Lingua balbus, hebes ingenio, viris doctis sermonem facio. sed quod loquor, qui loqui nescio, necessitas est, non presumptio. Nulli vestrum reor ambiguum, viris bonis hoc esse congruum, ut subportet magnus exiguum, egrum sanus et prudens fatuum. Ne sim reus et dignus odio, si lucernam premam sub modio, quod de rebus humanis sentio pia loqui iubet intentio. Brevem vero sermonem facio, ne vos gravet longa narracio, ne dormitet lector pre tedio et Tu autem dicat in medio. Ad eternam beatitudinem lapsum deus revocans hominem verbum suum, suam imaginem misit ad nos per matrem virginem. Est unita deitas homini, servo suo persona domini, morti vita, splendor caligini, miseria beatudini. Scimus ista potentialiter magis facta quam naturaliter; scrutantibus spiritualiter scire licet quare, non qualiter. Arte mira, miro consilio querens ovem bonus opilio vagantibus in hoc exilio locutus est nobis in filio. Sanctum sue mentis consilium patefecit mundo per filium, ut reiecto cultu sculptilium deum nosset error gentilium. Poetarum seductos fabulis veritatis instruxit regulis; signis multis atque miraculis fidem veram dedit incredulis. Obmutescant humana somnia; nil occultum, iam patent omnia; revelavit fata latentia non sapiens sed sapientia. Conticescat falsa temeritas, ubi palam loquitur veritas; quod divina probat auctoritas, non inprobet humana falsitas. Huius mundi preterit orbita; stricta ducit ad vitam semita. qui scrutatur renum abscondita, trutinabit hominum merita. Iudex iustus, inspector cordium nos ad suum trahit iudicium redditurus ad pondus proprium bona bonis, malis contrarium. In hac vita misere vivitur: vanitas est omne quod cernitur; heri natus hodie moritur: finem habet omne quod oritur. Sed qui dedit ad tempus vivere, vitam brevem potest producere; vitam potest de morte facere, qui mortuos iubet resurgere. Nos ad regna vocat celestia, ubi prorsus nulla miseria, sed voluptas et vera gaudia, que sit deus omnibus omnia. Puniamus virtute vicium, cuius caret fine supplicium. terreat nos ignis incendium, fetor fletus et stridor dentium. Sciens deus nos esse teneros et gehenne dolores asperos pia voce revocat miseros ovem suam ponens in humeros. O pietas inestimabilis] omnipotens incorruptibilis creature misertus mobilis est pro nobis factus passibilis. Est alapas passus et verbera, ludicrorum diversa genera, sputa spinas et preter cetera crucis morte dampnatus aspera. Cum creator in cruce patitur, ferreus est qui non conpatitur; cum salvator lancea pungitur, saxeus est qui non conpungitur. Conpungamur intus in anima iram dei placantes lacrima: dies ire, dies novissima cito venit, nimis est proxima. Ecce redit districtus arbiter, qui passus est misericorditer; redit quidem, sed iam minaciter; coactus est, non potest aliter. Mundus totus conmotus acriter vindicabit auctorem graviter et torquebit reos perhenniter quamvis iuste, tamen crudeliter. Vos iudicis estis discipuli, in scriptura divina seduli, christiani lucerne populi, contemptores presentis seculi. Vos non estis virgines fatue, vestre non sunt lampades vacue, vasa vestra manant assidue caritatis oleo mutue. Vos pascitis gregem dominicum erogantes divinum triticum quibusdam plus, quibusdam modicum, prout quemque scitis famelicum. Decus estis ecclesiasticum. cum venerit iudex in publicum, ut puniat omne maleficum, sedebitis in thronis iudicum. Verumtamen in mundi fluctibus, ubi nemo mundus a sordibus, que dicitis in vestris cordibus conpungendum est in cubilibus. Insistite piis operibus bene vestris utentes opibus; nam deo dat, qui dat inopibus: ipse deus est in pauperibus. Ut divina testatur pagina, opes multe sunt iusto sarcina; summa virtus est elemosina, dici debet virtutum domina. Hanc conmendo vobis pre ceteris; abscondatur in sinu pauperis. crede mihi: si quid deliqueris, per hanc deum placare poteris. Hanc conmendo vobis precipue, hec est via vite perpetue; quod salvator ostendens congrue dixit: Omni petenti tribue. Scitis ista, neque vos doceo. sed quod scitis, facere moneo: pro me loqui iam tandem debeo; non sum puer, etatem habeo. Vitam meam vobis enucleo, paupertatem meam non taceo: sic sum pauper et sic indigeo, quod tam siti quam fame pereo. Non sum nequam, nullum decipio: uno tantum laboro vitio: nam libenter semper accipio et plus mihi quam fratri cupio. Si vendatur propter denarium indumentum quod porto varium, grande mihi fiet obprobrium; malo diu pati ieiunium. Largissimus largorum omnium presul dedit hoc mihi pallium magis habens in celis premium quam Martinus qui dedit medium. Nunc est opus, ut vestra copia sublevetur vatis inopia; dent nobiles dona nobilia: aurum, vestes et his similia. Ne pauperi sit excusacio, det quadrantem gazofilacio; hec vidue fuit oblacio, quam divina conmendat racio. Viri digni fama perpetua, prece vestra conplector genua: ne recedam hinc manu vacua, fiat pro me collecta mutua. Mea vobis patet intencio. vos gravari sermone sencio; unde finem sermonis facio, quem sic finit brevis oracio: Prestet vobis creator Eloy caritatis lechitum olei, spei vinum, frumentum fidei et post mortem ad vitam provehi, Nobis vero mundo fruentibus, vinum bonum sepe bibentibus, sine vino deficientibus nummos multos pro largis sumptibus. Fama tuba dante sonum excitata vox preconum clamat viris regionum advenire virum bonum, patrem pacis et patronum, cui Vienna parat tronum. multitudo marchionum; turba strepens istrionum iam conformat tono tonum. genus omne balatronum intrat ante diem nonum; quisque sperat grande donum. ego caput fero pronum, tanquam frater sim latronum, reus inops racionum, sensus egens et sermonum. Nomen vatis vel personam manifeste non exponam; sed quem fuga fecit Ionam, per figuram satis bonam Ione nomen ei ponam. Lacrimarum fluit rivus quas effundo fugitivus intra cetum semivivus, tuus quondam adoptivus; sed pluralis genitivus nequam nimis et lascivus mihi factus est nocivus. Voluptate volens frui conparabar brute sui nec cum sancto sanctus fui. unde timens iram tui sicut Ionas dei sui fugam petens fuga rui. Ionam deprehensum sorte reum tempestatis orte, condempnatum a cohorte mox absorbent ceti porte. sic et ego dignus morte prave vivens et distorte cuius carnes sunt absorte sed cor manet adhuc forte reus tibi vereor te miserturum mihi forte. Ecce Ionas tuus plorat, culpam suam non ignorat, pro qua cetus eum vorat: veniam vult et implorat, ut a peste qua laborat solvas eum quem honorat tremit colit et adorat. Si remittas hunc reatum et si ceto des mandatum, cetus cuius os est latum more suo dans hiatum vomet vatem decalvatum et ad portum destinatum feret fame tenuatum, ut sit rursus vates vatum scribens opus tibi gratum. te divine mentis fatum ad hoc iussit esse natum, ut decore probitatum et exemplis largitatum reparares mundi statum. Hunc reatum si remittas, inter enses et sagittas tutus ibo quo me mittas, hederarum ferens vittas. Non timebo Ninivitas neque gentes infronitas; vincam vita patrum vitas vitans ea que tu vitas. poetrias inauditas scribam tibi, si me ditas. Ut iam loquar manifeste: paupertatis premor peste stultus ego qui penes te nummis equis victu veste dies omnes duxi feste; nunc insanus plus Oreste, male vivens et moleste, trutannizans inhoneste omne festum duco meste; res non eget ista teste. Pacis auctor, ultor litis, esto vati tuo mitis neque credas imperitis; genitivis iam sopitis sanctior cum heremitis: quicquid in me malum scitis amputabo, si velitis. ne nos apprehendat sitis, ero palmes et tu vitis. Omnia tempus habent, et ego breve postulo tempus, Ut possim paucos presens tibi reddere versus, Electo sacro, presens in tegmine macro. Virgineo more non hec loquor absque rubore. Vive, vir immense, tibi concedit regimen se, Consilio cuius regitur validaque manu ius. Pontificum flos es et maximus inter eos es. Incolumis vivas, plus Nestore consilii vas. Vir pie, vir iuste, precor ut moneam precibus te. Vir racione vigens, dat honorem tota tibi gens. Amplecti minimos magni solet esse viri mos. Cor miseris flecte, quoniam probitas decet hec te. Pauperie plenos solita pietate fove nos. Et transmontanos, vir transmontane, iuva nos. Nulla mihi certe de vita spes nisi per te. Frigore sive fame tolletur spiritus a me. Asperitas brume necat horriferumque gelu me; Continuam tussim pacior, tanquam tisicus sim. Sencio per pulsum quod non a morte procul sum. Esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes. Unde verecundo vultu tibi verba precum do In tali veste non sto sine fronte penes te--: Liber ab interitu sis, et memor esto mei tu. Archicancellarie, vir discrete mentis, cuius cor non agitur levitatis ventis aut morem transgreditur viri sapientis, non est in me forsitan id quod de me sentis. Audi preces, domine, veniam petentis; exaudi suspiria gemitusque flentis et onus impositum ferre non valentis, quod probare potero multis argumentis. Tuus in perpetuum servus et poeta ibo, si preceperis, eciam trans freta et quodcumque iusseris scribam mente leta, sed angusti temporis me coartat meta. Iubes angustissimo spacio dierum me tractare seriem augustarum rerum, quas neque Virgilium posse nec Homerum annis quinque scribere constat esse verum. Vis ut infra circulum parve septimane bella scribam forcia breviter et nane, que vix in quinquennio scriberes, Lucane, vel tu, vatum maxime, Maro Mantuane. Vir vivorum optime, parce tuo vati, qui se totum subicit tue voluntati; precor, cum non audeam onus tantum pati, ut rigorem temperes ardui mandati. Nosti quod in homine non sit eius via; prophecie spiritus fugit ab Helya, Helyseum deserit sepe prophetia, nec me semper sequitur mea poetria. Aliquando facio versus mille cito et tunc nulli cederem versuum perito, sed post tempus modicum cerebro sopito versus a me fugiunt carminis oblito. Que semel emittitur nescit vox reverti; scripta sua corrigunt eciam diserti, versus volunt corrigi denuoque verti, ne risum segnicies pariat inerti. Loca vitant publica quidam poetarum et secretas eligunt sedes latebrarum, student instant vigilant nec laborant parum et vix tandem reddere possunt opus clarum. Ieiunant et abstinent poetarum chori, vitant rixas publicas et tumultus fori et, ut opus faciant quod non possint mori, moriuntur studio subditi labori. Unicuique proprium dat Natura munus: ego nunquam potui scribere ieiunus; me ieiunum vincere posset puer unus: sitim et ieiunium odi quasi funus. Unicuique proprium dat Natura donum: ego versus faciens bibo vinum bonum et quod habent melius dolia cauponum; tale vinum generat copiam sermonum. Tales versus facio, quale vinum bibo; nihil possum facere nisi sumpto cibo; nihil valent penitus que ieiunus scribo; Nasonem post calicem carmine preibo. Mihi nunquam spiritus prophetie datur, nisi prius fuerit venter bene satur; dum in arce cerebri Bachus dominatur, in me Phebus irruit et miranda fatur. Scribere non valeo pauper et mendicus que gessit in Latio Cesar Fredericus, qualiter subactus est Tuscus inimicus, preter te qui Cesaris integer amicus. Poeta pauperior omnibus poetis nichil prorsus habeo nisi quod videtis, unde sepe lugeo quando vos ridetis; nec me meo vitio pauperem putetis. Fodere non debeo, quia sum scolaris ortus ex militibus preliandi gnaris; sed quia me terruit labor militaris, malui Virgilium sequi quam te, Paris. Mendicare pudor est, mendicare nolo. fures multa possident, sed non absque dolo. quid ergo iam faciam, qui nec agros colo nec mendicus fieri nec fur esse volo? Sepe de miseria mee paupertatis conqueror in carmine viris litteratis. laici non sapiunt ea que sunt vatis et nil michi tribuunt, quod est notum satis. A viris Teutonicis multa solent dari, digni sunt pre ceteris laude singulari. --------------------------------------- --------------------------------------- Presules Italie presules avari, pocius ydolatre debent nominari; vix quadrantem tribuunt pauperi scolari: quis per dona talia poterit ditari? Doleo, cum video leccatores multos penitus inutiles penitusque stultos, nulla prorsus animi racione fultos, sericis et variis indumentis cultos. Vellem, soli milites eis ista darent et de nobis presules nostri cogitarent, non leonum spoliis asinos ornarent; sed dum querunt gloriam, pietate carent. Eia nunc, pontifices pietatis mire, cum poeta soleat foris esurire, mimi solent cameras vestras introire, qui nil sciunt facere preter insanire. Pereat ypocrisis omnium parcorum] scimus quod avarus est cultor ydolorum. commendetur largitas presulum largorum; electus Colonie primus est eorum. In regni negociis potens et peritus a regni negocio nomen est sortitus; precepti dominici memor, non oblitus tribuit hilariter, non velud invitus. Inde fit, ut aliquid petere presumam, nudus ego, metuens frigus atque brumam, qui vellus non habeo nec in lecto plumam; tam libenter mihi det, quam libenter sumam. Archicancellarie, spes es mea solus; in te non est macula, non est in te dolus. longa tibi tempora det fatalis colus, cuius illustrabitur claritate polus. Nummos quos tu dederas bene dispensavi, pauperem presbiterum hac estate pavi, ut te deus protegat in labore gravi et coram te corruant inimici pravi. Largum habens dominum nolo parcus esse, nolo sine socio mea frui messe: nobilis est animi pluribus prodesse; largo numquam poterit animo deesse. Secundum quod habeo tribuo libenter neque panem comedo solus et latenter et non sum qui curias intrem imprudenter, sicut illi faciunt quorum deus venter. Archicancellarie, spes et vita mea, in quo mens est Nestoris et vox Ulixea, Christus tibi tribuat annos et trophea et nobis facundiam, ut scribamus ea. Nocte quadam sabbati somno iam refectus, cum midi fastidio factus esset lectus, signo crucis muniens frontem vultus pectus indui me vestibus quibus eram tectus. Sic dum nec accumberem neque starem rectus, tantus odor naribus meis est iniectus, quantum numquam protulit spica nardi nec thus neque liquor balsami recens et electus. Ortus erat Lucifer, stella matutina, cum perfusus undique luce repentina sum raptus ad ethera quadam vi divina; ubi deus raptor est, dulcis est rapina. Repente sub pedibus hunc relinquo mundum et in orbem videor ingredi secundum, cuius admirabile lumen et iocundum non valet exprimere verbis os facundum. Non est ibi gemitus neque vox dolentis, ubi sanctus populus immortalis gentis liber a periculis, tutus a tormentis pace summa fruitur et quiete mentis. Ibi pulchritudinem vidi domus dei, ipsum tamen oculi non videre mei; nam divine tantus est splendor faciei, quod mirantur angeli qui ministrant ei. Hic nec Aristotelem vidi nec Homerum; tamen de sentenciis nominum et rerum, de naturis generum atque specierum magnus mihi protulit Augustinus verum. Post hec ad archangelum loquens Michaelem qui regit per angelos populum fidelem, ab eo sum monitus, ut secreta celem et celi consilia nemini revelem. Unde quamvis cernerem de futuris multa que sunt intellectibus hominum sepulta, celi tamen prodere vereor occulta. tu vero ne timeas, presul, sed exulta. Tibi deputatus est unus angelorum super omnes alios os habens decorum, sicut tu virtutibus operum clarorum meritis preradias omnium proborum. Huius ope prelia te vicisse scias, ut des deo gloriam nec superbus fias; tui dux itineris est per omnes vias pro tuis excessibus preces fundens pias. Per hunc regnum Siculi fiet tui iuris; ad radicem arboris ponitur securis: tyrannus extollitur et est sine curis, sed eius interitus venit instar furis. Nolo tibi denique nimium blandiri neque meo domino blandiens mentiri: nemo potest adeo mundus inveniri, ut sit sine macula mens et actus viri. Ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum, cuius nomen omnibus reor esse notum, qui suis miraculis replet orbem totum, se dicit adversum te nimis esse motum. Cumque vellet conqueri de te coram deo, vix querelam distulit flexus fletu meo; flebam namque graviter, sicut sepe fleo, lacrimis inducias postulans ab eo. Fluebant ab oculis lacrimarum rivi, et quia conpescere lacrimas nequivi, de terra ridencium lacrimans exivi inventus in lectulo more semivivi. Precor ergo, domine, flos presentis evi, ut ad sancti gratiam redeas in brevi: res eius diripiunt quidam lupi sevi, quas tu restituere verbo potes levi. Quamvis incessabilis sarcina curarum mentem tuam distrahat nec fatiget parum, scire tamen opus est quid sit deo carum: iuvare viriliter res ecclesiarum. Fac ergo concordiam cum sancto Martino qui pro te multociens me potavit vino; quod hec pax sit melior quam cum palatino, novit quisquis agitur spiritu divino. Cum te vir sanctissimus vellet accusare, vix cum prohibui lacrimans amare; et quia sic volui pro te laborare, debes mihi magnum quid in hoc festo dare. Tussis indeficiens et defectus vocis cum ruinam nuncient obitus velocis, circumdant me gemitus in secretis locis, nec iam libet solitis delectari iocis. Quamvis tamen moriar et propinquem fini et me fata terreant obitus vicini, non possum diligere nomen palatini, per quem facta carior est lagena vini. Afflixit iniuriis populum et clerum. sed de tot iniuriis diversarum rerum ego non conquererer, ut iam loquar verum, nisi michi carius venderetur merum. Ut tyrannis comitis exponatur ipsi, tales versus facio, quales nunquam scripsi: omne ve quod legitus in Apocalipsi ferat, nisi liberet vites ab eclipsi. Interim me dominus iuxta psalmum David regit et in pascue claustro collocavit; hic michi, non aliis vinum habundavit: abbas bonus pastor est et me bene pavit. En habeo versus te precipiente reversus. Sit tibi frons leta versus recitante poeta. Laudibus eternum nullus negat esse Salernum; Illuc pro morbis totus circumfluit orbis, Nec debet sperni, fateor, doctrina Salerni, Quamvis exosa mihi sit gens illa dolosa. Quid sim passus ibi, nequit ex toto modo scribi; Iam febre vexatus nimioque dolore gravatus Hic infirmabar, quod vivere posse negabar, Et michi dicebant medici, qui signa videbant: Ecce, poeta, peris, non vives, sed morieris. Sed febrem tandem medicina fugavit eandem. Nostri languoris testis tibi sit color oris. In vultu pallor apparat adhuc, nisi fallor. Dum sapiens fieri cupio medicusque videri, Insipiens factus sum mendicare coactus. Nunc mendicorum socius sum, non medicorum; Nudus et incultus cunctis appareo stultus; Pro vili panno sum vilis parque trutanno. Nec me nudavit ludus neque fur spoliavit: Pro solo victu sic sum spoliatus amictu, Pro victu vestes consumpsi, dii mihi testes. Dum redeo, didici populi tocius ab ore Quod tua distribuas solo pietatis amore; Per mundum redoles tanto bonitatis odore, Cesaris adiutor, speciali dignus honore. Te pauper sequitur, te predicat omnis egenus, Idcirco quod sis hilaris dator atque serenus; Tu miseris pater es multa dulcedine plenus; Nulla quidem virtus est, a qua sis alienus. Cum de presulibus male quisque loquatur avaris, Omnes extollunt te laudibus undique claris. Tu cum trans Alpes famosus ut hic habearis, Re famam superas, non a fama superaris. Optime vir, cuius soror est et amica Minerva, Qua bene cuncta regis quamvis in gente proterva, Sic da pauperibus, sic in celsis coacerva, Ne totum dones aliis, vero michi serva. Vir pie, qui nunquam bursam pro paupere nodas, Quantum sis largus, largo michi munere prodas. Inde poeta tuus tibi scribam carmen et odas. Sit finis verbi verbum laudabile do, das. Archicancellarie, viris maior ceteris, splendore prudentie, qua prudentes preteris, iubar es ecclesie, sicut sol est etheris. Laudes tibi canimus, cuius luce iubaris illustratur animus Friderici Cesaris, quod libenter facimus, cum sis dator hilaris. Pollens bonis moribus et nitore generis, in humanis artibus et divinis litteris, cum sis maior omnibus, nullo minor crederis. Vir fortis et sapiens Fortunam non sequeris in adversis paciens, modestus in prosperis; cuncta bene faciens recta via graderis. Ulixe facundior Tulliane loqueris, columba simplicior nulli fraudes ingeris, serpente callidior a nullo deciperis. Alexandro forcior inimicos conteris, David mansuetior a cunctis diligeris, Martinoque largior das quod iuste peteris. In regni negocio fit quodcunque precipis, qui sine consilio nichil prorsus incipis; viget tanto socio mens Romani principis. Adhuc starent menia Mediolanensium nec Cesar per prelia victor esset hostium, nisi dei gracia te dedisset socium. Electum Colonie claris dignum laudibus pre multa pauperie nudis laudo pedibus; conqueror hoc hodie coram sanctis omnibus. Dum sanctorum omnium colitur celebritas, singuli colentium gerunt vestes inclitas, archicancellarium vatis pulset nuditas. Poeta conposuit racionem rithmicam, atyrus inposuit melodiam musicam, unde bene meruit mantellum et tunicam. Presul urbis Agripine, qui rigorem discipline bonitate temperas. nichil agens indiscrete, ne sit fama mendax de te, vita famam superas. Salve mundi domine, Cesar noster ave] cuius bonis omnibus iugum est suave; quisquis contra calcitrat putans illud grave, obstinati cordis est et cervicis prave. Princeps terre principum, Cesar Friderice, cuius tuba titubant arces inimice, tibi colla subdimus, tygres et formice et cum cedris Libani vepres et mirice. Nemo prudens ambigit te per dei nutum super reges alios regem constitutum et in dei populo digne consecutum tam vindicte gladium quam tutele scutum. Unde diu cogitans quod non esset tutum Cesari non reddere censum vel tributum, vidua pauperior tibi do minutum, de cuius me laudibus pudet esse mutum. Tu foves et protigis magnos et minores, magnis et minoribus tue patent fores; omnes ergo Cesari sumus debitores, qui pro nostra requie sustinet labores. Dent fruges agricole, pisces piscatores, auceps volatilia, feras venatores: nos poete pauperes, opum contemptores, scribendo Cesareos canimus honores. Filius ecclesie fidem sequor sanam, contempno gentilium falsitatem vanam; unde iam non invoco Febum vel Dianam nec a Musis postulo linguam Tullianam. Christi sensus imbuat mentem christianam, ut de christo domini digna laude canam, qui potenter sustinens sarcinam mundanam relevat in pristinum gradum rem Romanam. Scimus per desidiam regum Romanorum ortas in imperio spinas impiorum et sumpsisse cornua multos populorum, de quibus commemoro gentem Lombardorum. Que dum turres erigit more Giganteo volens altis turribus obviare deo, contumax et fulmine digna Ciclopeo instituta principum sprevit ausu reo. Libertatis titulo volens gloriari, nolens in Italia regem nominari, indignata regulis legum cohartari extra legum terminos cepit evagari. De tributo Cesaris nemo cogitabat, omnes erant cesares, nemo censum dabat; civitas Ambrosii velud Troia stabat, deos parum, homines minus formidabat. Dives bonis omnibus et beata satis, nisi quia voluit repugnare fatis; cuius esse debuit summa libertatis, ut quod erat Cesaris daret ei gratis. Surrexit interea rex iubente deo, metuendus hostibus tamquam ferus leo, similis in preliis Jude Machabeo de quo quicquid loquerer minus esset eo. Non est eius animus in curanda cute, curam carnis comprimit animi virtute; de communi cogitans populi salute pravorum superbiam premit servitute. Quanta sit potencia vel laus Friderici, cum sit patens omnbus, non est opus dici; qui rebelles lancea fodiens ultrici representat Karolum dextera victrici. Hic ergo considerans orbem conturbatum potenter agreditur opus deo gratum, et ut regnum revocet ad priorem statum, repetit ex debito census civitatum. Prima suo domino paruit Papia, urbs bona, flos urbium, clara potens pia; digna foret laudibus et topographia, nisi quod nunc utimur brevitatis via. Post Papiam ponitur urbs Novariensis, cuius pro imperio dimicavit ensis frangens et reverberans viribus inmensis impetum superbie Mediolanensis. Carmine, Novaria, semper meo vives, cuius sunt per omnia commendandi cives; inter urbes alias eris laude dives, donec desint Alpibus frigora vel nives. Letare, Novaria, numquam vetus fies, meis te carminibus renovari scies: fame tue terminus nullus erit dies; nunc est tibi reddita post laborem quies. Mediolanensium dolor est immensus, pre dolore nimio conturbatur sensus; civibus Ambrosii furor est accensus, dum ab eis petitur ut a servis census. Interim precipio tibi, Constantine: iam depone dexteram, tue cessent mine] Mediolanensium tante sunt ruine, quod in urbe media modo regnant spine. Tantus erat populus atque locus ille, si venisset Gretia tota cum Achille, in qua tot sunt menia, tot potentes ville, non eam subicere possent annis mille. Iussu tamen Cesaris obsidetur locus, donec ita venditur esca sicut crocus. In tanta penuria non est ibi iocus, ludum tandem Cesaris terminavit rocus. Sonuit in auribus angulorum terre et in maris insulis huius fama gerre; quam si mihi liceat plenius referre, hoc opus Eneidi poteris preferre. Modis mille scriberem bellicos conflictus, hostiles insidias et viriles ictus, quantis minis inpetit ensis hostem strictus, qualiter progeditur castris rex invictus. Erant in Ytalia greges vispillonum; semitas obsederat rabies predonum, quorum cor ad scelera semper erat pronum, quibus malum facere videbatur bonum. Cesaris est gloria, Cesaris est donum, quod iam patent omnibus vie regionum, dum ventis exposita corpora latronum surda flantis boree captant aure sonum. Iterum describitur orbis ab Augusto, redditur res publica statui vetusto; pax terras ingreditur habitu venusto, et iam non opprimitur iustus ab iniusto. Volat fama Cesaris velut velox ecus; hac audita trepidat imperator Grecus; iam, quid agat nescius, iam timore cecus, timet nomen Cesaris ut leonem pecus. Iam tiranno Siculo Siculi detrectant; Siculi te siciunt, Cesar, et exspectant; iam libenter Apuli tibi genu flectant, mirantur quid detinet, oculos humectant. Archicancellarius viam preparavit, dilatavit semitas, vepres extirpavit; ipse iugo Cesaris terram subigavit et me de miserie lacu liberavit. Imperator nobilis, age sicut agis] sicut exaltatus es, exaltare magis] fove tuos subditos, hostes cede plagis super eos irruens ultione stragis] Estuans intrinsecus ira vehementi in amaritudine loquar mee menti: factus de materia levis elementi folio sum similis de quo ludunt venti. Cum sit enim proprium viro sapienti supra petram ponere sedem fundamenti, stultus ego comparor fluvio labenti sub eodem aere nunquam permanenti. Feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis. non me tenent vincula, non me tenet clavis, quero mei similes et adiungor pravis. Mihi cordis gravitas res videtur gravis, iocus est amabilis dulciorque favis; quicquid Venus imperat, labor est suavis; que nunquam in cordibus habitat ignavis. Via lata gradior more iuventutis, inplico me viciis immemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis. Presul discretissime, veniam te precor: morte bona morior, dulci nece necor; meum pectus sauciat puellarum decor, et quas tactu nequeo, saltem corde mechor. Res est arduissima vincere naturam, in aspectu virginis mentem esse puram; iuvenes non possumus legem sequi duram leviumque corporum non habere curam. Quis in igne positus igne non uratur? quis Papie demorans castus habeatur, ubi Venus digito iuvenes venatur, oculis illaqueat, facie predatur? Si ponas Ypolitum hodie Papie, non erit Ypolitus in sequenti die: Veneris in thalamos ducunt omnes vie; non est in tot turribus turris Alethie. Secundo redarguor etiam de ludo, sed cum ludus corpore me dimittit nudo, frigidus exterius mentis estu sudo; tunc versus et carmina meliora cudo. Tercio capitulo memoro tabernam. illam nullo tempore sprevi neque spernam, donec sanctos angelos venientes cernam cantantes pro mortuis Requiem eternam. Meum est propositum in taberna mori, ut sint vina proxima morientis ori. tunc cantabunt letius angelorum chori: sit deus propitius huic potatori. Poculis accenditur animi lucerna; cor inbutum nectare volat ad superna. mihi sapit dulcius vinum de taberna quam quod aqua miscuit presulis pincerna. Loca vitant publica quidam poetarum et secretas eligunt sedes latebrarum, student instant vigilant nec laborant parum et vix tandem reddere possunt opus clarum. Ieiunant et abstinent poetarum chori, vitant rixas publicas et tumultus fori et, ut opus faciant quod non possint mori, moriuntur studio subditi labori. Unicuique proprium dat Natura munus: ego nunquam potui scribere ieiunus; me ieiunum vincere posset puer unus. sitim et ieiunium odi tamquam funus. Unicuique proprium dat Natura donum: ego versus faciens bibo vinum bonum et quod habent purius dolia cauponum; tale vinum generat copiam sermonum. Tales versus facio, quale vinum bibo; nihil possum facere nisi sumpto cibo; nihil valent penitus que ieiunus scribo; Nasonem post calicem carmine preibo. Mihi nunquam spiritus poetrie datur, nisi prius fuerit venter bene satur; dum in arce cerebri Bachus dominatur, in me Phebus irruit et miranda fatur. Ecce mee proditor pravitatis fui, de qua me redarguunt servientes tui. sed eorum nullus est accusator sui, quamvis velint ludere seculoque frui. Jam nunc in presentia presulis beati secundum dominici regulam mandati mittat in me lapidem neque parcat vati, cuius non est animus conscius peccati. Sum locutus contra me quicquid de me novi et virus evomui quod tam diu fovi. vita vetus displicet, mores placent novi; homo videt faciem, sed cor patet Iovi. Iam virutes diligo, viciis irascor, renovatus animo spiritu renascor; quasi modo genitus novo lacte pascor, ne sit meum amplius vanitatis vas cor. Electe Colonie, parce penitenti, fac misericordiam veniam petenti et da pentitenciam culpam confitenti: feram quicquid iusseris animo libenti. Parcit enim subditis leo rex ferarum et est erga subditos immemor irarum, et vos idem facite, principes terrarum: quod caret dulcedine, nimis est amarum. Cum sit fama multiplex de te divulgata, veritati consonent omnia prolata; colorare stultum est bene colorata, et non decet aliquem serere iam sata. Raptus ergo specie fame decurrentis veni non inmodicum verba dare ventis, sed ut rorem gratie de profundo mentis, ut precepit dominus, trahat offerentis. Vide, si complaceat tibi me tenere; in scribendis litteris certus sum valere, et si forsan accidat opus imminere, vices in dictamine potero supplere. Hoc si recusaveris, audi quod attendas: paupertatis oneri pie condescendas et ad penas hominis huius depellendas curam aliquantenus munderis impendas. Pater mi, sub brevi tam multa comprehendi; quia doctis decus est modus hic loquendi, et ut prorsus resecem notam applaudendi, non in verba lacius placuit protendi.