiri copulari possit, merito queritur. De his ita scribit Gregorius Venerio, Caralitano Episcopo: <4 1> -C. I.+ Affinitas in superstite non deletur. Fraternitatis uestrae studiosae sagacitati, frater amande, quas debeo refero grates. Quoniam quesisti que debuisti, iocundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decreuisti, si mulier copula nuptiali extraneo uiro coniuncta cognationi eius pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, uel si sub altero uiro cognationis uocabula dissoluantur, uel si susceptae soboles possunt legitime ad prioris uiri cognationis transire copulam. Est enim uerbum Dei ualidum et forte, et durabile, et perseuerabile, et inmutabile, non momentaneum, non transitorium. Ait enim per se ipsa ueritas, que Deus est et uerbum Dei est: "Celum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt." Ante, quam Deus in carne appareret inter homines, eo inspirante dixit Adam: "Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Deinde cum ueritas oriretur de terra in terram, et uisibilis appareret in humanitate, interrogatus est, si licitum esset homini uxorem relinquere. Quod prohibens uetuit, nisi forte fornicatio excluderet maritalem -1287+ copulam. Unde statim protulit in medium eandem ipsam sentenciam, quam ante secula manens cum Patre uerbum inspirauerat Adae, ipse confirmans quod ipse primus protulit homo: "Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Si una caro fiunt, quomodo potest aliquis eorum propinquus uni pertinere nisi pertineat alteri? Hoc minime fieri posse credendum est. Porro uno defuncto in superstite affinitas non deletur, nec alia copula coniugalis affinitatem prioris copulae soluere ualet. Sed neque alterius coniunctionis soboles placet ad affinitatis prioris uiri consortium transire, pro eo, quod uerbum Domini ualidum est et forte, et, ut inquiens dixit Propheta: "Verbum Domini stabit in eternum." Et alius Propheta: "Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandauit, et creata sunt; statuit ea in eternum, et in seculum seculi; preceptum posuit, et non preteribit." Nam post uerbum atque preceptum effecit duo carnem unam (id est masculum et feminam), qui innumeram multitudinem utriusque sexus non destitit unum facere secum, sicut per se ueritas dixit: "Non pro his rogo tantum, sed etiam pro his, qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint." Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto querit propinquitatem exstinguere, uel sub altero affinitatis uocabulo dissipare, uel susceptam sobolem alterius copulae propinquitati prioris credit legitime sociari, hic negat Dei uerbum ualidum esse et forte, et qui tam facile uel tam uelociter querit dissoluere, hic non credit uerbum Dei in eternum manere. Confice terram ex quatuor locis magna intercapedine a se distantibus, confecta et conglutinatam finge cuiuscumque figurae uel inmensitatis corpus uolueris, numquid erit humanum ingenium, quod ipsas quatuor partes ab inuicem ualeat segregare, ut unaqueque per se possit agnosci? Sic a quatuor auis duo conficiuntur in unum, et de duobus fit una concreatio. Hanc similitudinem de quatuor elementis, unde homo concreatus est, colligere potes, si eorum unamquamque speciem, que in multis diuisionibus partita est, per discretas inter se assignaueris partes. Fit idem in metallis; hoc etiam in liquoribus probatur in coloribus pictor prosequitur, arte colores admiscendo, ex uisibilibus fucis corpora fingens. <4 2> -C. II.+ Soboles ex secundis nuptiis genita consanguineis prioris uiri copulari non debet. Item Innocentius. Si cuius patruus uel auunculus uxoratus obierit, et illa uirum alium postea duxerit, filios filiasue ex illo genuerit, cum his modis omnibus conmisceri prohibemus, quia uir et mulier una caro est. -1288+ <4 3> -[C. III.]+ Item ex Romana Sinodo. Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis sobolem genuerit, nullo modo potest ad consortium cognationis prioris uiri pertingere.

-[PALEA.+ <4 4> -C. IV.+ De eodem. Item Higinus Papa. Si qua mulier transierit ad secundas nuptias, et ex eis prolem habuerit, ipsa proles non potest se copulare cognationi prioris uiri usque ad quartam generationem. -]+

-[PALEA.+ Unde Innocentius Papa: <4 5> -C. V.+ De eodem. Si qua mulier ad secundas transierit nuptias, et filios et filias ad secundum maritum genuerit, debere eas nepotibus prioris mariti coniungi, sancta Romana sinodus prorsus inhibuit. -]+

<1 C> <2 36> -CAUSA XXXVI.+ -GRATIANUS.+ Filiam cuiusdam patre ignorante quidam muneribus illexit, ad conuiuium inuitauit; finito conuiuio iuuenis uirginem oppressit. Quo conperto a parentibus iuueni traditur puella, ac more nubentium a iuuene dotatur, et publice in uxorem ducitur. -(Qu. I.)+ Queritur, an ille raptum admiserit? -(Qu. II.)+ Secundo, an rapta raptori nubere possit, patre assensum prestante? <3 1> -QUESTIO I.+ -GRATIANUS.+ Quod autem ille raptum admiserit, probatur auctoritate multorum. Ait enim Ysidorus in II. libro Ethimologiarum c. 33.: <4 1> -C. I.+ Quid sit raptus. Raptus quoque est illicitus coitus a corrumpendo dictus; unde qui rapto potitur stupro fruitur. Item Gelasius Papa: <4 2> -C. II.+ Ubi raptus admittitur. Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum fuerat, uideatur abducta. -Gratian.+ Cum ergo hec illicito coitu sit corrupta, cumque ita sit abducta, id est a domo patris ducta, quod de eius nuptiis -1289+ nichil actum ante fuerit, raptam appellandam negari non potest. Sed non omnis illicitus coitus, nec cuiuslibet illicita defloratio raptus appellatur. Aliud enim est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. -@. 1.+ Fornicatio, licet uideatur esse genus cuiuslibet illiciti coitus, qui fit extra uxorem legitimam, tamen specialiter intelligitur in usu uiduarum, uel meretricum, uel concubinarum. -@. 2.+ Stuprum autem est proprie uirginum illicita defloratio, quando uidelicet non precedente coniugali pactione utriusque uoluntate uirgo corrumpitur, patre iniuriam ad animum statim post cognitionem non reuocante. -@. 3.+ Adulterium uero est alieni thori uiolatio. Unde adulterium dicitur quasi ad alterius thorum accessio. -@. 4.+ Incestus est consanguinearum uel affinium abusus. Unde incestuosi dicuntur qui consanguineis uel affinibus suis abutuntur. -@. 5.+ Raptus admittitur, cum puella a domo patris uiolenter ducitur ut corrupta in uxorem habeatur, siue puellae solummodo, siue parentibus tantum, siue utrisque uis illata constiterit; hic morte mulctatur. Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, priuilegio ecclesiae mortis inpunitatem promeretur. Unde in Concilio Aurelianensi -[I. c. 4.]+ legitur: <4 3> -C. III.+ Si raptor cum rapta ad ecclesiam confugerit, quid fieri debeat. De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor, mortis uel penarum inpunitate concessa, aut ad seruiendum subiectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Si uero que rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor patri superioris condicionis satisfactione teneatur obnoxius. -+ -Gratian.+ Ex hac auctoritate liquet, quod aliquando uis infertur parentibus, et non puellae, cum dicitur: "si puella raptori consenserit." Aliquando utrique uiolentiam perferunt, cum premittitur: "si raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam uiolentiam pertulisse constiterit." Puellae autem et non parentibus uis infertur, cum uoluntate patris puella uiolenter abducitur, ut eius patiatur concubitum, cuius copulae numquam adhibuit consensum. Hic autem neque parentibus, neque puellae uim intulisse uidetur, cum neque illis prohibentibus, neque illa renitente uiolenter abducta sit. Aliud enim est promissionibus aliquam seducere, aliud uim sibi inferre. Unde, quia neutri uis illata probatur, raptor hic iure dici non debet. Sed rapina dupliciter fieri dicitur; aliquando enim res ipsa rapitur, aliquando ipsius rei usus tantummodo uiolenter eripitur. Res ipsa tunc rapitur, cum uiolenter domino eripitur, ut in perpetuum teneatur; aliquando uero non res ipsa affectatur, sed usus eius domino prohibente uiolenter usurpatur. Hic ergo raptum admisit, quia florem uirginitatis puellae renitenti uiolenter eripuit. -1290+ <3 2> -QUESTIO II.+ -GRATIANUS.+ -I. Pars.+ Nunc queritur, an purgato uicio rapinae raptor in uxorem possit raptam accipere? Quorum coniunctio auctoritate sanctorum canonum penitus prohibetur. Legitur namque in Concilio Calcedonensi c. 27.: <4 1> -C. I.+ Raptores puellarum et consentientes excommunicentur. Eos, qui rapiunt puellas siue mulieres sub nomine simul habitandi, cooperantes, aut conniuentes raptoribus, decreuit sancta sinodus, ut, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio; si uero laici, anathematizentur. <4 2> -C. II.+ Ob inmanitatem sceleris abiciantur raptores uiduarum uel uirginum. Item Simacus. -[epistola ad Cesarium, c. 3.]+ Raptores igitur uiduarum uel uirginum ob inmanitatem tanti facinoris detestamur; illos uehementius persequendo, qui sacras uirgines, uel uolentes uel inuitas, matrimonio suo sociare temptauerint. Quos pro tam nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi precipimus. <4 3> -[C. III.]+ Item Iouinianus Inp. Codicis libro I. titulo de Episcopis et Clericis. Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantummodo matrimonii iungendi causa sacratissimas uirgines ausus fuerit, capitali pena feriatur. <4 4> -C. IV.+ De eodem. Item ex Concilio Cabilonensi. De puellis raptis, necdum desponsatis, in Calcedonensi concilio scriptum est, eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conniuentes raptoribus, decreuit sancta sinodus, ut, si quidem clerici sunt, decidant a proprio gradu; si uero laici, excommunizentur. Quibus uerbis datur intelligi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes consilii et conniuentes tanto anathemate feriuntur et iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptam sibi iure uendicare nullatenus possunt. <4 5> -C. V.+ Excommunicentur raptores uiduae uel uirginis, cum sibi fauentibus. Item Gregorius. -[Papa II. in Sinodo Romana]+ Si quis uirginem uel uiduam, nisi desponsauerit, rapuerit, uel furatus fuerit in uxorem, cum sibi fauentibus anathema sit. -1291+ <4 6> -C. VI.+ Excommunicetur qui uiduam uel filiam alterius extra uoluntatem parentum rapit, aut regis beneficio postulat. Item ex Concilio Parisiacensi. -[I., c. 6.]+ Nullus aut uiduam, aut filiam alterius extra parentum uoluntatem aut rapere presumat, aut regis beneficio estimet postulandam. Quod si fecerit, ab ecclesiae communione remotus anathematis gladio feriatur. -II. Pars.+ -Gratian.+ His auctoritatibus euidenter datur intelligi, quod raptor in uxorem raptam ducere non ualet. Sed raptor et rapta nomina sunt uiciorum, non personarum. Vicia autem cum per penitenciam purgata fuerint, nomina eorum abolentur. Unde in quadam omelia Gregorius ait: <4 7> -[C. VII.]+ "Apud omnipotentem quippe Dominum nec ille fallax habebitur, qui culpam mendacii per penitenciam delet." -[Gratian.]+ Prohibetur ergo premissis auctoritatibus rapta copulari raptori ante, quam uicium rapinae aboleatur, donec ille raptor, et illa iure rapta appellatur. Ceterum, cum illa patriae potestati restituta fuerit, et raptor suae rapinae penitenciam, egerit, cum uoluntas parentum utriusque in unum conuenerit, non prohibentur ad inuicem copulari. Unde Ieronimus ait: <4 8> -C. VIII.+ Quot sint legitima coniugia, et quod uoluntate patris rapta raptori nubere potest. Tria legitima coniugia in scripturis leguntur. Primum legitimum est, uirgo casta in uirginitate data uiro legitime, et reliqua, que secuntur in predictis. Secundum, uirgo in ciuitate deprehensa a uiro, et illi per uim copulata. Si uoluerit pater eius, dotabit eam iste uir, quantum iudicauerit pater, et dabit precium pudicitiae eius. Tertium, filia predicta deprehensa. Si non fuerit uoluntas patris, trahet eam a predicto uiro, et tradet eam alii, et dotabit eam, et legitima erit ei. Sed primum his duobus prefertur. <4 9> -C. IX.+ Cum uoluntate parentum raptas in coniugium habere permittitur. Item Ambrosius in Apologia Dauid. -[c. 8.]+ Denique et puellae illius pater, que uim concubitus nulli desponsata pertulerit, quinquaginta drachmas argenteas accipiet; ipsa autem in coniugio permanebit. <4 10> -C. X.+ Post penitenciam raptori uel raptae licita coniugia concedantur. Item ex Concilio Meldensi. -[c. 65.]+ Si autem necdum eas, quas rapuerant, cum uoluntate parentum sub desponsationis uel dotalitii nomine in coniugium duxerunt, quando hec constitutio omnibus fuerit promulgata, ab eorum coniunctione separentur, et publicae penitenciae subigantur; raptae autem parentibus legaliter restituantur. Peracta uero penitencia publica, -1292+ si etas incontinentiam exegerit, ex utrisque partibus placito coniugio socientur. Non in his regulam constituimus, sed (ut uerbis magni Leonis utamur) quid sit tollerabilius estimamus. Quod si unus ex coniugatis obierit, et is, qui publicam penitenciam exegerit et superstes extiterit, iterare coniugium non presumat, nisi episcopus aliquam concesserit indulgentiam, ut grauiorem possit amouere offensam. -Gratian.+ Hac auctoritate Meldensis concilii non permittitur raptae raptori post penitenciam copulari, sed permittitur utrique post penitenciam legitimo coniugio copulari, ut rapta uidelicet non raptori, sed alii post penitenciam nubat. Similiter raptor post penitenciam non eam, quam rapuit, sed aliam permittitur habere uxorem. Cum enim raptor et rapta penitenciae subici precipiantur, si utriusque copulam auctoritas illa permitteret, frustra circa finem capituli diceretur: "Quod si unus ex coniugatis obierit, et is, qui publicam penitenciam exegerit, superstes extiterit, iterare coniugium non presumat." Eorum namque quolibet decedente, qui penitenciam exegit superstes remanebit. Non ergo hac auctoritate raptor probatur in coniugium rapta posse accipere. Potius inuenitur in Concilio apud Aquasgrani, quod nec etiam uoluntate parentum possunt adinuicem copulari. Sic enim in prefato concilio legitur: <4 11> -C. XI.+ Nec etiam uoluntate parentum raptores raptas possunt habere coniuges. Placuit, ut hi, qui, rapiunt feminas uel furantur, aut seducunt, eas nullatenus habeant uxores, quamuis eis postmodum conueniant, aut eas dotauerint, uel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. -Gratian.+ Hec auctoritas non preiudicat auctoritati Ieronimi, maxime cum illa testimonio diuinae legis nitatur. Legitime igitur post peractam penitenciam raptor poterit sibi copulare quam rapuit nisi pater puellae illam raptori detrahere uoluerit.

-[PALEA.+ Item Codicis libro 5. titulo de nuptiis: Nec filium quidem familias inuitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplina permittit. Igitur, sicut desideras, obseruatis iuris preceptis, sociare coniugio tuo quam uolueris, non inpediris; ita tamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat. Item in eodem: -[leg. 20.]+ In coniunctione filiarum in sacris positarum patris expectetur arbitrium. Item Digestis de ritibus nuptialibus: -[leg. 2.]+ Consistere non possunt nuptiae, nisi consentiant omnes, id est qui coeunt, quorumque in potestate sunt. Item Institutionum libro I. titulo de nuptiis: Iustas autem nuptias inter se ciues Romani contrahunt, qui secundum precepta legum coeunt; masculi quidem puberes, feminae autem uiripotentes, siue patresfamilias sint siue filiifamilias, dum tamen filiifamilias consensum habeant parentum, quorum in potestate sunt. Nam hoc fieri debere et ciuilis et naturalis ratio persuadet in tantum, ut iussus parentis precedere debeat. -]+

-1293+ <1 DC> -DECRETI PARS TERTIA DE CONSECRATIONE+ <2 1> -DISTINCTIO I.+ -GRATIANUS.+ <4 1> -[C. I.]+ "De ecclesiarum consecratione, et missarum celebrationibus non alibi quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debere, liquet omnibus, quibus sunt nota noui et ueteris testamenti precepta." <4 2> -[C. II.]+ "Tabernaculum enim Moysen Domino precipiente fecisse et sacrasse, cum mensa et altari eius, et ereis uasis et utensilibus ad diuinum cultum explendum legimus, et non solum diuinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino iubente, perlinisse nouimus. Qualiter autem hec facta sunt, et non alii ipsa sacra, quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque cum uestibus sanctis sacrati, et Leuitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus, que iubente Domino per Moysem conscriptae sunt, in lege Domini reperitur. Qualiter ergo Dauid piissimus regum amplificauerit cultum Dei, et templum Domini edificare uoluit, sed propter multum sanguinem, quem effuderat, prohibitus est, et ipse expensas collegerat; Salomon quoque filius eius, quod ipse facere optauerat, iubente et auxiliante Domino perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad diuinum cultum peragendum consecrauit, in libro Regum legitur. -@. 1.+ Fecit ergo Salomon in tempore illo festiuitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad riuum Egipti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus, et in die octauo -1294+ dimisit populos. -@. 2.+ Iudei ergo loca, in quibus Domino sacrificabant, diuinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis, quam in Deo dicatis locis, munera Domino offerebant. Si enim Iudei, qui umbrae legis deseruiebant, hec faciebant, multo magis, quibus ueritas patefacta, et gratia et ueritas per Iesum data est, templa Domino edificare, et, prout possumus melius, ornare, eaque diuinis precibus, et sanctis unctionibus suis cum altaribus, et uasis, uestibus quoque et reliquis ad diuinum cultum explendum utensilibus deuote et solempniter sacrare, et non in aliis, quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a chorepiscopis (qui sepe prohibiti sunt, nisi, ut predictum est, summa necessitate exigente), missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre debemus. Et hoc si summa necessitas agere conpulerit, non in domibus offerre prohibita sunt. -@. 3.+ Si autem, ut legitur in concilio Laudicensi capitulo 27., quod hi, qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt, multo magis maioris gradus ministeria nisi ab eis, qui ad eos gradus sunt consecrati, quibus fungi debent, offitia agi debent uel sacrificia offerri licet. Quod autem, ut paulo superius prelibatum est, oblationes in domibus offerri non debent, in eodem concilio c. 59. prohibitum habetur ita: 'Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis uel presbiteris.'" <4 3> -C. III.+ Ecclesiarum consecratio absque missa fieri non debet. Item Iginus Papa, c. 5. -II. Pars.+ Omnes basilicae cum missa debent semper consecrari. -@. 1.+ Et ecclesiae destructae, ubi autem plures sunt, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, -1295+ quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopi prouidentia modus inueniatur, qualiter consistere possint. <4 4> -C. IV.+ Absque precepto sedis apostolicae noua non dedicetur ecclesia. Gelasius c. 34. -III. Pars.+ De locorum consecratione, quamuis superius strictim fuerit conprehensum, michi quoque patefactum est, quod absque precepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias uel oratoria sacrare presumant. -+ <4 5> -C. V.+ Sine auctoritate summi Pontificis noua non dedicetur ecclesia. Idem. Precepta sinodalia, que ante paucos menses de sede nostra ad prouinciam sunt directa, et antiquis canonibus consentiunt, et ea, que minus esse probantur, addidimus, et in utraque parte constat, sine summi Pontificis auctoritate ecclesiam nouiter conditam non posse dedicari; teque ex hac basilica, que taliter fuerat ad cultum processionis adducta, suspendisse missas probabiliter conputamus. Sed quia deuotus locus non debet a ministeriorum gratia diu uacuus permanere, frater karissime, eorum martirum nomine, quorum relatio continet, auctoritatis nostrae suscepta serie consecrabis, ut populorum frequentatio, quam illic auide conuenire mandasti, seruatis regulis ecclesiasticis et canonibus, integrum habeat firmata religione conuentum. <4 6> -C. VI.+ Non dedicentur basilicae, que preter auctoritatem apostolicae sedis fuerint edificatae. Idem. -[Episcopis per Lucaniam c. 6]+ Basilicas nouiter institutas, non petitis ex more preceptionibus, dedicare nemo audeat, nec ambiant sibimet episcopi uendicare clericos potestatis alienae. -[Et c. 11.]+ -@. 1.+ Cum enim decreta uenerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa, que pro alicuius utilitatis conpendio fortasse uideantur, laxanda credamus, cumque nobis contra salutarium reuerentiam regularum cupiamus nichil dicere temere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, fauente Domino, que paternis canonibus sunt prefixa pio deuotoque studeat tenere proposito: satis indignum est, quemquam uel pontificum uel ordinum subsequentium hanc obseruantiam refutare, quam B. Petri sedem et sequi uideat et docere; satisque conueniens sit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibimet obseruatione concordet, quam -1296+ illic uigere conspiciat, ubi Dominus ecclesiae totius posuit principatum. <4 7> -C. VII.+ Publicae processiones non fiant in oratoriis, que preter auctoritatem sedis apostolicae consecrantur. Idem Iohanni, Episcopo Sorano. Certum est quidem nostris preceptionibus constitutum, ne quis in ecclesia aut in oratorio, quod sedis nostrae non legitur permissione dedicatum, processionem publicam putaret inpendi, ne conditores furtiuis subreptionibus contra regularum statuta prosilirent. Sed quia Megetia spectabilis femina petitorii nobis oblatione suggessit, in possessionibus propriis suorum corpuscula condidisse, frater karissime, humanitatis intuitu, quod priora statuta non maculet funeribus et sepulchris, tantum in conprehensis petitorio locis ministeria noueris pro solempnitate prestanda, ut defunctorum nomine solummodo diuina celebrentur offitia, publica frequentatione et processione cessante. <4 8> -C. VIII.+ Sine nutu sedis apostolicae ecclesia non debet institui. Item Nykolaus Papa Clero et Plebi Nonensis Ecclesiae. Ecclesia, id est catholicorum collectio, quomodo sine apostolicae sedis instituetur nutu, quando iuxta sacra decreta nec ipsa debet absque preceptione Papae basilica nouiter construi, que ipsam catholicorum intra semet amplecti cateruam dinoscitur? <4 9> -C. IX.+ Sine designatione episcopi non edificetur ecclesia. Item ex Concilio Aurelianensi. -IV. Pars.+ Nemo ecclesiam edificet ante, quam ciuitatis episcopus ueniat, et ibidem crucem figat, publice atrium designet, et ante prefiniat, qui edificare uult, que ad luminaria, et ad custodiam, et stipendia custodum sufficiant, et ostensa donatione sic domum edificet, et post, quam consecrata fuerit, atrium eiusdem ecclesiae sancta aqua conspergat. <4 10> -C. X.+ Non consecretur ecclesia, que pro questu cupiditatis edificatur. Item ex Concilio Bracarensi. -[II. c. 6.]+ Si quis basilicam non pro deuotione fidei, sed pro questu cupiditatis edificat, ut quicquid de oblatione populi colligitur medium cum clericis diuidat, eo quod basilicam in terra sua condiderit, hoc de cetero obseruari debet, ut nullus episcoporum tam abhominabili uoto consentiat, nec basilicam, que non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria condicione est condita, audeat consecrare. -+ -1297+ <4 11> -C. XI.+ Sacrificia non nisi super altare et in locis Deo consecratis offerantur. Item Felix Episcopus omnibus orthodoxis. -[ep. I.]+ -V. Pars.+ Sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes debent missas celebrare, nec sacrificia super altare offerre, sic nec in aliis, quam Domino consecratis locis, id est in tabernaculis diuinis precibus a pontificibus delibatis, missas cantare, aut sacrificia offerre licet, nisi summa coegerit necessitas. Satius ergo est missam non cantare, aut non audire, quam in his locis, ubi fieri non oportet; nisi pro summa necessitate contingat, quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum est: "Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem uideris, sed in omni loco, quem elegerit Dominus Deus tuus." In domibus tamen ab episcopis siue presbiteris oblationes celebrari nullatenus licet. <4 12> -C. XII.+ Non nisi in locis sacratis missarum solempnia celebrentur. Item ex Concilio Triburiensi. Missarum solempnia non ubicumque, sed in locis ab episcopo consecratis, uel ubi ipse permiserit, celebranda esse censemus. <4 13> -C. XIII.+ precibus diuinis consecrentur ecclesiae. Item Clemens. -[epist. II. ad Iacobum.]+ Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis precibus sacrare oportet, et non a quoquam grauari. <4 14> -C. XIV.+ Sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in locis sacratis. Idem. Hic ergo, id est in presenti uita positos, oportet uos agnoscere uoluntatem Dei, ubi et agendi, et sacrificandi locus est, quoniam in aliis locis sacrificari et missas celebrari non licet, nisi in his, in quibus episcopus -1298+ iusserit, aut ab episcopo regulariter ordinato, tenente uidelicet ciuitatem, consecrata fuerint. Aliter enim non sunt hec agenda, nec rite celebranda. Item Siluester Papa: -[in generali residens Sinodo dixit]+ <4 15> -C. XV.+ Abiciatur sacerdos, qui in locis non consecratis missas celebrare presumit. Nullus presbiter missas celebrare presumat, nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps de cetero uoluerit esse sacerdotii. <4 16> -C. XVI.+ Singulis annis dedicationum solempnitates celebrentur, et consecretur etiam ecclesia, de cuius consecratione dubitatur. Item Felix Papa omnibus orthodoxis. -[ep. I. c. 1. et 2.]+ -VI. Pars.+ Solempnitates dedicationum ecclesiarum, et sacerdotum, per singulos annos sunt celebrandae. -@. 1.+ De ecclesiarum consecrationibus quociens dubitatur, ut nec certa scriptura, nec testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas; nec talis trepidatio facit iterationem, quoniam non monstratur esse iteratum quod nescitur factum. <4 17> -C. XVII.+ De eodem et quod octo diebus dedicationum solempnitas est celebranda. Item Gregorius. Solempnitates dedicationum ecclesiarum sunt solempniter celebrandae per singulos annos, ipso Domino exemplum dante, qui ad festum dedicationis templi, omnibus id faciendi dans formam, cum reliquis populis eandem festiuitatem celebraturus uenit, sicut scriptum est: "Facta sunt encenia in Ierosolimis, et hiemps erat, et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis." Quod autem octo diebus encenia sint celebranda, in libro Regum perlecta dedicatione templi reperies. -1299+ <4 18> -C. XVIII.+ Consecrentur ecclesiae, de quarum consecratione dubitatur. Item ex Concilio Meldensi, c. 8. -VII. Pars.+ Ecclesiae uel altaria, que ambigua sunt de consecratione, consecrentur, et superflua altaria destruantur. <4 19> -C. XIX.+ Quando ecclesia est denuo consecranda, et salibus tantum exorcizanda. Item Iginus Papa. Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia; si parietes mutantur, et non altare, salibus tantum exorcizetur. -@. 1.+ Si homicidio uel adulterio ecclesia uiolata fuerit, diligentissime expurgetur et denuo consecretur. <4 20> -C. XX.+ Ecclesia semel Deo consecrata quando sit iterum consecranda. Item ex Niceno Concilio. Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut cuiusquam semine pollutae fuerint; quia sicut infans, a qualicumque sacerdote in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari: ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi propter eas causas, quas superius nominauimus; si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerint qui eum consecrauerunt. -+ <4 21> -C. XXI.+ De eodem. Item Iohannes Papa. -[Episcopis Italiae.]+ Ecclesias Arrianorum ubicumque inueneritis, catholicas eas diuinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate, sicut et nos fecimus cum pro causa Theodorici regis Constantinopolim fuissemus. <4 22> -C. XXII.+ De eodem. Item Gregorius in Dialogo. -[lib. III. c. 30.]+ Arrianorum ecclesia in regione urbis huius, que Subura dicitur, cum clausa usque biennium permansisset, placuit, ut in fide catholica (introductis illic B. Sebastiani et S. Agathae martiris reliquiis) dedicari debuisset, quod et factum est.  -1300+ <4 23> -C. XXIII.+ De eodem. Agapitus Papa uas catholicum, euangelii tuba, preco iusticiae, sacra altaris sedisque uelamina, sacrilegis Antimi infecta fabulis, suis catholicis precibus eluit. <4 24> -C. XXIV.+ De eodem. Item Iulius Papa. -[ad Eutherium epist. I. C. 4.]+ De fabrica uero cuiuslibet ecclesiae instauranda, si diruta fuerit, et si in eo loco consecrationis solempnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nichil iudicamus officere, si per eam minime aqua exorcizata iactetur, quia consecrationem cuiuslibet ecclesiae, in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse missarum. Et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innouata sine altaris motione, sine aliqua dubitatione, cum in ea fuerit missarum celebrata solempnitas, totius consecratio sanctificationis inplebitur. Si uero sanctuaria, que habebat, ablata sunt, rursus earum depositione, et missarum solempnitate reuerentiam sanctificationis accipiet. <4 25> -C. XXV.+ Absque episcopi permissu in ecclesia consecrata non erigatur altare. Item ex Decretis Ormisdae Papae c. 10. -VIII. Pars.+ Nullus presbiter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci fuerit sanctificatum uel permissum, ut sit discretio inter sacrum et non sacrum; nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod si fecerit, degradetur, si clericus est; si laicus, anathematizetur. -+ <4 26> -C. XXVI.+ Euertantur altaria, que sine sanctorum reliquiis eriguntur. Item ex Concilio Affricano, c. 50. Placuit, ut altaria, que passim per agros et per uillas tamquam memoriae martirum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martiris conditae probantur, ab episcopis, qui eisdem locis presunt, si fieri potest, euertantur. Si autem hoc propter tumultus populares non sinitur, plebes ammoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione deuicti teneantur. Et omnino nulla memoria martirum probabiliter -1301+ accipiatur nisi ubi aut corpus aut certae sunt reliquiae, aut ubi origo alicuius habitationis, uel possessionis, uel passionis fidelissima origine traditur. Nam que per sompnia et per inanes quasi reuelationes quorumlibet hominum ubicumque constituuntur altaria, omnimodo reprobentur. <4 27> -C. XXVII.+ Non est consecranda ecclesia, in qua paganus sepultus inuenitur. Item ex Concilio Aurelianensi c. 3. Ecclesiam, ubi paganus sepultus est, non liceat consecrari, neque missas in ea celebrare, sed iactare foras, et mundari oportet. <4 28> -C. XXVIII.+ De ecclesia, in qua cadauera fidelium siue infidelium sepeliuntur. Item ex Concilio Agrippinensi. Ecclesiam, in qua mortuorum cadauera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet; sed si apta uidetur ad consecrandum, inde euulsis corporibus, et rasis parietibus uel tignis eius loci, reedificetur. Sed si hec consecrata prius fuerit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerunt qui in ea sepulti sunt. <4 29> -C. XXIX.+ Super monumenta in campo sacra non distribuantur misteria. Item ex Concilio Martini Papae. -[Bracarensis, c. 68. et 69. sinod. grecarum]+ Non oportet clericos ignaros et presumptores super monumenta in campum ministeria portare, aut distribuere sacramenta; sed aut in ecclesia, aut in basilica, ubi martirum reliquiae sunt depositae, ubi pro defunctis offerri oblationes solent. -@. 1.+ Nec liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulchra deferre, et sacrificare mortuis. <4 30> -C. XXX.+ Quomodo in ecclesia conbusta missa possit celebrari. Item ex Concilio Triburiensi. Concedimus etiam, ut sicubi (quod peccatis nostris exigentibus perplurimum factum est) a Normanis et a Sclauis, ab Ungaris, et a malis Christianis, seu alio qualicumque modo ecclesiae fuerint incensae et conbustae, -1302+ in capellis cum tabula consecrata missas interim celebrari permittimus, donec ecclesiae ipsae restaurari queant. In itinere uero positis, si ecclesia defuerit, sub diuo, seu in tentoriis, item si tabula altaris consecrata ceteraque sacra misteria ad id offitium pertinentia ibi affuerint, missarum solempnia celebrari concedimus. <4 31> -C. XXXI.+ Crismate non ungantur altaria, nisi fuerint lapidea. Item ex Concilio Epaonensi, c. 6. Altaria, si non sint lapidea, crismatis unctione non consecrentur. Ad celebranda autem diuina offitia ordinem, quem metropolitani tenent, conprouinciales eorum obseruare debebunt. <4 32> -C. XXXII.+ Crismatis unctione et sacerdotali benedictione sacrentur altaria. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 14.]+ Altaria placuit non solum unctione crismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari. <4 33> -C. XXXIII.+ In priuatis oratoriis licet orare, sed non missas celebrare. Item ex Concilio Aurelianensi c. 3. Unicuique fidelium, licet in domo sua oratorium habere, et ibi orare; missas autem ibi celebrare non licet. <4 34> -C. XXXIV.+ In priuatis oratoriis absque consensu episcopi nullus ministrare presumat. Item ex VI. Sinodo. -[c. 31.]+ Clericos, qui ministrant in oratoriis, que intra domos sunt, cum consensu episcopi loci illius hoc facere precipimus. Si quis uero hoc non obseruauerit, deponatur. <4 35> -C. XXXV.+ Qui extra parrochias habent oratoria, his diebus ad parrochias redire cogantur. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 21.]+ Si quis etiam extra parrochias, in quibus legitimus est ordinariusque conuentus, oratorium habere uoluerit, reliquis festiuitatibus, ut ibi missas audiat, propter fatigationem familiae iusto ordine permittimus. Pasca uero, Natale Domini, Epiphaniam, Ascensionem Domini, -1303+ Pentecosten et Natale S. Iohannis Baptistae, et si que maximae dies in festiuitatibus habentur, non nisi in ciuitatibus aut in parrochiis audiant. Clerici uero, si qui in his festiuitatibus, quas supra diximus in oratoriis (nisi iubente aut permittente episcopo) missas celebrare uoluerint, a communione pellantur. -+ <4 36> -C. XXXVI.+ Quibus ex causis loca sanctorum mutanda sint. Item Augustinus. -IX. Pars.+ Tribus ex causis loca sanctorum transmutanda sunt. Prima, cum necessitas persecutorum loca eorum grauauerit. Secunda, cum difficultas locorum fuerit. Tercia, cum malorum societate grauantur. <4 37> -C. XXXVII.+ Quando alicui corpora sanctorum de loco ad locum transferre non licet. Item ex Concilio Maguntiensi, -[I.]+ c. 51. Corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre presumat sine consilio principis, uel episcoporum sanctaeque sinodi licentia. <4 38> -C. XXXVIII.+ In usum laicorum non conuerti licet ligna ecclesiae dedicatae. Item Iginus Papa. -X. Pars.+ Ligna ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus iungi, nisi ad aliam ecclesiam, uel igni conburenda, uel ad profectum in monasterio fratribus; in laicorum opera non debent admitti. <1 DC> <4 39> -C. XXXIX.+ Vestimenta sacra et uasa pre uetustate consumpta incendantur, et cineres eorum in loca occulta proiciantur. Item Clemens Iacobo, Iherosolimitanorum Episcopo. -[epist. II.]+ Altaris palla, cathedra, candelabrum, et uelum, si fuerint uetustate consumpta, incendio dentur, quoniam non licet ea, que in sacrario fuerint, male tractari, sed incendio uniuersa tradantur. Cineres quoque eorum in baptisterio -1304+ inferantur, ubi nullus transitum habeat; aut in pariete, aut in fossis pauimentorum iactentur, ne introeuntium pedibus coinquinentur. <4 40> -C. XL.+ Mortui non obuoluantur uestimentis altaris. Idem. Nemo per ignorantiam clericus mortuum credat aduoluendum aut eius scapulas operire uelit palla que fuit in altari, aut certe que diacono data est in mensa Domini. Qui hoc fecerit, uel leuiter, quasi nichil et negligenter habuerit, diaconus triennio sexque mensibus a dominico erit remotus altari, graui percussus anathemate. Eo quod clericum non ammonuerit presbiter, decem annis et quinque mensibus excommunicatus sit, propter quod de dominicis sacramentis subiecta sibi non ammonuerit ministeria; et postea cum grandi humilitate matri reconcilietur ecclesiae. -@. 1.+ Pallas uero et uela que in sanctuario sordidata fuerint ac ministeria, diaconi cum humilibus ministris intra sanctuarium, et uelamina dominicae mensae abluant, ne forte puluis dominici corporis male decidat. Sindonem uero non foris abluant, et erit hoc non operanti peccatum. Idcirco intra sacrarium ministris precipimus cum diligentia custodire. Sin peluis noua conparetur, et preter hoc nichil aliud tangat. Sed nec ipsa peluis apponatur lauandis uelis, nisi que ad dominici altaris cultum pertinent; pallae in alia pelui lauentur, et in alia uela ianuarum. -@. 2.+ Cura sit etiam hostiariis ex admonitione maioris, ne quis negligens aut ignarus ad uelum ianuae domus Domini manus incognite tergat; sed statim cohercitus discat omnis homo, quia uelum atrii domus Domini est. <4 41> -C. XLI.+ Sacra uasa non nisi a sacratis contrectentur hominibus. Item Sixtus. -[epist. II.]+ In sancta apostolica sede statutum est, ut sacra uasa non ab aliis, quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Ne pro talibus presumptionibus iratus Dominus plagam inponat populo suo, et hi etiam, -1305+ qui non peccauerunt, pereant quia perit iustus sepissime pro inpio. <4 42> -C. XLII.+ Non nisi a sacratis hominibus uestimenta sacra ferentur. Item Stephanus Episcopus familiari amico Hilario. -[epist. I. c. 5.]+ Vestimenta ecclesiae quibus Domino ministratur, et sacrata debent esse et honesta, quibus in aliis usibus non debent frui, quam ecclesiasticis et Deo dignis offitiis; que nec ab aliis debent contingi aut offerri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio, que Baltasar regem percussit, super hoc transgredientes ueniat, et corruere eos faciat ad ima. <4 43> -C. XLIII.+ Diuina misteria nuptiarum non prestantur ornatibus. Item ex Concilio Aurelianensi. Ad nuptiarum ornatum misteria diuina non prestentur, ne, dum inproborum tactu uel pompa secularis luxuriae polluuntur, ad offitium sacri misterii uideantur indigna. <4 44> -C. XLIV.+ In ligneis uasculis dominici corporis et sanguinis sacramenta non sunt celebranda. Item ex Concilio Triburiensi, c. 9. -XI. Pars.+ Vasa, quibus sacrosancta conficiuntur misteria, calices sunt et patenae, de quibus Bonifatius martir et episcopus, interrogatus, si liceret in uasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes non aureis sed ligneis calicibus utebantur. Zepherinus, XVI. Romanus episcopus, patenis uitreis missas celebrare constituit. Deinde Urbanus X. Papa omnia misteria sacra fecit argentea. In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus, magis et magis per incrementum temporum decus succreuit ecclesiarum. Nostris enim diebus, qui serui patrisfamilias sumus, ne decus matris ecclesiae minuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus, ut deinceps nullus sacerdos sacrum misterium corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi -1306+ in ligneis uasculis ullo modo conficere presumat, ne, unde placari debet, inde irascatur Deus. <4 45> -C. XLV.+ Ex qua materia calix cum patena fieri debeat. Item ex Concilio Remensi c. 6. Ut calix Domini cum patena, si non ex auro, omnino ex argento fiat. -@. 1.+ Si quis autem tam pauper est, saltim uel stagneum calicem habeat. -@. 2.+ De ere autem aut ex auricalco non fiat, quia ob uini uirtutem eruginem pariterque uomitum prouocat. -@. 3.+ Nullus autem in ligneo aut in uitreo calice presumat missam cantare. <4 46> -C. XLVI.+ Non in serico, sed in puro lintheo sacrificium consecretur altaris. Item ex epistola Eusebii et Siluestri Papae. Consulto omnium constituimus, ut sacrificium altaris non in serico panno aut intincto quisquam celebrare missam presumat, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto; sicut corpus Domini nostri Iesu Christi in sindone linea munda sepultum fuit. <4 47> -C. XLVII.+ A quibus sit tradita missarum celebratio. Item ex VI. Sinodo. -[c. 32.]+ -XII. Pars.+ Iacobus frater Domini secundum carnem, cui primum credita est Iherosolimitana ecclesia, et Basilius, episcopus Cesariensis, cuius claritas per totum orbem refulsit, in scripturis addiderunt nobis missae celebrationem. -+ <4 48> -C. XLVIII.+ Qua hora sint missarum solempnia celebranda. Item Thelesphorus Papa VII. a Petro. -[in epistola ad omnes c. 2.]+ -XIII. Pars.+ Nocte sancta Natiuitatis Domini saluatoris missas celebrent presbiteri, et ymnum angelicum in eis solempniter decantent, quoniam et eadem nocte ab angelo pastoribus est nunciatus. -@. 1.+ Et subito facta est cum angelo multitudo miliciae celestis laudantium Deum, et dicentium: "Gloria in excelsis Deo, et -1307+ in terra pax hominibus bonae uoluntatis." Reliquis uero temporibus missarum celebrationes ante horam diei terciam minime sunt celebrandae, quia in eadem hora et Dominus crucifixus est, et super Apostolos Spiritus sanctus legitur descendisse. <4 49> -C. XLIX.+ Non nisi a ieiunis hominibus sacramenta celebrentur altaris. Item ex Concilio Cartaginensi, c. 8. -XIV. Pars.+ Sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniuersario, quo cena Domini celebratur. Nam si aliquorum promeridiano tempore defunctorum, siue episcoporum siue ceterorum, conmendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi, qui faciunt, iam pransi inueniantur. <4 50> -C. L.+ Ante missarum solempnia, circa horam nonam decantata nulli, in Quadragesima comedere licet. Item ex Concilio Cabilonensi. -XV. Pars.+ Solent plures, qui se ieiunare putant in Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam, manducare. Qui nullatenus ieiunare credendi sunt, si ante manducauerint, quam uespertinum celebretur offitium. Concurrendum est enim ad missam, et auditis missarum solempnibus et uespertinis offitiis largitis elemosinis ad cibum accedendum est. Si uero aliquis necessitate constrictus fuerit, ut ad missam uenire non ualeat, estimata uespertina hora, conpleta oratione sua ieiunium soluat. -XVI. Pars.+ -Gratian.+ In ieiuniis etiam quatuor temporum circa uespertinas horas, in sabbato uero sancto circa noctis inicium missarum solempnia sunt celebranda. Unde Leo episcopus: "Quod a patribus nostris." Item Gelasius: "Ordinationes presbiterorum." Item Pelagius: "Dilectionis tuae rescripta." Require in tractatu ordinandorum. Prima quoque parte diei missarum solempnia non incongrue celebrantur. Unde Leo Papa Dioscoro, Alexandrino Episcopo: -[epist. LXXIX. al. LXXXI. c. 2.]+ <4 51> -C. LI.+ Etiam prima parte diei missas celebrare licet. Necesse est autem, ut quedam pars populi sua deuotione priuetur, si unius tantum missae more seruato sacrificium offerre non possunt, nisi primi parte diei conuenerint. Studiose ergo fraternitatem tuam familiariter ammonemus, ut quod nostrae consuetudini ex forma paternae traditionis insedit tua quoque cura non -1308+ negligat, ut per omnia nobis fide et actibus congruamus. Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbitero hanc ad tuam dilectionem epistolam dedimus perferendam, qui nostris processionibus atque actionibus frequenter interfuit, et tociens ad nos missus quid in omnibus apostolicae sedis auctoritas teneret agnouit. <4 52> -C. LII.+ Missae peculiares non sunt in publico cantandae. Item Augustinus. Et hoc attendendum est, ut missae peculiares, que per dies solempnes sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis missarum solempnibus, que hora tercia canonice fiunt, abstrahatur. -@. 1.+ Sed sacerdotes, qui in circuitu urbis, aut in eadem urbe sunt, et populus in unum ad publicam missarum celebrationem conueniant. <4 53> -C. LIII.+ Quot missas in die sacerdotibus celebrare liceat. Item Alexander Papa. -XVII. Pars.+ Sufficit sacerdoti unam in die una celebrare missam, quia Christus semel passus est, et totum mundum redemit. Non modica res est unam missam facere, et ualde felix qui unam digne celebrare potest. Quidam tamen pro defunctis unam faciunt, et alteram de die, si necesse sit. Qui uero pro pecuniis aut adulationibus secularium una die presumunt plures facere missas, non estimo euadere dampnationem. <4 54> -C. LIV.+ Ex Saluatoris et Apostolorum docemur exemplo ymnos cantare. Item ex Concilio Tolletano III. -[c. 12.]+ -XVIII. Pars.+ De ymnis canendis et Saluatoris, et Apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus ymnum dixisse perhibetur, Mattheo euangelista testante: "Et ymno dicto exierunt in montem Oliueti." Et Paulus apostolus ad Ephesios scribit dicens: "Inplemini Spiritu, loquentes uobis in psalmis, et ymnis, et canticis spiritualibus." Et quia nonnulli ymni humano studio in laudem Dei, atque Apostolorum et martirum triumphos noscuntur esse conpositi, sicut hi, quos beatissimi doctores Ylarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo, quod de scripturis sanctorum canonum uel apostolica traditione non existunt: respuant ergo et illum ymnum ab hominibus conpositum, quem cottidie publico priuatoque offitio in fine -1309+ omnium psalmorum dicimus: "Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui sancto in secula seculorum, Amen." Nam et ille ymnus, quem nato Christo in carne angeli cecinerunt: "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis," et reliqua, que ibi secuntur, ecclesiastici doctores conposuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum scripturarum libris non inueniuntur? Conponuntur missae, siue preces, uel orationes, siue conmendationes, seu manus inpositiones, ex quibus, si nulla decantentur in ecclesia, uacant omnia offitia ecclesiastica. Ammonet hoc fieri atque hortatur Tymotheum apostolus, dicens: "Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, pro omnibus, qui in sublimitate sunt." Sicut igitur orationes, ita et ymnos in laudem Dei conpositos, nullus nostrum ulterius inprobet. <4 55> -C. LV.+ In nouo testamento qui ymni ab angelis decantati inueniuntur. Leo IX. Hii duo solummodo ymni ab angelis in nouo testamento inueniuntur decantati: "Alleluia," atque: "Gloria in excelsis Deo." Quos pariter in Septuagesima intermittimus, quia peccato hominis ueteris a conuentu angelicae iubilationis expulsi in huius miserae uitae Babilonem, super flumina eius sedemus, et flemus, dum recordamur illius Sion, in qua Deum decet ymnus. Quod nouem ebdomadibus Alleluia intermittimus, non incongrue per nouem ebdomadas nouem angelorum ordines accipimus, quorum decimus ordo per superbiam corruens angelicum numerum inminuit, et a felicitate perturbauit. Qui condolentes suae diminutioni, et parem ruinam sibi timentes, a perfecta laude creatoris fuere prepediti. Quorum recuperationi et consolationi consulens omnipotens Deus creator primum hominem de limo terrae formauit, qui sui generis multiplicatione dampna celestis patriae resarciret, atque angelorum gaudia suppleret. Qua spe angelicus chorus admodicum letatus. Non mirum, si ex lapsu ipsius hominis fuit conturbatus. Unde nouem ordinum concentus in laude creatoris remansit inperfectus, donec in Christo resurgente resurrexit prolapsus ille protoplastus. Ibi augmento sui collegii, et spe meliori angelicus exercitus gauisus, in nouum Alleluia consurrexit totus, et in eo perstat deuotus. Quem et nos pro modulo nostro imitantes, a Septuagesima, quando lapsus protoplasti recitatur in ecclesia, Alleluia nouem ebdomadibus intermittimus, scilicet usque in Pasca, ubi Christus resurgens a mortuis tristiciam nostram in gaudium uertit, et Alleluia nobis reddit. -1310+ <4 56> -C. LVI.+ In cena Domini Gloria in excelsis decantetur. Nykolaus Rodulfo, Bituricensi Archiepiscopo. Porro Gloria in excelsis Deo ab episcopis in cena Domini inter missarum solempnia more nostro dicenda est. Pallio uero apostolico eadem die uti illis est licitum, quibus est ab apostolica sede permissum. <4 57> -C. LVII.+ Cum baculo aut capite uelato ad celebrandum missarum solempnia clericus non ingrediatur. Zacharias Papa. -[in Sinodo Romana, c. 13. et 14.]+ -XIX. Pars.+ Nullus episcopus aut presbiter, seu diaconus ad celebrandum missarum solempnia presumat cum baculo introire, aut uelato capite altario Dei assistere, quoniam et Apostolus prohibet uiros uelato capite orare in ecclesia; et si temere presumpserit conmunione priuetur. Cum uero ingressus fuerit episcopus aut presbiter ad missarum solempnia celebranda, nisi passio aliqua interuenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab aliquo episcopo aut presbitero missarum suppleantur solempnia; sed qui inicium ponit; suppleat usque in finem. Si quis uero presumpserit, preter quod posuimus, agere, a sacro corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi sit suspensus.

-[PALEA.+ <4 58> -C. LVIII.+ Item ex Decretis Soteris Papae. Ut illud diuini oraculi singuli precaueant, quo scribitur: "Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem," summopere uerendum nobis est atque cauendum, ne horis illis atque temporibus, quibus Deo psallitur uel sacrificatur, unicuique diuinis singulariter offitiis insistenti perniciosa passio uel corporis quelibet inualetudo occurrat, que aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione uel terrore confundat. Pro huiusmodi ergo casibus precauentes, necessarium duximus instituere, ut, ubi temporis, uel loci, siue cleri copia suffragatur, habeat quisque canens Deo atque sacrificans post se uicini solaminis adiutorem, ut, si aliquo casu ille, qui offitia inpleturus accedit, turbatus fuerit, uel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui eius uicem exequatur intrepidus, et offitium inceptum adinpleat. -]+

<4 59> -C. LIX.+ Quot testes episcopus sacrificans secum habere debeat. Anacletus seruus Christi Iesu, omnibus Episcopis. -[epist. 1.]+ -XX. Pars.+ Episcopus Deo sacrificans secum testes habeat. In solempnioribus quippe diebus aut septem, -1311+ aut quinque, aut tres diaconos, qui oculi eius dicuntur, et subdiaconos, atque reliquos ministros secum habeat, qui sacris induti uestimentis in fronte et a tergo, et presbiteri e regione dextra leuaque, corde contrito et humiliato spiritu, ac prono stent uultu, custodientes eum a maleuolis hominibus, et consensum prebentes sacrificio. Peracta autem consecratione omnes conmunicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. <4 60> -C. LX.+ Episcopi sine religiosis testibus Domini sacramenta non conficiant. Item Lucius Papa omnibus Episcopis. Iubemus apostolica auctoritate, ut semper testes uobiscum sacerdotes habeatis et Leuitas. Et licet conscientia possit sufficere propria, tamen propter maliuolos iuxta Apostolum etiam testimonium uos oportet habere bonum ab his, qui foris sunt. Igitur duo presbiteri, et tres diaconi in omni loco episcopum non deserant, propter testimonium ecclesiasticum. <4 61> -C. LXI.+ Nisi duobus presentibus presbiter missam celebrare non presumat. Item Sother Papa. Hoc quoque statutum est, ut nullus presbiterorum missarum solempnia celebrare presumat, nisi duobus presentibus sibique respondentibus ipse tercius habeatur; quia, cum pluraliter dicitur ab eo: "Dominus uobiscum," et illud in secretis: "Orate pro me," aptissime conuenit, ut ipsius respondeatur salutationi. <4 62> -C. LXII.+ Communione priuentur qui usque ad finem missarum solempnia non audiunt. Item ex Canone Apostolorum. -[10.]+ -XXI. Pars.+ Omnes fideles, qui conueniunt in solempnitatibus sacris ad ecclesiam, et scripturas Apostolorum et euangelium audiant. Qui autem non perseuerant in oratione, usque dum missa peragatur, nec sanctam conmunionem percipiunt, uelut inquietudines ecclesiae conmouentes conuenit conmunione priuari. <4 63> -C. LXIII.+ De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 24.]+ Sacerdote uerbum in ecclesia faciente qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur. -1312+ <4 64> -C. LXIV.+ Die dominico missas ex integro seculares audire debent. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 47.]+ Missas die dominica secularibus totas audire speciali ordine precipimus ita, ut ante benedictionem sacerdotis egredi populus non presumat. Quod si fecerint, ab episcopo publice confundantur. <4 65> -C. LXV.+ Populus non ante discedat, quam missa ex integro celebretur. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I., c. 28.]+ Cum ad celebrandas missas in nomine Dei conuenitur populus non ante discedat, quam missae solempnitas conpleatur, et ubi episcopus non fuerit, benedictionem accipiat sacerdotis. <4 66> -C. LXVI.+ Excommunicetur qui pretermisso ecclesiae conuentu ad spectacula uadit. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 88.]+ Qui die solempni pretermisso ecclesiae conuentu ad spectacula uadit, excommunicetur. <4 67> -C. LXVII.+ Usque ad missam catecuminorum nullus ecclesiam ingredi prohibeatur. Item ex Concilio Cartaginensi IV., -[c. 84.]+ -XXII. Pars.+ Episcopus nullum prohibeat ingredi ecclesiam, et audire uerbum Dei, siue gentilem, siue hereticum, siue Iudeum, usque ad missam catecuminorum. <4 68> -C. LXVIII.+ Euangelia non sedendo, sed stando audire debemus. Item Anastasius Episcopus omnibus Episcopis. -[epist. I. c. 1.]+ -XXIII. Pars.+ Apostolica auctoritate mandamus, dum sancta euangelia in ecclesia leguntur, ut sacerdotes et ceteri omnes non sedentes, sed uenerabiliter curui et in conspectu euangelii stantes dominica uerba intente audiant, et fideliter adorent. <4 69> -C. LXIX.+ Ad missarum solempnia semper aliquid est offerendum. Item Gregorius VII. -[in Sinodo Romana habita anno Domini 1078. c. 13.]+ -XXIV. Pars.+ Omnis Christianus procuret ad missarum solempnia aliquid Deo offerre, et ducere ad memoriam, quod Deus per Moysen dixit: "Non apparebis in -1313+ conspectu meo uacuus." Et in collectis sanctorum Patrum liquido apparet quod omnes Christiani offerre aliquid Deo ex usu sanctorum Patrum debent. Ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae animae possit curare passiones. Verum homines prepostero ordine ante sibi opem ab hominibus accersiunt. Ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur diuini fauoris gratiam postulandam. <4 70> -C. LXX.+ Quare "Sursum corda" in prefatione dicatur. Item Ciprianus. -[sermone VI. de oratione dominica.]+ -XXV. Pars.+ Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces toto corde debemus; cogitatio hominis carnalis et secularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet, quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem prefatione premissa parat fratrum mentes, dicendo: "Sursum corda," ut dum respondet plebs: "habemus ad Dominum," ammoneatur, nichil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra aduersarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis uenire patiatur. <4 71> -C. LXXI.+ Que prefationes in missa sunt cantandae. Pelagius Romanae ecclesiae et apostolicae sedis Episcopus uniuersis Germaniarum atque Galliarum Episcopis. -XXVI. Pars.+ Inuenimus has nouem prefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, id est: unam in Albis pascalibus, aliam die Ascensionis Domini, tertiam die Pentecosten, quartam de Natali Domini, quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis, septimam de sancta Trinitate, octauam de Cruce nonam de ieiunio in Quadragesima tantummodo dicendam. -+ <4 72> -C. LXXII.+ In omnibus missarum solempnibus pro defunctis oratio fiat. Item ex Concilio Cabillonensi. -[II., c. 39.]+ -XXVII. Pars.+ Visum preterea est nobis, ut in omnibus missarum solempnibus pro defunctorum spiritibus loco conpetenti ecclesia Dominum deprecetur. Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro uiuentibus et pro quibuslibet necessitatibus deprecetur: ita nimirum nulla dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces missarum solempnibus Domino fundantur. Antiquitus igitur -1314+ hunc morem sancta tenet ecclesia, ut et missarum solempnibus, et aliis precibus Domino spiritus quiescentium conmendentur, dicente B. Augustino: "Non sunt pretermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate laudamus. Defunctorum etiam tacitis nominibus eorum, quos sub generali conmemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi." <4 73> -C. LXXIII.+ Ante preces non sunt a sacerdote nomina recitanda. Item Innocentius Episcopus Urbis Romae Decentio Eugubino. -[epist. I. c. 2.]+ De nominibus recitandis ante, quam sacerdos precem faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione conmendet, quam superfluum sit, et ipse per tuam prudentiam recognoscis; ut cuius hostiam necdum Deo offeras, eius ante nomen insinues, quamuis illi nichil sit incognitum. <1 DC> <2 2> -DISTINCTIO II.+ -GRATIANUS.+ <4 1> -C. I.+ Panis, et uinum, et aqua in sacramentis sunt offerenda. Alexander, Urbis Romae Episcopus, omnibus orthodoxis. -[epist. I. c. 4.]+ -I. Pars.+ In sacramentorum oblationibus, que inter missarum solempnia Domino offeruntur, panis tantum et uinum aqua permixtum in sacrificium offerantur. Non enim debet in calice Domini aut uinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere eius in passione sua profluxisse legitur. <4 2> -C. II.+ Vinum sine aqua, uel e conuerso in sacramentis offerri non licet. Item Ciprianus -[lib. II. epist. 2.]+ Cecilio fratri salutem. Sic in sanctificando calicem Domini offerri sola aqua non potest, quomodo nec uinum solum potest. Nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine Christo. Quando enim utrumque miscetur, et adunatione confusa sibi inuicem copulantur, tunc sacramentum spirituale et celeste efficitur. Sic uero calix -1315+ Domini non est aqua sola, et uinum solum, nisi utrumque misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum, et panis unius conpage solidatum. <4 3> -C. III.+ Idem de eodem. Scriptura dicit: ut quotiescumque calicem in conmemorationem Domini et passionis eius offerimus, id quod constat Dominum fecisse, faciamus. Sed uide, frater karissime, si quis de antecessoribus nostris uel ignoranter uel simpliciter non hoc obseruauit et tenuit, quod nos Dominus facere exemplo et magisterio docuit, potest simplicitati eius de indulgentia Domini uenia concedi; nobis uero non potest ignosci, qui nunc a Domino ammoniti et instructi sumus, ut calicem Domini cum uino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus. <4 4> -C. IV.+ Preter uinum et aquam et panem in sacramento nichil debet offerri. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 45.]+ Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri preter uinum et aquam, que in tipo Christi benedicuntur, quia dum in cruce penderet, de corpore eius effluxit sanguis et, aqua. Hec tria unum sunt in Christo Iesu; hec hostia et oblatio Dei in odorem suauitatis. <4 5> -C. V.+ De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 24.]+ In sacramento corporis et sanguinis Domini nichil amplius offeratur, quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est panis et uinum aqua mixtum. -@. 1.+ Nec amplius in sacrificiis offeratur, quam de uuis et frumentis. <4 6> -C. VI.+ Oblationis sacrificio uuas nemo coniungat. Item ex VI. Sinodo. -[c. 28.]+ Didicimus, quod in quibusdam ecclesiis sacerdotes sacrificio oblationis coniungant uuas, que secundum usum in altario offeruntur, et sic simul utraque populo dispensent. Precipimus igitur, ut nullus sacerdos hoc ulterius faciat, sed in remissionem peccatorum populo oblationem solam distribuat, et uuas seorsum benedictas populus, qui petierit, accipiat, et fructuum gratias agat. <4 7> -C. VII.+ De his, qui sacrificando uarie errabant. Iulius Papa Episcopis per Egiptum. Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis -1316+ deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audiuimus enim, quosdam scismatica ambitione detentos contra diuinos ordines et apostolicas institutiones lac pro uino in diuinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam eucharistiam populis pro conplemento communionis porrigere; quosdam etiam expressum uinum in sacramento dominici calicis offerre, alios uero pannum lineum musto intinctum per totum annum reseruare, et in tempore sacrificii aqua partem eius lauare, et sic offerre. Quod quam sit euangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae aduersum, non difficile ab ipso fonte ueritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum misteria processerunt. Cum enim magister ueritatis uerum salutis nostrae sacrificium suis conmendaret discipulis, nulli lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus dedisse. Legitur enim in euangelica ueritate: "Accepit Iesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis." Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et euidens exemplum euangelicae ueritatis illuxit, quod preter panem et uinum aliud offerri non liceat. -@. 1.+ Illud uero, quod pro conplemento conmunionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex euangelio testimonium receperunt, ubi Apostolis corpus suum et sanguinem conmendauit. Seorsum enim panis, et seorsum calicis conmendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum prebuisse non legimus, excepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non que sacramenti huius institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est de uuarum granis, populus communicat, ualde est omnino confusum; sed si necesse fuerit, botrus in calice conprimatur, et aqua misceatur, quia calix dominicus iuxta canonum preceptum uino et aqua permixtus debet offerri, quia uidemus in aqua populum intelligi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. Ergo, cum in calice uino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit, copulatur et iungitur. Que copulatio et coniunctio aquae et uini sic miscetur in calice Domini, ut illa mixtio non possit separari. Nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si uero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo, quando botrus solus offertur, in quo uini efficientia tantum designatur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod aqua significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut uinum solum, nisi utrumque misceatur. -@. 2.+ Et ideo, quia ex hoc iam -1317+ plurima et multiplex maiorum manauit sentencia, deinceps omnis talis error atque presumptio cessare debet, ne peruersorum inordinata conpago statum ueritatis eneruet. Et ideo nulli deinceps licitum erit aliud in diuinis sacrificiis offerre, nisi iuxta antiquorum sentenciam conciliorum panem tantum et calicem uino et aqua permixtum. De cetero aliter quam preceptum est faciens tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima penitenciae satisfactione correptus ad gradus sui offitium redeat, quod amisit. <4 8> -C. VIII.+ Nulla oblatio corpori et sanguini Christi conparari ualet. Item Alexander Papa V. a Petro. -[epist. I.]+ -II. Pars.+ Nichil in sacrificiis maius esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed hec omnes precellit, que pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente sumenda, atque ab omnibus ueneranda, et sicut potior est ceteris, ita potius excoli et uenerari debet. <4 9> -C. IX.+ Ante confecta misteria pacem non debemus offerre. Item Innocentius Papa Decentio, Eugubino Episcopo, salutem. -[epist. I. c. 1.]+ -III. Pars.+ Pacem igitur asseris ante confecta misteria quosdam populis inperare, uel sibi sacerdotes inter se tradere, cum post omnia (que aperire non debeo) pax sit necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia, que in misteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur, prebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur. <4 10> -C. X.+ Ecclesiasticis liminibus careat minister, qui post consecrationem conmunicare contempnit. Item Anacletus Papa. -[epist. I.]+ Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et Apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet ecclesia. <4 11> -C. XI.+ Quisque sacerdos, quociens missam celebrat, tociens sacram communionem percipiat. Item ex Concilio Tolletano XII. -[c. 5.]+ -IV. Pars.+ Relatum est nobis, quosdam de sacerdotibus -1318+ non tot uicibus communionis sanctae gratiam sumere, quot sacrificia in uno die uidentur offerre; sed si in uno die plurima deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communione suspendunt, et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumunt, quasi non sit tociens illi uero et singulari sacrificio participandum, quociens corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi inmolatio facta constiterit. Nam ecce Apostolus dicit: "Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris?" Certum est, quod hi, qui sacrificantes non edunt, rei sunt dominici sacramenti. Quicumque ergo sacerdotum deinceps diuino altario sacrificium oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab ipsa, qua se indecenter priuauit, gratia communionis anno uno repulsum se nouerit. Nam quale erit sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse dinoscitur? Ergo modis omnibus tenendum est, ut, quocienscumque sacrificans corpus et sanguinem Iesu Christi Domini nostri in altario inmolat, tociens perceptionis corporis et sanguinis Christi participem se prebeat. <4 12> -C. XII.+ Corpus Christi sine eius sanguine sacerdos non debet accipere. Item Gelasius Papa Maiorico et Iohanni Episcopis. Conperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo sacri corporis portione a calice sacrati cruoris abstineant. Qui proculdubio (quoniam nescio qua superstitione docentur astringi) aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia diuisio unius eiusdemque misterii sine grandi sacrilegio non potest prouenire. <4 13> -C. XIII.+ Eucharistiae communionem qui cottidie accipit, nec reprehenditur, nec laudatur. Item Augustinus. -[de ecclesiasticis dogmatibus, c. 53.]+ -V. Pars.+ Cottidie eucharistiae communionem accipere nec laudo, nec uitupero, omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor; si tamen mens in affectu peccandi est. Grauari magis dico eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo, quamuis quis peccato mordeatur, peccandi tamen de cetero non habeat uoluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrimis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, -1319+ accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico, quem mortalia peccata non grauant. Idem: -[epist. 118. c. 3.]+ -@. 1.+ Dixerit quispiam, non cottidie accipiendam eucharistiam, alius affirmat cottidie: faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigauerunt inter se, aut quisquam eorum alteri se preposuit, Zacheus et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Dominum, alter dixerit: "Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum." Ambo Saluatorem honorificantes quamuis non uno modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc ualet quod manna secundum propriam uoluntatem in ore cuiusque sapiebat. <4 14> -C. XIV.+ Qui semper peccat celestis sacramenti medicinam semper accipiat. Item Ambrosius. -[lib. IV. de sacramentis, c. ult.]+ Si, quocienscumque effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere. Qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. <4 15> -C. XV.+ Non abstineat a corpore Domini, nisi qui excommunicari meretur. Item Hylarius Episcopus. Si non sunt tanta peccata, ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare. Item Fabianus Papa ait: <4 16> -C. XVI.+ Ter in anno quisque fidelium communicet. Etsi non frequentius, saltim ter in anno communicent homines, nisi forte quis maioribus criminibus quibuslibet inpediatur; in Pasca uidelicet, et Pentecosten, et Natale Domini. Item Sother Papa: -1320+ <4 17> -C. XVII.+ Etiam in cena Domini sacram communionem debemus accipere. In cena Domini perceptio eucharistiae a quibusdam negligitur, que quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus (exceptis his, quibus pro grauibus criminibus inhibitum est) percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam penitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconcilientur. <4 18> -C. XVIII.+ Proiciatur ab ecclesia qui a communione sacramenti se pro luxuria auertit. Item ex Concilio Martini Papae. c. 83. Si quis intrat in ecclesiam Dei, et sacras scripturas audit, et pro luxuria sua auertit se a communione sacramenti, et in obseruandis misteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum esse de ecclesia catholica decernimus, donec penitenciam agat, et ostendat fructum penitenciae suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri. <4 19> -C. XIX.+ Non habeantur catholici qui his tribus temporibus communicare despiciunt. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 18.]+ Seculares, qui in Natale Domini, Pasca, Pentecosten non communicauerint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur. <4 20> -C. XX.+ Corripiantur qui in ecclesia communicare contempnunt. Ex Concilio Tolletano. -[I. c. 13.]+ Hii, qui intrant ecclesiam, et deprehenduntur numquam communicare, ammoneantur. Ut si non communicant, ad penitenciam accedant. Si communicant, non semper abstineant; si non fecerint, abstineant. <4 21> -C. XXI.+ Ante sanctam communionem a propria uxore quisque contineat. Item ex Concilio Elibertano. Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore -1321+ abstinere debet tribus, aut quatuor, aut septem diebus, nec inter catholicos connumerabitur qui in istis uidelicet temporibus, Pasca, Pentecosten, Natale Domini non communicauerit. Item Sergius Papa: <4 22> -C. XXII.+ Quare tres partes fiant ex corpore Christi. -VI. Pars.+ Triforme est corpus Domini. Pars oblatae, in calicem missa, corpus Christi, quod iam resurrexit, monstrat. Pars comesta, ambulans adhuc super terram. Pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus in sepulchro, quia usque in finem seculi corpora sanctorum in sepulchris erunt. Clemens: -[epist. II.]+ <4 23> -C. XXIII.+ A quibus sunt contrectanda sacramenta dominica. -VII. Pars.+ Tribus gradibus conmissa sunt sacramenta diuinorum secretorum, id est presbitero, diacono, et ministro, qui cum tremore et timore clericorum reliquias corporis domini custodire debent fragmentorum. Idem: -@. 1+ Tanta in altario certe holocausta offerantur, quanta populo sufficere debeant. Quod si remanserint in crastinum non reseruentur, sed cum timore et tremore clericorum et diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, que in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad accipiendos communes cibos conueniant, ne putent sanctae portioni miscere cibum, qui per aqualiculos digestus in secessum diffunditur. Si ergo mane dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent ministri, qui eam consumpserunt, et, si tertia uel quarta hora acceperint, ieiunent usque ad uesperum. Sic secreta sanctificatione eterna custodienda sunt sacramenta. -@. 2.+ Precipimus etiam, ne umquam extero clerico ecclesiae siue laico de fragmentis oblationum Domini ad mensam donatur. Unde scis tu, qui passim sanctuarii panes indignis inpendis, unde nosti, si mundi sunt a mulieribus? Hinc et Dauid ab Abimelech sacerdote interrogatus, cum panem sibi ad comedendum posceret, cum se mundum ante triduum profiteretur, panes propositionis manducauit. <4 24> -C. XXIV.+ Inficiuntur, non mundantur scelerosi, qui communicare non desinunt. Item Ysidorus. -[lib. I. de summo bono, c. 24.]+ -VIII. Pars.+ Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et communicare -1322+ non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nil ad emundationem proficere sibi, dicente Propheta: "Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malicias tuas?" et Apostolus: "Probet," inquit, "se homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat." Item ex VIII. Sinodo. Basilius Episcopus dixit: <4 25> -C. XXV.+ Dampnationem, non salutem acquirit qui indigne sacramentis Christi communicat. Timorem quidem docet nos Apostolus, dicens: "Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Fidem uero edocet nos sermo Domini, dicens: "Hoc est, quod pro multis datur, corpus meum. Hoc facite in meam conmemorationem." -@. 1.+ Et Apostolus de unigenito Dei filio: "Humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis." Cum ergo anima fidem habet his dictis, et considerat magnificentiam gloriae ipsius, et admiratur nimietatem humilitatis, quomodo tantus ac talis obediens patri fuit usque ad mortem pro uita nostra: puto, quia possit prouocari ad affectum, et dilectionem ipsius, et Dei patris, qui unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. -@. 2.+ Talem ergo fidem uel affectum preparare debet in animo suo is, qui panem et calicem Domini percipit. <4 26> -C. XXVI.+ Non a quo, sed ante quem offeratur, considerandum est. Item Augustinus in libro questionum Numeri. -[quest. XX.]+ Et dixit Dominus ad Moysem, et ad Eleazarum filium Aaron sacerdotem: "Tollite thuribula erea e medio exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt thuribula peccatorum horum in animabus suis; et facies laminas ductiles, circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata sunt, et facta sunt in signum filiis Israel." Sed notandum, nouo modo dicta sanctificata pena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quo timerent. Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri uoluit, addidit dicens: "quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata facta sunt in signum filiis Israel." Non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata sunt, sed potius hoc cogitare et attendi, ante quem oblata sint, id est, quia ante Dominum, ut plus in eis ualeret -1323+ nomen Domini, ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum, a quibus oblata sunt. <4 27> -C. XXVII.+ Penitencia eius, cuius negligentia de Christi sanguine aliquid stillat. Item ex Decreto Papae Pii. -IX. Pars.+ Si per negligentiam aliquid de sanguine stillauerit in terram, linguabitur, tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur, et igne consumetur, et cinis intra altare condetur, et sacerdos XL. diebus peniteat. Si super altare stillauerit calix, sorbeat minister stillam, et III. diebus peniteat. Si super linteum altaris, et ad aliud stilla peruenerit, IV. diebus peniteat. Si usque ad tercium, IX. diebus peniteat. Si usque ad quartum, XX. diebus peniteat, et lintheamina, que tetigerint stillam, tribus uicibus minister abluat calice subter posito, et aqua ablutionis sumatur, et iuxta altare recondatur. <4 28> -C. XXVIII.+ Que penitencia sit inponenda ei qui sacrificium euomit. Item ex Penitenciali Bedae Presbiteri. -[c. de ebrietate]+ Si quis per ebrietatem uel uoracitatem eucharistiam euomuerit, XL. diebus peniteat; clerici, uel monachi, seu diaconi, presbiteri LXX. diebus peniteant; episcopi XC. Si pro infirmitatis causa euomuerit, VII. diebus peniteant. <4 29> -C. XXIX.+ Sacerdotes non nisi per se diuina sacramenta ministrent. Item ex Concilio Remensi, c. 2. -X. Pars.+ Peruenit ad notitiam nostram, quod quidam presbiteri in tantum paruipendant diuina misteria, ut laico aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum conmittuntur. Quod quam sit horribile quam que detestabile, omnium religiosorum animaduertit prudentia. Igitur interdicit per omnia sinodus, ne talis temeraria presumptio ulterius fiat; sed omnimodis presbiter -1324+ per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subiacebit. <4 30> -C. XXX.+ Quando celebratur missa, presbiterium laici ingredi non presumant. Item Clemens Papa. -XI. Pars.+ Sacerdotum aliorumque clericorum ecclesiis seruientium honores a laicorum discrete apparere conueniunt. Quamobrem nulli laicorum liceat in eo loco, ubi sacerdotes et reliqui clerici consistunt (quod presbiterium nuncupatur), quando missa celebratur, consistere, ut libere ac honorifice possint sacra offitia exerceri. -+ <4 31> -C. XXXI.+ Sicut in metropolitana ecclesia, ita ubique missarum solempnia celebrentur. Item ex Concilio Gerundensi. -[c. 1.]+ -XII. Pars.+ Institutio missarum, sicut in metropolitana ecclesia agitur, ita in Dei nomine in omnibus prouinciis tam ipsius missae ordo, quam psallendi uel ministrandi consuetudo seruetur. <4 32> -C. XXXII.+ Quid sit sacrificium, quid sacramentum. Item Augustinus in libro X. de ciuitate Dei. -[c. 5.]+ -XIII. Pars.+ Sacrificium est uisibile inuisibile sacramentum, id est sacrum signum. Item alibi: -@. 1.+ Sacramentum est inuisibilis gratiae uisibilis forma. <4 33> -C. XXXIII.+ Quid sit signum. Idem in libro II. de doctrina Christiana. -[c. 1.]+ Signum est res preter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cognitionem uenire. Item Gregorius in omelia pascali: <4 34> -C. XXXIV.+ Post consecrationem non substantia, sed species remanet. Specie et similitudo illarum rerum uocabula sunt, que ante fuerunt, scilicet panis et uini. Unde in fine cuiusdam missae oratur et dicitur: "Perficiant in nobis, quesumus Domine, tua sacramenta quod continent, ut que nunc specie gerimus rerum ueritate capiamus." -1325+ Postulat quippe sacerdos, ut corpus Christi, quod sub specie panis et uini nunc geritur, manifesta uisione, sicuti reuera est, quandoque capiatur. De qua uisione Dominus in euangelio secundum Iohannem: "Qui diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum." Quamuis non inprobabiliter quidam exponant hoc loco carnis et sanguinis ueritatem ipsam eorundem efficientiam, id est peccatorum remissionem. <4 35> -C. XXXV.+ Visibiles creaturae in Christi corpus et sanguinem inuisibiliter conuertuntur. Item Eusebius Emisenus. -XIV. Pars.+ Quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis, et illaturus sideribus, necessarium erat, ut die cenae sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur iugiter per misterium, quod semel offerebatur in precium, ut quia cottidiana, et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetua esset redemptionis oblatio, et perhennis uictima illa uiueret in memoria, et semper presens esset in gratia uere unica et perfecta hostia, fide estimanda, non specie, nec exteriori censenda uisu, sed interiori affectu. Unde celestis confirmat auctoritas, quia "caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus." -@. 1.+ Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris ipse etiam est testis ueritatis. Nam et inuisibilis sacerdos uisibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui uerbo suo secreta potestate conuertit, ita dicens: "Accipite et comedite, hoc est corpus meum;" et sanctificatione repetita: "Accipite, et bibite, hic est sanguis meus." Ergo ad nutum precipientis Domini repente ex nichilo substiterunt excelsa celorum, profunda fluctuum, uasta terrarum: pari potestate in spiritualibus sacramentis, ubi precipit uirtus, seruit effectus. -@. 2.+ Quanta itaque et quam celebranda beneficia uis diuinae benedictionis operetur, et, quomodo tibi nouum et inpossibile esse non debeat, quod in Christi substantiam terrena et mortalia conuertuntur, te ipsum, qui in Christo es regeneratus, interroga. Dudum alienus a uita, peregrinus a misericordia, a salutis uia intrinsecus mortuus exulabas; subito initiatus Christi legibus, et salutaribus misteriis innouatus, in corpus ecclesiae non uidendo, sed credendo transsiluisti, et de filio perditionis adoptiuus Dei fieri occulta puritate meruisti; in mensura uisibili permanens maior factus es te ipso inuisibiliter sine quantitatis augmento; cum idem atque ipse esses, multo alter fidei processibus extitisti; in exteriori nichil additum est, et -1326+ totum in interiori mutatum est, ac sic homo Christi filius effectus, et Christus in mente hominis est formatus. Sicut ergo sine corporali sensu, uilitate preterita deposita, subito indutus es dignitatem nouam, et sicut hoc, quod Deus lesa in te curauit, infecta diluit, maculata detersit, non oculis, sed sensibus tuis sunt credita: et cum reuerendum altare cibis spiritualibus satiandus ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice, honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe, et maxime totum haustu interioris hominis assume. <4 36> -C. XXXVI.+ Quare in specie panis et uini sacramentum suum Christus nobis ministrauit. Item Augustinus. Quia passus est pro nobis Dominus, conmendauit nobis in isto sacramento sanguinem suum et corpus, quod etiam fecit nosmetipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius quod accepimus nos sumus. Recordamini: et uos non fuistis, et creati estis; ad aream dominicam conportati estis; laboribus boum, id est annunciantium euangelium, triturati estis; quando catecumini deferebamini, in horreo seruabamini, nomina uestra dedistis, cepistis moli ieiuniis exorcismi; postea ad aquam uenistis, et conspersi estis, et panis dominicus facti estis. Ecce, quod accepistis. Quomodo ergo unum uidetis esse quod factum est, sic unum estote uos, diligentes uos, tenendo unam fidem, unam spem, indiuiduam karitatem. Heretici, quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt, quia illi querunt diuisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et uinum in multis racemis fuit, et modo unum est, unum est in sua natiuitate calix post pressuram torcularis. Et uos post illa ieiunia, post labores, post humilitatem et contricionem, iam in nomine Christi tamquam ad calicem uenistis, et ibi uos estis in mensa, et in calice, nobiscum uos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus, quia simul uiuimus. Item in sermone de infantibus: -@. 1.+ Ita Dominus noster Iesus Christus nos significauit, nos ad se pertinere uoluit, misterium pacis et unitatis nostrae in mensa consecrauit. Qui accepit misterium unitatis, et non tenet uinculum pacis, non misterium accepit pro se, sed testimonium contra se. Nulli est aliquatenus ambigendum, unumquemque fidelium corporis et sanguinis dominici tunc esse participem, quando in baptismate membrum efficitur Christi, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi ante, quam panem illum comedat, calicemque bibat, de hoc seculo migrauerit in unitate -1327+ corporis Christi constitutus. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non priuatur, quando in se hoc, quod illud sacramentum significat, inuenitur. <1 DC> <4 37> -C. XXXVII.+ Dum hostia frangitur, passio Christi ad memoriam reuocatur. Idem in libro sentenciarum Prosperi. Dum hostia frangitur, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud, quam dominici corporis in cruce inmolatio, eiusque sanguinis de latere effusio designatur? -+ Item Leo Episcopus, et sancta sinodus, que in urbe Romana conuenit, Clero, honoratis, et plebi consistenti Constantinopolim: <4 38> -C. XXXVIII.+ De ueritate corporis et sanguinis Christi nulli ambigere licet. -XV. Pars.+ In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore iacuerunt, ut nec auditu discerent, uel lectione cognoscerent, quod in ecclesia in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis ueritas corporis et sanguinis Christi inter communionis sacramenta doceatur, quia in illa mistica distributione spiritualis alimoniae hoc inpertitur, hoc sumitur, ut accipientes uirtutem celestis cibi in carnem ipsius qui caro nostra factus est, transeamus? Idem est cibus refectionis, est cibus sanguinis. Sicut enim caro Domini uere est cibus, ita sanguis uere noster est potus. Idem: -@. 1.+ Est corpus, de quo dictum est: "Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus." Circa hoc corpus aquilae sunt, que alis circumuolant spiritualibus. -@. 2.+ Unde et idem corpus Christi edimus, ut uitae eternae possimus esse participes. Idem: -@. 3.+ Cuius clare argumentis utimur, suis utamur exemplis, incarnationis quoque exemplo astruamus misterii ueritatem. -@. 4.+ Quid hic queris naturae ordinem in Christi corpore, cum preter naturam sit ipse Christus partus ex Virgine? -1328+ <4 39> -C. XXXIX.+ Non natura nascitur, sed consecratione nobis conficitur corpus et sanguis Christi. Item Ambrosius in libro de catecizandis rudibus. Panis et calix non quilibet, sed certa consecratione misticus fit nobis, non nascitur. Proinde, quod ita fit nobis, quamuis sit panis et calix, alimentum est resurrectionis, non sacramentum religionis; non quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni eius munere, non tantum spirituali, uerum etiam corporali. <4 40> -C. XL.+ Quod ante benedictionem panis et uinum est post benedictionem est corpus et sanguis Christi. Idem in libro de offitiis. Ante benedictionem alia species nominatur, post benedictionem corpus significatur. Item: -@. 1.+ In illo sacramento Christus est. Item: -[lib. 4. de sacramentis, c. 5.]+ -@. 2.+ Qui manducauerit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum. <4 41> -C. XLI.+ Sub specie panis et uini inuisibilem Christi carnem et sanguinem honoramus. Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi. Nos autem in specie panis et uini, quam uidemus, res inuisibiles, id est carnem et sanguinem, honoramus, nec similiter pendimus has duas species, quemadmodum ante consecrationem pendebamus, cum fideliter fateamur, ante consecrationem panem esse et uinum, quod natura formauit; post consecrationem uero Christi carnem esse et sanguinem, quod benedictio consecrauit. <4 42> -C. XLII.+ Confessio Berengarii. -XVI. Pars.+ Ego Berengarius, indignus ecclesiae S. Mauritii Andegauensis diaconus, cognoscens ueram, catholicam et apostolicam fidem, anathematizo omnem heresim, precipue eam, de qua hactenus infamatus sum, que astruere conatur, panem et uinum, que in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum, et non uerum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi -1329+ esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento manibus sacerdotum tractari, uel frangi, aut fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae ecclesiae et apostolicae sedi, et ore et corde profiteor, de sacramentis dominicae mensae eandem fidem me tenere, quam dominus et uenerabilis Papa Nykolaus, et hec sancta sinodus auctoritate euangelica et apostolica tenendam tradidit michique firmauit: scilicet panem et uinum, que in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam uerum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, et sensualiter non solum sacramentum, sed in ueritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri; iurans per sanctam, et homousion Trinitatem, et per hec sacrosancta Christi euangelia. Eos, qui contra hanc fidem uenerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis eterno anathemate dignos esse pronuncio. Quod si ego ipse aliquando contra hec aliquid sentire presumpsero aut predicare, canonum seueritati subiaceam. Lecto et perlecto sponte subscripsi. -@. 1.+ Hanc confessionem suae fidei de corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi a Berengario Romae coram CXIII. episcopis factam misit Nykolaus Papa per urbes Italiae, Germaniae, Galliae, et ad quecumque loca fama prauitatis eius peruenire ante potuit, ut ecclesiae, que prius doluerant de auerso atque aduerso, postea gaudeant de reuerso atque conuerso. <4 43> -C. XLIII.+ Quare elementorum species reseruentur, cum uere sit Christi corpus et sanguis. Ambrosius in libro de offitiis. Forte dicas, quomodo uera caro, quomodo uerus sanguis, qui similitudinem non uideo carnis, non uideo sanguinis ueritatem? Primo omnium dixi tibi de sermone Christi, qui operatur, ut possit mutare et conuertere genera et instituta naturae. Deinde, ubi non tulerunt sermonem Christi discipuli eius, sed audientes, quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum ad bibendum, recedebant, solus tamen Petrus dixit: "Verba uitae eternae habes, et ego a te quomodo recedam?" Ne igitur plures hoc dicerent, et ne ueluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis, ideo in similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere naturae gloriam uirtutemque consequeris. "Ego sum," inquit, "panis uiuus, qui de celo descendi." -1330+ <4 44> -C. XLIV.+ Non carnaliter, sed spiritualiter Christi corpus et sanguinem debemus accipere. Item Augustinus in expositione Psalmo LIV. Prima quidem, inquit, heresis in discipulis Christi, uelut a duricia sermonis eius facta est. Cum enim diceret: "Nisi quis manducauerit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit uitam eternam," illi non intelligentes dixerunt ad inuicem: "Durus est hic sermo, quis eum potest manducare." Dicentes, quia durus est hic sermo, separauerunt se ab illo; et remansit cum duodecim. Discedentibus illis instruxit eos, qui remanserant. Spiritus est, inquit, qui uiuificat; caro nichil prodest. Verba, que locutus sum ad uos, Spiritus et uita sunt. Intellexistis spiritualiter? Spiritus et uita sunt. Intellexistis carnaliter? Etiam sic illa spiritus et uita sunt, sed tibi non sunt. Spiritualiter intelligite que locutus sum. Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum, aliquod uobis conmendaui: spiritualiter intellectum uiuificabit uos; caro autem non prodest quicquam. Sed quomodo illi intellexerunt? Carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadauere uenditur, aut in macello dilaniatur. "Sciens autem Iesus ait: hoc uos scandalizat, quia dixi: do uobis carnem meam manducare, et sanguinem meum bibere? Si ergo uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius?" Quid est hoc? Hinc soluit, quod illos mouerat; hinc aperuit, unde fuerant scandalizati: hinc plane, si intelligerent. Illi autem putabant, erogaturum corpus suum. Ille dixit, se ascensurum in celum, utique integrum. Cum uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius? certe uel tunc uidebitis, quia non eo modo, quo putatis, erogat corpus suum, uel tunc intelligetis, quia gratia eius non sumitur morsibus. Item: -[tractatu 30. in Iohannem: @. 1.]+ Donec seculum finiatur, sursum est Dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est ueritas Dominus. Corpus enim, in quo resurrexit, uno loco esse oportet; ueritas autem eius ubique diffusa est. <4 45> -C. XLV.+ Quomodo Christi corpus quod in cruce pependit, accipitur, et quomodo non. Item Augustinus in epistola ad Ireneum. Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, et -1331+ bibituri illum sanguinem quem effusuri sunt illi qui me crucifigent; ipsum quidem et non ipsum ipsum inuisibiliter, non ipsum uisibiliter. Unde et subditur: Si necesse est, illud celebrari uisibiliter, necesse tamen est, inuisibiliter intelligi. <4 46> -C. XLVI.+ Quid sit corpus Christi manducare, et sanguinem eius bibere. Item Augustinus in sermone de uerbis euangelii. Quid est Christum manducare? non est hoc solum, in sacramento corpus eius accipere. Multi enim indigne accipiunt, de quibus Apostolus ait: "Qui manducat et bibit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Sed quomodo manducandus est Christus? Quomodo ipse dicit: "Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo." Etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum. <4 47> -C. XLVII.+ Credere in Christum est manducare ipsum. Item Augustinus in libro de remedio penitenciae. Ut quid paras dentem et uentrem? Crede, et manducasti. Credere enim in eum, hoc est panem uiuum manducare. Qui credit in eum manducat eum. <4 48> -C. XLVIII.+ Sacramentum, et res sacramenti sacrificium ecclesiae conficitur. Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi. Hoc est, quod dicimus, quod omnibus modis approbare contendimus, sacrificium ecclesiae confici duobus, duobus constare: uisibili elementorum specie, et inuisibili Domini nostri Iesu Christi carne et sanguine; et sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut persona Christi constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus uerus Deus sit, et uerus homo, quia omnis res illarum rerum naturam et ueritatem in se continet, ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium ecclesiae duobus, sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi. Est igitur sacramentum, et res sacramenti, id est corpus Christi. Item: -@. 1.+ Caro -1332+ eius est, quam forma panis opertam in sacramento accipimus, et sanguis eius, quem sub uini specie ac sapore potamus. Caro uidelicet carnis, et sanguis sacramentum sanguinis; carne et sanguine, utroque inuisibili, spirituali, intelligibili, significatur corpus uisibile Domini nostri Iesu Christi, et palpabile, plenum gratia omnium uirtutum, et diuina maiestate. Item: -@. 2.+ Sicut ergo celestis panis, qui uere caro Christi est, suo modo uocatur corpus Christi, cum reuera sit sacramentum corporis Christi, illius uidelicet, quod uisibile, quod palpabile, mortale in cruce est positum, uocaturque ipsa carnis inmolatio, que sacerdotis manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non rei ueritate, sed significanti misterio: sic sacramentum fidei, quod baptismus intelligitur, fides est. <4 49> -C. XLIX.+ Quot modis caro Christi intelligatur. Ieronimus in epistola ad Ephesos. -[ad cap. 1.]+ Dupliciter inquit intelligitur caro Christi et sanguis: uel spiritualis illa atque diuina, de qua ipse ait: "Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus," et: "Nisi manducaueritis carnem meam, et meum sanguinem biberitis, non habebitis uitam eternam;" uel caro mea, que crucifixa est, et sanguis, qui militis effusus est lancea. <4 50> -C. L.+ De eodem. Item Augustinus in libro de trinitate ad Chorinthios. Quia morte Domini sumus liberati, huius rei memores in edendo et potando carnem et sanguinem, que pro nobis oblata sunt, significamus. <4 51> -C. LI.+ Quomodo Christus semel sit inmolatus, et quomodo cottidie inmoletur. Item in Psalmo XX. -XVII. Pars.+ Semel Christus mortuus est, iustus pro iniustis, et scimus, et certum habemus, et spe inmobili retinemus, quia, Christus resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Verba ista Apostoli sunt; tamen, ne obliuiscamur, quod semel factum est in memoria nostra omni anno fit. Quociens -1333+ Pasca celebratur, numquid tociens Christus occiditur? sed tamen anniuersaria recordatio representat quod olim factum est, et sic nos facit moueri, tamquam uideamus in cruce presentem Dominum. <4 52> -C. LII.+ Item in libro sentenciarum Prosperi. Semel inmolatus est in semetipso Christus, et tamen cottidie inmolatur in sacramento. Quod ita intelligendum est, quia in manifestatione sui corporis, in distinctione membrorum suorum omnium uerus Deus et uerus homo semel tantum in cruce pependit, offerens patri se ipsum hostiam uiuam et passibilem, mortalem, uiuorum ac mortuorum redemptionis efficacem, eorum scilicet, quos altitudo diuini consilii redimendos iudicauit, presciuit predestinauit, uocauit, modis atque temporibus, quibus id fieri congruebat. <4 53> -C. LIII.+ Hostia, que semel oblata est, in recordationem suae mortis cottidie offertur. Item Ambrosius in epistola ad Ebreos. -[c. 10.]+ In Christo semel oblata est hostia ad salutem sempiternam potens. Quid ergo nos? nonne per singulos dies offerimus? Offerimus, sed ad recordationem mortis eius, et una est hostia, non multae. Quomodo una et non multae? quia semel oblatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius, id ipsum semper id ipsum. Proinde hoc est sacrificium, alioquin dicetur, quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi? Nequaquam, sed unus ubique Christus, et hic plenus existens, et illic plenus. Sicut enim quod ubique offertur unum est corpus, et non multa corpora: ita et unum sacrificium. Pontifex auoem ille est, qui hostiam obtulit nos mundantem. Ipsam offerimus etiam nunc, que tunc oblata consumi non potest. Quod nos facimus, in conmemorationem fit eius, quod factum est: "Hoc enim facite," ait, "in meam conmemorationem." <4 54> -C. LIV.+ Sacramentum corporis Christi non nisi ieiuni debemus accipere. Item Augustinus in libro responsionum ad Ianuarium. -[c. 6.]+ -XVIII. Pars.+ Liquido apparet, quando primo acceperunt -1334+ discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumpniandum est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honore tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret, quam exteri cibi. Nam ideo per uniuersum orbem mos iste seruatur. Neque enim, quia post cibos Dominus dedit, propterea pransi aut cenati fratres ad illud sacramentum accipiendum conuenire debent, aut, sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Saluator, quo uehementius conmendaret misterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem disgressurus erat, et ideo non precepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, seruaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo mutasset. Cum uero ait Apostolus, de hoc sacramento loquens: "Propter quod, fratres, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate, si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conueniatis," statim subtexuit: "cetera autem, cum uenero, ordinabo." Ubi intelligi datur, quia multum erat, ut in epistola totum illis agendi ordinem insinuaret, quod uniuersa per orbem seruat ecclesia, ab ipso ordinatum esse, quod nulla horarum diuersitate uariatur. <4 55> -C. LV.+ Ante consecrationem est panis, sed uerbis Christi in eius corpus conuertitur. Item Ambrosius in libro -[IV.]+ de sacramentis. -[c. 4.]+ -XIX. Pars.+ Panis est in altari usitatus ante uerba sacramentorum; ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi. Quomodo autem potest qui panis est corpus esse Christi? Consecratio autem quibus uerbis, cuius sermonibus est? Domini Iesu. Nam reliqua omnia, que dicuntur, laus Deo defertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris. Ubi autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi? hic, quo facta sunt omnia. Iussit Dominus, et -1335+ facta sunt celum et terra mare. Vides ergo, quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo uis tanta est in sermone Domini Iesu, ut inciperet esse quod non erat: quanto magis operatorius est, ut sint que erant et in aliud conmutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et uinum cum aqua in calice missum fit sanguis consecratione uerbi celestis. -@. 1.+ Sed forte dicis: Speciem sanguinis non uideo; sed habet similitudinem. Sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit, et precium tamen operetur redemptionis. Didicisti, quia accipis corpus Christi. -[Et c. 5.]+ -@. 2.+ Vis scire, quia uerbis celestibus consecratur? Accipite, que sunt uerba. Dicit sacerdos: "Fac nobis," inquit, "hanc oblationem scriptam rationabilem etc." Inde: omnia illa euangelistae sunt usque ad "Accipite" siue corpus, siue sanguinem. Inde uerba sunt Christi: "Accipite et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus." Vide singula. Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus accepit panem. Ante, quam consecretur, panis est: ubi autem uerba Christi accesserint, corpus Christi est. Deinde audi dicentem: Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum. Et ante uerba Christi calix est uini et aquae plenus. Ubi uerba Christi operata fuerint, ibi sanguis efficitur, qui plebem redemit. -@. 3.+ Ergo uide, quam potens est sermo Christi uniuersa conuertere. Deinde ipse Iesus testificatur, quod corpus suum, et sanguinem suum accipiamus. De cuius fide et testificatione dubitare non debemus. <4 56> -C. LVI.+ Non corpus, sed animam fulcit panis uitae eternae. Item. Non iste panis est, qui uadit in corpus, sed panis uitae eternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. -@. 1.+ Iste panis cottidianus est; accipe cottidie quod cottidie tibi prosit; sic uiue, ut cottidie merearis accipere. -1336+ <4 57> -C. LVII.+ Etiam secundum carnem Christus est panis uiuus. Item Augustinus in epistola ad Ireneum. Christus panis est, de quo qui manducat uiuit in eternum, de quo ipsemet dixit: "Et panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi uita etc." Determinat, quomodo sit panis, non solum secundum uerbum, quo uiuunt omnia, sed secundum carnem assumptam pro mundi uita. Humana enim caro, que erat peccato mortua, carni mundae unita, incorporata, unum cum illa effecta, uiuit de spiritu eius, sicut unum corpus de suo spiritu. Qui uero non est de corpore Christi, non uiuit de spiritu Christi. <4 58> -C. LVIII.+ Quod Christus uisibiliter in sacramento spiritualiter in ueritate manducatur et bibitur. Item. Qui manducant et bibunt Christum, uitam manducant et bibunt. Illud manducare est refici; illud bibere est uiuere. Quod in sacramento uisibiliter sumitur, in ipsa ueritate spiritualiter manducatur et bibitur. Manducatur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus. Nec quando manducamus, partes de illo facimus. Et quia in sacramento sic fit, et norunt fideles, quomodo manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per partes manducatur et manet integer totus in corde tuo. Totus erat apud Patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam, nec recessit ab illo. -@. 1.+ Quod uidetur panis est et calix, quod etiam oculi renunciant. Quod autem fides postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis. -@. 2.+ Ista ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud uidetur, et aliud intelligitur. Quod uidetur speciem habet corporalem; quod intelligitur fructum habet spiritualem. -@. 3.+ Qui accipit misterium unitatis, et non tenet uinculum pacis, non misterium accipit pro se, sed testimonium contra se. <4 59> -C. LIX.+ Quomodo spiritualiter corpus Christi sit accipiendum. Idem super Iohannem. -[ad c. 6. tract. XXVI. et XXVII.]+ Credere in Iesum Christum, hoc est manducare panem -1337+ uiuum. Qui credit manducat. Inuisibiliter saginatur, quia inuisibiliter renascitur. "Et qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum uitam habet eternam." Participatione enim filii (quod est per unitatem corporis eius et sanguinis) homo manducans uiuit, non sumens tantum in sacramento (quod et mali faciunt), sed usque ad Spiritus participationem, ut in corpore Domini tamquam membrum maneat, et eius Spiritu uegetetur, quod est, dum eius mandata seruat. -@. 1.+ Ad altare Dei inuisibile (quo non accedit iniustus) ille peruenit, qui ad hoc presens iustificatus accedit. Inueniet illic uitam, qui hic discernit causam suam. <4 60> -C. LX.+ Spiritus sanctus inuisibiliter corpus et sanguinem Christi sanctificat. Idem in libro III. de Trinitate. -[c. 4.]+ Corpus et sanguinem Christi dicimus illud, quod ex fructibus terrae acceptum, et prece mistica consecratum, recte sumimus ad salutem spiritualem in memoriam dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad illam uisibilem speciem perducatur, non sanctificatur, ut sit tam magnum sacramentum, nisi operante inuisibiliter spiritu Dei, cum hec omnia, que per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur. <4 61> -C. LXI.+ Per benedictionem panis efficitur corpus Christi. Item. Non omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi. <4 62> -C. LXII.+ Dupliciter corpus Christi intelligitur. Item. Commendauit enim Christus in hoc sacramento corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos ipsius corpus facti sumus. <4 63> -C. LXIII.+ Sacrificium altaris sacramentum est unitatis. Item. -[tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis]+ Hoc sacramentum pietatis est, signum unitatis, uinculum karitatis. Qui uult uiuere, accedat et credat, incorporetur. -@. 1.+ Hunc cibum et potum societatem uult intelligi corporis et membrorum suorum, quod es ecclesiae in predestinatis. -1338+ <4 64> -C. LXIV.+ Spiritualiter magis quam corporaliter corpus Christi debemus accipere. Item. -XX. Pars.+ Panem de altari spiritualiter manducare est innocentiam ad altare portare. Peccata etsi sint cottidiana, uel non sint mortifera. Ante, quam accedatis: "dimittite debitoribus uestris." Si dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis est et, non uenenum. Sed uide, si dimittis, ne mentiaris Deo, quem non fallis. Mentiri Deo potes: fallere ipsum non potes. <4 65> -C. LXV.+ Sacramentum, non ueritatem Christi corporis accipit, qui ab eo discordat. Item. -[in libro Sentenciarum c. 139]+ Qui discordat a Christo, nec manducat eius carnem, nec sanguinem bibit, et si tantae rei sacramentum ad iudicium suae perditionis cottidie accipit. -+ <4 66> -C. LXVI.+ Sancta nocent malis, et mala prosunt bonis. Item. -[tractatu VI. et LXII. in Iohannem]+ Et sancta malis possunt obesse; bonis sunt ad salutem, malis ad iudicium. Unde Apostolus: "Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit," non quia illa res mala est, sed quia malus male accipit quod bonum est. Non enim mala erat buccella, que Iudae data est a Domino. Salutem medicus dedit; sed quia ille, qui indignus erat, accipit, ad perniciem sui accepit. Et mala prosunt bonis, sicut angelus sathanae Paulo. Per malum enim fit bonum, cum bene accipitur malum. <4 67> -C. LXVII.+ Non prohibeantur mali de mensa Domini manducare. Idem. Non prohibeat dispensator manducare pingues terrae mensam Domini, sed exactorem moneat timere. <4 68> -C. LXVIII.+ Et qui indigne accedit tamen corpus Christi accipit. Idem. -[in lib. V. de baptismo, c. 8.]+ Sicut Iudas, cum buccellam Christus tradidit, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum -1339+ prebuit diabolo, sic indigne quisque sumens corpus Christi, non efficit, ut, quia malus est, malum sit, aut, quia ad salutem non accipit, nichil accipit. Corpus enim et sanguis Domini nichilominus erat in illis, quibus dicebat Apostolus: "Qui manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit." <1 DC> <4 69> -C. LXIX.+ Quibus exemplis preter naturam substantia panis et uini in corpus et sanguinem Christi conuerti probetur. Item Ambrosius de sacramentis. -XXI. Pars.+ Reuera mirabile est, quod manna Deus pluerit patribus, et cottidiano celi pascebantur alimento. Unde dictum est: "Panem angelorum manducauit homo." Sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in deserto mortui sunt. Ista autem esca, quam accipitis iste panis uiuus, qui de celo descendit, uitae eternae substantiam ministrat, et quicumque hunc manducauerit, non morietur in eternum, et corpus est Christi. Considera nunc, utrum prestantior sit panis angelorum, an caro Christi, que utique corpus est uitae. Manna illud de celo, hoc super celum; illud celi, hoc Domini celorum; illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum seruaretur, hoc alienum ab omni corruptione, quicumque religiose gustauerit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiauit aqua, te sanguis diluit in eternum. Iudeus bibit et sitit; tu, cum biberis, sitire non poteris; et illud in umbra, hoc in ueritate. Si illud, quod miraris, umbra est, quantum istud est, Cuius umbram miraris? Audi, quia umbra est, que apud patres est facta: "Bibebant" inquit, "de consequenti eos petra; petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum conplacitum est Deo. Nam prostrati sunt in deserto. Hec autem facta sunt in figura nostri." Cognouisti potiora: potior enim est lux quam umbra, ueritas quam figuram, corpus auctoris quam manna de celo. -@. 1.+ Forte dicas: aliud uideo; quomodo tu michi asseris, quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis, ut probemus, hoc non esse, quod natura formauit, sed quod benedictio consecrauit, maioremque uim esse benedictionis, quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur? Virgam tenebat Moyses; proiecit eam, et facta est serpens. Rursus apprehendit caudam serpentis, et in uirgae naturam reuertit. Vides ergo, prophetica gratia bis mutatam esse naturam, et serpentis et uirgae. Currebant Egypti flumina puro meatu aquarum; subito de fontium uenis sanguis cepit erumpere; non erat potus in fluuiis; rursus ad Prophetae preces cruor cessauit fluminum, aquarum natura remeauit. Circumclusus erat -1340+ undique populus Ebreorum, hinc Egyptiis uallatus, inde mari clausus. Virgam leuauit Moyses; separauit se aqua, et in murorum speciem congelauit, atque inter undas uia pedestris apparuit. Iordanis retrorsum conuersus contra naturam in sui fontis reuertitur exordium. Nonne claret, naturam uel maritimorum fluctuum, uel fluuialis cursus esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit. Numquid non preter naturam operata est gratia, ut aquam uomeret petra, quam non habebat natura? Marath fluuius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset; misit Moyses lignum in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit, quam infusa subito gratia temperauit. Sub Heliseo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi, et statim mersum est; rogauit Heliseum qui amiserat ferrum; misit etiam Heliseus lignum in aquam, et ferrum natauit. Utique et hoc preter naturam factum cognouimus. Grauior est enim ferri species quam aquarum liquor. -@. 2.+ Aduertimus igitur, maioris esse gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam. Quod si tantum ualuit humana benedictio, ut naturam conuerteret, quid dicimus de ipsa consecratione diuina, ubi uerba ipsa Domini saluatoris operantur? Nam sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum ualuit sermo Helyae, ut ignem de celo deponeret, non ualebit Christi sermo, ut species elementorum mutet? De totius mundi operibus legisti: "quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandauit, et creata sunt." Sermo igitur Christi, qui potuit ex nichilo facere quod non erat, non potest ea, que sunt, in id mutare, quod non erant non enim minus est dare, quam mutare nouas naturas rebus. -@. 3.+ Sed quid argumentis utimur? suis utamur exemplis, incarnationisque misterii astruamus ueritatem. Numquid naturae usus presensit, cum Iesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem querimus, uiro mixta femina generare consueuerat. Liquet igitur, quod preter naturae ordinem uirgo generauit. Et hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est. Quid hic naturae ordinem queris in Christi corpore, cum preter naturam sit ipse Dominus Iesus partus ex Virgine? Vera utique caro Christi, que crucifixa est, que sepulta est. Vere ergo illius carnis sacramentum est. Ipse Dominus Iesus clamat: "Hoc est corpus meum." Ante benedictionem uerborum celestium alia species nominatur; post consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur; post consecrationem sanguis nuncupatur, tu dicis: Amen, hoc est: uerum est. Quod sermo sonat affectus sentiat. -1341+ <4 70> -C. LXX.+ Quomodo per partes Christus manducatur, et integer permanet. Augustinus in quodam sermone de uerbis Euangelii. Inuitat Dominus seruos, et preparat eis cibum se ipsum. Quis audeat manducare Dominum suum? et tamen ait: "Qui manducat me, uiuit propter me." Quando manducatur, uita manducatur, nec occiditur, ut manducetur, sed mortuos uiuificat. Quando manducatur, reficit, sed non deficit. Manducatur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus, nec, quando manducatur, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit, norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi; unusquisque suam partem accipit; per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, manet integer totus in celo, manet integer totus in corde tuo. <4 71> -C. LXXI.+ Cottidianum sacrificium non reiteratio est passionis, sed conmemoratio. Item Pascasius de corpore et sanguine Christi. -[c. 9.]+ -XXII. Pars.+ Iteratur cottidie hec oblatio, licet Christus, semel passus in carne, per unam eandemque mortis passionem semel saluauerit mundum, ex qua morte resurgens ad uitam, mors ei ultra non dominabitur, qui profecto sapientia Dei patris necessarium pro multis causis hoc prouidit. Primo quidem, quia cottidie peccamus, saltim in peccatis, sine quibus mortalis infirmitas uiuere non potest, quia, licet omnia peccata donata sint in baptismo, infirmitas tamen peccati adhuc in carne manet. Unde Psalmista; "Benedic anima mea Domino, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas." Et ideo, quia labimur cottidie, Christus cottidie pro nobis mistice inmolatur, et passio Christi in misterio traditur, ut qui semel moriendo mortem uicerat, cottidie recidiua delictorum per hec sacramenta corporis et sanguinis peccata relaxet. Unde oramus "Dimitte nobis debita nostra," quia, si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Item: -@. 1.+ Iteratur hoc misterium et ob conmemorationem passionis Christi, sicut ipse ait: "Hoc quociescumque agitis, in meam conmemorationem facite. Quotiescumque ergo hunc panem sumitis, et bibitis hunc calicem, mortem Domini annunciabitis, donec ueniat." Non itaque sic accipiendum -1342+ est, donec mors Christi ueniat, quia iam ultra non moritur, sed donec ipse Dominus ad iudicium ueniet. Interdum autem semper mors est Christi per seculi uitam posteris nuncianda, ut discant, qua karitate dilexit suos, qui pro eis mori dignatus est, cui omnes uicem debemus rependere karitatis, quia ad hoc nos prior dilexit, cum essemus gehennae filii, ut diligeremus eum a morte iam liberati. <4 72> -C. LXXII.+ Non solum sub figura, sed etiam in ueritate dominici corporis et sanguinis sacramentum celebratur. Item Augustinus. Utrum sub figura, an sub ueritate hoc misticum calicis sacramentum fiat. Veritas ait: "Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus." Alioquin quomodo erit magnum: "Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita," nisi uera sit caro? Sed quia Christum fas uorari dentibus non est, uoluit hunc panem et uinum in misterio uere carnem suam et sanguinem consecrationem sancti Spiritus potentialiter creari, et cottidie pro mundi uita mistice inmolari, ut, sicut de Virgine per Spiritum uera caro sine coitu creatur, ita per eundem ex substantia panis et uini mistice idem Christi corpus consecretur. Corpus Christi et ueritas et figura est: ueritas, dum corpus Christi et sanguis uirtute Spiritus in uirtute ipsius ex panis uinique substantia efficitur; figura uero est id, quod exterius sentitur. -@. 1.+ Iteratur autem cottidie hec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia cottidie peccamus, peccatis, sine quibus mortalis infirmitas uiuere non potest. Et ideo, quia cottidie labimur, cottidie Christus inmolatur mistice pro nobis. -@. 2.+ Intra catholicam ecclesiam in misterio corporis Christi nichil a bono maius, nichil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in uerbo efficitur Creatoris, et uirtute Spiritus sancti. Si enim in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret. Nunc autem, sicut ipse est, qui baptizat, ita ipse est, qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et transit in sanguinem. Unde et sacerdos: "Iube," inquit, "hoc perferri per munus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuinae maiestatis tuae." Ut quid deferenda in lucem deposcit, nisi ut intelligatur, quod ista fiant in eo sacerdotio? Hanc igitur oblationem benedictam, per quam benedicimur; -1343+ asscriptam; per quam homines in celo asscribimur; ratam, per quam uisceribus Christi censeamur; rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur; acceptabilem, ut qui nobis ipsis displicemus per hanc acceptabiles eius unico filio simus. Nichil rationabilius, ut, quia nos iam similitudinem mortis eius in baptismo accepimus, similitudinem quoque et sanguinis sumamus, ita, et ueritas non desit in sacramento, et ridiculum nullum fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus. Si enim discipuli patienter ferre nequiuerunt, quod Dominus dixerat: "Qui non manducat meam carnem etc." si dixerunt: "durus est hic sermo," quomodo ferrent ista increduli? Credendum est, quod in uerbis Christi sacramenta conficiantur. Cuius enim potentia creantur, eius utique uerbo ad melius procreantur. -@. 3.+ Reliqua omnia, que sacerdos dicit, aut clerus chori canit, nichil aliud quam laudes et gratiarum actiones sunt, aut certe obsecrationes et fidelium petitiones. Unde et sacerdos dicit prius Euangelistarum uerba assumens: "Qui pridie, quam pateretur etc." In hoc ergo creatur illud corpus. <4 73> -C. LXXIII.+ In sanguine agni Christi sanguis, qui uere nunc sumitur, olim prefigurabatur. Gregorius in omelia Pascali. Quid sit sanguis agni, non iam audiendo, sed bibendo didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. Item: -[Dial. l. 4. c. 58.]+ -@. 1.+ Hec salutaris uictima illam nobis mortem unigeniti per misterium reparat, qui, licet surgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, tamen in se ipso inmortaliter et incorruptibiliter uiuens, iterum in hoc misterio moritur. Eius quoque ubique corpus sumitur, eius caro in salutem populi partitur, eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus, quale sit hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa inmolationis hora ad sacerdotis uocem celos aperiri? in illo Iesu Christi misterio angelorum choros adesse? summa et ima sociari, unum quid ex inuisibilibus atque uisibilibus fieri? Idem: -@. 2.+ Uno, inquit, eodemque tempore ac momento et in celo rapitur ministerio angelorum consociandum corpori Christi, -1344+ et ante oculos sacerdotis in altari uidetur. Et infra: -@. 3.+ Tanta est ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique sit panis corporis Christi, et unus sit calix sanguinis eius. Calix enim, quem sacerdos catholicus sacrificat, non est alius, nisi ipse, quem Dominus Apostolis tradidit, quia, sicut diuinitas uerbi Dei una est, que totum inplet mundum, ita, licet multis locis et innumerabilibus diebus illud corpus consecretur, non sunt tamen multa corpora Christi, neque multi calices, sed unum corpus Christi, et unus sanguis cum illo, quod sumpsit in utero Virginis, et quod dedit Apostolis. Diuinitas enim uerbi replet illud, quod ubique est, et coniungit, ac facit, ut, sicut ipsa una est ita corpori Christi, et unum eius corpus sit in ueritate. Unde animaduertendum est, quia, siue plus siue minus quis inde percipiat, omnes equaliter corpus Christi integerrime sumunt, et generaliter omnes, et specialiter unusquisque. Item: -@. 4.+ Misterium fidei dicitur, quia credere debes, quod ibi salus nostra consistat. Prouidens enim nobis dedit hoc sacramentum salutis, ut, quia nos cottidie peccamus, et ille iam mori non potest, per istud sacramentum remissionem consequamur peccatorum. Cottidie enim ipse comeditur et bibitur in ueritate, sed integer, et uiuus, atque inmaculatus manet, et ideo magnum et pauendum misterium est, quia aliud uidetur, et aliud intelligitur Sed cum misterium sit, unde corpus et sanguis dicitur? Figuram panis et uini habet faciente Domino, quia non habemus in usu carnem crudam comedere, et bibere sanguinem. <4 74> -C. LXXIV.+ Post consecrationem licet figura panis et uini remaneat, tamen nichil est ibi, nisi corpus et sanguis Christi. Item Ambrosius. "Omnia, quecumque uoluit Dominus, fecit in celo et in terra." Et quia uoluit sic factum est ita licet figura panis et uini uideatur nichil tamen aliud, quam caro Christi et sanguis post consecrationem sunt ipsa ueritas ad discipulos: "Hec," inquit, "caro mea est, pro mundi uita." Et, ut mirabilius loquar, non alia plane, quam que nata est de Maria, et passa in cruce, et resurrexit de sepulcro; hec, inquam, ipsa est. Et ideo Christi est caro, que pro mundi uita adhuc hodie offertur, et, cum digne percipitur, uita utique eterna in nobis reparatur. Panem quidem istum, quem sumimus in misterio, illum utique intelligo panem, qui manu S. Spiritus -1345+ formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim angelorum factus est cibus hominum, unde ipse ait: "Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi," et item: "Panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi uita." Ex his namque duabus sentenciis aperte datur intelligi, quia panis iste et ille non duo, sed unus panis et una caro, proculdubio unum corpus efficitur; illud uere, illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod passum est, et sepultum, quodque resurrexit, et in celum ascendit, et sedet ad dexteram Dei patris, et quod uenturum est iudicare uiuos et mortuos. <4 75> -C. LXXV.+ Quamuis cottidie manducatur Christus, integer tamen permanet uiuus. Item Augustinus ex sermone de uerbis Domini. "Qui manducat me, uiuit propter me." Non ergo, fratres, timeamus manducare panem istum, ne forte finiamus illum, et postea quod manducemus non inueniamus. Manducetur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus; nec, quando manducamus, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in celo; manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam, nec recessit ab illo. Veniebat in carnem, ut homines eum manducarent et manebat integer apud patrem, ut angelos pasceret. <4 76> -C. LXXVI.+ Corpus et sanguinem Christi secundum se nulli accipere licet. Item Ieronimus in Leuitico. De hac quidem hostia, que in Christi conmemoratione mirabiliter fit, edere licet; de illa uero, quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se nulli edere licet. <4 77> -C. LXXVII.+ Corpus Christi in singulis portionibus singuli totum accipiunt. Idem in sermone dominicae V. post Theophaniam. Singuli autem accipiunt Dominum Christum, et in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se prebet in singulis. -1346+ <4 78> -C. LXXVIII.+ De eodem. Item Hylarius. Ubi pars est corporis, est et totum. Eadem ratio est in corpore Domini, que in manna, quod in eius figura precessit, de quo dicitur: "Qui plus collegerat non habuit amplius, neque qui minus parauerat habuit minus." Non est quantitas uisibilis in hoc estimanda misterio, sed uirtus spiritualis sacramenti. <4 79> -C. LXXIX.+ Corpus Christi, quod sumitur, et figura est in specie, et ueritas in substantia. Idem. Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius creditur. <4 80> -C. LXXX.+ Carnem uiuificatricem, et ipsius uerbi propriam factam in altari accipimus. Item ex Simbolo Ephesino. Necessarie igitur et hoc adicimus. Incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii seruitutem. Et sanctificamur participes corporis et preciosi sanguinis Christi, non ut communem carnem percipientes, nec uiri sanctificati, et uerbo coniuncti secundum dignitatis unitatem, sed uere uiuificatricem, et ipsius uerbi propriam factam. <4 81> -C. LXXXI.+ Quomodo manna et aqua de petra sint idem cum nostro cibo et potu. Item Augustinus. -[tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis]+ Inquit Apostolus: "Omnes eandem escam spiritualem manducauerunt." Spiritualem utique eandem: nam corporalem aliam, quia illi manna manducauerunt, nos aliud, "et omnes eundem potum spiritualem biberunt." Aliud illi, aliud nos: sed specie uisibili. Quod tamen idem est uirtute spirituali. <4 82> -C. LXXXII.+ Quod ueritatem dominici corporis et sanguinis sumimus. Item Hylarius de Trinitate, libro VIII. -XXIII. Pars.+ In Christo pater, et Christus in nobis unum in his esse nos faciunt. Si uere carnem corporis nostri Christus assumpsit, et uere homo ille. Christus est, nosque uere sub misterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia pater in -1347+ eo est, et ille in nobis, quomodo uoluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas perfectum sacramentum sit unitatis? Non est humano aut seculi sensu de his rebus loquendum, neque per uiolentam atque inprudentem predicationem dictorum celestium sanitati alienae atque inpiae intelligentiae peruersitas est extorquenda. De naturali enim in nobis Christi ueritate que dicimus, nisi ab eo didicimus stulte atque inpie dicemus. Ipse enim ait: "Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo." De ueritate carnis et sanguinis non est relictus ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra uere caro est, et uere sanguis est, et hec accepta atque hausta efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est ergo in nobis ipse per carnem. -@. 1.+ Quod autem in eo per sacramentum conmunicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur, dicens: "Vos autem uidebitis me, quia ego uiuo, et uos uiuetis, quoniam ego in patre meo, et uos in me, et ego in uobis." Si uoluntatis tantum intelligi unitatem uellet, cur gradum quendam atque ordinem consummandae unitatis exposuit nisi ut ille in patre per naturam diuinitatis nos contra in eo per corporalem eius natiuitatem, et ille rursus in nobis per sacramentorum inesse misterium crederetur, ac sic perfecta per mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in patre, et in patre manens maneret in nobis, et ita ad unitatem proficisceremur, cum qui in eo naturaliter secundum natiuitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente? -@. 2.+ Quod autem in nobis naturaliter hec unitas sit, ipse ita testatus est: "Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo." Non enim in eo erit, nisi in quo ipse fuerit, eius tamen assumptam in se habens carnem, qui suam sumpserat. Item: "Sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo per patrem, et qui manducauerit meam carnem, et ipse uiuet per me." Quomodo per patrem uiuit, eodem modo nos per carnem eius uiuimus. -@. 3.+ Hec ergo uitae nostrae causa est, quod in -1348+ nobis manentem per carnem Christum habemus, uicturi per eum ea condicione, qua uiuit ille per patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum uiuimus, id est naturam suae carnis adepti, quomodo non naturaliter secundum spiritum in se patrem habeat, cum uiuat ipse per patrem? Item: -@. 4.+ Hec autem idcirco conmemorata sunt a nobis, quia, uoluntatis tantum inter patrem et filium unitatem heretici mentientes unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad filium, et per filium ad patrem obsequio tantum et uoluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis conmunionis naturalis proprietas indulgeretur, cum et per honorem nobis datum filii, et permanentem in nobis carnaliter, et nos in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis misterium uerae ac naturalis unitatis sit predicandum. Idem: -@. 4.+ Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius creditur. <4 83> -C. LXXXIII.+ Quare in sacrificio aqua uino miscetur. Item Ambrosius in libro -[V.]+ de sacramentis: -[c. 1.]+ -XXIV. Pars.+ In calice mittitur uinum, et aqua. Sed dicis: quomodo ergo Melchisedech panem et uinum obtulit? Quid sibi uult admixtio aquae? "Bibebant autem de consequenti eos petra: petra autem erat Christus." Non inmobilis petra, que populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide misterium. Moyses, hoc est Propheta; uirga, hoc est uerbum Dei. Sacerdos uerbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei. Redundat aqua in calice, salit in uitam eternam. Item: Accipe et illud. -@. 2.+ De latere eius fluxit aqua et sanguis. Aqua, ut mundaret; sanguis, ut redimeret. Quare de latere? quia unde culpa, inde gratia; culpa per feminam, gratia per Christum. Item: -[c. 3.]+ -@. 3.+ Audi Psalmum. Vide, quam, aptus sit celestibus sacramentis: "Dominus pascit me, et nichil michi deerit etc. Virga tua, et baculus -1349+ tuus et cet." Virga inperium, baculus passio est, eterna deitas Christi passio temporalis. Illa creauit, hec redemit. "Parasti in conspectu meo mensam et poculum meum inebrians, quam preclarum est." Item: -@. 4.+ Quocienscumque bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu. Unde et Apostolus: "Nolite inebriari uino in quo est luxuria, sed inplemini Spiritu sancto." Item: Preclara ebrietas, que sobrietatem mentis operatur. Item: -[c. 4.]+ -@. 5.+ "Fiat uoluntas tua; sicut in celo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie." Sanguine Christi pacificata sunt omnia uel in celo, et in terra. Sanctificatum est celum, deiectus est diabolus, ubi uersatur homo, quem ille decepit. -@. 6.+ Dixi uobis, quod ante uerba Christi quod offertur panis dicatur. Ubi uerba Christi deprompta fuerint, non iam panis sed corpus dicitur. Quare ergo in oratione dominica ait: "Panem nostrum?" Panem dixit quippe sed EPIOUSION hoc est supersubstantialem. -+ <4 84> -C. LXXXIV.+ Veram Christi carnem, et uerum Christi sanguinem manducamus et bibimus. Idem in libro VII. -XXV. Pars.+ Sicut est uerus Dei filius Dominus Iesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi filius ex substantia patris: ita uera Christi caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et uerus sanguis eius est potus. Item: -@. 1.+ "Ego sum," inquit, "panis uiuus, qui de celo descendi." Sed caro non descendit de celo. Quomodo ergo descendit de celo panis uiuus? quia idem Dominus Iesus consors est diuinitatis, et corporis. Et tu, qui accipis carnem, diuinae eius substantiae in illo participas alimento. <4 85> -C. LXXXV.+ In sacrificio non corporalem, sed spiritualem escam accipimus. Item in libro de misteriis. -[cap. 9.]+ In illo sacramento Christus est, quia Christi corpus est. Non ergo corporalis esca, sed spiritualis. Unde et Apostolus de tipo eius ait, quia patres nostri eandem escam spiritalem manducauerunt. Corpus enim Dei  -1350+ corpus est spirituale: corpus Christi corpus est diuini spiritus. <4 86> -C. LXXXVI.+ Carnem a Christo susceptam, et corpus transfiguratum in altari offerimus. Idem in sermone de Abel et Cayn. Si credis, a Christo, carnem esse susceptam, et offeras transfiguratum corpus in altari, nec tamen distinguis naturam uerbi et corporis, dicitur tibi: "Si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti." <4 87> -C. LXXXVII.+ In cena Christus fuit conuiua et conuiuium. Item Ieronimus ad Heldibiam -[quaest. II.]+ Nec Moyses dedit uobis panem uerum, sed Dominus Iesus ipse conuiua et conuiuium, ipse comedens, et qui comeditur. <4 88> -C. LXXXVIII.+ In ueritate sui corporis et sanguinis Christus suis discipulis presentauit quod Melchisedech sacramentaliter obtulit. Item super Mattheum. -[lib. IV. ad c. 26.]+ "Accipite et comedite. Hoc est corpus meum." Postquam tipicum fuerat pasca conpletum, et agni carnes cum Apostolis comederat, assumpsit panem, qui confortator est hominis, et ad uerum Pascae transit sacramentum, ut, quomodo in prefiguratione eius Melchisedech panem et uinum offerens fecerat, ipse quoque in ueritate sui corporis et sanguinis representaret. <4 89> -C. LXXXIX.+ Christus idem est sacerdos et sacrificium. Idem in libro de membris Domini. Sacerdos Dei patris dicitur filius Dei, secundum humanitatem, in qua se pro nobis acceptabile sacrificium Deo obtulit, ut ipse sit sacerdos, qui est sacrificium. <4 90> -C. XC.+ Iudei credentes biberunt sanguinem, quem in cruce fuderunt. Item Augustinus de utilitate agendae penitenciae. Tunc eis Petrus annunciauit eum colendum, quem crucifixerunt, ut eius iam sanguinem biberent credentes, quem fuderant seuientes. -1351+ <4 91> -C. XCI.+ Corpus, quod ex Virgine sumptum est, a fidelibus accipitur. Idem in epistola ad Ireneum. Corporeum illud manna nunc est tanti res miraculi, quia uenit quod perfectum est; perfectum autem panis de celo corpus ex Virgine. <4 92> -C. XCII.+ Verum Christi corpus, uerumque eius sanguinem cottidie manducamus et bibimus. Idem in psalmo XXXIII. omelia II. Accesserunt Iudei ad Iesum, ut crucifigerent; nos accedamus, ut corpus eius et sanguinem accipiamus. Item: -@. 1.+ Vere magnus Deus et magna misericordia eius, qui nobis dedit corpus suum manducare, in quo tanta perpessus est, et sanguinem suum bibere. Item in Psalmo 27. ad Iudeos: -@. 2.+ Iam et securi bibite sanguinem, quem fudistis. Psalmo 75.: -@. 3.+ Ipsum sanguinem, quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. Psalmo 28.: -@. 4.+ De carne Mariae carnem accepit, et ipsam carnem ad manducandum ad salutem dedit. Nemo autem carnem illam manducat, nisi prius adorauerit. Psalmo 33.: -@. 5.+ "Dauid ferebatur manibus suis." Manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso Dauid, secundum literam non inuenimus: in Christo autem inuenimus. Ferebatur enim Christus manibus suis, quando conmendans ipsum corpus suum ait: "Hoc est corpus meum." Ferebatur enim illud corpus in manibus suis. Idem super Iohannem tractatu 35.: -@. 6.+ Quousque biberent sanguinem, quem fuderant, desperauerunt. Idem in Psalmo 54.: -@. 7.+ Iudei pascebantur tamquam de pena Domini, et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus. Habent ergo inpii epulas suas, habent pii suas. "Beati, qui esuriunt et sitiunt iusticiam." <4 93> -C. XCIII.+ Pro infirmantibus eucharistia semper debet esse parata. Item ex Concilio Wormaciensi. -XXVI. Pars.+ Presbiter eucharistiam semper habeat -1352+ paratam, ut, quando quis infirmatus fuerit, statim eum conmunicet, ne sine conmunione moriatur. <4 94> -C. XCIV.+ Penitencia eius, qui non bene sacrificium custodit. Item ex Concilio Aurelianensi. -XXVII. Pars.+ Qui bene non custodierit sacrificium, et mus uel aliud aliquod animal illud comederit, XL. dies peniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars eius ceciderit, et inuenta non fuerit, XXX. dies peniteat. <4 95> -C. XCV.+ Ystrionibus sacra non conmittantur misteria. Ciprianus Euricacio confratri salutem. -[lib. I. ep. 10.]+ -XXVIII. Pars.+ Pro dilectione tua consulendum me existimasti, frater karissime, quid michi uideatur de ystrione et mago illo, qui apud uos constitutus adhuc in suae artis dedecore perseuerat, et magister et doctor non erudiendorum, sed perdendorum puerorum, id, quod male didicit, ceteris quoque insinuat: an talibus debeat sacra conmunio cum ceteris Christianis dari aut debeat conmunicare uobiscum? Puto nec maiestati diuinae, nec euangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami contagione fedetur. <4 96> -C. XCVI.+ Post conuersionem non est deneganda gratia conmunionis. Item ex Concilio Cartaginensi III. -[c. 35.]+ Scenicis atque ystrionibus, ceterisque huiusmodi personis, uel apostaticis conuersis, uel reuersis, ad Deum gratia uel reconciliatio non negetur. <4 97> -C. XCVII.+ Presbiter in altari missam non celebret, in quo eadem die episcopus celebrauit. Item ex Concilio Urbico. In altari, quo missam episcopus cantauit, presbiter eo die aliam celebrare non presumat. -1353+ <1 DC> <2 3> -DISTINCTIO III.+ -GRATIANUS.+ <4 1> -C. I.+ Tempora feriandi in missa sunt laicis annuncianda. Item ex Concilio Lugdunensi. -I. Pars.+ Pronunciandum est, ut sciant tempora feriandi per annum, id est: omnem dominicam a uespera usque ad uesperam, ne a Iudaismo capiantur. Feriandi uero per annum isti sunt dies: Natalis Domini, S. Stephani, S. Iohannis Euangelistae, Innocentium, S. Siluestri, Octauae Domini Theophaniae, Purificatio S. Mariae, sanctum Pasca cum tota hebdomada, Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, S. Iohannis Baptistae, duodecim Apostolorum, et maxime sanctorum Petri et Pauli, qui mundum sua predicatione illuminauerunt, S. Laurentii, Asumptio S. Mariae, Natiuitas S. Mariae, Dedicatio, S. Michaelis Archangeli, Dedicatio cuiuscumque oratorii, et omnium sanctorum, et S. Martini, et illae festiuitates, quas singuli episcopi in suis episcopiis cum populo collaudauerint, que uicinis tantum circummorantibus indicendae sunt, non generaliter omnibus. Reliquae uero festiuitates per annum non sunt cogendae ad feriandum, nec prohibendae. Indictum uero ieiunium quando fuerit denunciatum, ab omnibus obseruetur. <4 2> -C. II.+ In sanctorum solempnitatibus diuinis offitiis, non saltationibus uel cantilenis, populi debent uacare. Item ex Concilio Tolletano IV. -[c. 23.]+ Irreligiosa consuetudo est, quam uulgus per sanctorum solempnitates agere consueuit. Populi, qui debent diuina offitia attendere, saltationibus turpibus inuigilant cantica, non solum mala canentes, sed et religiosorum offitiis perstrepunt. Hoc etenim, ut ab omnibus prouinciis depellatur, sacerdotum et iudicum a concilio sancto curae conmittitur. <4 3> -C. III.+ Ante Ascensionem Domini tribus diebus litaniae celebrentur. Item ex Concilio Aurelianensi. -[I. c. 29.]+ Rogationes, id est letanias, ante Ascensionem Domini placuit celebrari ita, ut premissum triduanum ieiunium -1354+ in dominicae Ascensionis solempnitate soluatur. Per quod triduum serui et ancillae ab opere relaxentur, quo magis plebs uniuersa conueniat. Quo triduo omnes abstineant, et quadragesimalibus cibis utantur. <4 4> -C. IV.+ Episcopus die dominico non desit ecclesiae. Item ex eodem. -[c. 33.]+ Episcopus, si infirmitate non fuerit inpeditus, ecclesiae, cui proximus fuerit, die dominico deesse non debet. <4 5> -C. V.+ Hos dies ciuibus in uilla celebrare non licet. Item ex eodem. -[c. 27.]+ Nulli ciuium umquam Pascae, Natalis Domini, uel Quadragesimae solempnitatem in uilla liceat celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse. <4 6> -C. VI.+ Ante solempnitatem Pascae Quadragesima est celebranda. Item ex eodem. -[c. 26.]+ Sacerdotibus omnibus decretum est, ut ante Pascae solempnitatem non Quinquagesima, sed Quadragesima teneatur. <4 7> -C. VII.+ Quinta feria ultimae septimanae Quadragesimae ieiunium solui non licet. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 50.]+ Non liceat quinta feria, fratres, nouissimae septimanae ieiunium soluere, et omnem Quadragesimam exhonorare, sed sincere abstinentes totam Quadragesimam perexire. <4 8> -C. VIII.+ De eodem. Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 50.]+ Non oportet in Quadragesima quinta feria ultimae hebdomadae ieiunium dissolui, et totam Quadragesimam inhonorari; sed per totos dies ieiunare, et escis abstinentiae conuenientibus, id est aridioribus, uti. <4 9> -C. IX.+ Exceptis diebus dominicis in Quadragesima non soluatur ieiunium. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 12.]+ Placuit, ut omnes ecclesiae, exceptis diebus dominicis, -1355+ in quadragesima etiam die sabbati sacerdotali oratione et discretionis conmunione ieiunent. <4 10> -C. X.+ Nec in die dominica, nec in diebus Pentecostes in oratione genua flectantur. Item ex Concilio Niceno. -[c. 20.]+ Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem genua flectentes, et in diebus Pentecostes, propterea itaque statutum est a sancta sinodo, (quoniam consona, et conueniens consuetudo per omnes ecclesias custodienda est), ut stantes ad orationem Domino uota reddamus. <4 11> -C. XI.+ Quo tempore ab esu carnium sit abstinendum. Item Leo IV. -II. Pars.+ De esu carnium apud nos uetustissima, et non inprobanda traditio semper tenenda est, ut a cenae termino, que fit in principio noctis quartae feriae, que lucescit in quarta feria, usque in diluculum quintae feriae, et similiter a cena noctis sextae feriae, que lucescit in sexta feria, non inperite ieiunatio usque ad sabbati lucem, quantum de diei parte aliquis ieiunare maluerit uel debuerit, protendatur. <4 12> -C. XII.+ Nec die sabbati feriandum, nec die dominico lauacrum est prohibendum. Item Gregorius dilectissimis ciuibus Romae. -[lib. XI. epist. 3.]+ -III. Pars.+ Peruenit ad me, quosdam peruersi spiritus homines praua inter uos aliqua et sanctae fidei aduersa seminasse, ita ut in die sabbati aliquid operari prohiberent. Quos quid aliud nisi antichristi predicatores dixerimus? qui ueniens diem sabbatum atque dominicum ab omni faciet opere custodiri. Quia enim mori se et resurgere simulat, haberi uult in ueneratione dominicum diem; et quia populum iudaizare conpellit, ut exteriorem ritum legis reuocet, et sibi Iudeorum perfidiam subdat, coli uult sabbatum. -@. 1.+ Aliud quoque ad me perlatum est, uobis a peruersis hominibus esse predicatum, ut dominico die nullus debeat lauari. Et quidem si pro luxuria et pro uoluptate lauari quis appetit, hoc fieri nec reliquo die quolibet concedimus. Si autem pro necessitate corporis hoc nec die dominico prohibemus. <4 13> -C. XIII.+ Ob reuerentiam sepulturae dominicae sabbato ieiunare debemus. Item Innocentius Papa. -[ep. I. ad Decentium, c. 4.]+ -IV. Pars.+ Sabbato uero ieiunandum esse, ratio euidentissima -1356+ demonstrat. Nam, si diem dominicam ob uenerabilem resurrectionem Domini nostri Iesu Christi non solum in Pasca celebramus, uerum etiam per singulas hebdomadas ipsius diei imaginem frequentamus, ac sicut sexta feria propter passionem Domini ieiunamus, sabbatum pretermittere non debemus, quoniam inter tristiciam et leticiam temporis illius uidetur inclusum. Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in merore fuisse, et propter metum Iudeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est in tantum eos ieiunasse biduo memorato, ut traditio ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari. Que etiam forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod conmemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant semel atque uno sabbato ieiunandum, ergo et dominica, et sexta feria semel in Pasca erit utique celebranda. <4 14> -C. XIV.+ Die dominica et quinta feria non est celebrandum ieiunium. Item Melciades Papa. -[ad Episcopos Hispaniarum, cap 3.]+ -V. Pars.+ Ieiunium dominici diei, et quintae feriae nemo celebrare debet, ut inter ieiunium Christianorum et gentilium et ueraciter credentium et infidelium atque hereticorum, uera et non falsa discretio habeatur. <4 15> -C. XV.+ De eodem. Item ex Concilio Cesaraugustano. -[c. 2.]+ Ne quis ieiunet die dominica causa timoris, aut persuasionis, nec Quadragesimarum diebus ab ecclesiis fideles desint, nec habitent in cubiculorum latibulis, ac montium, qui in suspicionibus perseuerant; sed exemplum ac preceptum custodiant sacerdotum, et ad alienas uillas agendorum conuentuum causa non conueniant. Ab uniuersis episcopis dictum est: Anathema sit qui hoc conmiserit. <4 16> -C. XVI.+ Quarta et sexta feria sunt soluenda ieiunia. Item ex dictis S. Apollonii. -VI. Pars.+ Ieiunia sane legitima, id est quarta et sexta feria, non sunt soluenda, nisi grandis aliqua necessitas fuerit, quia quarta feria Iudas traditionem Domini cogitauit, et sexta feria crucifixus est Saluator. Videbitur ergo, qui in his diebus sine necessitate soluerit statuta ieiunia, uel cum tradente tradere Saluatorem, uel cum crucifigentibus crucifigere. Die autem dominica nichil aliud agendum est, nisi Deo uacandum. Nulla operatio -1357+ in illa die sancta agatur, nisi tantum ymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur. <4 17> -C. XVII.+ Quinta feria ultimae hebdomadae quadragesimae penitentes remissionem accipiant. Item Innocentius. -[ep. I. ad Decentium c. 7.]+ -VII. Pars.+ De penitentibus uero, qui siue ex grauioribus conmissis, siue ex leuioribus penitenciam gerunt, si nulla interueniat egritudo, quinta feria ante Pasca eis remittendum, Romanae ecclesiae consuetudo demonstrat. -@. 1.+ Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem penitentis, et ad fletus atque lacrimas corrigentis. -@. 2.+ Sane si quis in egritudinem inciderit, atque usque ad desperationem deuenerit, est ei ante tempus Pascae relaxandum, ne de seculo absque conmunione discedat. <4 18> -C. XVIII.+ Singulis annis quinta feria ultimae hebdomadae quinquagesimae nouum crisma conficiatur. Item Fabianus Papa orientalibus Episcopis. -[epist. II.]+ -VIII. Pars.+ Litteris uestris inter cetera insertum inuenimus, quosdam religionis uestrae episcopos a uestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos annos in cena Domini crisma conficere. Errant uero qui talia excogitant, et mente uesana potius, quam recta sentientes hec facere audent. -@. 1.+ Sicut enim ipsius diei solempnitas per singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti crismatis confectio per singulos annos est agenda, et de anno in annum renouanda, et fidelibus tradendum, quia nouum sacramentum est et per singulos annos, in iam dicta die innouandum, et uetus in sanctis ecclesiis cremandum. Ista a sanctis Apostolis et successoribus eorum accepimus, uobisque tenenda mandamus. <4 19> -C. XIX.+ Seruetur ab omnibus festiuitas inuentionis dominicae crucis. Item Eusebius Papa. -[epist. III.]+ -IX. Pars.+ Crucis Domini nostri Iesu Christi, que nuper, nobis gubernacula sanctae Romanae ecclesiae tenentibus, quinto nonas Maii inuenta est, in predicto Kalendarum die inuentionis festum uobis solempniter celebrare mandamus. -1358+ <4 20> -C. XX.+ Quare sit institutum, ut aqua sale conspersa sanctificetur. Item Alexander Papa V. a Petro. -[epist. I. c. 5.]+ -X. Pars.+ Aquam sale conspersam populis benedicimus, ut ea cuncti aspersi sanctificentur et purificentur. Quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si cinis uitulae aspersus populum sanctificabat atque mundabat: multo magis aqua sale aspersa, diuinisque precibus sacrata, populum sanctificat atque mundat. Et, si sale asperso per Heliseum prophetam sterilitas aquae sanata est: quanto magis diuinis precibus sacratus sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat, et purgat, et cetera bona multiplicat, et insidias diaboli auertit, et a fantasmatis uersutiis homines defendit? <4 21> -C. XXI.+ Non nisi die dominico sanctum Pasca celebretur. Item Pius Papa IX. a Petro Apostolo, in primo suorum decretalium. Nosse uos uolumus, quod Pasca Domini die dominico annuis temporibus sit celebrandum. Istis enim temporibus Hermes doctor fidei et scripturae inter nos effulsit. Et licet nos idem Pasca predicto die celebraremus, tamen quia quidam inde dubitabant, ad corroborandas animas eorum eidem Hermae angelus Domini in habitu pastoris apparuit, et precepit ei, ut Pasca Domini die dominico ab omnibus celebraretur. Unde et nos apostolica auctoritate instituimus, omnes eadem seruare debere, quia et nos eadem seruamus, nec debetis a capite quoquo modo discedere. <4 22> -C. XXII.+ Non nisi dominico sanctum pasca celebretur. Item Victor Papa XIII. a Petro, in primo decretali suo. Celebritatem sancti Pascae die debere, et predecessores nostri iam statuerunt, et os illud eadem die solempniter celebrare mandamus, quia non decet, ut membra a capite discrepent, aut aliter gerant. A XIV. uero luna primi mensis usque ad XXI. diem eiusdem mensis eadem celebretur festiuitas. -@. 1.+ Eodem quoque tempore baptisma celebrandum est catholicum. Sed tamen, si necesse fuerit, aut -1359+ mortis periculum ingruerit, gentiles ad fidem uenientes quocumque loco uel momento, ubicumque euenerit, siue in flumine, siue in mari, siue in fontibus, tantum Christianae credulitatis confessione clarificati baptizentur. Ipsis etiam quod in baptismo polliciti sunt summopere attendendum est, ne non infideles, sed fideles inueniantur. Ipsi uero, qui infidelitatis nota asperguntur, infames efficiuntur, atque inter fideles minime reputantur. -@. 2.+ Hec uero statuta nulla debent inprobitate conuelli, nulla nouitate mutari, quia alia ratio est causarum secularium, alia diuinarum. <4 23> -C. XXIII.+ De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 65.]+ Pascae solempnitas uno die et tempore celebranda est. <4 24> -C. XXIV.+ Dies Pascae, et concilii, formatarum subscriptione omnibus intimetur. Item ex Concilio Cartaginensi V. -[c. 7.]+ Placuit, ut dies uenerabilis Pascae formatarum subscriptione omnibus intimetur; dies uero concilii XI. Kal. Nouembris seruetur. Scribendum est etiam ad singularum quarumque prouinciarum primates, ut, quando apud se concilia congregant, istum diem non inpediant. <4 25> -C. XXV.+ Cum in concilio omnia statuta fuerint, uenturum Pasca annuncietur. Item ex Concilio Bracarensi II. -[c. 9.]+ Placuit, ut post, quam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata, illud omnimodis obseruetur, ut superuenturum ipsius anni Pasca quo Kalendarum die uel quota luna debeat suscipi, a metropolitano episcopo intimetur. Quod ceteri episcopi uel clerus reliquus breuiculo subnotantes, unusquisque in sua ecclesia adueniente Natalis Domini die post euangelicam lectionem populo annuncient. <4 26> -C. XXVI.+ Per orbem uniuersum uno die, et eodem tempore Pasca celebretur. Item ex Concilio Arelatensi I., quod confirmauit Papa Siluester. -[c. 1.]+ De obseruatione Pascae Dominicae statuimus, -1360+ ut uno die et tempore per omnem orbem obseruetur, et iuxta consuetudinem litterae ad omnes dirigantur. <4 27> -C. XXVII.+ De imaginibus sanctorum non uiolandis. Item Gregorius Sereno, Episcopo Massiliensi. -[lib. IX. epist 9.]+ -XII. Pars.+ Perlatum ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. Et quidem, quia eas adorari uetuisses, omnino laudauimus, fregisse uero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum quod fecisti? Aliud enim est picturam adorare: aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis prestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes uident quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. Unde et precipue gentibus pro lectione pictura est. <4 28> -C. XXVIII.+ Imagines sanctorum memoria sunt et recordatio preteritorum. Item ex VII. Sinodo, -[actione 6.]+ Venerabiles imagines Christiani non deos appellant, neque seruiunt eis, ut diis, neque spem salutis ponunt in eis, neque ab eis expectant futurum iudicium: sed ad memoriam et recordationem primitiuorum uenerantur eas et adorant, sed non seruiunt eis cultu diuino, nec alicui creaturae. <4 29> -C. XXIX.+ Non in agni, sed in hominis specie Christus est figurandus. Item Adrianus Papa Tharasio Patriarchae. -[in actione II. eiusdem VII. Synodi]+ -XIII. Pars.+ Sextam sanctam sinodum recipio cum omnibus canonibus suis, in quibus dicitur: In quibus scripturis sanctarum imaginum agnus precursoris digito ostensus depingitur, qui in figuram transit gratiae, uerum nobis per legem Moysi premonstrans agnum Iesum Christum Dominum nostrum. Antiquis ergo figuris et umbris, ad ueritatis prefigurationem ecclesiae sanctae traditis, uale dicentes, gratiam et ueritatem preferimus, et sicut plenitudinem legis recipimus. Verum igitur agnum Dominum nostrum Iesum Christum secundum imaginem humanam amodo etiam in imaginibus pro ueteri agno depingi iubemus. -1361+ <4 30> -C. XXX.+ De fide Trinitatis et Unitatis inuiolabiliter seruanda. Item Augustinus in libro -[I.]+ de Trinitate. -[c. 4.]+ Omnes, quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate, que Deus est, diuinorum librorum ueterum et nouorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unius eiusdemque substantiae inseparabili equalitate diuinam insinuant unitatem, ideoque non sint tres Dii, sed unus Deus, quamuis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est, Spiritusque sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantummodo Patris et Filii Spiritus, et Patri et Filio etiam ipse coequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem; non tamen eandem Trinitatem natam de Virgine Maria, et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam et tercia die resurrexisse, et in celum ascendisse, sed tantummodo Filium; nec eandem Trinitatem descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum, aut die Pentecostes post ascensionem Domini sonitu facto de celo, quasi ferretur flatus uehemens, et linguis diuisis, uelut ignis, sed tantummodo Spiritum sanctum; nec eandem Trinitatem dixisse de celo: "Tu es filius meus," siue cum baptizatus est a Iohanne, siue in monte, quando cum illo erant tres discipuli, aut quando sonuit uox dicens: "Et clarificaui, et iterum clarificabo:" sed tantummodo Patris uocem fuisse factam ad Filium, quamuis Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur. <1 DC> <2 4> -DISTINCTIO IV.+ -GRATIANUS.+ <4 1> -C. I.+ Sine sacramento uisibili et fide inuisibili nemo saluatur. Idem super Iohannem -I. Pars.+ Necessarium est uisibile sacramentum aquae ad ablutionem uisibilis corporis, sicut necessaria est doctrina inuisibilis fidei ad sanctificationem inuisibilis animae. Idem: -@. 1.+ Renascitur homo ex aqua, uisibili sacramento, et spiritu, inuisibili scilicet intellectu, ut simbolum baptismi uisibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius simboli percipiat. Vel ex aqua uisibili et Spiritu sancto. <4 2> -C. II.+ In baptismate concupiscentia exstinguitur, non ut non sit, sed ut non obsit. Idem in libro -[I.]+ de baptismo paruulorum. -[c. 39.]+ Per baptismum Christi id agitur, ut caro peccati euacuetur. -1362+ Non sic autem euacuatur, ut in carne concupiscentia innata non sit: sed ne obsit. Nam si post baptismum, ad etatem naturalem peruenerint, ibi habent cum qua pugnent eamque Deo adiuuante superent, si non gratiam in uacuum susceperint. Nam nec adultis id prestatur in baptismo, nisi forte miraculo Dei, ut lex peccati, repugnans legi mentis penitus exstinguatur, et non sit: sed, ut quicquid ab homine dictum, factum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subiecta mente seruiret, totum aboleatur, et quasi factum non sit habeatur. <4 3> -C. III.+ Qui ex uiro et muliere concipitur, cum originali peccato nascitur, nec sine baptismate saluatur. Idem ad Petrum Diaconum, -[c. 26.]+ Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum uiri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, inpietati subditum, mortique subiectum, et ob hoc naturaliter nasci irae filium, de qua dicit Apostolus: "Eramus enim natura filii irae, sicut et ceteri." A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris hominis Iesu Christi. -@. 1.+ Firmissime tene, non solum homines ratione utentes, uerum etiam paruulos, qui siue in uteris matrum uiuere incipiunt, et ibi moriuntur, siue iam de matribus nati sine baptismatis sacramento, quod datur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, de hoc seculo transeunt, sempiterno igne puniendos; quia, etsi peccatum propriae actionis nullum habent, originalis tamen peccati dampnationem carnali conceptione ex natiuitate traxerunt. <4 4> -C. IV.+ De eodem. Item Iohannes Crisostomus. Non potest quis gratiam uitae celestis accipere, nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per penitenciae confessionem, per donum baptismi salutaris Domini et saluatoris nostri Iesu Christi, qui est benedictus in secula seculorum. -+ <4 5> -C. V.+ Sicut nunc in baptismate, ita olim in circumcisione remittebantur peccata. Item Gregorius in Moralibus. -[lib. IV. c. 2.]+ Quod apud nos ualet aqua baptismatis, hoc egit apud ueteres uel pro paruulis sola fides, uel pro maioribus uirtus sacrificii, uel pro his, qui de stirpe Abrahae prodierunt, misterium circumcisionis. -1363+ <4 6> -C. VI.+ Originale peccatum nunc in baptismate, olim in circumcisione remittebatur. Item Augustinus ad Valerium contra Iulianum. -[lib. II. c. 11]+ Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei (quod erat tunc signaculum fidei iusticiae Dei) ad sanctificationem purgationis ualebat paruulis originalis ueterisque peccati, sicut etiam baptismus ex illo ualere cepit ad innouationem hominis, ex quo constitutus est. <4 7> -C. VII.+ Paruulis in fide offerentium prodest fides. Idem de libero arbitrio, libro III. -[c. 23.]+ Illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid prosit paruulis, cum eo accepto plerumque moriuntur prius, quam ex se quicquam potuerint cognoscere. Qua in re satis pie recteque creditur prodesse paruulo fides eorum, a quibus consecrandus offertur. Et hoc ecclesiae conmendat auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficio, qui propriam nondum habent potestatem, conmoda sit. <4 8> -C. VIII.+ Per fidem et baptisma iustificamur a peccatis. Idem de baptismo paruulorum. -[lib. I. c. 32. et 33.]+ Filius Dei carnem peccati suscepit, et penam sine culpa, ut in carne peccati et culpa solueretur et pena. Per fidem ergo et baptismum eius homo a peccato per iustificationem, et a morte liberatur per resurrectionem. -@. 1.+ Paruuli etiam baptizati inter credentes reputantur per sacramenti uirtutem, et offerentium responsionem. Qui uero non sunt baptizati, inter non credentes iudicantur ex euangelio Iohannis: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei." <4 9> -C. IX.+ Per aquam baptismi de terreno fit homo celestis. Item Ambrosius in libro -[I.]+ de sacramentis. -[c. 4. et 5.]+ Per aquam baptismi transitus est de terrenis ad celestia. Ideo Pasca, transitus dicitur, hic transitus est de peccato ad uitam, de culpa ad gratiam, de inquinamento -1364+ ad sanctificationem. Qui per hanc aquam transit, non moritur, sed resurgit. -@. 1.+ Non omnis aqua sanat, sed illa, que habet gratiam Christi. Aliud est elementum, aliud est consecratio. Non sanat aqua, nisi Spiritus sanctus descendat, et consecret aquam illam, sicut legitur, quia, cum Christus formam baptismatis daret, uenit ad Iohannem, et ait illi Iohannes: "Ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit Iesus: Sic decet nos inplere omnem iusticiam." Vide, que omnis iusticia sit. Christus ad baptismum descendit non ut caro mundaretur, quam suscepit de nostra condicione. Non enim ablutio peccati Christo necessaria fuit, qui peccatum non fecit; sed nobis erat necessaria, qui peccato eramus obnoxii. -@. 2.+ Descendit Christus: descendit et Spiritus sanctus. Quare autem prior descendit Christus, postea Spiritus sanctus, cum forma et usus baptismi hoc habeat, ut ante fons consecretur, et tunc descendat baptizandus? -@. 3.+ Christus autem ante descendit, secutus est Spiritus; sanctus? ut numquam ipse egere sanctificationis misterio uideretur, sed ut sanctificaret ipse, sanctificaret et Spiritus sanctus. <4 10> -C. X.+ Aqua baptismi non purgaret peccata, nisi tactu dominici corporis esset sanctificata. Item Iohannes Crisostomus. Numquam aquae baptismi purgare peccata credentium possent nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent. <4 11> -C. XI.+ Generale baptisma non nisi sabbato sancto Pascae et Pentecostes celebretur. Item Siricius Papa Ymerio Terraconensi, -[epist. I.]+ -II. Pars.+ Non ratione auctoritatis alicuius, sed sola temeritate presumitur, ut passim et libere in natiuitate Christi, seu Apparitione, nec non Apostolorum seu martirum festiuitatibus, innumerae plebes baptizentur, cum sibi hoc priuilegium apud nos, et apud omnes ecclesias dominicum specialiter Pasca defendat cum suo Pentecosten. -1365+ <4 12> -C. XII.+ De eodem. Item Leo Papa uniuersis Episcopis per Siciliam constitutis. -[epist. IV. c. 5.]+ Duo tempora, id est Pasca et Pentecosten, ad baptizandum a Romano Pontifice legitima sunt prefixa. Unde, quia manifestissime patet, baptizandis in ecclesia electis hec duo tempora, de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem uestram monemus, ut nullos alios dies huic obseruantiae misceatis. <4 13> -C. XIII.+ Quare in predictis temporibus baptisma celebretur. Idem. -[in eadem epistola c. 3.]+ Proprie in morte crucifixi, et in resurrectione ex mortuis potencia baptismi nouam creaturam condidit ex uetere, ut in renascentibus et mors Christi operetur, et uita, dicente apostolo: "An ignoratis, quia, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. Si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus," et cetera, que latius magister gentium ad conmendandum sacramentum baptismatis disputauit, ut appareret, ex huius doctrinae spiritu regenerandis filiis hominum, et in Dei filios adoptandis illum diem et illud tempus electum, in quo per similitudinem formamque misterii ea, que geruntur in membris, his, que in ipso sunt capite gesta, congruere, dum in baptismatis regula et mors interuenit interfectione peccati, et sepulturam imitatur triduanam trina dimersio, et ab aquis eleuatio resurgentis instar est de sepulchro. Ipsa igitur qualitas operis docet, celebrandae generaliter gratiae diem legitimum eum esse, in quo orta est et uirtus muneris, et species actionis. -@. 1.+ Ad cuius rei confirmationem plurimum ualet quod ipse Dominus Iesus Christus postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis (in quibus omnes ecclesiarum presules docebantur) et formam et potestatem tradidit baptizandi, dicens: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." De quo utique eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi proprie uoluisset intelligi, regenerationis gratiam ex sua resurrectione cepisse. -@. 2.+ Additur sane huic obseruantiae etiam Pentecostes ex aduentu Spiritus sancti sacra solempnitas, que de pascalis festi pendet articulo, et, cum ad alios dies alia festa pertineant, hec semper ad eum diem, qui resurrectione Domini est insignis, occurrit, porrigens quodammodo auxiliantis gratiae manum, et eos, quos a die Pascae aut molestia -1366+ infirmitatis, aut longinquitas itineris, aut nauigationis difficultas interclusit, inuitat, ut quibuslibet necessitatibus inpediti desiderii sui effectum dono Spiritus sancti consequantur. -@. 3.+ Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate seruare, satis idoneo probamus exemplo, sequentes B. Petrum apostolum, qui in ipso die, quo omnem credentium numerum promissus Spiritus sancti repleuit aduentus, trium milium populum sua predicatione conuersum lauacro baptismatis consecrauit. Quod sancta scriptura, que Apostolorum actus continet, fideli historia docet, dicens: "His auditis conpuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus uiri fratres? Petrus autem ad illos penitenciam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum uestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti." <4 14> -[C. XIV.]+ Item. Si quis autem Epiphaniae festiuitatem (que in suo ordine debito honore ueneranda est) ob hoc estimat priuilegium habere baptismatis, quia hoc quidam putant, quod in eadem die Dominus ad baptismum sancti Iohannis accesserit, sciat illius baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem, nec ad eandem pertinuisse uirtutem, qua per Spiritum sanctum renascuntur de quibus dicitur: "qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt." Dominus enim nullius indigens remissione peccati, nec querens remedium renascendi, sic uoluit baptizari, quomodo et uoluit circumcidi, hostiamque pro emundatione offerri, ut qui factus erat ex muliere (sicut Apostolus ait) fieret sub lege, quam non uenerat soluere, sed inplere et inplendo finire, sicut Apostolus predicat, dicens: "Finis autem legis Christus ad iusticiam omni credenti." Baptismi autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatum tenens se docuit esse principium, et tunc regenerationis potenciam sanxit, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis. <4 15> -C. XV.+ In solempnitate pascali et Pentecostes catecumini baptizentur. Item ex Concilio Gerundensi. -[c. 4.]+ De catecuminis baptizandis id decretum est ut in Pascali festiuitate uel Pentecostes, ad baptizandum ueniant; ceteris solempnitatibus infirmi tantum debent baptizari. -1367+ <4 16> -C. XVI.+ Necessitate cogente quolibet tempore baptizare licet. Item Leo Papa. -[epist. IV. c. 6.]+ Hi qui necessitate mortis, egritudinis, obsidionis, persecutionis, et naufragii urgentur, omni tempore debent baptizari. <4 17> -C. XVII.+ Nisi necessitate cogente preter Pasca et Pentecostem nullus baptizare presumat. Item Gelasius Clero et Plebi Tarentino. Venerabilis baptismi sacramentum nisi in festiuitate pascali et Pentecostes tradere non presumat episcopus; exceptis egritudine laborantibus, quibus urgente mortis periculo talibus oportet, ne in eternum pereant, remediis subueniri. <4 18> -C. XVIII.+ De eodem. Idem. Baptizandi sibi quispiam quocumque tempore nullam credat inesse fiduciam, preter pascale festum, et Pentecostes uenerabile sacramentum, excepto dumtaxat grauissimi languoris incursu, in quo uerendum est ne morbi crescente periculo sine remedio salutari fortassis egrotans exitio preuentus abscedat. <4 19> -C. XIX.+ Nemo nisi sacerdos baptizare presumat. Item Ysidorus de offitiis, libro II. c. 24. Constat, baptisma solis sacerdotibus esse traditum eiusque ministerium nec ipsis diaconibus explere est licitum absque episcopo uel presbitero, nisi his procul absentibus ultima languoris cogat necessitas. Quod et laicis fidelibus plerumque permittitur. Item Gelasius: -@. 1.+ Diaconos quoque tunc, ut supra in tractatu ordinandorum, ubi de reuerentia diaconorum erga sacerdotes agitur. <4 20> -C. XX.+ Non presumat mulier baptizare. Item ex Concilio Cartaginensi V. -[c. 99. et 100.]+ -III. Pars.+ Mulier, quamuis docta et sancta, baptizare aliquos uel uiros docere in conuentu, non presumat. -Gratian.+ Nisi necessitate cogente. Unde Urbanus II.: "Super quibus consuluit etc.," ut supra in tractatu coniugii, ubi de conpatribus agitur. -1368+ <4 21> -C. XXI.+ Etiam laici necessitate cogente baptizare possunt. Item Augustinus ad Fortunatum. In necessitate, cum episcopi, aut presbiteri, aut quilibet ministrorum non inueniuntur, et urget periculum eius, qui petit, ne sine isto sacramento hanc uitam finiant, etiam laicos solere dare sacramentum, quod acceperunt, solemus audire.

-[PALEA.+ <4 22> -C. XXII.+ De eodem. Item ex Decreto Martini Papae III. Quicumque presbiter in prouincia propria, uel in alia, uel ubicumque inuentus Fuerit, conmendatum sibi infirmum baptizare noluerit, uel pro intentione itineris, uel de alia aliqua excusatione, et sic sine baptismo moritur, deponatur. -]+

<4 23> -C. XXIII.+ Non reiteretur baptisma, quod a pagano ministratur. Ysidorus. Romanus Pontifex non hominem iudicat, qui baptizat, sed spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit, qui baptizat. <4 24> -C. XXIV.+ De eodem. Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum, c. 4. A quodam Iudeo, nescitis utrum Christiano, an pagano, multos in patria uestra baptizatos asseritis, et quid inde sit agendum consulitis. Hi profecto, si in nomine S. Trinitatis, uel tantum in Christi nomine, sicut in Actibus Apostolorum legitur, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus Ambrosius exponit) quia non illorum, sed eius est, rebaptizari non debent. <4 25> -C. XXV.+ Sicut per bonum, ita per malum ministrum eque baptisma ministratur. Item Augustinus contra Crescentium Grammaticum. -[lib. III. c. 6.]+ Si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non est melior baptismus, qui per meliorem datur, nullo modo malus est, qui etiam per malum datur, quando idem baptismus datur, et ideo per ministros dispares Dei munus equale est, quia non illorum, sed eius est. -1369+ <4 26> -C. XXVI.+ Non merita ministrorum, sed uirtus Christi in baptismate operatur. Idem super Iohannem parte 1. tractatu V. -[ad c. 1.]+ Baptismus talis est, qualis ille est, in cuius potestate datur, non qualis ille est, per cuius ministerium datur. Item: -@. 1.+ Quid nouerat Iohannes Baptista? Dominum. Quid non nouerat? potestatem baptismi dominici in nullum hominem transituram a Domino, sed ministerium plane transiturum; potestatem a Domino in neminem sed ministerium in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum; respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit minister malus, ubi bonus est Dominus? Quid te inpedit maliciosus preco, ubi beniuolus est iudex? Item: -@. 2.+ Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Item: -@. 3.+ Ergo dico, et omnes nos dicimus, quia iustos oportet esse, per quos baptizatur, quia iustos oportet esse tanti iudicis ministros, si ministrare iuste uoluerint. Si autem noluerint esse iusti qui in cathedra Moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo spiritus eius dicit: "Hic est, qui baptizat." Item: -@. 4.+ Non timeo adulterum, ebriosum, non homicidam, quia columbam attendo, per quam michi dicitur: "Hic est, qui baptizat." <4 27> -C. XXVII.+ De eodem. Idem in tractatu VI. -[ad c. 1. Iohannis.]+ Cum baptizat malus ex aliqua uel ignorantia ecclesiae uel tollerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolleratur palea, quousque in ultimo uentiletur area), illud, quod datum est, unum est, nec inpar propter inpares ministros, sed par et equale propter: "Hic est, qui baptizat." <4 28> -C. XXVIII.+ Non reiteratur baptisma, quod in nomine S. Trinitatis prestatur. Idem de ecclesiasticis regulis. -[c. 52.]+ Si qui apud illos hereticos baptizati sunt, qui S. Trinitatis confessione baptizant, et ueniunt ad catholicam -1370+ fidem recipiantur quidem ut baptizati, ne S. Trinitatis inuocatio uel confessio annulletur: sed doceantur integre et instruantur, quod S. Trinitatis misterium in ecclesia teneatur, et, si consentiunt credere, uel acquiescunt confiteri, purgati fidei integritate firmentur manus inpositione. Si uero paruuli sunt et ebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illi quia eos offerunt iuxta morem baptizandi, et sic per manus inpositionem crismate conmunicati cum eucharistiae misteriis admittantur. <4 29> -C. XXIX.+ De eodem. Idem ad Orosium. -[in lib. LXV. Quaestionum dialog. quest. 59.]+ Quamuis unum baptisma sit, et hereticorum, eorum scilicet, qui in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizant et ecclesiae catholicae: tamen qui foris ecclesiam baptizantur, non sumunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem, habentes nimium formam sacramenti, uirtutem autem eius abnegantes. Et ideo ecclesia eos non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt. Et ipsa est profecto forma sacramenti. Ideo, cum reuersi fuerint, accipiant uirtutem Spiritus sancti, quam, qui foris ecclesiam baptizantur, nondum habent. <4 30> -C. XXX.+ Baptizantur qui tantum in nomine Domini baptizati probantur. Item Pelagius Gaudentio Episcopo. Si reuera hi de hereticis, qui in locis dilectioni tuae uicinis conmorari dicuntur, solummodo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem uenientes S. Trinitatis nomine baptizabis. Sin uero apud dilectionem tuam eorum, qui conuerti uolunt, manifesta confessione claruerit, quod in nomine Trinitatis fuerint baptizati, sola reconciliationis gratia inpensa catholicae fidei sociare maturabis, ut tali dispensatione seruata nichil aliter, quam quod euangelica iubet auctoritas, temeritatis cuiusquam spiritu uideatur effectum. -1371+ <4 31> -C. XXXI.+ An approbetur baptisma, quod a non baptizato prestatur. Item Augustinus de unico baptismo, libro VIII. -[c. 53.]+ -IV. Pars.+ Solet etiam queri, utrum approbandum sit baptisma, quod ab eo, qui non accepit, accipitur, si forte hoc aliqua curiositate didicit, quomodo dandum sit, et utrum nichil intersit, quo animo accipiat ille, cui datur, cum simulatione, an sine simulatione; si cum simulatione, utrum fallens, sicut in ecclesia, uel in ea, que putatur ecclesia, an iocans, sicut in mimo. -@. 1.+ Verumtamen, si quis me forte in eo concilio constitutum, ubi talium rerum questio uersaretur non precedentibus, quorum sentencias sequi mallem, urgeret, ut dicerem quid ipse sentirem, si eo modo affectus essem, quo eram, dum ea dictarem, nequaquam dubitarem, habere baptismum eos, qui ubicumque et a quibuscumque illud uerbis euangelicis consecratum sine sua simulatione et cum aliqua fide accepissent, quamquam eis ad salutem spiritualem non prodesset, si karitate caruissent, qua catholicae inseruntur ecclesiae. "Si enim habeam fidem, ut montes transferam, karitatem autem non habeam, nichil sum;" sicut iam preteritis maiorum statutis non dubito, illos etiam habere baptismum quia quamuis fallaciter id accipiant, in ecclesia tamen accipiunt, uel ubi ab eis putatur esse ecclesia, in quorum societate id accipitur; de quibus dictum est: "Ex nobis exierunt." Ubi autem neque societas ulla esse ita crederetur, sed totum ludicre, et mimice, et ioculariter ageretur, utrum approbandus esset baptismus, qui sic daretur, diuinum iudicium per alicuius reuelationis oraculum, concordi oratione, gemitibus esse inplorandum censerem, ita sane, ut post me dicturos sentencias, si quid iam exploratum et cognitum afferrent, humiliter explorarem. <4 32> -C. XXXII.+ Non reiteratur baptisma, quod in fide sanctae Trinitatis ab hereticis prestatur. Idem in libro II. -V. Pars.+ Ostenditur, illos inpie facere, qui rebaptizare conantur orbis unitatem, et nos recte facere, qui Dei sacramenta inprobare nec ipso scismate audemus. In quo enim nobiscum sentiunt, in eo etiam nobiscum sunt. In eo autem a nobis recesserunt, in quo a nobis dissentiunt. Item: -@. 1.+ Sacramentum baptismi est, quod -1372+ habet qui baptizatur, et sacramentum dandi baptismi est, quod habet qui ordinatur. Sicut enim baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit: sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. Nulli enim sacramento iniuria facienda est. Si discedit a malis, utrumque discedit; si permanet in malis, utrumque permanet. Sicut ergo acceptatur baptismus, quem non potuit amittere qui ab unitate discesserat: sic acceptandus est baptismus, quem dedit ille, qui sacramentum dandi, cum discederet, non amiserat. Item: -[c. 12.]+ -@. 2.+ Si ad baptismum fictus accedit, dimissa sunt ei peccata, an non sunt dimissa? Eligant quod uolunt: utrumlibet elegerint, sufficit nobis. Si dimissa dixerint, quomodo Spiritus disciplinae effugiet fictum, si in isto remissionem operatus est peccatorum? Si dixerint non esse dimissa, quero, si postea fictionem suam corde conuerso et uero dolore fateretur, denuo baptizandus iudicaretur? Quod si dementissimum est dicere, fateantur, uero baptismo Christi baptizari posse hominem, et tamen cor eius in malicia uel sacrilegio perseuerans peccatorum abolitionem non sinere fieri, atque intelligant, in conmunicationibus ab ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem celebratione sacramenti datur et sumitur, qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum, quis reconciliatus unitati sacrilegio dissensionis exuitur, quo eius peccata tenebantur, et dimitti non sinebantur. <4 33> -C. XXXIII.+ Valet ad salutem baptisma, etsi non ea fide paruuli offeruntur. Idem in epistola -[XXIII.]+ ad Bonifatium. -VI. Pars.+ Non illud te moueat, quod quidam non ea fide ad baptismum percipiendum paruulos ferunt, ut gratia spiritali ad uitam regenerentur eternam: sed hoc eos putant remedio temporalem retinere uel recipere sanitatem. Non enim propterea non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. <4 34> -C. XXXIV.+ Effusio sanguinis inplet uicem baptismi. Item de unico baptismo, libro IV. -[c. 22]+ -VII. Pars.+ Baptismi uicem aliquando inplere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est: "Hodie mecum eris in paradyso," B. Ciprianus non leue documentum assumit. Quod etiam atque etiam considerans, -1373+ inuenio, non tantum passionem pro nomine Christi id, quod baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum misterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum, neque quia credidit, passus est, sed, dum patitur, credidit. Quantum itaque ualeat etiam sine uisibili baptismi sacramento quod ait Apostolus: "Corde creditur ad iusticiam, ore autem confessio fit ad salutem," in illo latrone declaratum est. Sed tunc inpletur inuisibiliter, cum ministerium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. -[c. 24.]+ -@. 1.+ Et sicut in illo latrone quod de baptismi sacramento defuerat conpleuit omnipotentis benignitas, quia non superbia, non contemptu, sed necessitate defuerat, sic infantibus qui baptizati moriuntur, eadem gratia omnipotentis explere credenda est, quod non ex inpia uoluntate, sed ex etatis indigentia, nec corde credere ad iusticiam possunt nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum pro eis oratur, ut inpleatur erga eos celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum celebrationem, quia ipsi respondere non possunt. -@. 2.+ Alienum quippe opus est, cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit, cum peccauit in alterum. Item: -[eodem lib. 4. contra Donatistas, c. 23.]+ -@. 3.+ Sicut autem in latrone, quia per necessitatem corporaliter baptismus defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritaliter affuit: sic, et cum ipsa presto est, si per necessitatem desit quod latroni defuit, perficitur salus. Quod traditum tenet uniuersitas ecclesiae, cum paruuli infantes baptizantur, qui certe nondum possunt credere ad iusticiam, et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin etiam flendo et uagiendo, cum eis misterium celebratur, ipsi misticis uocibus obstrepunt, et nullus Christianorum dixerit, eos inaniter baptizari. Item: -[c. 25.]+ -@. 4.+ Quibus rebus omnibus ostenditur, aliud esse sacramentum baptismi, aliud conuersionem cordis: sed salutem hominis ex utroque conpleri. Nec si unum eorum defuerit, ideo putare debemus consequens esse, ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse ut in infante, et istud sine illo potuit esse in latrone, conplente Deo, siue in illo siue in isto, quod non uoluntate defuisset; cum uero ex uoluntate alterum horum defuerit, reatu hominem inuolui. Et baptismus quidem potest inesse, ubi conuersio cordis defuerit. Conuersio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo; sed contempto baptismo non potest. Neque ullo modo dicenda est -1374+ conuersio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum contempnitur. -+ <4 35> -C. XXXV.+ Non baptizatur in homine, quicquid in eo est. Idem contra Iulianum. -[lib. VI. c. 6.]+ Si quicquid in homine est, quando baptizatur et sanctificatur, baptizari et sanctificari credendum est, dicturus es, et ipsa in illo baptizari et sanctificari, que in intestinis et uesica per digestiones corporis digeruntur; dicturus es, baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc sacramentum accipiendum necessitas cogat grauidam, et ideo baptizari iam qui nascitur non debere; postremo dicturus es, baptizari febres et sanctificari, quando baptizantur egroti. <4 36> -C. XXXVI.+ Valet baptisma etsi per laicos ministretur. Idem ad Fortunatum. Sanctum est baptisma per se ipsum, quod datum est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita ut in eodem sacramento sit etiam auctoritas traditionis per Dominum nostrum ad Apostolos, per illos autem in episcopos, et alios sacerdotes etiam laicos Christianos ab eadem origine ac stirpe uenientes. -@. 1.+ Nam cum illa historia narratur, omnes, qui audiunt, ad lacrimas mouentur. Cum in naui quadam nullus fidelis esset preter unum penitentem, cepit inminere naufragium. Erat ibi quidam non inmemor suae salutis, et sacramenti uehementissimus flagitator, nec erat aliquis, qui dare posset, nisi penitens ille; acceperat enim, pro peccato, de quo agebat penitenciam, amiserat sanctitatem, sed non amiserat sacramentum. Nam si hoc amittunt peccantes, cum reconciliantur post penitenciam, quare non iterum baptizantur. Dedit ergo quod acceperat, et, ne periculose uitam finiret non reconciliatus, petiit ab eo ipso, quem baptizauerat, ut eum reconciliaret, et factum est: euaserunt naufragium. Cognitum habes quod fecerunt. Nemo extitit eorum, qui non pium animum ita crederet, ut consiliis eorum in illo periculo Dominum crederet affuisse. Motus enim animus religiosus et supplex ab homine exegit sacramentum, a Deo inpetrat sanctitatem. Quod si forte hoc, quod narraui de his, qui naufragio inminente periclitabantur, non uult aliquis credere, (non enim hoc diuinarum scripturarum auctoritas, sed incerto auctore fama conmendat), non repugnabo, sed interrogo, si tale aliquid contingat, quid futurum est? Non enim potest quisquam dicere, relinquendum illum esse, qui morte inminente baptizari desiderat. -1375+ Quem baptizatum a penitente quisquis non credit contigisse, oportet, ut credat posse contingere. <4 37> -C. XXXVII.+ Quamuis recte uiuat catecuminus, sine baptismo tamen non potest saluari. Idem. Catecuminum, quamuis in bonis operibus defunctum, uitam habere non credimus, excepto dumtaxat nisi martirii sacramentum conpleat. Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondet. Hoc idem martir coram persecutore facit, qui et confitetur fidem, et interrogatus respondet. Ille post confessionem aspergitur aqua. Hic uero aspergitur sanguine, uel tingitur igne. Ille manus inpositione pontificis accipit Spiritum sanctum; hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse, qui loquitur, sed spiritus sanctus, qui in illo loquitur Ille conmunicat eucharistiae in conmemoratione mortis Domini, hic ipsi Christo conmoritur. Ille confitetur se mundi actibus renunciare, hic ipsis renunciat et uitae. Illi omnia peccata dimittuntur; isti exstinguntur. -+ <4 38> -C. XXXVIII.+ Non reiteretur baptisma, cuius formam constat integre collatam. Item Leo Papa. -[epist. XC. al. XCII. ad Rusticum, c. 16.]+ -VIII. Pars.+ Hii de quibus scripsisti, qui se baptizatos sciunt, sed cuius fidei fuerint qui eos baptizauere, nescire se profitentur, quolibet modo formam baptismatis acceperunt rebaptizandi non sunt; sed per inpositionem manus uirtute Spiritus sancti, quam ab hereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt. <1 DC> <4 39> -C. XXXIX.+ Et per bonos et per malos ministros eque baptizat Christus. Item Augustinus super Iohannem. -[tract. V. ad c. 1.]+ -IX. Pars.+ Aliud est baptizare per ministerium: aliud baptizare per potestatem. Item: -@. 1.+ Ergo baptizabant discipuli eius, et ibi adhuc erat Iudas inter discipulo. eius. Si quos autem baptizauit Iudas, non sunt -1376+ iterum baptizati, et quos baptizauit Iohannes, iterum sunt baptizati? Plane iterum: sed non iterato baptismo. Quos enim baptizauit Iohannes, baptizauit Iohannes: quos autem Iudas baptizauit, Christus baptizauit. Item: -[tract. 6.]+ -@. 2.+ Per hanc enim potestatem, quam Christus solus tenuit sibi, et in neminem ministrorum transfudit, quamuis per ministros baptizare dignatus sit, per hanc inquam stat unitas ecclesiae, que significatur in columba, de qua dictum est: "Una est columba mea, una est matri suae electa." Si enim, ut iam dixi, fratres mei, transferretur a Domino potestates ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri essent, et iam non staret unitas baptismi. Intendite fratres. Ante, quam ueniret Dominus noster Iesus Christus ad baptismum, descendit columba in aquam; cognouit Iohannes quiddam proprium ei cui dictum est: "Super quem uideris Spiritum descendentem, et manentem super eum, ipse, est, qui baptizat in Spiritu sancto." Nouerat autem, quia ipse in Spiritu sancto baptizabat; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamuis eo donante, ibi didicit. Item: -[tract. 80.]+ -@. 3.+ "Iam uos mundi estis propter uerbum, quod locutus sum uobis." Quare non ait: mundi estis propter baptismum, quo abluti estis, sed ait: "propter uerbum, quod locutus sum uobis," nisi quia et in aqua uerbum mundat? Item: -[tract. 5.]+ -@. 4.+ Si fuerit iustus minister, conputo eum cum Paulo, cum Petro, cum istis conputo ministros iustos. Quia uero iusti ministri gloriam suam non querunt (ministri enim sunt), pro ducibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt. Ergo conputo cum Paulo iustum ministrum. Quid enim Paulus dicit? "Ego plantaui, Apollo rigauit; sed Deus incrementum dedit." <4 40> -C. XL.+ Nec baptisma, nec baptizandi potestatem scismatici amittunt. Idem in libro -[I.]+ de baptismo. Nullus autem negat, habere baptismum etiam apostatas, quibus utique redeuntibus, et per penitenciam conuersis, non redditur, quia amitti non posse iudicatur. Sic et illi, qui in sacrilegium scismatis ab ecclesiae conmunione discedunt, habent utique baptismum, quem prius, -1377+ quam discederent, acceperunt. Nam etsi ipsi redeant, non eis iterum datur. Unde ostenditur, illud, quod acceperunt in unitate positi, non potuisse amittere separatos. Quod si haberi foris potest, etiam dari cur non potest? Si dicis: non recte foris datur, respondemus: sicut non recte foris habetur, et tamen habetur, sic non recte foris datur; et tamen datur. Sicut autem per unitatis reconciliationem incipit utiliter haberi quod extra unitatem inutiliter habebatur: sic per eandem reconciliationem incipit utile esse quod extra eam inutiliter datum est. Item: -[lib. 3. c. 19.]+ -@. 1.+ Heretici sacramenta et scripturas habent ad speciem, non ad salutem. Item: -[lib. 4. c. 11.]+ -@. 2.+ Perfidus, si in perfidiae permanserit, per baptismum nec extra ecclesiam, remissionem accipit peccatorum; aut, si propter uim sacramenti ad punctum temporis excipit, et foris et intus eam uim operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem demonum etiam foris operabatur. <4 41> -C. XLI.+ Mali non sua potestate, sed Christi uirtute baptisma ministrant. Item. Quomodo exaudit Deus homicidam deprecantem, uel super aquam baptismi, uel super oleum, uel super eucharistiam, uel super capita eorum, quibus manus inponitur? Que tamen omnia et fiunt, et ualent etiam per homicidas, id est per eos, qui oderunt fratres. Etiam in ipsa intus ecclesia, cum dare nemo possit quod non habet, quomodo dat homicida Spiritum sanctum? et tamen intus etiam ipse baptizat. Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum sanctum. Quapropter sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam uero gratiam non nisi per se ipsum, uel per sanctos suos, et ideo remissionem peccatorum uel per se ipsum facit, uel per illius columbae membra, quibus ait: "Si cui dimiseritis, dimittentur." Manus autem inpositio si non adhiberetur ab heresi uenienti, quamquam extra omnem culpam esse iudicaretur, propter karitatis tamen copulationem (quod est maximum donum Spiritus sancti, sine quo non ualent ad salutem quecumque alia fuerint sancta in homine) manus hereticis correctis inponitur. Induunt autem homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando et usque ad uitae sanctificationem; atque illud primum et bonis et malis potest esse conmune: hoc autem proprium est bonorum et piorum. -@. 2.+ Non -1378+ ob aliud uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus Christi, (inter quos precipue B. Ciprianus eminebat), non posse esse apud hereticos uel scismaticos baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur sacramentum ab effectu uel usu sacramenti, et quia eius effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud hereticos non inueniebatur, ipsum sacramentum quoque illic non esse putabant. Sed conuertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem (cum et hi, qui in ipsa unitate peruersi sunt, et perdite uiuunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse, nec habere, quia non malignis filiis sed bonis dictum est: "Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur eis et reliqua," habere tamen, et dare, et accipere baptismi sacramentum); satis eluxit pastoribus ecclesiae catholicae, etiam ouem, que foris errabat, et dominicum characterem foris accipiebat, uenientem ad Christianae unitatis salutem ab errore corrigi, characterem tamen dominicum in ea cognosci potius, quam inprobari, quandoquidem ipsum characterem multi et lupi, et lupis infigunt, qui uidentur esse intus, uerumtamen ad illam ouem, que ex multis una est, non pertinent. -@. 3.+ Cum malus tradit baptismum bono, id est in unitatis uinculo, ueraci conuersione mutato, inter bonum sacramentum, quod traditur, et bonum fidelem, cui traditur, tradentis malicia non separat, et, cum ueraciter illi ad Deum conuerso peccata dimittuntur ab eis dimittuntur, quibus ipse ueraci conuersione coniungitur, Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi karitate coherentibus, siue se nouerint corporaliter, siue non nouerint. Similiter, cum alicuius tenentur peccata, ab eis tenentur, a quibus ille cordis prauitate disiungitur, siue corporaliter notis, siue ignotis. -@. 4.+ Omnes mali spiritualiter a bonis seiuncti sunt. Si autem corporaliter etiam aperta discessione separentur, peiores fiunt. Sed nichil interest ad baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat, et quanto peiori tradat. Potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus. Sed quam perniciosum est habere, tam perniciose tradere. Ille autem, cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus acceperit urgente mortis necessitate. -@. 5.+ Cur heretici foris baptizare non possunt? an quia peiores sunt eo ipso, quod foris sunt? Sed nichil interest ad integritatem baptismi, quanto peior id tradat. Neque enim tantum interest inter malum et peiorem, quantum inter bonum et malum, et tamen, cum baptizat malus, non aliud dat, -1379+ quam ille, qui minus malus est. An forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius baptismi sacramentum pertinet, ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris posset, et tociens baptizari necesse esset, quociens recedens quisque ab ecclesia rursus ad ecclesiam remeasset. -@. 6.+ His, qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, aut in ipso temporis puncto per uim sacramenti dimissa iterum per fictionem replicantur, ut etiam illud uerum sit: "Quotquot in Christo baptizati estis," et illud: "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum:" id est, induat eum Christum sanctitas baptismi, et exuat eum Christum pernicies fictionis. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna karitas non est, apertissime Dominus in euangelio docet in illo seruo, a quo Dominus dimissum debitum petiuit, eo quod ille conseruo suo debitum nollet dimittere. Sic non inpeditur baptismi gratia, quo minus omnia peccata dimittat, etiamsi fraternum odium in eius, cui dimittuntur, animo perseuerat. Soluitur enim hesternus dies, et quicquid superest, soluitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum, et in baptismo; deinceps autem continuo reus esse incipit non solum consequentium, sed etiam preteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, que dimissa sunt. <4 42> -C. LXII.+ Quando prosit baptismus ei, qui ficte accedit. Idem. -X. Pars.+ Tunc ualere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio ueraci confessione recesserit, que, corde in malicia uel sacrilegio perseuerante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri. <4 43> -C. XLIII.+ Non reiterantur sacramenta, que extra ecclesiam ministrantur. Idem ad Donatistas. -[epist. XLVIII.]+ Non in uobis mutamus in quibus nobiscum estis, (in multis enim nobiscum estis), nam et de talibus dictum est: "Quoniam in multis erant mecum;" sed ea corrigimus, in quibus non estis, et ea uos hic accipere uolumus, que non habetis illic, ubi estis. Nobiscum enim estis in baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis. In spiritu autem unitatis et uinculo pacis, in ipsa denique -1380+ catholica ecclesia nobiscum non estis. -@. 1.+ Isti autem, cum quibus, uel de quibus agimus, non sunt desperandi, adhuc enim in corpore sunt; sed non querant Spiritum sanctum, nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus, cuius est illud sacramentum, et ideo sibi iudicium manducant et bibunt. <4 44> -C. XLIV.+ Quomodo recipiantur in ecclesia qui in nomine Trinitatis apud hereticos baptizantur. Item Gregorius Quirico Episcopo, et ceteris in Hyberia Episcopis. -[lib. IX. epist. 61.]+ Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut qui apud heresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam ecclesiam redeunt, aut unctione crismatis, aut inpositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris ecclesiae reuocentur. Unde Arrianos per inpositionem manus occidens, per unctionem uero sancti crismatis ad ingressum catholicae ecclesiae oriens reformat. Monofisitas uero, et alios ex sola confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod apud hereticos sunt consecuti, tunc in eis uires emundationis accipit cum uel illi per inpositionem manus Spiritum sanctum acceperint, uel isti per professionem uerae fidei sanctae et uniuersalis ecclesiae uisceribus fuerint uniti. <4 45> -C. XLV.+ Extra ecclesiam baptismus accipi potest, sed non prodest. Item Augustinus. Ecclesia paradiso conparata indicat nobis, posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem uel percipere, uel tenere. Non enim in Mesopotamia uel Egypto, quo illa flumina peruenerunt, est felicitas uitae, que in paradiso conmemoratur. Sic ergo baptismus ecclesiae potest esse extra ecclesiam, munus autem bonae uitae non nisi intra ecclesiam repperitur. <4 46> -C. XLVI.+ Heresis et sacrilegium hereticorum sunt, non sacramenta. Idem de unico baptismo, -[contra Donatistas]+ libro III. -[c. 11.]+ Nunc autem non, sicut heresis hereticorum est, sicut error ipsorum est, sicut etiam sacrilegium -1381+ dissensionis ipsorum est, sic etiam baptisma, quod Christi est, debet dici ipsorum. <4 47> -C. XLVII.+ De eodem. Idem libro V. -[c. 13.]+ Cum tantum ualeat baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius nec illius sed Christi esse cognoscitur. Item: -[c. 14.]+ -@. 1.+ Inuenimus dictum ab Apostolis, et gloriam meam, quamuis utique in Domino, et prudentiam meam, et ministerium meum, et euangelium meum, quamuis utique a Domino inpertitum atque donatum; baptismum autem eorum nemo meum dixit omnino. Neque enim omnium equalis est gloria, nec ministrant omnes equaliter; nec equali prudentia uel scientia omnes sunt prediti, et in euangelizando alius alio melius operatur. Et ideo dici potest alius alio doctior in ipsa salutari doctrina. Alius autem alio maius minusue baptizatus dici non potest, siue ab inferiore siue a maiore baptizetur. <4 48> -C. XLVIII.+ De eodem. Idem in libro IV. -[c. 15.]+ Satis ostendimus, ad baptismum, quod uerbis euangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam uel dantis, uel accipientis errorem, siue de Patre, siue de Filio, siue de Spiritu sancto aliter sentiat, quam celestis doctrina insinuat. <4 49> -C. XLIX.+ Quod bonis et malis sacramenta ecclesiae conmunia sunt. Idem in libro de baptismo. Est unitas ecclesiae, que late patet, in sacramentorum uidelicet societate et conmunione, que conplectitur cum granis etiam paleas, quando eas corporaliter mixtas ita patitur, ut neque illas iusti uitent, neque ab illis iusti uitentur. Sic sunt in ecclesia homines mali, ut in corpore humano humores mali, qui interdum exeunt ex corpore. <4 50> -C. L.+ Non tamen obsit ad aquam baptismi malicia benedicentis. Idem de unico baptismo libro VI. Non est aqua profana et adultera, super quam nomen Domini inuocatur, etiamsi a profanis et ab adulteris inuocetur, quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. <4 51> -C. LI.+ Non est rebaptizandus qui ab hereticis baptizatur. Item Beda omelia XXXVI. -[ad c. 3. Iohannis]+ Siue hereticus, siue scismaticus, siue facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non ualet -1382+ ille, qui est baptizatus, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio uel inuocatio tanti nominis uideatur annullari. <4 52> -C. LII+ Baptizati a paganis in nomine baptizentur Trinitatis. Item Gregorius II. Bonifatio Episcopo. Quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus. <4 53> -C. LIII.+ Sine exorcismis et exsufflationibus nullus baptizetur. Item Celestinus Papa. -XI. Pars.+ Siue paruuli, siue iuuenes ad regenerationis ueniunt sacramentum, non prius fontem uitae adeant, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum Spiritus inmundus ab eis abigatur. <4 54> -C. LIV.+ Offitium baptizandi catecumini preueniant. Item Rabanus de institutione clericorum. -[lib. I. c. 25.]+ Ante baptismum catecizandi debet hominem preuenire offitium, ut fidei primum catecuminus accipiat rudimentum. Item: -@. 1.+ Prius ipse Christus ceci nati oculos luto ex sputo facto superliniuit, et sic ad aquas Syloe misit, quia prius debet baptizandus fide incarnationis Christi instrui, et sic ad baptismum iam credulus admitti, ut sciat, cuius gratiae in eo est particeps, et cui iam debitor fiat deinceps. <4 55> -C. LV.+ Quo tempore catecumini ad exorcizandum sunt deferendi. Item ex Concilio Bracarensi II. -[c. 1.]+ Ante uiginti dies baptismi ad purgationem exorcismi catecumini currant, in quibus uiginti diebus omnino symbolum, quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, spiritualiter doceantur. <4 56> -C. LVI.+ Qui tempore conpetentibus symbolum est predicandum. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 13.]+ Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est ante octo dies dominicae resurrectionis, publice in ecclesia conpetentibus predicari. <4 57> -C. LVII.+ In unaquaque ecclesia baptizandi catecizari possunt. Item Nykolaus Papa. Catecismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscuiusque ecclesiae possunt fieri, sicut in sancta hac Romana ecclesia (cui, Deo auctore, ministerium nostri famulatus exhibemus) solempniter fieri conprobantur. -1383+ <4 58> -C. LVIII.+ De eodem. Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 46.]+ Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae uel episcopo uel presbitero reddere. <4 59> -C. LIX.+ De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 49.]+ Non liceat ante duas septimanas Pascae, sed ante tres ad baptismum suscipere aliquem. Oportet autem, ut in his diebus, qui baptizandi sunt, symbolum discant, et in quinta feria nouissimae septimanae episcopos uel presbitero reddant. <4 60> -C. LX.+ Ante, quam baptizentur, quilibet sunt examinandi. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 85.]+ Baptizandi nomen suum dent, et diu sub abstinentia uini et carnium, ac manus inpositionis crebra examinatione baptismum percipiant. <4 61> -C. LXI.+ Baptizandi quare exorcizentur et exsufflentur. Item Rabanus de institutione clericorum. -[lib. I. c. 27.]+ Postquam se baptizandus per confessionem uerae fidei in alterius conmendauerit dominium, et per abrenunciationem a prioris possessoris se alienauerit seruicio, exsufflatur ab eo seua potestas, ut per pium sacerdotis ministerium spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus. <4 62> -C. LXII.+ De eodem. Item Augustinus de symbolo, libro I. -[c. 1.]+ Sicut nostis, fratres karissimi, paruuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas inimica, que decepit hominem, ut possideret homines. Non ergo creatura in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille, sub quo sunt, qui sub peccato nascuntur. <4 63> -C. LXIII.+ Quare signetur baptizandus in corde et in fronte. Item Rabanus de institutione clericorum. -[lib. I. c. 27.]+ Postea signatur baptizandus signaculo sanctae crucis tam in fronte quam in corde, ut ab eo tempore apostata diabolus in uase suo pristino, interemptionis suae cognoscens signum, iam sibi deinceps illud sciat esse alienum. -1384+ <4 64> -C. LXIV.+ Quare super eum orationes dicantur. Idem libro eodem. Exhinc iam dicuntur orationes super eum, ut fiat catecuminus. Tunc datur baptizando sal benedictum in os, ut per sal tipicum, sale sapientiae conditus, fetore careat iniquitatis, ne a uermibus peccatorum ultra putrefiat, sed magis illesus seruetur ad maiorem gratiam percipiendam. -+ <4 65> -C. LXV.+ Quare sale initientur. Item Beda super librum Regum. Sal celestis sapientiae, quo initiantur catecumini, in cunctis operum nostrorum sacrificiis iubemur offerre. <4 66> -C. LXVI.+ Quare iterum exorcizentur. Item Rabanus de institutione clericorum, -[lib. I. c. 27.]+ Dehinc iterum exorcizatur diabolus, ut suam nequiciam cognoscens iustum super se Dei iudicium timens, recedat ab homine, nec iam contendat eum arte sua subuertere, ne baptismum consequatur, sed magis honorem Deo creatori suo exhibens reddat opus Deo factori suo. <4 67> -C. LXVII.+ Sacerdotes exorcizando demonia depellunt. Item Gregorius in omelia XXIV. Sacerdotes, cum per exorcismi gratiam manum credentibus inponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi demonia eiciunt? <4 68> -C. LXVIII.+ Quare de saliua nares et aures tanguntur. Item Rabanus de institutione clericorum. -[lib. I. c. 27.]+ Postea tanguntur ei nares et aures de saliua, et dicitur ei uerbum euangelicum, quod Iesus, quando surdum et mutum sanauit, tangens cum sputo linguam eius, et mittens digitos in auriculas eius, dixit: "Effeta," quod est adaperire. Hoc enim sacramentum hic agitur, ut per saliuam tipicam et sacerdotis tactum sapientia et uirtus diuina salutem eiusdem catecumini operetur, ut aperiantur ei nares ad accipiendum odorem noticiae Dei, ut aperiantur illi aures ad audiendum mandata Dei, ut aperiantur illi sensus in intimo corde ad respondendum. -1385+ <4 69> -C. LXIX.+ Quare nares, non ora baptizandorum episcopus tangit. Item Ambrosius de sacramentis. -[lib. I. c. 1.]+ Propter gloriam muneris et operis non os tangit episcopus, sed nares, ut bonum odorem accipiat pietatis eternae. <4 70> -C. LXX.+ Quare a sacerdote inungantur. Item Rabanus de institutione clericorum. -[lib. I. c. 27.]+ Deinde a sacerdote inungitur, ut sacrum baptisma cum accepta fide custodiantur. Ungitur tunc illius pectus de oleo sanctificato cum inuocatione S. Trinitatis, ut nullae reliquiae latentis inimici in eo resideant, sed in fide S. Trinitatis mens eius confortetur. Ungitur inter scapulas de eodem oleo, ut undique muniatur, et ad bona opera facienda per Dei gratiam roboretur. Idem: -[c. 28.]+ -@. 1.+ Consecratur fons, ut ad ipsum baptismum catecuminus accedat. <4 71> -C. LXXI.+ Quomodo fontem baptismi Trinitatis presentia consecrat. Item Ambrosius in libro -[II.]+ de sacramentis. -[c. 5.]+ Venit sacerdos, ad fontem, dicit precem, inuocat nomen Patris, et Filii et Spiritus sancti, utitur uerbis celestibus. Celestia sunt uerba, que sunt Christi. Presentia Trinitatis adest; operatur sermo eternus; et ibi descendit Spiritus sanctus, primo descendit quasi columba, ut increduli uocarentur ad fidem. In principio signum debuit esse: in posterioribus perfectio. Apostolis enim Spiritus sanctus datus est in linguis igneis propter incredulos; nobis autem in plenitudine iam ecclesiae non per signa, sed per fidem ueritas est colligenda. <4 72> -C. LXXII.+ Verba erroris per inpericiam prolata non inpediunt aquae sanctificationem. Item Augustinus de unico baptismo, libro VI. -[c. 25.]+ -XII. Pars.+ Si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris uerba per inpericiam precator refundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur cottidie, si doctoribus fuerint recitatae, et multa in eis repperiuntur contra fidem catholicam. Numquid, si manifestetur aliquos baptizatos, cum illae preces dictae fuissent super aquam, iubentur denuo baptizari? Quid ita? quia plerumque precis uicium superat precantis affectus, -1386+ quia illa cetera uerba euangelica, sine quibus non potest baptismus consecrari, tantum ualent, ut per illa sic euacuentur quecumque in prece uiciosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum demonium Christi nomine excluditur. Nam utique hereticus, si afferat precem uiciosam, nec bonum habet karitatis affectum, quo possit illa superari inpericia (et ideo similis est ei, quicumque in ipsa catholica inuidus, inmundus uel maliuolus est, qualis arguit hic Ciprianus), afferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam fidei, (multi quippe irruunt in preces non solum ab inperitis loquacibus, sed etiam ab hereticis conpositas, et, per ignorantiae simplicitatem non ea ualentes discernere, utuntur eis arbitrantes, quod bonae sint), nec tamen quod in eis peruersum est euacuat illa, que ibi recta sunt, sed ab eis potius euacuatur. <4 73> -C. LXXIII.+ Quid significent misteria, que in fonte baptismatis celebrantur. Item Augustinus ad Neophytos. -[hom. III.]+ -XIII. Pars.+ Prima igitur et secunda predicatione de his tantum locuti sumus, que uobis prius, quam ad fontem sanctum ueniretis, iuxta catholicae ecclesiae instituta tradidimus. Et quid significaret unctio, que diuersis corporis nostri adhibita partibus diuersum intellectum designat, prout Dominus donare dignatus est, interpretati sumus, cum ostenderemus, uos per oleum sanctificationis ad auditum plenae fidei preparatos, et ad bonum Christi odorem uocatos, ex toto corde ad abrenunciandum diabolo esse conmonitos. Nunc uero de interioribus iam misteriis locuturi sumus, que in ipso sancto fonte celebrata sunt. Emissa enim certissima cautione, qua uos abrenunciare omnibus pompis diaboli, et operibus eius, et omni fornicationi diabolicae spopondistis, descendistis in fontem, fontem sacrum, fontem redemptionis, fontem sanctificatum uirtute celesti. Item: In hoc ergo fonte ante, quam uos toto corpore tingueremus, interrogauimus: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Respondistis: Credo. Rursum interrogauimus: Credis et in Iesum Christum filium eius, qui natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine? Respondistis singuli: Credo. Item interrogauimus: et in Spiritum sanctum? Respondistis similiter: Credo. Hoc autem facimus iuxta Domini nostri Iesu Christi saluatoris inperium, qui, cum ad patrem in celum ascenderet, discipulis suis, id est Apostolis, mandauit dicens: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes -1387+ eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." Item: -@. 1.+ Quod autem interrogauimus: Credis sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem? non eo modo interrogauimus, ut quomodo in Deum sic in ecclesiam sanctam catholicam. Propterea sancta et catholica est, quia recte credit in Deum. Non ergo diximus, ut in ecclesiam quasi in Deum crederetis: sed intelligite nos dicere et dixisse, ut in ecclesia sancta et catholica conuersantes in Deum crederetis, crederetis etiam resurrectionem carnis, que futura est. <4 74> -C. LXXIV.+ Aliorum fide et professione paruuli baptizantur. Item Ysidorus de offitiis, libro II. -[c. 24.]+ -XIV. Pars.+ Paruuli alio profitente baptizantur, quia adhuc loqui uel credere nesciunt, sicut etiam egri, muti, et surdi, quorum uice alius profitetur, ut pro eis respondeat, dum baptizantur. <4 75> -C. LXXV.+ Aliorum testimonio egrotantes sunt baptizandi. Item ex Concilio Cartaginensi IV., -[c. 48.]+ Egrotantes, si pro se respondere non possunt, cum uoluntatis eorum testimonium sui dixerint, baptizentur. Similiter et de penitentibus agendum est. <4 76> -C. LXXVI.+ Sacramentum fidei, non ipsa fides paruulum facit fidelem. Item Augustinus. -[epist. XXIII. ad Bonifatium]+ Nichil est aliud credere quam fidem habere, et per hoc, cum respondetur credere paruulus, qui fidei nondum habet effectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et conuertere se ad Deum propter conuersionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebritatem sacramenti pertinet. Item: -@. 1.+ Paruulum, etsi nondum fides illa, que in credentium uoluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit, sicut credere respondetur, ita etenim fideles uocantur, non rem ipsam mente abnuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. <4 77> -C. LXXVII.+ Alterius professio non ualet ei, qui per se respondere potest. Idem in libro -[IV.]+ de baptismo. -[c. 24.]+ Cum pro paruulis alii respondent, ut inpleatur erga eos -1388+ celebratio sacramenti, ualet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi pro se respondere non possunt. At si pro eo, qui respondere potest, alius respondeat, non itidem ualet. Ex qua regula illud euangelii dictum est, quod omnes, cum legitur, naturaliter mouet: "Etatem habet; pro ipse se loquatur." <4 78> -C. LXXVIII.+ Quare trina mersio in baptismate celebretur. Item Augustinus in omelia III. Postquam uos credere promisistis, tertio capita uestra in sacro fonte dimersimus. Qui ordo baptismatis duplici misterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine S. Trinitatis. Recte tertio mersi estis, qui accepistis baptismum in nomine Iesu Christi, qui tertia die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita dimersio typum dominicae exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis in baptismo, et cum Christo resurrexistis in fide, ut peccatis absoluti in sanctitate uirtutum Christum uiuatis imitando. <1 DC> <4 79> -C. LXXIX.+ De his, qui semel, non tertio in baptismate merguntur. Item ex Canonibus Apostolorum. -[c. 50.]+ Si quis presbiter aut episcopus non trinam mersionem unius misterii celebret, sed semel mergat in baptismate, (quod dari a quibusdam iubetur in morte Domini), deponatur. Non enim dixit nobis Dominus: in morte mea baptizate; sed: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." <4 80> -C. LXXX.+ De eodem. Item Gregorius Leandro, Episcopo. -[lib. I. epist. 41.]+ -XV. Pars.+ De trina mersione baptismatis nil responderi uerius potest, quam quod ipsi sensistis, quia in una fide nil officit sanctae ecclesiae consuetudo diuersa. Nos autem, quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus, et, dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimitur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis estimet ueneratione fieri, neque hoc aliquid -1389+ obsistit, baptizandos semel in aquis mergere, quia, dum tribus subsistenciis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in baptismate uel ter, uel semel inmergere, quoniam et in tribus mersionibus personarum trinitatis, et in una potest diuinitatis singularitas designari. <4 81> -C. LXXXI.+ De eodem. Item Ieronimus super Epistolam ad Philippenses, libro II. -[ad c. 4. u. 5.]+ Eodem modo in Patre, et Filio, et Spiritu sancto baptizamur et ter mergimur, ut Trinitatis unum appareat sacramentum. Item: Licet ter baptizetur propter misterium Trinitatis, tamen unum baptisma reputatur. <4 82> -C. LXXXII.+ De his, qui in Christi nomine semel tantum merguntur Item Pelagius Gaudentio Episcopo. Multi sunt, qui in nomine Christi solummodo una etiam mersione se asserunt baptizari. Euangelicum uero preceptum, ipso Deo Domino et saluatore nostro Iesu Christo tradente, nos ammonet, in nomine Trinitatis, trina etiam mersione sanctum baptisma unicuique tribuere, dicente Domino nostro Iesu Christo discipulis suis "Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." <4 83> -C. LXXXIII.+ In inuocatione Trinitatis tertio in baptismate mergere debemus. Item Zacharias Papa Bonifatio Episcopo. -[in epist., cuius initium: "Sacris liminibus"]+ -XVI. Pars.+ In sinodo Anglorum decretum, et firmissime preceptum, et diligenter demonstratum esse dinoscitur, quod quicumque sine inuocatione Trinitatis mersus fuisset, sacramentum regenerationis non haberet. Quod omnino uerum est, quia, si mersus in fonte baptismatis quis fuerit sine inuocatione Trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti fuerit baptizatus. -@. 1.+ Hoc quoque obseruari sacerdotes in supradicta sinodo uoluerunt, ut qui uel unam de Trinitate personam in baptismo non -1390+ nominaret, illud baptisma uerum esse non posset. Quod pro certo uerum est, quia, qui unum ex sancta Trinitate confessus non fuerit nomen, perfectus Christianus esse non potest. Qui enim confitetur Patrem et Filium, si confessus non fuerit Spiritum sanctum, neque Patrem habet, neque Filium; et qui confessus fuerit Patrem et Spiritum sanctum, et Filium non fuerit confessus, neque Patrem habet, neque Spiritum sanctum, sed uacuus est a diuina gratia. <4 84> -C. LXXXIV.+ Rebaptizentur qui in nomine Trinitatis baptizati non fuerint. Item Gregorius Quirino, Episcopo in Hyberina. -[lib. IX. epist. 61.]+ Hi uero heretici, qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Catafrigae (quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti Spiritum S. peruerso sensu esse quendam prauum hominem Montanum credunt, quorum similes multi sunt) alii, cum ad sanctam ecclesiam ueniunt, baptizentur quia baptisma non fuit, quod in errore positi S. Trinitatis nomine minime perceperunt. <4 85> -C. LXXXV.+ Semel in baptismate mergere licet. Item ex Concilio Tolletano IV. -[c. 5.]+ Propter uitandum scismatis scandalum, uel heretici dogmatis usum, simplam teneamus baptismi mersionem. <4 86> -C. LXXXVI.+ De sacerdote, qui per inpericiam linguae latinae in inuocatione Trinitatis deliquit. Item Zacharias Papa Bonifatio Episcopo. Retulerunt nuncii tui, quod fuerit in eadem prouincia sacerdos, qui linguam latinam penitus ignorabat, et, dum baptizaret, nesciens loqui latine, infringens linguam diceret: baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancta. Et per hoc tua reuerenda sanctitas considerauit eos rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille, qui baptizauit, non errorem introducens aut heresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut supra diximus hoc baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur. -1391+ <4 87> -C. LXXXVII.+ Quare baptizati a sacerdote ungantur. Item Ambrosius de sacramentis, tractatu I. -[c. 2.]+ -XVII. Pars.+ Venisti ad fontem: ingressus es; considera quid uideris; quid locutus sis repete diligenter; occurrit tibi Leuita, occurrit tibi presbiter; unctus es quasi athleta Dei, ut ad baptismum catecuminus accedas. <4 88> -C. LXXXVIII.+ Quare baptizatus a presbitero ungatur in cerebro. Item Rabanus in epistola ad Ephesios libro II. Postquam ascendit baptizatus de fonte, statim signatur in cerebro a presbitero cum sacro crismate, sequente simul et oratione, ut Christi regni particeps fiat et a Christo possit Christianus uocari. <4 89> -C. LXXXIX.+ Quid super baptizatum a sacerdote dicatur. Item Ambrosius de sacramento, tractatu II. -[c. 7.]+ Emersisti: uenisti ad sacerdotem. Quid tibi dixit? "Deus," inquit tibi, "Pater omnipotens, qui te regenerauit ex aqua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in uitam eternam." Vide, ubi unctus es: in uitam, inquit, eternam. <4 90> -C. XC.+ Quare unguentum super caput baptizati ponatur. Item. -[in lib. III. de sacramentis c. 1. et 2.]+ Accepisti misterium, hoc est unguentum supra caput. Quare supra caput? quia sapientis sensus in capite eius. -[c. 2.]+ -@. 1.+ Sequitur spiritale signaculum, quod audistis legi hodie, quod post fontes superest, quo perfectio fiat, quando ad inuocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur. <4 91> -C. XCI.+ Quare candida uestis traditur Christianis. Item Rabanus de institutione clericorum. -[lib. I. c. 29.]+ Post baptismum traditur Christiano uestis candida, que significat innocentiam et puritatem Christianam, quam post ablutas ueteres maculas studio sanctae conuersationis inmaculatam seruare debet ad representandum ante tribunal Christi. Cuncti uero renati albis induuntur uestibus ad misterium resurgentis ecclesiae Item: -@. 1.+ Utuntur baptizati albis uestibus, ut -1392+ quorum primae natiuitatis faciem uetusti erroris pannus fuscauerat habitus secundae regenerationis gloriae preferat indumentum. Tegitur enim post sacram unctionem caput eius mistico uelamine, ut intelligat, se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri. <4 92> -C. XCII.+ De eodem. Item Ambrosius de misteriis. -[c. 7.]+ Accepisti post baptismum uestimenta candida, ut esset indicium, quod exueris uoluptatem peccatorum, et indueris innocentiae casta uelamina. <4 93> -C. XCIII.+ Quot mensibus Iudei inter catecuminos habeantur. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 34]+ -XVIII. Pars.+ Iudei, quorum perfidia frequenter ad uomitum redit, si ad leges catholicas uenire uoluerint, octo menses inter catecuminos ecclesiae limen introeant, et, si pura fide uenire noscuntur, tunc demum baptismatis gratiam mereantur. Quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra prescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint, baptizentur. <4 94> -C. XCIV.+ De Iudeis plerisque frequenter ad Iudaismum redeuntibus. Item ex Concilio Tolletano V. -[c. 58.]+ Plerique ex Iudeis, qui dudum ad Christianam fidem promoti sunt, nunc blasphemantes Christum non solum Iudaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abhominandas circumcisiones exercere. De quibus consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisemandi regis hoc sanctum decreuit concilium, ut huiusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christianae dignitatis reuocentur, ut quos propria uoluntas non emendat animaduersio sacerdotalis coherceat. Eos autem, quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur; si serui, pro iniuria corporis sui libertati tradantur. <4 95> -C. XCV.+ Ante baptismum diabolo et eius operibus abrenunciare debemus. Item Rabanus de institutione clericorum. -[lib. I. c. 27.]+ Primum interrogetur paganus, si abrenunciet -1393+ diabolo, et omnibus operibus eius dampnosis atque fallacibus cunctis ut primum respuat errorem, et sic appropinquet ad ueritatem, possitque iuxta Apostolum deponere ueterem hominem, secundum pristinam conuersationem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, abnegans inpietatem et secularia desideria. <4 96> -C. XCVI.+ Non transit ad nouam uitam quem non penitet ueteris uitae. Item Augustinus de penitencia. -[c. 2.]+ Omnis, qui iam suae uoluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi eum peniteat uitae ueteris, nouam non potest inchoare. Ab hac penitencia, cum baptizantur, soli paruuli inmunes sunt. Nondum enim possunt uti libero arbitrio. <4 97> -C. XCVII.+ Ante baptisma penitenciam agere debemus. Idem ad Salectitanum. -[epist. CVIII.]+ Agunt homines ante baptismum penitenciam de prioribus peccatis, ita tamen, ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Iudeos ac dicente: "Agite penitenciam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi." <4 98> -C. XCVIII.+ Quadraginta dierum abstinentia Iudeis baptizandis indicatur. Item Gregorius Faustino Defensori. -[lib. VII. epist. 24.]+ Ne, quod absit, longa dilatio retro possit animos Iudeorum reuocare, cum fratre nostro loci illius episcopo loquere, ut, penitencia ac abstinentia quadraginta dierum indicta, aut die dominica, aut si celeberrima festiuitas occurrerit, eos omnipotentis Dei misericordia protegente baptizes. <4 99> -C. XCIX.+ Penitencia non est necessaria baptizandis. Item Ambrosius super epistolam ad Romanos. -[ad c. 11.]+ Sine penitencia sunt dona et uocatio Dei, quia gratia Dei in baptismate non requirit gemitum, non requirit planctum, uel opus aliquod, sed solam fidem, et omnia gratis condonat. -1394+ <4 100> -C. C.+ Necessitate cogente in catecismo et confirmatione idem conpater esse potest. Item Yginus Papa. -XIX. Pars.+ In catecumino, et in baptismo, et in confirmatione unus patrinus fieri potest, si necessitas cogit. Non est tamen consuetudo Romana, sed singuli per singulos suscipiunt. <4 101> -C. CI.+ Non plures, sed unus paruulum in baptismate suscipiat. Item ex Decreto Leonis Papae. Non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, siue uir siue mulier. In confirmatione quoque id ipsum fiat. <4 102> -C. CII.+ Qui non est baptizatus nec confirmatus, alium in crismate uel baptismate tenere non debet. Item ex Concilio Magontiensi. In baptismate uel in crismate non potest alium suscipere filiolum ipse qui non est baptizatus uel confirmatus. -+ <4 103> -C. CIII.+ Abbati uel monacho non licet conmatres habere. Item ex Concilio Autisiodorensi. -[c. 25.]+ Non licet abbati uel monacho de baptismo suscipere filios, nec conmatres habere. <4 104> -C. CIV.+ De eodem. Item ex libro Capitulorum. Monachi sibi conpatres conmatresue non faciant, nec osculentur feminas. <4 105> -C. CV.+ Qui in baptismo paruulos suscipiunt, pro eis apud Deum fideiussores existunt. Item ex sermone S. Augustini post Pasca Domini, qui sic incipit: "Hodiernus dies". Vos ante omnia, tam mulieres quam uiros, qui filios in baptismo suscepistis, moneo, ut uos cognoscatis fideiussores apud Deum extitisse pro illis, quos uisi estis de sacro fonte suscipere. Ideo semper eos admonete, ut castitatem custodiant, iusticiam diligant, karitatem teneant. -@. 1.+ Ante omnia simbolum et orationem dominicam et uos ipsi tenete, et illis, quos excepistis, ostendite. -1395+ <4 106> -C. CVI.+ Ad baptizandi offitium et ad uestimenta altaris lauanda sacerdotes propria debent habere uasa. Item ex Concilio Ylerdensi. -XX. Pars.+ Omnis presbiter, qui fontem lapideum habere nequiuerit, uas conueniens solummodo ad offitium baptizandi habeat, quod extra ecclesiam non deportetur. Similiter ad corporale lauandum, et ad pallas altaris propria habeantur uasa, in quibus nichil aliud fiat. <4 107> -C. CVII.+ Neque rebaptizationes, neque reordinationes fieri licet. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 38.]+ -XXI. Pars.+ Non licet fieri rebaptizationes, reordinationes, uel retranslationes episcoporum. <4 108> -C. CVIII.+ De eodem. Item ex epistola Augustini -[CCIII.]+ ad Maximinum. Rebaptizare hereticum hominem, qui hec signa sanctae trinitatis perceperit, que Christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est; rebaptizare autem catholicum inmanissimum scelus est. <4 109> -C. CIX.+ De Arrianis, quando rebaptizentur uel quando non. Item in Concilio Arelatensi I. -[c. 8.]+ De Arrianis, qui propria sua lege utuntur placuit, si ad ecclesiam aliqui de hac heresi uenerint, interrogent eos nostrae fidei sacerdotes simbolum, et, si peruiderint, eos in Patre, et Filio, et Spiritu sancto esse baptizatos, manus eis tantum inponatur, ut accipiant Spiritum sanctum. Quod si interrogati non responderint hanc Trinitatem, baptizentur. <4 110> -C. CX.+ Baptizentur, de quibus ignoratur, an sint baptizati. Item Gregorius III. Bonifatio. -[epist. IV.]+ Paruulos, qui parentibus subtracti sunt, et an baptizati sint an non ignoratur, ut hos baptizare debeas secundum Patrum traditiones, si non fuerint qui testificetur, ratio poscit. -1396+ <4 111> -C. CXI.+ De eodem. Item ex Concilio Cartaginensi V. -[c. 5.]+ Placuit de infantibus, quociens inueniuntur certissimi testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per etatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione priuari. Hinc etiam legati Maurorum fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. Similiter et de ecclesiis, quociens super earum consecratione hesitatur, agendum est, id est, ut sine ulla trepidatione consecrentur. <4 112> -C. CXII.+ De eodem. Item Leo Papa Rauennae Episcopo Leoni. -[epist. XXXV. c. 1.]+ Cum itaque baptismi sui nichil recordetur qui regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo possit, qui sciat consecratum, nec ille, qui consecratur. Scimus quidem, inexpiabile esse facinus, quociens iuxta hereticorum dogmata contra sanctorum Patrum instituta cogitur aliquis lauacrum, quod regenerandis semel tributum est, bis subire, apostolica reclamante sentencia, que nobis unam predicat in Trinitate deitatem, unam in fide confessionem, unum in baptismate sacramentum. Sed in hoc nichil simile formidatur, quoniam non potest in iterationis crimen uenire quod factum esse nescitur omnino. Atque ideo, quociens persona talis inciderit, solicita primum examinatione discutite, et longo tempore (nisi forte supremus finis inmineat) indagate, utrum nemo penitus sit, qui testimonio suo iuuare possit ignorantiam nescientis, et, cum constiterit, hunc, qui baptismatis indiget sacramento, sola inaniter suspicione prohiberi, accedat intrepidus ad consequendam gratiam, cuius in se nullum scit esse uestigium, nec uereamur huic ianuam salutis aperire, quam numquam docetur ante ingressus. <4 113> -C. CXIII.+ De eodem. Idem. -[epist. XC. al. XCII. ad Rusticum c. 16.]+ Si nulla extant indicia inter propinquos et familiares, nulla inter clericos aut uicinos, quibus hi, de quibus queritur, baptizati fuisse doceantur, agendum est, ut renascantur, -1397+ ne manifeste pereant, in quibus, quod non ostenditur gestum, nulla ratio sinit ut uideatur iteratum. Qui autem possunt meminisse, quod ad ecclesiam ueniebant cum parentibus, possunt recordari, an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsa memoria alienum est, conferendum eis uidetur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas interuenit presumptionis, ubi est diligentia pietatis. <4 114> -C. CXIV.+ Non baptizatur cum matre, quicquid in eius corpore est. Item Augustinus contra Iulianum. -[lib. VI. c. 5.]+ -XXII. Pars.+ Si ad matris corpus id, quod in ea concipitur, pertineret ita, ut eius pars deputetur, non baptizaretur infans, cuius mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc uero cum etiam ipse baptizetur, non utique ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat. <4 115> -C. CXV.+ Quare non baptizatur cum matre qui in eius utero est. Item Ysidorus sentenciarum libro I. Qui in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, regenerari secundum Christum non potest. Neque enim dici regeneratio in eum potest, quem generatio non precessit. -@. 1.+ Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et conmunicare non desinunt, putantes, se tali conmunione mundari, discant, nichil ad emundationem proficere sibi. <4 116> -C. CXVI.+ De eodem. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 54.]+ Si qua mulier pregnans desiderauerit gratiam baptismi percipere, quando uoluerit, habeat potestatem. Nam nichil participat in hoc mater infanti, qui nascitur, propterea, quod unicuique propria uoluntas in confessione monstratur. <4 117> -C. CXVII.+ De his, qui ignoranter bis baptizantur. Item ex Penitenciali Theodori. -XXIII. Pars.+ Quis bis ignoranter baptizati sunt, non indigent pro eo penitere, nisi quod secundum canones ordinari non possunt, nisi magna aliqua cogat necessitas. -1398+ Qui autem non ignari baptizati sunt iterum, quia quasi iterum crucifixerunt Christum, per septem annos peniteant quarta et sexta feria, et tres Quadragesimas. Si pro uicio aliquo fecerint, similiter. Si pro mundicia putauerint, tres annos similiter peniteant. <4 118> -C. CXVIII.+ De his, qui ex industria bis baptizantur. Item Felix Papa. -[III., epist. I. c. 2. et seqq.]+ Eos, quos episcopos, presbiteros uel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan, seu coactos lauacri illius unici claruerit fecisse iacturam, usque ad exitus sui diem in penitencia (si resipiscunt) iacere conuenit, nec orationi non modo fidelium, sed nec catecuminorum quidem omnimodis interesse; quibus laica tantum conmunio in morte reddenda est. -@. 1.+ De clericis autem, et monachis, et puellis Dei, aut secularibus, seruari precipimus hunc tenorem, quem Nicena sinodus inter eos, qui lapsi sunt uel fuerint, seruandum esse constituit: ut scilicet, qui nulla necessitate, nullius rei timore atque periculo, se, ut rebaptizarentur, hereticis inpie dederunt, si tamen eos ex corde peniteat, tribus annis inter audientes sint; septem uero subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum; duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo popularibus in oratione socientur, nec confundantur Deo colla submittere qui eum non timuerunt abnegare. -@. 2.+ Pueris autem, quibus, quod adhuc inberbes sunt, a pubertate uocabulum est, seu clericis seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur etatis, aliquamdiu sub manus inpositione detentis reddenda est conmunio, nec eorum exspectanda penitencia, quos excipit ad cohercionem censura. <4 119> -C. CXIX.+ Presbiteris baptizatos crismate ungere licet. Item Innocentius Papa Decentio Episcopo. -[epist. I. c. 3.]+ -XXIV. Pars.+ Presbiteris (seu extra episcopum seu presente episcopo cum baptizant) crismate baptizatos ungere liceat, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt paraclitum. -1399+ <4 120> -C. CXX.+ Baptizatos in frontibus presbiteris ungere non licet. Item ex Registro Gregorii ad Ianuarium, Episcopum Carolitanum. -[lib. III. epist. 9.]+ Presbiteri baptizatos infantes signare in frontibus sacro crismate non presumant. Sed presbiteri baptizatos ungant in pectore, ut episcopi postmodum confirment in fronte. <4 121> -C. CXXI.+ Crismatis pannum secundo linire, et super alium baptizatum mittere licet. Item ex Concilio apud Beluacum. Si quis uoluerit crismate pannum iterum linire, et super alium baptizatum mittere, non est absurdum. <4 122> -C. CXXII.+ De ueteri crismate baptisma consecrare non licet. Item ex Concilio Lugdunensi. Si quis de alio crismate, quam de illo nouo, quod proprii episcopi largitione uel concessione accepit, baptizare, nisi preoccupante morte, temptauerit, pro temeritatis ausu ipse in se suae dampnationis protulisse sentenciam manifestatur. <4 123> -C. CXXIII.+ Non nisi a propriis episcopis crisma accipiant. Item ex Concilio apud Valentiam. Presbiteri, qui diocesianas regunt ecclesias, non a quibuslibet episcopis, sed a suo, nec per iuniorem clericum, sed per se ipsos, aut per illum, qui eiusdem ordinis sit, ante Pascae solempnitatem crisma petant. <4 124> -C. CXXIV.+ Conficere crisma et per dioceses destinare omni tempore episcopo licet. Item ex Concilio Martini Papae. -[c. 51. et seqq.]+ Omni tempore liceat episcopo crisma conficere, et per suas dioceses destinare ita, ut ad accipiendum crisma diaconus aut subdiaconus ante diem Pascae de singulis ecclesiis ad episcopum destinetur. -@. 1.+ Presbiter uero presente episcopo non signet infantes, nisi forte at episcopo fuerit illi preceptum. -@. 2.+ Nec liceat presbitero prius episcopo in baptisterium introire, sed cum episcopo, nisi forte aut absens fuerit, aut egrotus.  -1400+ <4 125> -C. CXXV.+ Qui baptizandi accipit offitium sine crismate proficisci non debet. Item ex Concilio Aurasico. -[c. 1.]+ Nullus ministrorum, qui baptizandi recipit offitium, sine crismate usquam debet progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate crismari. De eo autem, qui in baptismate, quacumque necessitate faciente, crismatus non fuerit, in confirmatione sacerdos conmonebitur. Nam inter nos crismatis ipsius non nisi una benedictio est. Non preiudicantes cuiquam hoc dicimus, sed ut necessaria habeatur crismatio. <4 126> -C. CXXVI+ Ante, quam crisma infundatur, ad aspergendum aquam de fonte accipere licet. Item Capitularium libro VI. c. 77. In sabbato sancto Pascae uel Pentecostes si quis uelit aquam consecratam ad aspersionem in domo sua recipere, ante crismatis infusionem recipiat. <4 127> -C. CXXVII.+ Unde aspersionis sanctificatio exordium sumpsit. Item Ciprianus. -[lib. IV. epist. 7. ad Magnum]+ Nec quemquam mouere debet, quod aspergi uel perfundi iubentur egri, cum gratiam dominicam consecuntur, cum sancta scriptura per Ezechielem prophetam loquatur et dicat: "Aspergam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inmundiciis uestris, et ab omnibus simulachris uestris mundabo uos; et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo in uobis." Item in Numeris: -@. 1.+ "Qui tetigerit cadauer hominis, et propter hoc septem diebus fuerit inmundus, aspergatur ex hac aqua die tertia et septima, et sic mundabitur." -@. 2.+ Si fide Trinitatis mundatus non fuerit, in resurrectione apud sanctorum collegium inmundus erit. "Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinium, et aspersus ex hac conmixtione non fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit, et manebit spurcitia eius super eum." Et iterum: "Et locutus est Dominus ad Moisen, dicens: Accipe Leuitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos, et ita facies eis purificationem eorum, circumsparges eos aqua purificationis." Et iterum: "Aqua asparsionis purificatio est." -1401+ Unde apparet, asparsionem quoque aquae instar salutaris lauacri obtinere, et, quando hec in ecclesia fiunt uerissime scitur per accipientis et dantis fidem, integra omnia stare, et consummari ac perfici posse maiestate Domini, et fidei ueritate. -@. 3.+ Spiritus uero sanctus non de mensura datur, sed super credentes infunditur totus. Nam si dies omnibus equaliter nascitur, et si sol super omnes pari et equali luce diffunditur: quanto magis sol et dies uerus in ecclesia sua lumen uitae eternae pari equalitate largitur? Cuius equalitatis sacramentum uidemus in Exodo esse celebratum, cum de celo manna deflueret, et futurorum prefiguratione alimentum panis celestis, et cibum Christi uenientis ostenderet. Illic enim sine discrimine uel sexus uel etatis gomor singuli equaliter colligebant. Unde apparebat, Christi indulgentiam et celestem gratiam postmodum secuturam equaliter omnibus diuidi, sine sexus uarietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae super omnem Dei populum spiritualis gratiae munus infundi. Plane eadem gratia spiritualis, que in baptismo equaliter a credentibus sumitur, in conuersatione atque actu nostro postmodum uel minuitur, uel augetur, ut in euangelio dominicum semen equaliter seminatur; sed pro uarietate terrae aliud absumitur aliud in multiformem copiam uel trigesimi, uel sexagesimi, uel centesimi numeri fructum exuberans cumulatur. -@. 4.+ Quod si aliquis in illo mouetur, quod quidam de his, qui egri baptizantur, spiritibus adhuc inmundis teneantur, sciat, diaboli nequiciam pertinacem usque ad aquam salutarem ualere; in baptismo uero omnis nequitiae suae uirus amittere. Quod exemplum cernimus in rege Pharaone, qui diu reluctatus et in sua perfidia demoratus, tamdiu resistere potuit et preualere, donec ad aquam ueniret, quo cum uenisset, et uictus est et exstinctus. Mare illud sacramentum baptismi fuisse declarat B. Paulus apostolus, dicens: "Nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari," et addidit, dicens: "Hec autem omnia figurae nostrae fuerunt." Quod hodie uidelicet per exorcistas uoce humana, et potestate diuina flagelletur, et uratur, et torqueatur diabolus, et cum se exire, et homines dimittere sepe dicat, in eo tamen, quod dixerit, fallat, et id, quod per Pharaonem prius gestum est, eodem modo obstinationis et fraudis exerceat. Cum tamen ad aquam salutarem atque ad baptismi sanctificationem uenitur, scire debemus et fidere, quia illic diabolus opprimitur, et homo Deo dicatus diuina indulgentia liberatur. -1402+ <1 DC> <4 128> -C. CXXVIII.+ De his, qui usque ad exitum uitae suscipere baptisma differunt. Item Iohannes Crisostomus in epistola ad Ebreos. -[homil. XIII. ad c. 7.]+ -XV. Pars.+ Quando quis propterea peccat, ut sanctum baptisma in nouissima sua expiratione suscipiat, fortassis non adipiscitur. Et credite michi, non terrens uos dico quod dicturus sum. Multos noui, qui hoc passi sunt, qui spe baptismatis multa peccabant, circa diem autem mortis discesserunt uacui; Deus enim propter hoc baptisma tribuit, ut soluat peccata, non addat. Si uero quis ad hoc utitur baptismo, ut ampliora delinquat, ipsum fit negligentiae causa. <4 129> -C. CXXIX.+ Paruulis baptizatis parentum non nocet perfidia. Item Augustinus ad Bonifatium. -[epist. XXIII.]+ -XXVI. Pars.+ Queris a me utrum parentes baptizatis paruulis suis noceant, cum eos demoniorum sacrificiis sanare conantur quomodo eis prosit parentum fides, cum baptizantur, quorum non potest eis obesse perfidia? Ubi respondeo, tantam illius sacramenti uirtutem esse, hoc est baptismi salutaris, in sancta conpage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum uoluntatem deinceps non possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua uoluntate consentit. "Et anima enim patris mea est," inquit, "et anima filii. Anima, que peccauerit, ipsa morietur." Non enim peccat ipsa, cum parentes eius omnino nescienti uel quilibet alius adhibet sacrilegia demoniorum. Sed ideo ex Adam traxit, quod sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima separatim uiuens, id est altera anima, de qua diceretur: "Et anima patris mea est, et anima filii." Iam itaque cum homo in se ipso est ab eo, qui genuit, alter effectus, peccato alterius sine sua conscientia non tenetur obnoxius. -@. 1.+ Quomodo itaque in paruulum maiores peccant offerentes eum, obligare conantes demonum sacrilegis uinculis? non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. Non enim sic conmunicatur culpa per alterius uoluntatem, quemadmodum gratia conmunicatur per S. Spiritus unitatem. Item: Regenerans Spiritus sanctus in maioribus offerentibus et paruulo renato oblatoque communis est. Idem: Per hanc societatem unius eiusdemque Spiritus prodest offerentium uoluntas paruulo oblato. Potest enim et in hoc, et in illo homine unus Spiritus esse, etiamsi se inuicem nesciant, -1403+ per quem sit utriusque gratia communis; non autem potest spiritus hominis esse et huius, et illius, per quem peccat alter, ut altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest paruulus ex parentum carne semel generatus Dei spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta soluatur. Non potest autem Dei spiritu semel regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio, que soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam paruulus gratiam Christi non amittit, nisi propria inpietate. -@. 2.+ Verumtamen recte dicuntur parentes, uel quicumque maiores, filios seu quoslibet paruulos baptizatos demoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritaliter homicidae. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt, recte ergo illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: nolite occidere paruulos uestros. Dicit enim Apostolus: "Spiritum nolite exstinguere," non quia ille exstingui potest, sed, quantum in ipsis est, exstinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt, ut exstinctum uelint. -@. 3.+ Nec illud te moueat etc. Et infra: Celebrantur enim per eos necessaria ministeria. Offeruntur quippe paruuli ad percipiendam spiritalem gratiam non tam ab eis, quorum gestantur manibus, (quamuis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab uniuersa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet, quod offeruntur, et quorum sancta atque indiuidua karitate ad conmunionem S. Spiritus adiuuantur. Tota hoc ergo mater ecclesia, que in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. -@. 4.+ Difficillimam sane questionem tibi proposuisse uisus es in extremo inquisitionis tuae, ea uidelicet intentione, qua soles uehementer cauere mendacium. Si constituam, inquis, ante te paruulum, et interrogem, utrum, cum ad etatem adultam uenerit, futurus sit castus, uel fur, uel non sit futurus? sine dubio respondebis: nescio; et utrum in eadem paruula etate constitutus cogitet aliquid boni uel mali? dices: nescio. Si itaque de moribus eius futuris certi nichil audes promittere, et de eius presenti cogitatione quid est aliud, quod, quando ad baptismum offeruntur parentes pro eis tamquam fidei auctores respondent, et dicunt illos facere quod illa etas cogitare non potest, aut, si potest, occultum est? Interrogamus enim eos, a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? de illa etate, que utrum sit Deus ignorat. Respondent: Credit et ad cetera que singula, queruntur sic respondetur. Unde miror, parentes in istis rebus tam fidenter pro paruulo respondere, ut dicant, eum tanta bona facere, que ad horam, qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora, si subiciam, erit castus qui baptizatur, uel fur, aut non erit? nescio, utrum audeat dicere aliquis, aliquid horum erit, uel non erit, sicut michi sine dubitatione respondet, -1404+ quod credat in Deum, aut quod se conuertat ad Deum. -@. 5.+ Ecce facio, quantum possum. Dominus adiuuet, ut quod postulas possim. Nempe sepe ita loquimur, ut Pasca propinquante dicamus crastinam, uel perendianam Domini passionem, cum ille ante annos multos passus sit nec omnino, nisi semel, ipsa passio facta. Nempe ipso die dominico dicimus: hodie Dominus resurrexit, cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus hec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipsa dies, que non est ipsa reuolutione temporis sed similis eius, et dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non illo, sed iam olim factum est? -@. 6.+ Itaque paruulum etc. Et infra: -@. 7.+ Cum autem homo sapere ceperit, non illud sacramentum repetit, sed intelligit, eiusque ueritati consona uoluntate coaptabitur. Hoc quamdiu non potest, ualebit sacramentum ad eius tutelam aduersus contrarias potestates, et tantum ualebit, ut, si ante maioris etatis usum ex hac uita emigrauerit, per ipsum sacramentum conmendata ecclesiae karitate ab illa condempnatione, que per unum hominem intrauit in mundum, Christiano adiutorio liberetur. Qui hoc non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum, longeque melior est iste paruulus, qui, etiamsi fidem non habeat in cogitatione, non tamen ei obicere contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit. <4 130> -C. CXXX.+ Aliorum fides in baptismo paruulos saluat. Idem Bonifatio contra heresim Pelagianorum. -[lib. I. c. 22.]+ In ecclesia Saluatoris per alios paruuli credunt, sicut ex aliis que in baptismo remittuntur, peccata traxerunt; nec illud cogitatis, uitam eos habere non posse, qui sunt expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso: "Nisi manducaueritis carnem meam etc." <4 131> -C. CXXXI.+ Corpore et sanguine Christi participat qui per baptisma membrum eius efficitur. Idem. Nulli est aliquatenus ambigendum, tunc unumquemque fidelium corporis sanguinisque dominici participem fieri, quando in baptismate membrum Christi corporis efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi ante, quam panem illum comedat, et calicem bibat, de hoc seculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione -1405+ ac beneficio non priuatur, quando ipse hoc, quod ipsum sacramentum est, inuenitur. <4 132> -C. CXXXII.+ Quare sit baptizandus qui de baptizato nascitur. Idem de baptismo paruulorum. -[lib. II. c. 25. et 26]+ -XXVII. Pars.+ Si baptizata est caro Christi, que sine peccato erat, propter exemplum imitationis: quanto magis baptizanda est caro mortis propter euitandum iudicium dampnationis? Sicut uero in tempore circumcisionis qui de circumciso nascebatur fuit circumcidendus: sic nunc qui de baptizato nascitur erit baptizandus. -@. 1.+ Sacramentum enim baptismi sacramentum est regenerationis. Quare sicut qui non uixerit non potest mori, ita qui natus non fuerit non potest renasci. Ex quo conficitur, neminem in suo parente potuisse renasci cum nondum sit natus. Et quamuis parenti post conuersionem propria peccata non obsint, tamen illis obsunt, qui ab eo generantur. Parenti propter hoc non obsunt, quia renatus est; illis autem, qui de illo nati sunt, nisi eodem modo renascantur, que a parente tracta sunt oberunt, quia etiam innouatus est pater non de nouitate, sed de reliquiis uetustatis carnaliter gignit, et filii ex reliqua parentum uetustate totius uetustatis carne propagata peccati dampnationem sacramento regenerationis euadunt. <4 133> -C. CXXXIII.+ In baptismate omnia peccata moriuntur. Item in Enchiridion. -[c. 52.]+ Ut ostenderet Apostolus, nos mortuos esse peccato: inquit, "an ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?" Si ergo hinc ostendimur mortui esse peccato, quia in morte Christi baptizati sumus, profecto paruuli, qui in Christo baptizantur, peccato moriuntur, quia in ipsius morte baptizantur. Nullo enim excepto dictum est: "Quicumque baptizati sumus in Christo in morte ipsius baptizati sumus," et ideo dictum est, ut probaret nos mortuos esse peccato. Paruuli autem renascendo moriuntur illi peccato, quod nascendo contraxerunt? Et per hoc ad ipsos pertinet quod sequitur: "Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte." -@. 1.+ Baptizatis igitur in morte Christi, in qua non solum maiores, uerum etiam -1406+ paruuli baptizantur, ait: "Sic uos existimate mortuos quidem esse peccato, uiuentes autem Deo in Christo Iesu." <4 134> -C. CXXXIV.+ Sicut nulli baptisma negatur, ita nemo est, qui non peccato moriatur. Idem in eodem. -[c. 43]+ A paruulo recenter nato usque ad decrepitum senem sicut nullus prohibendus est a baptismo, ita nullus est, qui non peccato moriatur in baptismo. Sed paruuli tantum originali, maiores autem etiam omnibus moriuntur peccatis, que male uiuendo addiderunt originali. <4 135> -C. CXXXV.+ In baptismo Iohannis non erat peccati remissio. Item in eodem. -[c. 49]+ Non regenerabantur qui baptismo Iohannis baptizabantur. Sed quodam precursorio illius ministerio, qui dicebat: "Parate uiam Domino," in quo solo renasci poterant, parabantur. Huius enim baptisma est non in aqua tantum, ut fuit Iohannis, uerum etiam in Spiritu sancto, ut de illo regeneretur si quis in Christum crediderit, de illo Christus generatur qui regeneratione non eguit. -@. 1.+ In aqua ergo baptizari uoluit non ut eius iniquitas dilueretur, sed humanitas conmendaretur. Ita quippe nichil baptismus in eo habuit quod ablueret, sicut mors nichil inuenit quod puniret. <4 136> -C. CXXXVI.+ Non solum originalia, sed etiam actualia peccata remittuntur in baptismate. Idem de baptismo paruulorum. -[siue de peccatorum meritis, lib. I. c. 15. et 16.]+ Regenerante autem carne tantummodo trahitur originale peccatum; regenerante autem Spiritu non solum originalium, sed etiam uoluntariorum fit remissio peccatorum. Proinde dici recte potest, paruulos sine baptismo discedentes in mitissimam omnium futuros penam. Fallit autem et fallitur qui eos in dampnatione predicat non futuros, dicente Apostolo: "Per unius delictum omnes homines in condempnationem etc." -1407+ <4 137> -C. CXXXVII.+ Quicumque ex concupiscentia nascitur per baptismum regeneratur. Idem in eodem. -[c. 16.]+ Quisquis ex obedientia carnis, et lege peccati et mortis carnaliter generatur, regenerari spiritualiter habet opus, ut non solum ad regnum Dei perducatur sed etiam a dampnatione peccati liberetur. Sicut etiam per primum hominem in peccato et morte nascuntur, sic etiam per Christum in iusticia et uita eterna in baptismo renascuntur. -+ <4 138> -C. CXXXVIII.+ Offerentium fides paruulos facit fideles. Item in eodem. -[c. 19]+ Paruuli fideles recte uocantur, qui fidem per uerba gestantium quodammodo confitentur et per eorumdem uerba diabolo etiam mundo abrenunciant. Et hoc fit ui sacramenti et diuinae gratiae, quam dedit Deus ecclesiae. Paruulus autem, qui baptizatur, si ad annos rationales ueniens non crediderit, nec ab illicitis abstinuerit, nichil ei prodest quod paruulus accepit. <4 139> -C. CXXXIX.+ De eodem. Item Augustinus in libro de peccatorum meritis et remissione peccatorum. -[c. 25. et 19.]+ Mater ecclesia os maternum paruulis prebet ut sacris misteriis inbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere ad iusticiam, nec ore proprio confiteri ad salutem. Nec ideo tamen eos quisquam fidelium infideles dicere potest, quod a credendo utique nomen est, quamuis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint. Si autem propterea fideles recte uocantur, quoniam fidem per uerba gestantium quodammodo profitentur, cur etiam non penitentes habeantur, cum per eorum uerba gestantium diabolo et huic seculo renunciare monstrantur? <4 140> -C. CXL.+ Karitas ecclesiae peccata dimittit, uel tenet. Idem. -[in tract. CXXI. ad c. 20. Iohannis]+ Ecclesiae karitas, que per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum, qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum, qui non sunt, tenet. <4 141> -C. CXLI.+ Solus Christus peccata dimittit. Idem contra Iulianum, libro II. Nemo tollit peccata, nisi solus Christus, qui est agnus tollens peccata mundi. Tollit autem et dimittendo que facta sunt, (ubi et originale continetur), et adiuuando ne fiant, et perducendo ad uitam, ubi omnino fieri non possint. -1408+ <4 142> -C. CXLII.+ Preter baptisma Christi paruulis nulla salus promittitur. Idem de baptismo paruulorum. Nulla preter baptismum salus promittitur infantibus, quia infantes, si per sacramentum, quod ad hoc diuinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, in tenebris manent. <4 143> -C. CXLIII.+ Baptizati in Christo incorporantur, et eius membra fiunt. Idem in eodem. -[c. 26.]+ Ad hoc baptismus ualet, ut baptizati Christo incorporentur, ut membra eius, et consepeliantur, et oblati per sacramentum karitatemque fidelium reconcilientur Deo, ut in eo uiui, salui, liberati, redempti, illuminati fiant. <4 144> -[C. CXLIV.]+ Idem. -[c. 27.]+ Quis autem nesciat, credere esse infantibus baptizari non credere autem non baptizari? <4 145> -C. CXLV.+ Gratia non solum peccata dimittit, sed etiam legem inplere facit. Idem in libro de libero arbitrio. -[c. 14.]+ Gratia, que per Christum datur, non solum peccatorum remissionem facit sed etiam ut lex inpleatur, ut natura liberetur, nec peccatum dominetur; Spiritus etiam gratiae dat fidem, que etiam non petita a Deo conceditur, ut homini petenti et alia concedantur. Nam fides non est liberi arbitrii tantum, sed donum Dei. <4 146> -C. CXLVI.+ Vetus infirmitas in baptismo non penitus absumitur, sed uires amittit. Idem de baptismo paruulorum, -[lib. II. c. 7.]+ -XXVIII. Pars.+ Non ex quo quisque baptizatur omnis uetus infirmitas in eo absumitur, sed renouatio incipit a remissione omnium peccatorum, et intelligentia, et operatione spiritualium. Cetera uero in spe, donec fiant in re, quod erit in resurrectione. Nam in baptismate quamuis fiat plena peccatorum remissio, tamen nondum est plena nouitas et perfecta mutatio, quia adhuc remanet corruptio non solum in corpore, sed etiam in animo, qui est homo interior; in quo si perfecta esset nouitas, non diceret Apostolus, quod de die in diem renouatur. Item: -[c. 27.]+ -@. 1.+ Hoc meminisse debemus, omnium peccatorum plenam perfectamque remissionem in baptismo fieri, hominem uero non totum conmutari continuo; sed in bene proficientibus de die in diem crescente nouitate conmutari quod uetustum et carnale est, donec ita renouetur quod animalis infirmitas corporis ad firmitatem spiritualem -1409+ incorruptamque perueniat. -@. 2.+ Hec autem lex peccati, de qua dicit Apostolus: "Non regnet peccatum in uestro mortali corpore," non sic maneat membris eorum, qui renati sunt, tamquam non sit eis facta remissio, ubi plena sit omnium peccatorum nostrorum remissio, omnibus inimicis interfectis, quibus separabantur a Deo: sed manet in uetustate carnis tamquam superatum et peremptum, si non illicito consensu reuiuiscat, et in regnum proprium reuocetur. Ab hac autem uetustate carnis et peccati, quod remissum est uita Spiritus usque adeo discernitur, in cuius nouitate baptizati renascuntur, ut tales etiam in presenti non solum in peccato, sed etiam nec in carne esse dicantur, cuius desideria non secuntur, sed in Spiritu. Ipsa uero carne corruptibili bene utitur qui membra eius ad bene operandum conuertit, non secundum desideria carnis uiuens lege peccati, quod, licet iam remissum est, tamen in uetustate carnis manet; bene utuntur fideles coniugati, qui ex eo, quod sunt in nouitate Christi, dominari sibi libidinem non patiuntur; ex eo autem, quod adhuc trahunt Adae uetustatem, filios regenerandos mortaliter generant cum propagine peccati, qua renati obnoxii non tenentur, et qui nascuntur renascendo soluuntur. Item: -@. 3.+ Sicut dicta facta, et cogitata iniqua animae et corpori pertinent, licet autem quantum ad motus iam preterierunt, et non sunt, tamen eis preteritis reatus eorum manet, nisi peccatum remissione soluatur: sic non preterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae reatus soluitur, et non erit, cum fiat in baptismo plena remissio peccati. <4 147> -C. CXLVII.+ Discipuli Christi eius baptismate creduntur abluti. Idem in epistola -[CVIII.]+ ad Seleucianum. -XXIX. Pars.+ Quando ab Iherosolimis exiit Iesus cum discipulis suis in Iudeam terram, et ibi morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos suos, quos intelligimus iam fuisse baptizatos siue Iohannis baptismo (sicut nonnulli arbitrantur) siue (quod magis est credibile) baptismo Christi. Item: -@. 1.+ Respondit Dominus Petro: "Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus." Unde intelligitur, quod iam Petrus fuerit baptizatus. -1410+ <4 148> -C. CXLVIII.+ Apostoli omnes Christi baptismate baptizati creduntur. Idem ad Vincentium Victorem. Si eos, de quibus scriptum non est, utrum fuerint baptizati siue non, sine baptismo de hac uita recessisse contendimus, ipsis calumpniamur Apostolis, qui, preter apostolum Paulum, quando baptizati fuerint ignoramus. Sed ipsos baptizatos esse per hoc nobis innotescere potuit, quod B. Petro apostolo Dominus ait: "Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet." <4 149> -C. CXLIX.+ Catecuminus catholicus heretico baptizato prefertur. Idem in libro -[IV.]+ de baptismate. -[c. 21.]+ -XXX. Pars.+ Non dubito, catecuminum catholicum diuina karitate flagrantem heretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa intus ecclesia catecuminum malo baptizato anteponimus. Nec ideo tamen sacramento baptismi, quo iste nondum, ille iam inbutus est, facimus iniuriam. -@. 1.+ Merito enim centurio nondum baptizatus Simoni baptizato anteponitur. Iste enim etiam ante baptismum S. Spiritu accepto repletus est: ille et post baptismum inflatus est inmundo spiritu. Verumtamen Cornelius, si Spiritu sancto iam accepto baptizari noluisset, contemptu tanti sacramenti reus fieret. -@. 2.+ Sicut autem bono catecumino baptismus deest ad regnum celorum capessendum, sic malo baptizato uera conuersio. Qui enim dixit: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum celorum," ipse etiam dixit: "Nisi habundauerit iusticia uestra plus quam scribarum et Phariseorum, non intrabitis in regnum celorum." <4 150> -C. CL.+ Non tam ablutione corporis, quam fide cordis baptisma constitit. Idem in libro sentenciarum Prosperi. Verus baptismus constat non tam ablutione corporis, quam fide cordis, sicut apostolica doctrina tradit, dicens: "Fide mundans corda eorum," et alibi: "Saluos facit baptisma non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum." -1411+ <4 151> -C. CLI.+ Sicut in ueteri testamento quidam spirituales, ita in nouo quidam carnales inueniuntur. Idem de baptismo. Sicut in sacramentis uestris testamenti uiuebant quidam spirituales, ad nouum scilicet testamentum, quod tunc occultum erat, occulte pertinentes, sic et nunc in sacramento noui testamenti, quod iam reuelatum est, quidam uiuunt animales, qui proficere scilicet nolunt ad percipienda que sunt Spiritus Dei, quod hortatur sermo apostolicus, ad uetus testamentum pertinebunt. Si autem proficiunt, et ante, quam capiant, ipso accessu et profectu ad nouum pertinent, et, si prius, quam spirituales fiant, ex hac uita rapiuntur custoditi per sacramenti sanctitatem in terra uiuentium conputantur. Nec inuenio quid uerius inueniatur in eo, quod scriptum est: "Inperfectum meum uiderunt oculi tui. Et in libro tuo omnes scribentur." Item: -[lib. 3. c. 14.]+ -@. 1.+ Non interest, cum de sacramenti integritate tractatur et sanctitate, quid credat, aut quali fide inbutus sit ille, qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis uiam, sed nichil interest ad sacramenti questionem. Item: -@. 2.+ Manifestum est fieri posse, ut fide non integra maneat integrum in quoquam baptismi sacramentum. Item: -[c. 15.]+ -@. 3.+ Si fieri posset ut singuli diligenter interrogarentur, tot diuersitates opinionum forsitan, quot homines numerantur. "Animalis enim homo non percipit ea, que sunt spiritus Dei." Numquid tamen ideo non integrum sacramentum accipiunt? aut numquid ideo, si profecerint, et opinionum carnalium uanitatem emendauerint, denuo quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit, gubernante misericordia Dei. <4 152> -C. CLII.+ Non naturae necessitate, sed merito peccati Adam moriturus erat. Item ex Concilio Mileuitano, cui interfuit Augustinus, et Anselmus Romanae ecclesiae Legatus, contra Pelagianos. -[c. 1.]+ -XXXI. Pars.+ Placuit igitur omnibus episcopis, qui fuerunt in hac sancta sinodo, constituere hec, que in presenti concilio diffinita sunt: ut quicumque dicit, Adam primum hominem mortalem factum ita, ut, siue peccaret siue non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit. -1412+ <4 153> -C. CLIII.+ Paruuli non solum penam, sed etiam culpam a parentibus trahunt. Item eiusdem Concilii. -[c. 2.]+ Placuit, ut quicumque paruulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit, in remissionem peccatorum eos baptizare, sed nichil ex Adam trahere originalis peccati, quod lauacro regenerationis expietur (unde fit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non uera, sed falsa intelligatur), anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: "Per unum hominem intrauit peccatum in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt," nisi quemadmodum ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim fidei regulam etiam paruuli, qui nichil peccatorum in semetipsis adhuc conmittere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum ueraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt. <4 154> -C. CLIV.+ Gratia et peccata dimittit, et ne reiterentur adiuuat. Item. -[c. 3.]+ Placuit, ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua iustificatur homo per Iesum Christum Dominum nostrum, solam remissionem peccatorum ualere, que iam conmissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non conmittantur, anathema sit. <4 155> -C. CLV.+ Quid sit peccatum gratia docet, et ut uitetur facit. Item. -[c. 4.]+ Quisquis dixerit, gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuuare ad non peccandum, quia per ipsam nobis reuelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere, quid uitare debeamus, non autem per illam nobis prestari, ut quod faciendum cognouerimus etiam facere debeamus aut ualeamus, anathema sit. <4 156> -C. CLVI+ Sine gratia diuina mandata inpleri non possunt. Item. -[c. 5.]+ -XXXII. Pars.+ Placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere iubemur per liberum arbitrium facilius possimus inplere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa inplere mandata diuina, anathema sit. -1413+ <1 DC> <2 5> -DISTINCTIO V.+ -GRATIANUS.+ <4 1> -C. I.+ Post baptisma confirmationis sacramentum prestetur. Item Urbanus Papa omnibus Christianis. -[ep. I. c. 7.]+ -I. Pars.+ Omnes fideles per manus inpositiones episcoporum Spiritum sanctum post baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inueniantur, quia, cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur. <4 2> -C. II.+ Quid conferat Spiritus sanctus in baptismate, quid in confirmatione. Item Melciades Papa. -[in ep. ad Episc. Hisp., c. 2.]+ Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit lapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum prestat ad gratiam. Et quia in hoc mundo tota etate uicturis inter inuisibiles hostes et pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur ad uitam, post baptismum confirmamur ad pugnam; in baptismo abluimur, post baptismum roboramur. Et quamuis continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, uicturis tamen necessaria sunt confirmationis auxilia. Regeneratio per se saluat mox in pace beati seculi recipiendos; confirmatio armat et instruit ad agones mundi huius et prelia reseruandos. Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia inmaculatus ad mortem peruenit, confirmatur morte, quia iam non potest peccare post mortem. <4 3> -C. III.+ Manus inpositionis sacramentum dignius est sacramento baptismi. Idem Hispaniarum episcopis. De his uero, super quibus rogastis uos informari, id est: utrum maius sit sacramentum manus inpositionis episcoporum, aut baptismus? scitote, utrumque magnum esse sacramentum, et, sicut unum maioribus, id est summis pontificibus est accomodatum, quod a minoribus perfici non potest, ita et maiori ueneratione uenerandum et tenendum est. Sed ita coniuncta sunt hec duo sacramenta, ut ab inuicem nisi morte preueniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero perfici non potest. <4 4> -C. IV.+ Non ab aliis quam ab episcopis manus inpositionis sacramentum perfici potest. Item Eusebius Papa. -[epist. III. ad Episcopos Tusciae et Campaniae]+ Manus quoque inpositionis sacramentum magna ueneratione -1414+ tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus, nec tempore Apostolorum ab aliis quam ab ipsis Apostolis legitur aut scitur peractum esse, nec ab aliis, quam, qui eorum tenent locum, umquam perfici potest aut fieri debet. Nam si aliter presumptum fuerit, irritum habeatur et uacuum, nec inter ecclesiastica umquam reputabitur sacramenta. <4 5> -C. V.+ Quare confirmationis sacramentum baptizato tradatur. Item Rabanus de institutione clericorum. -[lib. I. c. 30.]+ Nouissime a summo sacerdote per manus inpositionem Paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum ad predicandum aliis idem donum, quod in baptismate consecutus est per gratiam uitae donatus eternae. Signatur enim baptizatus cum crismate per sacerdotem in capitis summitate; per pontificem uero in fronte, ut in priore unctione significetur super ipsum Spiritus sancti descensio ad habitationem Deo consecrandam: in secunda quoque, ut eiusdem Spiritus sancti septiformis gratia cum omni plenitudine sanctitatis, et scientiae, et uirtutis uenire in hominem declaretur. <4 6> -C. VI.+ Ad confirmationem non nisi ieiuni ueniant. Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3. Ut ieiuni ad confirmationem ueniant perfectae etatis, ut moneantur confessionem facere prius, ut mundi donum Spiritus S. ualeant accipere, et quia numquam erit Christianus, nisi in confirmatione episcopali fuerit crismatus. -+ <4 7> -C. VII.+ Episcopi non nisi ieiuni baptizatos confirment. Item ex Concilio Meldensi c. 6. Ut episcopi non nisi ieiuni per inpositionem manuum Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, Pasca uidelicet et Pentecosten, a ieiunis debet baptismus celebrari, ita et traditionem Spiritus sancti a ieiunis pontificibus conuenit celebrari. <4 8> -C. VIII.+ Secundo uel tertio nullus confirmetur. Item ex Concilio Terraconensi c. 6. Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis, uel ter, aut eo amplius, episcopis ignorantibus tamen, ab eisdem episcopis confirmentur. Unde uisum est nobis, eandem confirmationem, sicut nec baptisma, iterari minime debere, quia bis, uel amplius baptizatos aut confirmatos non seculo, sed soli Deo sub habitu regulari uel clericali religiosissime famulari decretum est. -1415+ <4 9> -C. IX.+ De eodem. Item Gregorius II. -[epist. IV. ad Bonifatium]+ De homine, qui a pontifice confirmatus fuerit, denuo talis iteratio prohibenda est. <4 10> -C. X.+ Omnia sacramenta crucis signaculo perficiuntur. Item Stephanus. -II. Pars.+ Numquid non omnia crismata sacerdotalis ministerii crucis figura perficiuntur? Numquid baptismatis unda nisi cruce sanctificata peccata relaxat, et, ut cetera pretereamus, sine crucis signaculo quis sacerdotii gradus ascendit? <4 11> -C. XI.+ Energumini omnibus diebus exorcizentur. Item ex Concilio Cartaginensi IV. -[c. 90. et seqq.]+ -III. Pars.+ Omni die exorcistae energuminis manus inponant, energumini uero pauimenta domorum Dei uerrant. Quibus assidentibus in domo Dei uictus cottidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur. <4 12> -C. XII+ A quibus neophiti abstinere debent. Item ex eodem. -[c. 86.]+ Neophiti aliquamdiu a lautioribus epulis, et spectaculis, uel coniugibus abstineant. <4 13> -C. XIII+ De ordine offitiorum. Item ex Concilio Agatensi. -[c. 30.]+ -IV. Pars.+ Conuenit ordinem ecclesiae ab omnibus equaliter custodiri. Unde statuendum est, ut sicut ubique fit, post antiphonas collationes ab episcopis uel presbiteris dicantur, et ymni matutini uel uespertini diebus omnibus decantentur, et in conclusione matutinarum uel uespertinarum missarum post ymnos capitella de psalmis dicantur, et plebs collecta oratione ad uesperam ab episcopo dimittatur cum benedictione. <4 14> -C. XIV.+ De eodem. Item de Concilio Gerundensi. -[c. 10.]+ Id semper placuit obseruari, ut omnibus diebus post matutinos et uesperas oratio dominica a sacerdote proferatur. -+ Item Gregorius VII. in generali Sinodo: -1416+ <4 15> -C. XV.+ De eodem. In die Resurrectionis usque in sabbatum in albis, et in die Pentecostes usque in sabbatum eiusdem III. psalmos tantum ad nocturnos, tresque lectiones antiquo more canimus et legimus. Omnibus diebus aliis per totum annum, si festiuitas est IX. lectiones dicimus. Aliis uero diebus XII. psalmos, et III. lectiones recitamus. In dominicis diebus XVIII. psalmos (excepto die Pascae et Pentecostes) et IX. lectiones celebramus. Illi autem, qui in diebus cottidianis tres tantummodo psalmos, et III. lectiones celebrare uolunt, non ex regula sanctorum Patrum, sed ex fastidio conprobantur hoc facere. Nos autem et ordinem Romanum inuestigantes et antiquum morem nostrae ecclesiae, imitantes antiquos Patres, statuimus fieri sicut superius prenotauimus. <4 16> -C. XVI.+ De obseruatione Quadragesimae. Item ex omelia Gregorii Papae. -V. Pars.+ Quadragesima summa obseruatione est obseruanda, ut ieiunium in ea, (preter dominicos dies, qui de abstinentia subtracti sunt), nisi quem infirmitas inpedierit, nullatenus soluatur, quia ipsi dies decimae sunt anni. A prima igitur dominica Quadragesimae usque in Pasca Domini sex ebdomadae conputantur, quarum uidelicet dies quadraginta et duo fiunt, e quibus dum sex dies dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia, quam triginta et sex dies remanent. Verbi gratia, si per LXV. dies annus uoluitur, et nos per XXXVI. dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus. Sed ut sacer numerus XL. dierum adinpleatur, quem Saluator noster sacro ieiunio consecrauerat, IV. dies prioris ebdomadae ad supplementum XL. dierum tollantur, id est quarta feria, que caput ieiunii subnotatur, et quinta feria sequens, sexta, et sabbatum. Nisi istos dies IV. superioribus XXXVI. adiunxerimus, XL. dies in abstinentia non habemus. Iubemur etiam ab omnipotenti Deo omnium bonorum nostrorum decimas dare. <4 17> -C. XVII.+ Ieiunia legitima non soluantur absque necessitate probabili. Item Eusebius Papa. Ieiunia in ecclesia a sacerdotibus constituta sine rationabili necessitate non soluantur. -1417+ <4 18> -C. XVIII.+ Cottidiana ieiunia duplicatis uel triplicatis sunt preferenda. Item Ieronimus. Non dico ebdomadas, non dico duplicata ieiunia, sed saltim singulos dies absque ciborum luxuria transigamus. -+ <4 19> -C. XIX.+ De eodem. Idem. Sint tibi cottidiana ieiunia, refectio sacietatem fugiens. Nichil enim prodest tibi biduo uel triduo transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obstruatur. -+ <4 20> -C. XX.+ De eodem. Idem. Sint tibi ieiunia pura, continua, moderataque id est cottidie esurire, et cottidie prandere. Apostolus inquit: "Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter infirmitates tuas." Curat uulnera delinquentis, curatosque sanctificat ieiunium. <4 21> -C. XXI.+ Medicinae precepta diuinae sunt condicioni contraria. Item Ambrosius in Psalmo CXXX. -VI. Pars.+ Contraria diuinae condicionis precepta medicinae sunt. A ieiunio reuocant, lucubrare non sinunt, ab omni intentione meditationis abducunt. Itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat. <4 22> -C. XXII.+ Quot modis uicium gulae nos tangat. Item Gregorius in expositione B. Iob. -[lib. XXX. c. 27.]+ Quinque modis gulae uicium temptat. Aliquando namque indigentiae tempora preuenit; aliquando tempora non preuenit, sed cibos lautiores querit; aliquando que sumenda sunt, procurari accuratius expetit; aliquando autem et qualitas ciborum, et tempus congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit. Nonnumquam et abiectius est quod desiderat, et tamen ipso estu inmensi desiderii deterius peccat. <4 23> -C. XXIII.+ Absque puritate mentis ieiunia et orationes non prosunt. Item Pius Papa. -[epist. I.]+ Nichil enim prodest homini ieiunare, et orare, et alia -1418+ bona religionis agere, nisi mens ab iniquitate, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur. <4 24> -C. XXIV.+ Mediocre bonum non est magno preferendum. Item Ieronimus. Non mediocriter errat qui magno bono prefert mediocre bonum. Nonne rationabilis homo dignitatem amittit, qui uel ieiunium karitati, aut uigilias prefert sensus integritati, ut propter abstinentiam inmoderatam, atque indiscretam psalmorum uel offitiorum decantationem aut amentiae, aut tristiciae notam incurrat? Numquid uerborum flecti multitudine ut homo Deus potest? Non enim uerbis tantum, sed corde orandus est Deus. Quapropter melior est quinque psalmorum cantatio cum cordis puritate, ac serenitate, et spirituali ylaritate, quam psalterii modulatio cum anxietate cordis atque tristicia. Cum igitur pro centum animabus psalmus uel missa dicitur, nichil minus, quam si pro uno quolibet ipsorum diceretur, accipitur. Audiant itaque, qui ea, que necessaria sunt, corpori subtrahunt, illud, quod per Prophetam Dominus loquitur: "Ego Dominus odiens rapinam holocaustorum." De rapina uero holocaustum offert qui uel ciborum nimia egestate uel sompni penuria corpus inmoderate affligit. <4 25> -C. XXV.+ Non a cibis, sed ab iniquitatibus abstinere, est magnum et generale ieiunium. Item Augustinus super Iohannem. -[tract. XVII.]+ Ieiunium autem magnum et generale est abstinere ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus seculi, quod est perfectum ieiunium. -@. 1.+ In hoc seculo quasi Quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene uiuimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus abstinemus. Sed quia hec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus illam beatam spem, et reuelationem gloriae magni Dei, et saluatoris nostri Iesu Christi. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. -@. 2.+ Denarius ergo, qui accipit nomen a decem numero, redditur, et coniunctus quadragenario fit quinquagenarius. Unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pasca, cum leticia uero, tamquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pasca. Nam huic tamquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat. Significauit ipse Dominus hec multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta -1419+ diebus conuersatus est cum discipulis suis, quadragesimo autem die, cum ascendisset in celum, peractis decem diebus misit mercedem Spiritus sancti. <4 26> -C. XXVI.+ Raptorem, uel furem non facit necessitas, sed uoluntas. Item ex dictis Apollonii. Discipulos, cum per segetes transeundo euellerent spicas, et ederent, ipsius Christi uox innocentes uocat, quia coacti fame hoc fecerunt. <4 27> -C. XXVII.+ Non necessitas, sed uoluntas facit perseuerantiam. Item Ieronimus. -[in c. 7. Oseae.]+ Quicquid necessitate fit cito soluitur; quod uoluntate arripitur perseuerat. <4 28> -C. XXVIII.+ Ciborum temperantia salutem, abundantia contrarium parit. Item Iohannes Os aureum. -[hom. XXIX. ad c. 12. ep. ad Hebr.]+ Nichil enim sic iocundum est, sicut cibus bene digestus aut decoctus. Nichil sic salutem, nichil sic sensuum acumen operatur, nichil sic egritudinem fugat, sicut moderata refectio; sufficientia quippe cum nutrimento et sospitatem simul procreat et uoluptatem; ex habundantia uero morbum facit et molestias ingerit, et egritudines generat et facit. Quod enim facit fames, hoc etiam plenitudo ciborum; magis autem multo peiora. Fames quippe in paucis diebus aufert hominem et liberat ex hac uita penali; excessus uero ciborum consumit et conputrescere facit corpus humanum et macerat egritudine diuturna, et tunc cum morte crudeli consumit. <4 29> -C. XXIX.+ Ciborum deliciae, si superhabundauerint ledunt. Item Ieronimus. -[aduersus Iouinianum, lib. II.]+ Ne tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comestos partos magno et perditos labore doleamus. Holerum et pomorum ac leguminum et facilior apparatus est, et arte inpendiisque coquorum non indiget, et sine cura sustentat humanum genus, moderate sumptus (quia nec auide deuoratur quod irritamenta gulae non habet) et leuiori digestione decoquitur. Nemo enim uno et duobus cibis hisque uilibus usque ad inflationem uentris oneratur, que diuersitate carnium et saporis delectatione concipitur. Cum uariis nidoribus fumant patinae, ad usum sui explenda esurie quasi captiuos trahunt. Unde et morbi saturitate nimia concitantur, multique inpatientia gulae uomitu remediantur, et quod turpiter ingesserunt turpius egerunt. Ypocrates in aphorismis epidemiis docet, crassa et obesa, -1420+ que crescendi mensuram inpleuerint, nisi cito sanguinis ablatione inminuantur, in paralisim et pessima morborum genera erumpere, et idcirco esse necessariam demptionem, ut rursus habeant in que possint crescere; non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper, aut decrescere, nec posse uiuere animal, nisi crescendi capax sit. Unde et Galienus uir doctissimus Ypocratis interpres athletas, quorum uita et ars sagina est, dicit in exhortatione medicinae, nec uiuere posse diu, nec sanos esse, animasque ita nimio sanguine et adipibus quasi luto inuolutas, nichil tenue, nichil celeste, sed semper de carnibus, eructuare, et uentris ingluuie cogitare. <4 30> -C. XXX.+ Multorum infirmitates ieiunia sanant. Idem. Legimus quosdam, morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos conualuisse. Caruerant enim sollicitudine dispensandae domus et epularum largitate, que et corpus frangunt et animam. Irridet Horatius appetitum ciborum, qui consumpti relinquunt penitenciam. -+ <4 31> -C. XXXI.+ Dies sabbatorum a carnibus abstinere debemus. Item Gregorius VII. -[in Sinodo celebrata Romae anno sui Pontif. VI., c. 8.]+ -VII. Pars.+ Quia dies sabbati apud sanctos Patres nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorumdem auctoritatem sequentes salubriter ammonemus, ut quicumque Christianae religionis participem se esse desiderat, ab esu carnium eadem die (nisi maiori festiuitate interueniente, uel infirmitate inpediente) abstineat. <4 32> -C. XXXII.+ Monacho carnem gustare non licet. Item Fructuosus Episcopus. -VIII. Pars.+ Carnem cuiquam monacho nec gustandi nec sumendi, est concessa licentia, non quod creaturam Dei iudicemus indignam, sed quod carnis abstinentia utilis et apta monachis estimetur, seruato tamen moderamine pietatis erga egrotos. -@. 1.+ Quod si quis monachus uiolauerit, et contra sanctionem regulae usumque ueterum uesci carnibus presumpserit, sex mensium spacio retrusioni et penitenciae subiacebit. <4 33> -C. XXXIII.+ De cottidianis operibus monachorum. Item Ieronimus ad Rusticum monachum. Numquam de manu aut oculis tuis liber psalterii discedat; dicatur ad uerbum, oratio sine intermissione. Vigilet sensus, nec uagis cogitationibus patens; corpus pariterque animus tendatur ad -1421+ Dominum. Iram uince patiencia. Ama scientiam scripturarum, et carnis uicia non amabis. Nec uacet mens tua uariis perturbationibus, que, si pectori insederint, dominabuntur tui, et deducent te ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut semper diabolus te inueniat occupatum. Si apostoli, habentes potestatem de euangelio uiuere, laborabant manibus suis, ne quem grauarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus metere debebant carnalia: cur tu in usus tuos successura non prepares? Vel fiscellam texe iunco, uel canistrum lentis plecte uiminibus; sarriatur humus; areolae equo limite diuidantur, in quibus cum holerum iactata fuerint semina, uel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae, hic pulcherrimorum uersuum spectator assistes: "Ecce supercilio cliuosi tramitis undam Elicit; illa cadens raucum per leuia murmur Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua." -@. 1.+ Inserantur fructuosae arbores uel gemmis, uel surculis, ut paruo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare aluearia, ad quas te mittunt Salomonis prouerbia, monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in paruis disce corporibus. Texantur et linea capiendis piscibus. Scribantur et libri, ut et manus operetur cibos, et anima lectione saturetur. "In desideriis est omnis otiosus." Egiptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque opere et labore suscipiant, non tam propter uictus necessaria, quam propter animae salutem, nec uagentur perniciosis cogitationibus, et instar fornicantis Iherusalem diuaricent pedes suos omni transeunti. Et in sequentibus: -@. 2.+ Quid? ergo peribunt omnes, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balnea, unguenta non spernunt, et in omnium flore uersantur. Ad quod et ante respondi, et nunc breuiter respondeo, me in presenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere. <4 34> -C. XXXIV.+ Absque prelati sui licentia canonicis nichil agere licet. Item in V. libro Capitulorum. -[c. 115.]+ -IX. Pars.+ In omnibus igitur (quantum humana permittit fragilitas) decernimus, ut canonici clerici canonice uiuant, obseruantes diuinae scripturae doctrinam, et documenta sanctorum Patrum, et nichil sine licentia episcopi sui uel magistri eorum inconposite agere presumant; in unoquoque episcopatu simul manducent et dormiant, -1422+ ubi his facultas id faciendi suppetit; qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant; et singulis diebus mane prima ad lectionem ueniant, et audiant quid eis inperetur. Ad mensam uero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris faciant. <4 35> -C. XXXV.+ Presbiteri, qui simul conueniunt, ebrietatem et comessationes summopere uitent. Item ex Concilio Nannetensi. -[c. 10.]+ -X. Pars.+ Nullus presbiterorum, quando ad anniuersarium diem trigesimum, uel tertium alicuius defuncti, aut quacumque uocatione ad collectam presbiteri conuenerint, se inebriare nullatenus presumant; nec precati in amore sanctorum uel ipsius animae bibere, aut ad bibendum cogere, uel se aliena precatione ingurgitare; nec plausus et risus inconditos et fabulas inanes ibi referre aut cantare presumat; uel turpia ioca uel urso uel tornatricibus ante se fieri patiantur; nec laruas demonum ante se ferri consentiant, quia hoc diabolicum est, et sacris canonibus prohibitum. <4 36> -C. XXXVI.+ Quibus spectaculis clerici interesse debent. Item ex Concilio Laudicensi. -[c. 54.]+ Non oportet ministros altaris uel quoslibet clericos spectaculis aliquibus, que aut in nuptiis, aut in cenis, exhibentur, interesse, sed ante, quam thimelici ingrediantur, surgere eos de conuiuio, et abire debere. <4 37> -C. XXXVII.+ Clericus uel laicus sine iussione episcopi non peregrinetur. Item ex eodem. -[c. 42. et 41.]+ -XL. Pars.+ Non oportet ministrum altaris, uel quemlibet clericum preter iussionem episcopi ad peregrinandum proficisci. -@. 1.+ Laicum etiam sine canonicis litteris, id est formata, similiter non oportet alicubi proficisci. <4 38> -C. XXXVIII.+ Colorum fucis mulieres uti non debent. Item Augustinus ad Possidium, et qui cum eo sunt fratres. -[epist. LXXIII.]+ -XII. Pars.+ Fucare pigmentis, quo uel rubicundior, uel candidior appareat, adulterina fallacia est qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum ueniam, non secundum inperium. Nam uerus ornatus, maxime -1423+ Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, uerum ne auri quidem uestisque pompa, sed mores boni sunt. -@. 1.+ Exsecranda autem superstitio ligaturarum (in quibus etiam in aures uirorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur) non ad placendum hominibus, sed ad seruiendum demonibus adhibentur. -+ <4 39> -C. XXXIX.+ Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio. Item ex Simbolo Ephesini Concilii CC. Episcoporum, quod habitum est contra Nestorium. -XIII. Pars.+ De Spiritu dicit Dominus in euangelio: "Ille me clarificabit." Hoc rectissime sentientes, unum Christum et Filium, non uelut alterius egentem gloria, confitemur a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia spiritus eius nec melior, nec superior ipso est, sed quia humana opera faciens ad demonstrationem suae deitatis uirtute proprii spiritus utebatur, ab ipso glorificatus dicitur, eo quod uirtus sua uel disciplina quelibet unumquemque clarificet. Quamuis enim in sua sit substantia spiritus eius, et intelligatur in persona proprietas, iuxta id quod Spiritus est, et non Filius: attamen alienus non est ab illo. Nam spiritus appellatus est ueritatis, et ueritas Christus est. Unde et ab isto similiter sicut a Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum apostolorum manus miracula gloriosa perficiens glorificauit Dominum Iesum Christum, postquam ascendit in celum. Nam creditur Christus natura Deus existere per suum spiritum uirtutem efficiens, ideoque dicebat: "De meo accipiet, et annunciabit uobis." -1424+ <4 40> -C. XL.+ De eodem. Item Didimus in libro -[II.]+ de Spiritu sancto, contra errorem grecorum. Saluator, qui et ueritas ait: "Non enim loquetur a semetipso," hoc est: sine me, et sine meo et sine Patris arbitrio, quia inseparabilis est a mea et Patris uoluntate. Et amplius: -@. 1.+ Quia ex se non est, sed ex Patre et a me est. Hoc enim ipsum, quod consistit, et loquitur, a Patre et a me ille est: "Ego ueritatem loquor," id est inspiro que loquitur, siquidem spiritus ueritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos sermocinamur et loquimur, est accipiendum, sed iuxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, que uoluntatem suam ingerit in corda credentium; eorum cordibus inserit, qui eam digni sunt audire. -@. 2.+ Liquido ergo est dicere Patrem et audire Filium, uel e contra Filium loquentem audire Patrem, eiusdem naturae esse Patrem et Filium, et in Patre et Filio consensus est significatio. Spiritus sanctus, qui est spiritus ueritatis, et spiritus sapientiae, non potest audire Filium loquentem que nescit, cum hoc ipsum sit, quod profertur a Filio, id est Deus procedens de Deo, Spiritus ueritatis procedens a ueritate, consolator manans de consolatore. Denique, ne quis illum a Patris et Filii societate et uoluntate discerneret, scriptum est: "Non enim a semetipso loquitur: sed sicut audit et loquitur." Cui simile etiam de se ipso Saluator ait: "Sicut audio, iudico," et alibi: "Non potest Filius a se facere quicquam, nisi quod uiderit Patrem facientem."