M. TVLLI CICERONIS IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR SI quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte 1 miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita 1 sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere, 5 is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit. Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea 2 provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diu- 10 turnamque memoriam quaesturae nominisque mei relin- querem, factem est uti cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur. Quare nunc populati atque vexati cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum for- 15 tunarum omnium causam defensionemque susciperem. Me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, com- modis eorum me non defuturum. Venisse tempus aiebant 3 non iam ut commoda sua, sed ut vitam salutemque totius provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset ; quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas 5 omnis sese hoc uno praetore per triennium pertulisse; rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me inco- lumi nemini supplices esse oporteret. 2 Tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci 4 ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque 10 auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer. Dicebam habere eos actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem provincia post me quaestorem fuisset. Quo ego adiumento 15 sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime ; nam illi multo mihi hoc facilius remisissent si istum non nossent, aut si iste apud eos 5 quaestor non fuisset. Adductus sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere consue- 10 tudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem. Quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius 25 accusatio quam defensio est existimanda. Defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam ; quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere. Quodsi hanc causam 6 tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,-- si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis 5 causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo sin- gulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Scilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium 10 maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur,--quis tandem esset qui meum factum aut con- silium posset reprehendere ? Quid est, pro deum homi-3 numque fidem,in quo ego rei publicae plus hoc tempore prodesse possim ? Quid est quod aut populo Romano l5 gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommo- datum sit ? Populatae, vexatae, funditus eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non salutis spem sed solacium exiti quaerunt. Qui iudicia 8 20 manere apud ordinem senatorium volunt, queruntur accusa- tores se idoneos non habere : qui accusare possunt, iudi- ciorum severitatem desiderant. Populus Romanus interea, tametsi multis incommodis difficultatibusque adfectus est, tamen nihil aeque in re publica atque illam veterem iudi- 25 ciorum vim gravitatemque requirit. Iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam popu- 3O lare et plausibile factum est. In hac libidine hominum9 nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae legumque suscipe- rent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae quae maxime laboraret. 5 10 Nunc quoniam quibus rebus adductus ad causam acces- serim demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut in constituendo accusatore quid sequi possitis habeatis. Ego sic intellego, iudices : cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter 10 aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse dicantur iuiuriae, et quem minime 4 velit is qui eas inurias fecisse arguater. In hac causa, 11 iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen 15 de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt ; quorum causa iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopu- 20 latus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur. Adsunt, queruntur Siculi universi ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam, confugiunt ; auxilium sibi per me a vobis atque a populi Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum sua- 25 rum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me 12 actorem causae totius esse voluerunt. Vtrum, Q. Caecili, hoc dices, me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud hos gravem esse non oportere ? Si id audebis dicere, quod 30 C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse. Hoc 13 5 si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium fami- liariter inimicitias exercere videare. Deinde sunt testes viri clarissimi nostrae civitatis, quos omnis a me nominari non est necesse : eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer, 10 testis esse impudentiae meae minime vellem. Scit is qui est in consilio, C. Marcellus, scit is quem adesse video, Cn. Lentulus Marcellinus ; quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur, quod omnino Marcellorum nomini tota illa provincia adiuncta est. Hi sciunt hoc non modo 14 15 a me petitum esse, sed ita seape et ita vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum. Sed quid ego his testibus utor, quasi res dubia aut obscura sit ? Adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque 20 obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet. Omnium civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas civitates ; quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his civitatibus C. Verri 25 communicata sunt. At enim cur a me potissimum hoc 15 praesidium petiverunt ? Si esset dubium petissent necne, dicerem cur petissent: nunc vero, cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi de- trimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum 16 esse delectum. Verum id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse praepositum, Non ita est ; sed unius cuiusque temporis, valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. Mea 5 fuit semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem. 5 Reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet 17 Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque 10 vestros valere oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo socii populi Romani, supplices vestri, habere debeant. De quo quid ego plura commemorem ? quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis socio- 18 rum causa constituta sit; nam civibus cum sunt ereptae 15 pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur. Haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita 20 est ; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requirun- 19 tur. Quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta ? Sicilia tota si una voce loqueretur, hoc diceret : " Quod auri, quod argenti, 25 quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti ; quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.' Si universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur : 30 quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem ido- 20 neum esse arbitrata est ipsa delegit. In eius modi re quis- quam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat ? Si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent : "Te non 6 novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidimus ; 5 sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare de- berent ? Nunc hoc dicunt, utrumque se nosse ; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane nolle. Cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt ; verum 21 10 non tacent. Tamen iis invitissimis te offeres ? tamen in aliena causa loquere ? tamen eos defendes qui se ab omni- bus desertos potius quam abs te defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua causa nec, si cupias, posse arbitrantur ? Cur eorum spem 15 exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi extorquere conaris ? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere ? cur iis 20 non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem ? Nam te actore quem eorum 22 adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare? At enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alte- 7 25 rum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. Ecquis umquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici ne haec mihi delatio detur ? Sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili, non esse ; 30 quae cuius modiin utroque nostrum sint, paulo post com- 23 memorabo ; nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. Itaque magnus ille de- fensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat ; aperte ab iudicibus petit ut mihi anteponare, et ait hoc se 5 honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere. "Non enim,' inquit, "illud peto quod soleo, cum vehe- mentius contendi, impetrare : reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto. Da mihi hoc ; concede quod facile est, quod honestum, quod 10 non invidiosum ; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is absolvatur cuius ego causa 24 laboro.' Et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas vclit; id esse perfacile ; non enim singulos ferre sententias, sed 15 universos constituere ; ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. Atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat ; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa con- 20 tempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in 8 iudiciis diutius dominari non posse. Huic ego homini iam 25 ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mu- 25 tandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult uti; imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere. Nihil erit quod me agente arbitretur iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi. Ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi 26 5 Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit : in quo ego quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe 10 relinquere quam in oratione mea ponere. Tu vero, Caecili, quid potes ? quo tempore aut qua in re 27 non modo ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti? In mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam ex- 15 plicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere ? Cognosce ex me, quoniam hoc primum tempus 9 discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui 20 alterum accuset ; ex quibus si unum aliquod in te cogno- veris, ego iam tibi ipse istuc quod expetis mea voluntate concedam. Primum integritatem atque innocentiam singularem; nihil est enim quod minus ferendum sit quam rationem 25 ab altero vitae reposcere eum qui non possit suae reddere. Hic ego de te plura non dicam : unum illud credo omnis 28 animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos. Quare negent ex me non audies : hos -patere id suspicari quod necesse est. Illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te es Scilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem 5 tare te velle ex Sicilia litteras suspicantur. 29 Deinde accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te putem cupere esse, facile intellego esse non posse. Nec ea dico, quae si dicam tamen infirmare non 10 possis, te, antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre ; Potamonem, scribam et familiarem tuum, re- tentum esse a Verre in provincia, cum tu decederes ; M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas 15 iniurias persequi, sed esse cum Verre et cum illo familiaris- sime atque amicissime vivere. Sunt et haec et alia in te falsi a cusatoris signa permulta quibus ego nunc non utor : hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum accusatorem 30 esse non posse. Video enim permulta esse crimina quorum 20 tibi societas cum Verre eius modi est ut ea in accusando 10 attingere non audeas. Queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, 25 ingens pecunia, furtum impudens, iniuria non ferenda ] Ego hoc uno crimine illum condemnem necesse est: tu, 31 Caecili, quid facies ? utrum hoc tantum crimen praeter- mittes an obicies ? Si obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in eadem provincia tu ipse fecisti? 30 audebis ita accusare alterum ut quo minus tute condemnere recusare non possis ? Sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat ? Emptum est ex senatus consulto fru- 31 mentum ab Siculis praetore Verre, pro quo frumento pe- 5 cunia omnis soluta non est. Grave est hoc cnmen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum ; eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat. Huius quoque igitur 10 criminis te accusante mentio nulla fiet : silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis. Mihi crede, Caecili non potest in accusando socios vere de- fendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est. Mancipes a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt. 35 15 Quid ? hoc Verre praetore factum est solum ? Non, sed etiam quaestore Caecilio. Quid igitur? daturus es huic crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id relinques ? Ergo id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod, cum faciebat, quem ad modum defensurus 10 esset non reperiebat. Atque ego haec quae in medio posita sunt commemoro : 11 sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quae- store suo communicavit. Haec tu scis ad me esse delata ; 34 25 quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne prae- dam quidem adhuc esse divisam. Quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum. fecerit, concedo, si id lege permittitur ; sin autem de accusation 30 concedas oportet iis qui nullo suo peccato impediuntur quo minus alterius peccata de onstrare possint. Ac vide quan- 35 tum interfuturum sit inter meam tuamque accusationem. Ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini- daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem : tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. 5 Quid ? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest ? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio ? 36 Intellego quam scopuloso difficilique in loco verser ; nam 10 cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima. Quam ob rem nihil dico de meo ingenio ; neque est quod possim dicere, neque si esset dicerem ; aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius l5 12 id commemorando facere non possum. De te, Caecili,--iam 37 mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque no- strum familiariter tecum loquar,--tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera. Putasne te posse de 20 maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum for- tunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem iudici legumque susceperis, tot res tam gravis, tam varias voce, 38 memoria, consilio, ingenio sustinere ? Putasne te posse quae C. Verres in quaestura, quae in legatione, quae in 25 praetura, quae Romae, quae in Italia, quae in Achaia, Asia Pamphyliaque peccarit, ea, quem ad modum locis tempori- busque divisa sint, sic criminibus et oratione distinguere ? Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime neces- sarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt ? Magna 39 sunt ea quae dico, mihi crede ; noli haec contemnere. 5 Dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est ; perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut homines te non solum audiant, verum etiam libenter studioseque audiant. In quo si te multum natura adiuvaret, 10 si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in his elaborasses, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei, Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset ma- gnum tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi et memoria complecti et oratione expromere et voce ac 15 viribus sustinere. Fortasse dices: "Quid ergo? haec in te sunt omnia?'4O Vtinam quidem essent ] verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est elaboratum. Quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem 20 adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam Ionge tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes ? Ego 13 qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque ita verser ut 41 25 eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defende" rint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis venit 30 in mentem quo die citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore per- 42 horresco. Iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, 5 quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit. Quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensi- que sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum 43 dignum eloqui possim. Tu horum nihil metuis, nihil 10 cogitas, nihil laboras : si quid ex vetere aliqua oratione, "Iovem ego Optimum Maximum,' aut "Vellem, si fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris. 44 Ac si tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, 15 ut ego arbitror, demonstrare non posses : nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad di- cendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit. Cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita 20 probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem l4 posse. Numquam ille me opprimet consilio, numquam ullo artificio pe ertet, numquam ingenio me suo labe- factare atque infirmare conabitur ; novi omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in isdem, saepe in 25 contrariis causis versati sumus ; ita contra me ille dicet, quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam et suo ingenio 45 iudicium fieri arbitretur. Te vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione iactaturus, videre iam videor ; quotiens ille tibi potestatem optionemque facturus 30 sit ut eligas utrum velis--factum esse necne, verum esse an falsum--utrum dixeris, id contra te futurum. Qui tibi aestus, qui error, quae tenebrae di immortales, erunt, homini minime malo ] Quid ? cum accusationis tuae membra dividere coeperit et in digitis suis singulas partis 5 causae constituere ? quid ? cum unum quidque transigere, expcdire, absolvere ? Ipse profecto metuere incipies ne innocenti periculum facessieris. Quid ? cum commiserari, 46 conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore 10 necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis reli- gionem, poterisne eius orationis subire invidiam ? Vide modo, etiam atque etiam considera. Mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, 15 teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat. Atque 47 huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. Si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse 20 te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolu ione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus ? Esto, ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum 15 25 subscriptoribus exercitatis et disertis. Est tamen hoc ali- quid, tametsi non est satis ; omnibus enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. Verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque 48 exercitatione tironem. Deinde, ut opinor, habet Alienum, hunc tamen a subselliis ; qui quid in dicendo posset num- quam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum, In hoc spes tuae sunt omnes ; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium 5 sustinebit. Ac ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum lo partium, cum p ssit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam -- maxime excellat, sic faciet Alienus ; tibi serviet, tibi leno- 49 cinabitur, minus aliquanto contendet quam potest. Iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio 15 simus habituri, cum et ipse Alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet, si Alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit. Quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege 20 moratorum, qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque 50 vos delationem dedissetis : ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. Quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique re- 25 spondeam : sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam 16 universis. Tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur ? .vobis autem tanta inopia reorum est 30 ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam vestri ordinis reos reperiatis ? "Custodem', inquit, "Tullio me adponite'. Quid ? mihi 51 quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas 5 capsas admisero ? qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis. Sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito 10 adspirare possit ; etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat. Verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant 52 vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusa- tore suo cupiat esse, profecto iam intellegis. Quid ad haec 15 dici potest? non enim quaero quid tu dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet ; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. Quid enim dices? an id quod dictitas, in- 20 iuriam tibi fecisse Verrem ? Arbitror ; neque enim esset veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi , unum eximium cui consuleret fuisse. Sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas in- iurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis 25 ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae ; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum, in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere. Quodsi ei 54 30 potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices gravius ferre oportere, te ab illo esse laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam ? Opinor, concedes muto hoc et esse gravius et ab omnibus ferri gravius oportere. Concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia; nam provincia accusat cum is 5 agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit. 17 At ani tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum 55 quoque animos possit alieno incommodo commovere. Minime; mam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis 10 iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. Cognoscite ex ne; nam iste eam profecto, nis plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana, liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaesto- rem copiosa plane et locuples fuit. Ab hac praefectus 15 Antoni quidem symphoniacos servos abducebat per in- iuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. Tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse. Vbi hoc 20 56 quaestori Caecilio, viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim, SI PARET EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE. Iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. Iste in posses- 25 sionem bonorum mulierus intrat, ipsam Veneri in servitutem adiudicat ; deinde bona vendit, pecuniam redigit. Ita dum pausa mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria per- didit. Lilybaeum Verres venit postea ; rem cognoscit, 5 factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem ad- numerare et reddere. Est adhuc, id quod vos omnis 57 admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. Quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem 10 aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad uaestoris libidinem coercendam ? Summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. Sed repente e vestigio ex homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres; rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia 15 magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum visum est. Hic tu si laesum te a Verre esse dicis, patiar 1 et concedam ; si iniuriam tibi factam quereris, defendam et negabo ; denique de iniuria quae tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum, 20 cui facta dicitur. Si tu cum illo postea in gratiam redisti, si domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis ? Video esse necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis eligas. 25 Quodsi ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit, 59 causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed cuiquam anteponare ? nisi forte illud, quod dicturum te esse audio, quaestorem illius fuisse. Quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet : in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis 60 ad inferendum periculum iustam videri oportere. Etenim 5 si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem 10 violandam videri? Qui si summam iniuriam ab illo acce- pisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine ulla vituperatione accusare ; si vero non ulla tibi facta est iniuria, sine scelere cum accusare non potes. Quare cum incertum sit de iniuria, quemquam horum esse putas 15 qui non malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere ? 61 Ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam Tu cum omnibus rebus iferior sis, una in re te mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris : 20 ego, si superior omnibus rebus esses, hanc unam ob causam te accusatorem repudiari putarem oportere. Sic enim a maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri quam con- 25 iunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam 62 publici milneris societatem. Quam ob rem si iure posses eum accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acce- peris et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. Etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in 5 ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur. Neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur. Itaque neque L. Philoni in C. Servilium 63 10 nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium ; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum com- probaretur. Atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio 15 contendit, ut tu mecum ; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris ; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat. Semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio 20 accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute pro- vinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias sus- cipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere. Etenim si probabilis est eorem causa qui 20 25 publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque ami- corum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri ] Nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentis- 30 simus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, 65 quod eum sibi Achaei patronum adoptarant. Etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potis- simum esse voluerunt. An quod ad commemorandum est honestius, id ad probandum non multo videri debet 10 aequius ? Vtra igitur est splendidior, utra inlustrior com- memoratio, "Accusavi eum cui quaestor fueram, quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium coniunxerat,' an "Accusavi rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab universa pro- vincia qui eius iura fortunasque defenderem '? Dubitar quisquam potest quin honestius sit eprum causa apud quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare ? 66 Clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospiti-20 bus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in ami- citiam populi Romani dicionemque essent, iniurias pro- pulsare eorumque fortunas defendere. M. Catonem illum Sapientem, clarissimum virum et prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter 67 Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias. Nuper Cn. Domitium scimus M. Silano diem dixisse propter unius hominis Aegritomari, paterni amici atque hospitis, 21 iniurias. Neque enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla commovit quam haec maiorum consue-30 tudo longo intervallo repetita ac relata, sociorum queri- moniae delatae ad hominem non inertissimum susceptae ab eo qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere. Hoc timent homines, hoc laborant, hoc 68 5 institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste ferunt ; putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque administrentur. Cuius con- 69 10 suetudinis atque instituti patres maioresque nostros non paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'. Aqquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat, aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus 15 L. Cottam in iudicium vocabat. Iuie tum florebat populi Romani nomen, iure auctoritas huius imperi civitatisque maiestas gravis habebatur. Nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultati- bus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt: 20 " Quid sibi iste vult ? accusatoremne se existimari, qui antea 70 defendere consuerat, nunc praesertim, ea iam aetate, cum aedilitem petat?' Ego vero et aetatis non modo meae sed multo etiam superioris, et honoris amplissimi puto esse et accusare improbos et miseros calamitososque defendere. 25 Et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope de- speratae rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensi- onem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et in- tegerrimos diligentissimosque accedere ; aut, si ne hoc quidem 30 prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot 71 incommodis reperietur. Nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere. Itaque semper ii diligentis- sime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen 5 existimationis venire arbitrati sunt. 22 Quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem con- 10 firmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter acturum. Habet enim nihil quod in offensione deperdat ; ut turpissime flagitiosissi- meque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis re- 72 quiret. A nobis multos obsides habet populus Romanus, 15 quos ut incolumis conservare, tueri, confirmare ac recupe- rare possimus, omni ratione erit dimicandum. Habet honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut, si in hac causa nostrum officiurn 20 ac diligentiam probaverimus, haec quae dixi retinere per populum Romanum incolumia ac salva possimus ; si tantu- lum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac 73 diu collecta sunt uno tempore universa perdamus. Qua- propter iudices, vestrum est deligere quem existimetis 25 facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere fide, diligentia, consilio, auctoritate. Vos si mihi Q. Caecilium anteposueritis, ego me dignitate superatum non arbitrabor : populus Romanus ne tam honestam, tam severam dili- gentemque accusationem neque vobis placuisse neque 30 ordini vestro placere arbitretur, providete. M. TVLLI CICERONIS ACTIONIS IN C. VERREM SECVNDAE LIBER QVARTVS QVI INSCRIBITVR DE SIGNIS VENlO nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, 1 studium, ut amici eius, morbum et insaniam, ut Siculi, 1 latrocinium ; ego quo nomine appellem nescio ; rem vobis proponam, vos eam suo non nominis pondere penditote. 5 Genus ipsum prius cognoscite, iudices ; deinde fortasse non agno opere quaeretis quo id nomine appellandum putetis. Nego in Sicilia tota, tam locupleti, tam vetere provincia, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmaln aut 10 margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum ullum aeneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam neque in tabula neque in textili quin conquisierit, inspexerit, quod placitum sit abstulerit. Magnum videor dicere : 2 attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim verbi 15 neque criminis augendi causa complector omnia : cum dico nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius : nihil in aedibus cuiusquam, ne in hospitis quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse. 3 Vnde igitur potius incipiam quam ab ea civitate quae 5 tibi una in amore atque in deliciis fuit, aut ex quo potius numero quam ex ipsis laudatoribus tuis? Facilius enim perspicietur qualis apud eos fueris qui te oderunt, qui ac- cusant, qui persequuntur cum apud tuos Mamertinos in- veniare improbissima ratione esse praedatus. 10 2 C Heius est Mamertinus -- omnes hoc mihi qui Messanam accesserunt facile concedunt--omnibus rebus illa in civitate ornatissimus. Huius domus est vel optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus apertissima maximeque hospitalis. Ea domus ante istius 15 adventum ornata sic fuit ut urbi quoque esset ornamento ; nam ipsa Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his rebus quibus iste delectatur sane vacua atque nuda 4 est. Erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate in aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa 20 pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate, quae non modo istum hominem ingeniosum et intelle- gentem, verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat, delectare possent, unum Cupidinis marmoreum Praxiteli; nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, 25 artificum nomina. Idem, opinor, artifex eiusdem modi Cupidinem fecit illum qui est Thespiis, propter quem Thespiae visuntur; nam alia visendi causa nulla est, Atque ille L. Mummius, cum Thespiadas, quae ad aedem Felicitatis sunt, ceteraque profana ex illo oppido signa 30 tolleret, hunc marmoreum Cupidinem, quod erat conse- cratus, non attigit. Verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc quod dico Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules egregie factus ex aere. Is dicebatur esse Myronis, ut opinor, et certe. Item ante hos deos erant arulae, quae 5 cuivis religionem sacrari significare possent. Erant aenea duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate, virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis sacra quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus sustinebant ; Canephoroe ipsae vocabantur ; sed earum arti- 10 ficem--quem ? quemnam ? recte admones--Polyclitum esse dicebant. Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat ; omnibus haec ad visendum patebant coti- die; domus erat non domino magis ornamento quam civi- tati. C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam 6 15 scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes esset Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse dili- gens fuit ad reportandum. Nuper homines nobilis eius 20 modi, iudices,--sed quid dico " nuper'? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum non furtis nocentium ornarent ; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbi- 25 bus sociorum atque amicorum quadridui causa, per simu- lationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas 7 auferbant. Haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio e sacrario Verres abstulit ; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, Bonam Fortunam, ut opinor ; eam iste habere domi suae noluit. 5 4 Pro deum hominumque fidem ] quid hoc est ? quae haec causa est, quae ista impudentia ? Quae dico signa, ante- quam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo venit quin viserit. Tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuius- 10 que modi-- non loquor de integris innocentibus, religiosis --tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam vehemens tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet : Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil ha- 15 bere cuiquam praeterea licebit? tot domus locupletissimas istius domus una capiet ? Idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret ? ideo C. Claudius Pulcher rettulit ut C. Verres posset auferre ? At non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario 20 patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis heredem. 8 Sed quid ego tam vehementer invehor ? verbo uno repel- lar. " Emi,' inquit. Di immortales, praeclaram defensio" 25 nem ] Mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret ] Haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. Primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,--quo- niam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,-- quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque 5 imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius preti fuerint, tota ex provincia coemisse ? Videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius 5 modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvis in rebus 9 accidere poterant providebant. Neminem qui cum pote- 10 state aut legatione in provinciam esset profectus tam amen- tem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico ; ut vestem, praebebatur enim legibus ; mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo : sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. Si qui 15 Romae esset demortuus ? immo, si quis ibidem ; non enim te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum usum provinciae supplere. Quae fuit causa cur tam dili-10 genter nos in provinciis ab emptionibus removerent ? Haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emp- 20 tionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret. In provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive non esset, quanti vellet auferret. 25 Dicet aliquis : "Noli isto modo agere cum Verre, noli eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere ; con- cede ut impune emerit, modo ut bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' Sic agam : si, quod venale habuit Heius, id quanti aestimabat 30 tanti vendidit, desino quaerere cur emeris. 6 Quid igitur nobis faciendum est ? num argumentis uten- dum in re eius modi? Quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, num tanta difcultas eum rei nummariae tenuerit, tanta egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut 5 eos patrios venderet. At hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil um- quam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse ; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacra- 10 rioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse. " Quid, si magnitudine pecuniae persuasum est ? ' Veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae 12 monumentisque maiorum pecuniam anteponeret " Sunt ista ; verum tamen abducuntur homines non numquam 15 etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' Videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heiuru, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pie- tate, ab religione deducere. Ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre : " Haec omnia signa Praxiteli, Myronis, 20 Polycliti HS sex ruilibus quingentis Verri vendita.' Sic - rettulit. Recita. EX TABVLIS. Iuvat me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aesti- matione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC ] Profecto hinc natum est, "Malo emere quam rogare.' 25 7 Dicet aliquis : " Quid ? tu ista permagno aestimas ?' Ego 13 vero ad meam rationem usumque meum non aestimo ; verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aesti- mentur, quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam 30 libereque venirent, venire possent, denique ipse Verres quanti aestimet. Numquam enim, si denariis cccc Cupidi- nem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem hominum atque in tantam vituperationem veniret. Quis 14 vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur ? In auctione 5 signum aeneum non maximum HS XL venire non vidimus ? Quid ? si velim nominare homines qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum ? Etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis ; difficile est finem facere pretio nisi libidini feceris. Video igitur 10 Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, fascibus ab homine eo quem, una cum ceteris sociis, non solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus 13 commiserat eripuisse atque abstulisse. Quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc 15 crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius ? Nihil pro- fecto ; sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus; Mamertina civitas istum publice communi consilio sola 20 laudat ; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum missa est princeps est Heius--etenim est primus civitatis : ne forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis re- ticeat. ' Haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen, 16 25 iudices, Heio ; produxi prima actione, neque id tamen ullo periculo feci. Quid enim potemt Heius respondere, si esset improbus, si sui dissimilis ? esse illa signa domi suae, non esse apud Verrem ? Qui poterat quicquam eius modi dicere ? Vt homo turpissimus esset impudentissimeque 30 mentiretur, hoc dieeret, illa se habuisse venalia, eaque sese quanti voluerit vendidisse. Homo domi suae nobilissimusl ui vos de religione sua ac dignitate vere existimare maxime vellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita mandatum esset; deinde neque se habuisse illa venalia neque ulla condicione, si utrum vellet liceret, adduci um- 5 quam potuisse ut venderet illa quae in sacrario fuissent a maioribus suis relicta et tradita. 8 Quid sedes, Verres ? quid exspectas ? quid te a Centuripina 17 civitate, a Catinensi, ab Halaesina, a Tyndaritana, Hennensi, Agyrinensi ceterisque Siciliae civitatibus circumveniri atque 10 opprimi dicis ? Tua te altera patria, quem ad modum dicere solebas, Messana circumvenit,--tua, inquam, Messana, tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, praedarum ac furtorum receptrix. Adest enim vir amplissimus eius civi- tatis legatus huius iudici causa domo missus, princeps lauda- 15 tionis tuae, qui te publice laudat,--ita enim mandatum atque imperatum est; tametsi rogatus de cybaea tenetis memoria quid responderit : aedificatam publicis operis pu- blice coactis, eique aedificandae publice Mamertinum sena- torem praefuisse. Idem ad vos privatim, iudices, confugit; 20 utitur hac lege qua iudiciuru est, communi arce sociorum. Tametsi lex est de jecuniis repetundis, ille se negat pecu- niam repetere, quam ereptam non tanto opere desiderat : sacra se maiorum suorum repetere abs te dicit. deos penatis 18 te patrios reposcit. Ecqui pudor est, ecquae religio, Verres, 25 ecqui metus ? Habitasti apud Heium Messanae, res illum divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano facere vidisti; non movetur pecunia, denique quae orna- menti causa fuerunt non requirit ; tibi habe Canephoros, deorum simulacra restitue. Quae quia dixit, quia tempore 30 dato modeste apud vos socius amicusque populi Romani questus est, quia religioni suae non modo in dis patriis repetendis sed etiam in ipso testimonio ac iure iurando proximus fuit, hominem missum ab isto scitote esse Messa- nam de legatis unum,--illum ipsum qui navi istius aedifi- 5 candae publice praefuit,-- qui a senatu peteret ut Heius adficeretur ignominia. Homo amentissime quid putasti ? impetraturum te ? 9 quanti is a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius habe- retur ignorabas ? Verum fac te impetravisse, fac aliquid 10 gravius in Heium statuisse Mamertinos : quantam putas auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint ? Tametsi quae est ista laudatio, cum laudator interrogatus laedat necesse est ? Quid ? isti laudatores tui nonne testes 15 mei sunt ? Heius est laudator : laesit gravissime. Pro- ducam ceteros : reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratiis. Negent isti onerariam navem maximam aedificatam esse Messanae ? Negent, si possunt. Negent ei navi faciundae senatorem Mamertinum publice 20 praefuisse ? Vtinam negent ] Sunt etiam cetera; quae malo integra reservare, ut quam minimum dem illis tem- poris ad meditandum confirmandumque periurium. . Haec 20 tibi laudatio procedat in numerum ? hi te homines auctori- tate sua sublevent ? qui te neque debent adiuvare si possint, 25 neque possunt si velint ; quibus tu privatim iniurias plurimas contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias totas in perpetuum infamis tuis stupris flagitiisque fecisti. At publice commodasti. Non sine magno quidem rei pu- blicae provinciaeque Siciliae detrimento. Tritici modium (21) LX empta populo Romano dare debebant et solebant : abs te solo remissum est. Res publica detrimentum fecit quod per te imperi ius in una civitate imminutum est : Siculi, quod ipsum non de summa frumenti detractum est, sed translatum in Centuripinos et Halaesinos, immunis populos, 5 et hoc plus impositum quam ferre possent. 21 Navem imperare ex foedere debuisti ; remisisti in trien- nium ; militem nullum umquam poposcisti per tot annos. Fccisti item ut praedones solent ; qui cum hostes communes sint omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus 10 non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe 10 adeundum sit navibus. Phaselis illa, quam cepit P. ser (22) vilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum ; Lycii illam, Graeci homines, incolebant. Sed quod erat 15 eius modiloco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et, cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsci- verunt sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde 22 etiam societate. ' Mamertina civitas improba antea non 20 erat ; etiam erat inimica improborum, quae C. Catonis, illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. At cuius hominis ] Clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul fuisset, condemnatus est. Ita, C. Cato, duorum hominum clarissimorum ne pos L pauli et M. Catonis, et P. Africani 25 sororis filius : quo damnato tum, cum severa iudicia fiebant, HS VIII lis aestimata est. Huic Mamertini irati fuerunt, qui maiorem sumptum quam quanti Catonis lis aestimata est in Timarchidi prandium saepe fecerunt Verum haec 23 civitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit; huc omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur ; 5 quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum ; per istos quae volebat clam imponenda, occulte exportanda curabat ; navem denique maximam, quam onustam furtis in Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamque curavit ; pro hisce rebus vacatio dat est ab isto sum tus 10 laboris, militiae, rerum denique omnium ; per triennium soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his quidem temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes, soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu molestia munere Hinc illa Verria nata sunt, quod in convivium Sex. Co- 24 15 minium protrahi iussit, in quem scyphum de manu iacere conatus est, quem obtorta gula de convivio in vincla atque in tenebras abripi iussit; hinc illa crux in quam iste civem Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus est usquam defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera 20 sua ac latrocinia communicavit. Laudatum etiam vos quemquam venitis ? qua auctoritate ? II utrum quam apud senatum an quam apud populum Ro- manum habere debetis ?/ Ecqua civitas est non modo in 25 provinciis nostris verum in ultimis nationibus, aut tam 25 potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara, rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto ac domo non invitet ? qui honos non hominisolum habetur, sed primum populo Romano, cuius beneficio nos in hunc ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi 30 gravis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperi nomen et dignitas ? Mamertini me publice non invitarunt. Me curu dico, leve est : senatorem populi Romani si non invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed ordini. Nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et amplissima Cn. Pompei Basilisci, quo, etiamsi esset invi- tatus a vobis, tamen devertisset ; erat etiam Percenniorum, 5 qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo Lucius frater meus summa illorum voluntate devertit. Senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro oppido iacuit et pernoctavit in publico. Nulla hoc civitas umquam alia commisit. " Amicum enim nostrum in iudi- 10 cium vocabas.' Tu quid ego privatim negoti- geram inter- 26 pretabere imminuendo honore senatorio ? " Verum haec tum queremur si quid de vobis per eum ordinem agetur, qui ordo a vobis adhuc solis comtemptus est. In populi Romani quidem conspectum quo ore vos commisistis ? nec 15 prius illam crucem quae etiam nunc civis Romani san- guine redundat,quae fixa est ad portum urbemque vestram, revellistis neque in profundum abiecistis locumque illum omnem expiastis, quam Romam atque in horum conventum adiretis ? In Mamertinorum solo foederato atque pacato 20 monumentum istius crudelitatis constitutum est. Vestrane urbs electa est ad uam cum adirent ex Italia cives crucem civis Romani prius quam quemquam amicum populi Romani viderent ? quam vos Reginis, quorum civitati invidetis, itemque incolis vestris, civibus Romanis, ostendere 25 soletis quo minus sibi adrogent minusque vos despiciant, cum videant ius civitatis illo supplicio esse mactatum. 12 Verum haec emisse te dicis. Quid ? illa Attalica tota 27 Sicilia nominata ab eodem Heio peripetasmata emere oblitus es ? Licuit eodem modo ut signa. Quid enim actum 30 est ? an litteris pepercisti? Verum hominem amenteru hoc fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. At quo modo abstulit? Non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. Cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset 5 ad Verrem respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. Quaesivi misissetne ; respondit, id quod necesse erat, se dicto audientem fuisse praetori, misisse. Rogavi pervenissentne Agrigentum ; dixit perve- nisse. Quaesivi quem ad modum revertissent ; negavit 10 adhuc revertisse. Risus populi atque admiratio omnium vestrum facta est. Hic tibi in mentem non venit iubere ut 28 haec quoque referret HS VI milibus D se tibi vendidisse ? Metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS VI milibus D tibi constarent ea quae tu facile posses vendere HS ducentis 15 milibus ? Fuit tanti, mihi crede ; haberes quod defenderes ; nemo quaereret quanti illa res esset ; si modo te posses dicere emisse, facile cui velles tuam causam et factum pro- bares ; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes. 20 Quid ? a Phylarcho Centuripino, homine locupleti ac 29 nobili, phaleras pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? In Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris audiebam,--non enim parum res erat clara : tam te has 25 phaleras a Phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano. Etenim si Phylarchus vendidisset, non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te pro- misisses. Quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei 30 reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram : non reddidisti. Dixit Phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant, cupisse te celare de phaleris ; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese ; apud alium quoque eas habuisse depo- sitas, ne qua invenirentur ; tuam tantam fuisse sagacitatem 5 ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae ; tum se deprensum negare non potuisse ; ita ab se invito phaleras sublatas gratiis. 13 Iam ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, 30 iudices, est operae pretium cognoscere. Cibyratae sunt 10 fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum- fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem. Hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac legis domo profugisse. Quod Verrum artifici sui cupidum 15 cognoverant tum, cum iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes ad eum se exsules, cum iste esset in Asia, contulerunt Habuit eos secum illo tempore et in legationis praedis atque furtis multum illorum opera consilioque usus est. 20 31 Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius "dedisse iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit. Quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque 25 esset aliqua ratione invenirent. Aliud minando, aliud polli- cendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant ; quicquid illis placuerat, perdendum erat. Nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret. Verum mehercule hoc, iudices, dicam. Memini pam- 4 philum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem 5 hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Boethi manu factam praeclaro opere et grandi pondere per pote- statem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum revertisse, quod vas eius modi, quod sibi a patre et a mai- oribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies, 10 ad hospitum adventus, a se esset ablatum. " Cum sederem,' inquit, " domi tristis, accurrit Venerius ; iubet me scyphos sigillatos ad praetorem statim adferre. Permotus sum,' inquit ; "binos habebam ; iubeo promi utrosque, ne quid plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris d um ferri, 15 Eo cum venio, praetor quiescebat ; fratres illi Cibyratae inambulabant. Qui me ubi viderunt, "" Vbi sunt, Pam- phile,'' inquiunt, "" scyphi ? '' Ostendo tristis ; laudant. Incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti si etiam scyphi essent ablati. Tum illi, ubi me conturbatum 20 vident, ""Quid vis nobis dare ut isti abs te ne auferantur?'' Ne multa, HS mille me,' inquit, "poposcerunt ; dixi me daturum. Vocat interea praetor, poscit scyphos.' Tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius preti scyphos esse Pamphili ; luteum negotium esse, 25 non dignum quod in suo argento Verres haberet. Ait ille idem sibi videri. Ita Pamphilus scyphos optimos aufert. Et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugato- 33 rium sciebam esse, ista intellegere, tamem mirari solebam istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem 30 scirem nulla in re quicquam simile hominis habere. Tum 15 primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. At ita studiosus est huius praeclarae existimationis, ut putetur hi bus intelle ens esse ut nuper--videte hominis amentiam : posteaquam est comperendinatus, cum iam pro L. Sisennam, virum primarium, cum essent triclinia strata 5 argentumque expositum in aedibus, cum pro dignitate L. Sisennae domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et considerare coepit. Mirari stultitiam alii, quod in ipso iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicio- 10 nem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in mentem. Pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere 34 neque ab argento digitum discedere. Est boni iudicis 15 parvis ex rebus coniecturam facere unius cuiusque et cupi- ditatis et continentiae. Qui reus, et reus lege comperen- dinatus, re et opinione hominum paene damnatus, temperare non potuerit maximo conventu quin L. Sisennae argentum tractaret et consideraret hunc praetorem in provincia quis- 20 quam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus abstinere potuisse ? 16 Verum et Lilybaeum, unde digressa est oratio, rever- 35 tamur, Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est popilius cognomine. Ab hoc abaci vasa omnia, 25 ut exposita fuerunt, abstulit. Dicat se licet emisse ; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. Iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aesti- mavit. Tametsi iam dudum ego erro qui tam multa de 30 tuis emptionibus verba faciam et uaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. Ede mihi scriptum quid argenti in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris. Quid fit? 36 Quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; 5 me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat. Verum negas te horum annorum aliquot confecisse. Compone hoc quod postulo de argento, de reliquo videro "Nec scriptum habeo nec possum edere.' Quid futurum igitur est ? quid existimas hosce iudices facere posse ? Domus 10 plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata ; tabulae nullum indicant emptum. Omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum. Fingitur improba defensio, prae- 15 torem omne id argentum coemisse ; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest. Si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis 20 tabulis condemnari necesse est ? Tu a M, Coelio, equite Romano, lectissimo adulescente, quae voluisti Lilybaei abstulisti, tu C. Cacuri, prompti hominis et experientis et in primis gratiosi, supellectilem omnem auferre non dubitasti, tu maximam et pulcherrimam 25 mensam citream a Q. Lutatio Diodoro, qui Q. Catuli bene- ficio ab L. Sulla civis Romanus factus est, omnibus scienti- bus Lilybaei abstulisti. Non tibi obicio quod hominem dignissimum tuis moribus, Apollonium, Niconis filium, Drepanitanum, qui nunc A. Clodius vocatur, omni argento 30 optime facto spoliasti ac depeculatus es ; taceo. Non enim putat ille sibi iniuriam factam, propterea quod homini iam perdito et collum in laqueum inserenti subvenisti,cum pupillis Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es ; gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. A Lysone vero Lilybitano, primo homine, apud quem deversatus es, Apollinis signum ablatum certe non oportuit. Dices te emisse. Scio, HS mille. "Ita opinor.' 5 Scio, inquam. " Proferam litteras.' Tamen id factum non oportuit. A pupillo Heio, cui C. Marcellus tutor est, a quo pecuniam grandem ripueras, eripueras, scaphia cum emblematis Lilybaei utrum empta esse dicis an confiteris erepta ? 38 Sed quid ego istius in eius modi rebus mediocris iniurias 10 collieo quae tantum modo in furtis istius et damnis eorum a quibus auferebat versatae esse videantur ? Accipite, si vultis iudices rem eius modi ut amentiam singularem et furorem iam, non cupiditatem eius perspicere possitis. 18 Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium 15 dixit. Is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem splendidus et gratiosus. De hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata in his pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta. Quod 20 iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vo- caret ac posceret. Ille, qui illa non invitus haberet, re- spondit Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam pro- 39 pinquum suum reliquisse. Tum iste continuo mittit ho- 25 mines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum det litteras ; nihil ei longius videbatur quam dum illud videret argentum. Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis 30 qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum. Ipse interea recedit ; abesse a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum argentum amittere. Quod ubi iste audivit, usque eo com- motus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac 5 furere videretur. Quia non potuerat eripere srgentum ipse Diodoro, erepta sibi vasa optime facta dicebat ; minitari absenti Diodoro, vociferari palam, lacrimas interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut, cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchri- 10 tudine eius incensa salutem viri proderet. Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupie- bat id quod viderat, huius libidines non solum oculis sed etiam auribus excitabantur. Conquiri Diodorum tota provincia iubet : ille ex Sicilia 15 iam castra commoverat et vasa collegerat. Homo, ut aliquo modo in provinciam illum revocaret, hanc excogitat ratio- nem, si haec ratio potius quam amentia nominanda est. Apponit de suis canibus quendam qui dicat se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere, Primo mirum 20 omnibus videri Diodorum reum, hominem quietissimum, ab omni non modo facinoris verum etiam minimi errati suspi- cione remotissimum ; deinde esse perspicuum fieri omnia illa propter argentum. Iste non dubitat iubere nomen referri, et tum primum ut opinor istum absentis nomen recepisse. 25 Res clara Sicilia tota, propter caelati argenti cupiditatem 41 reos fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam absentis. Diodorus Romae sordidatus circum pa- tronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare. Lit- terae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item, videret uid a,eret de Diodoro, quo progrederetur ; rem claram esse et invidiosam ; insanire hominem, peritururu hoc uno crimine, nisi cavisset. Iste etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominuru numero putabat ; ad iudi- 5 cium nondum se satis instruxerat ; primus annus erat pro- vinciae, non erat, ut in Sthenio, iam refertus pecunia. Itaque furor eius paululum non pudore, sed metu ac timore repres- sus est. Condemnare Diodorum non audet absentem, de reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium 10 42 provincia domoque caruit. Ceteri, non solum Siculi sed - etiam cives Romani hoc statuerant quoniam iste tantum cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam putaret se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi 20 retinere posse; postea vero quam intellexerunt isti virum 15 fortem, quem summe provincia exspectabat, Q. Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam clausum neque tam recon- ditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum promptissimumque esset. Tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, 20 Cn. Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q. Maximi 43 fuerant, aufert. Imprudens huc incidi, iudices ; emit enim, non abstulit ; nollem dixisse ; iactabit se et in his equitabit eculeis. ' Emi, pecuniam solvi.' Credo. " Etiam tabulae 15 proferentur.' Est tanti ; cedo tabulas. Dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. Verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia negotiaretur, a te solo ita esse contempturu, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur, 30 si emeras ? Quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id tibi sua voluntate vendiderat ? Tu porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes ? praesertim cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et 5 cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.,"" Denique non 44 opinor negaturum esse te nomini honesto, sed non gratio- siori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Pota- monem, amicum tuum, reddidisse. Qui quidem ceterorum causam apud te difficiliorem fecit. Nam cum te compluri- 10 bus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro testimonio dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod intellexisti praeda te de manibus emissa testimonium tamen effugere non posse. Cn. Calidio, equiti Romano, per omnis alios praetores licuit habere argentum bene 15 factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem invitasset, ornare et apparare convi- vium. Multi domi Cn. Calidi cum potestate atque imperio fuerunt : nemo inventus est tam amens qui illud argentum tam praeclarum ac tam nobile eriperet, nemo tam audax qui 20 posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet. Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere prae- 45 torem in provincia homini honesto, locupleti, splendido, Vende mihi vasa caelata'; hoc est enim dicere, "Non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta sunt, meae 25 dignitatis ista sunt.' Tu dignior, Verres, quam Calidius ? qui, ut non conferam vitam neque existimationem tuam cum illius--neque enim est conferenda ; hoc ipsum con- feram quo tu te superiorem fingis ; quod HS ccc divisori- bus ut praetor renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne 30 tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem ordinem et despicis ? ea re tibi indignum visum est quicquam, quod tibi placeret, Calidium potius habere quam te ? 21 Iactat se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse 46 se. Num etiam de L. Papinio, viro primario, locupleti honestoque equite Romano, turibulum emisti ? qui pro testi- monio dixit te cum inspiciendum poposcisses, evulso emble- mate remisisse ; ut intellegatis in homine intellegentiam esse 5 non avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. Nec solum in Papinio fuit hac abstinentia ; tenuit hoc institu- tum in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt. Incredibile est autem quam multa et quam praeclara fuerint. Credo tum cum Sicilia florebat opibus et copiis 10 magna artificia fuisse in ea insula. Nam domus erat ante istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec non essent, etiamsi praeterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac simulacris deorum, patera qua mulieres ad res divinas uterentur, turibulum,--haec autem 15 omnia anti uo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraeque pro por- tione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen 47 apud eos remansisse ea quae religio retinuisset. Dixi, iudices multa fuisse fere apud omnis Siculos : ego idem confirmo 20 nunc ne unum quidem esse. Quid hoc est? quod hoc monstrum, quod prodigium in provinciam misimus ? Nonne vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos oculos, sed omnium cupidissimorum insanias, cum Romam revertisset, expleret ? Qui simul atque in oppidum quod- 25 piam venerat immittebantur -llli continuo Cibyratici canes, qui investigabant et perscrutabantur omnia. Si quod erat grande vas et maius opus inventum, laeti adferebant ; si minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem certe pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula. 30 Hic quos putatis fletus mulierum, quas lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus ? quae forsitan vobis parvae esse videantur, sed magnum et acerbum dolorem commovent, mulierculis praesertim, cum eripiuntur e manibus ea quibus 5 ad res divinas uti consuerunt, quae a suis acceperunt, quae in familia semper fuerunt. Hic nolite exspectare dum ego haec crimina agam ostia- tim, ab Aeschylo Tyndaritano istum pateram abstullsse, a Thrasone item Tyndaritano patellam, a Nymphodoro 10 Agrigentino turibulum. Cum testis ex Sicilia dabo, quem volet ille eligat quem ego interrogem de patellis, pateris, turibulis : non modo oppidum nullum, sed ne domus quidem ulla paulo locupletior expers huius iniuriae repe- rietur. Qui cum in convivium venisset, si quicquam cae- 15 lati aspexerat, manus abstinere, iudices, non poterat. Cn. Pompeius est, Philo qui fuit, Tyndaritanus. Is cenam isti dabat apud villam in Tyndaritano. Fecit quod Siculi non audebant ; ille, civis Romanus quod erat, im- punius id se facturum putavit ; adposuit patellam in qua 20 sigilla erant egregia. Iste continuo ut vidit, non dubitavit illud insigne penatium hospitaliumque deorum ex hospitali mensa tollere, sed tamen, quod ante de istius abstinentia dixeram, Sigillis avulsis reliquum argentum sine ulla avaritia reddidit. Quid ? Eupolemo Calactino, homini nobili, Lucul- 49 25 lorum hospiti ac perfamiliari, qui nunc apud exercitum cum L. Lucullo est, non idem fecit? Cenabat apud eum ; argentum ille ceterum purum adposuerat, ne purus ipse relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum emblemate. Hic tamquam festivum acroama, ne sine corol- 30 lario de convivio discederet, ibidem convivis spectantibus emblemata evellenda curavit. Neque ego nunc istius facta omnia enumerare conor, neque opus est nec fieri ullo modo potest : tantum unius cuiusque de varia improbitate generis indicia apud vos et exempla profero. Neque enim ita se gessit in his rebus tamquam rationem aliquando esset redditurus, sed prorsus ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo plura abstulisset, eo minore periculo in iudicium venturus esset ; 5 qui haec quae dico iam non occulte, non per amicos atque interpretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio et potestate. 23 Catinum cum venisset, oppidum locuples, honestum, copiosum Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est sum- 10 mum magistratum, vocari iubet ; ei palam imperat ut omne argentum quod apud quemque esset Catinae conquirendum curaret et ad se adferendum. Phylarchum Centuripinum, primum hominem -enere, virtute, pecunia, non hoc idem iuratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse at- 15 que imperasse ut Centuripinis, in civitate totius Siciliae multo maxima et locupletissima, omne argentum conqui- reret et ad se comportari iuberet ? Agyrio similiter istius imperio vasa Corinthia per Apollo dorum, quem testem 51 audistis, Syracusas deportata sunt. Illa vero optima est, 20 quod, cum Haluntium venisset praetor laboriosus et diligens, ipse in oppidum noluit accedere, quod erat difcili ascensu atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non solum domi, sed tota Sicilia in primis nobilem, vocari iussit. Ei negotium dedit ut, quidquid Halunti esset argenti cae- 25 lati aut si quid etiam Corinthiorum, id omne statim ad mare ex oppido deportaretur. Escendit in oppidum Archagathus. Homo nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat gravi- ter illam sibi ab isto provinciam datam, nec quid faceret habebat ; pronuntiat quid sibi imperatum esset ; iubet 30 omnis proferre quod haberent. Metus erat summus; ipse enim tyrannus non discedebat longius ; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare -infra oppidum exspecta- bat. Quem concursum in oppido factum putatis, quem 52 clamorem, quem porro fletum mulierum ? qui videret equum Troianum introductum, urbem captam diceret. 5 Efferri sine thecis vasa, extorqueri alia de manibus mulierum, ecfringi multorum foris, revelli claustra. Quid enim putatis ? Scuta si quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu, tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argen- 10 tum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. Omnia deferuntur. Cibyratae fratres vocantur ; pauca improbant ; quae probarant, iis crustae aut emblemata detrahebantur. Sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum reyertuntur. 15 -Quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla 24 in provincia fuit? Avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant ; etiam cum aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen condemnabantur. Et si quaeritis, ut ipse de me detraham, 10 illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur. Nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus ? Permagnum est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper 25 deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. Ac tamen, ut posset dicere se emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret. Invenit Archagathus paucos qui vellent accipere ; 30 iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. Voluit Romae repetere Archagathus ; Cn. Lentulus Mar- cellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistis. Recita. ARCHAGATHI ET LENTVLI TESTLMONIVM. 54 Et ne forte hominem existimetis hanc tantem vim emble- matum sine causa coacervare voluisse, videte quanti vos, quanti existimationem populi Romani, quanti leges et 5 ludicia, quanti testls Siculos negotiatores fecerit- Postea- quam tantam multitudinem collegerat emblematum ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syra- cusis in regia maximam. Palam artifices omnis, caelatores ac vascularios, convocari iubet, et ipse suos compluris 10 habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. Mensis octo continuos his opus non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum. Tum illa, ex patellis et turibulis quae evellerat, ita scite in aureis poculis inligabat, ita apte in scaphiis aureis includebat ut ea ad illam rem nata esse 15 diceres ; ipse tamen praetor, qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse, in hac officina maiorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio. 25 Haec ego, iudices, non auderem proferre, ni vererer ne 55 forte plura de isto ab aliis in sermone quam a me in iudicio 20 vos audisse diceretis. Quis enim est qui de hac officina, qui de vasis aureis, qui de istius pallio non audierit ? Quem voles e conventu Syracusano virum bonum nominato ; pro- ducam ; nemo erit quin hoc se audisse aut vidisse dicat. 56 O tempora, o mores ] Nihil nimium vetus proferam. Sunt 25 vestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint, huius L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. Ei cum esset in Hi- spania praetor, qua in provincia occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat fractus et comminutus est. Cum vellet sibi anulum facere, aurificem iussit vocari in forum ad sellam Cordubae et 5 palam appendit aurum ; hominem in foro iubet sellam ponere et facere anulum omnibus praesentibus. Nimium fortasse dicet aliquis hunc diligentem ; hactenus repre- hendet, si qui volet, nihil amplius. Verum fuit ei conce- dendum ; filius enim L. Pisonis Crat, eius qui primus de 1O pecuniis repetundis legem tulit. Ridiculum est me nunc , de Verre dicere, cum de Pisone Frugi dixerim ; verum tamen quantum intersit videte. Iste cum aliquot abacorum faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia verum etiam Romae in iudicio audiret : ille in auri semuncia 15 totam Hispaniam scire voluit unde praetori anulus fieret. Nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen. Nullo modo possum omnia istius facta aut memoria 26 consequi aut oratione complecti : genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modo me commonuit Pisonis anulus quod 20 totum effluxerat. Quam ruultis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos abstulisse ? Numquam dubitavit, quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus est. Incredibiie dicam, sed it clarum ut ipsum negaturum non arbitrer. Cum Valentio, eius interpreti, e istula Agri- 58 25 gento adlata esset, casu signum iste animadvertit in cretula. Placuit ei ; quaesivit unde esset epistula ; respondit Agri- gento. Iste litteras ad quos solebat misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. Ita litteris istius patri familias, L. Titio, civi Romano, anulus de digito 30 detractus est. Illa vero eius cupiditas incredibilis est. Nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa compa- rare videretur ; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste 5 59 non textrinum instituerit Mulier est Segestana perdives et nobilis, Lamia nomine, per triennium isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theo- 10 mnastus, Helori Archonidas,--dies me citius defecerit quam nomina. "Ipse dabat purpuram, tantum operam amici.' Credo ; iam enim non libet omnia criminari; quasi vero hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod 15 concedit, amicorum operis esse in huiusce modi rebus usum. Iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis ? " Emebat.' Credo ; sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens 20 nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse. 27 Venio nunc non iam ad furtum, non ad avaritiam, non ad cupiditatem, sed ad eius modi facinus in quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur ; in quo di immortales 15 violati, existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum, abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque 61 quae in eorum regno ac dicione sunt Nam reges Syriae, regis Antiochi filios pueros scitis Romae nuper fuisse ; qui 30 venerant non propter Syriae regnum, nam id sine contro- versia obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti ad se et ad Selenen, matrem suam, per- tinere arbitrabantur. Ii posteaquam temporibus rei publicae 5 exclusi per senatum agere quae voluerant non potuerunt, in Syriam in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit, ita praetore venit Syracusas. Hic Verres hereditatem sibi 62 venisse arbitratus est, quod in eius regnum ac manus 10 venerat is quem iste et audierat multa secum praeclara habere et suspicabatur. Mittit homini munera satis large haec ad usum domesticum, olei, vini quod visum est, etiam tritici quod satis esset, de suis decumis. Deinde ipsum regem ad cenam vocavit. Exornat ample magnifi- 15 ceque triclinium ; exponit ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea,--nam haec aurea nondum fecerat ; omnibus curat rebus instructum et paratum ut sit convivium. Quid multa? rex ita discessit ut et istum copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. 20 Vocat ad cenam deinde ipse pmetorem ; exponit suas copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae, ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas vina- rium, ex una gemma pergrandi trulla excavata, manubrio 25 aureo, de qua, credo, satis idoneum satis gravem testem, Q. Minucium, dicere audistis. Iste unum quodque vas in 63 manus sumere, laudare, mirari : rex gaudere praetori populi Romani satis iucundum et gratum illud esse convivium. Posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa res declaravit, nisi quem ad modum regem ex provincia spoliatum expilatumque dimitteret. Mittit ro- gatum vasa ea quae pulcherrima apud eum viderat ; ait se suis caelatoribus velle ostendere. Rex, qui illum non nosset sine ulla suspicione libentissime dedit. Mittit etiam 5 trullam gemmeam rogatum ; velle se eam diligentius con- siderare. Ea quoque ei mittitur. 28 Nunc reliquum, iudices, atte- ndite, de quo et vos audistis 64 et populus Romanus non nunc primum audiet et in exteris nationibus usque ad ultimas terras pervagatum est. Can- 10 delabrum e gemmis clarissimis opere mirabili perfectum reges ii, quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio ponerent, quod nondum perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt neque vulgo ostendere ac proferre voluerunt ut et magnificentius videretur cum suo tempore 15 in cella Iovis Optimi Maximi poneretur, et clarius cum pulchritudo eius recens ad oculos hominum atque integra perveniret : statuerunt id secum in Syriam reportare ut, cum audissent simulacrum Iovis Optimi Maximi dedicatum, legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque ex- 20 imium ac pulcherrimum donum in Capitolium adferrent. 65 Pervenit res ad istius auris nescio quo modo,; nam rex id celatum voluerat, non quo quicquam metueret aut sus- picaretur, sed ut ne multi illud ante praeciperent oculis quam populus Romanus. Iste petit a rege et eum pluribus 25 verbis rogat ut id ad se mittat; cupere se dicit inspicere neque se aliis videndi potestatem esse facturum. Antiochus, qui animo et puerili esset et regio, nihil de istius improbitate suspicatus est ; imperat suis ut id in praetorium involutum quam occultissime deferrent. Quo posteaquam attulerunt 30 involucrisque reiectis constituerunt clamare iste coepit dignam rem esse regno Syriae, dignam regio munere, dignam Capitolio. Etenim erat eo splendore qui ex cla- rissimis et pulcherrimis gemmis esse debebat, ea varietate 5 operum ut ars certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi posset non ad hominum apparatum sed ad amplissimi templi ornatum esse factum. Cum satis iam perspexisse videretur, tollere incipiunt ut referrent. Iste ait se velle illud etiam atque etiam considerare ; nequaquam 10 se esse satiatum ; iubet illos discedere et candelabrum relinquere. Sic illi tum inanes ad Antiochum revertuntur. Rex primo nihil metuere, nihil suspicari ; dies unus, 29 alter, plures ; non referri. Tum mittit, si videatur ut 66 reddat. Iubet iste posterius ad se reverti. Mirum illi 15 videri; mittit iterum ; non redditur. Ipse hominem ap- pellat, rogat ut reddat. Os hominis insignemque impu- dentiam cognoscite. Quod sciret, quod ex ipso rege audisset in Capitolio esse ponendum, quod Iovi Optimo Maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut 20 donaret rogare et vehementissime petere coepit. Cum ille se et religione Iovis Capitolini et hominum existimatione impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi videt eum nihilo magis minis quam precibus permoveri, 25 repente hominem de provincia iubet ante noctem decedere ; ait se comperisse ex eius regno piratas ad Siciliam esse ven- turos. Rex maximo conventu Syracusis in foro, ne quis 67 forte me in crimine obscuro versari atque adfingere aliquid suspicione hominum arbitretur,--in foro, inquam, Syracusis 3O flens ac deos hominesque contestans clamare coepit can- delabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus esset, quod in templo clarissimo populo Romano monu- suae societatis amicitiaeque esse voluisset, id sibi C. Verrem abstulisse ; de ceteris operibus ex auro et gemmis quae sua penes illum essent se non laborare, noc sibi eripi miserum esse et indignum. Id etsi antea iam mente et cogitatione sua fratrisque sui consecratum esset, tamen 5 tum se in illo conventu civium Rormanorum dare donare dicare consecrare Iovi Optimo Maximo, testemque ipsum Iovem suae voluntatis ac religionis adhibere. 30 Quae vox, quae latera, quae vires huius unius criminis querimoniam possunt sustinere ? Rex Antiochus, qui 10 Romae ante oculos omnium nostrum biennium fere comi- tatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et socius populi Romani esset, amocissimo patre, avo, maioibus, antiquissimis et clarissimis regibus, opulentissimo et maxi- ruo regno praeceps provincia populi Romani exturbatus 15 68 est. Quem ad modum hoc accepturas nationes exteras, quem ad modum huius tui facti famam in regna aliorum atque in ultimas terras perventuram putasti," cum audirent a praetore populi Romani in provincia violatum regem, spoliatum hospitem, eiectum socium populi Romani atque 20 amicum ? Nomen vestrum populique Romani odio atque acerbitati scitote nationibus exteris, iudices, futurum, si istius haec tanta iniuria impunita discesserit. Sic omnes arbitrabuntur, praesertim cum haec fama de nostrorum hominum avaritia et cupiditate percrebruerit, non istius 25 solius hoc esse facinus, sed eorum etiam qui adprobarint. Multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti ac potentes habent profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperique nostri nomen desiderat ; qui si intellexerint interverso hoc regali dono graviter vos tulisse, 30 grata fore vobis populoque Romano sua studia ac dona arbitrabuntur ; sin hoc vos in rege tam nobili, re tam eximia, iniuria tam acerba neglexisse audient, non erunt tam amentes ut operam curam pecuniam lmpendant in eas res quas vobis gratas fore non arbitrentur. 5 Hoc loco, Q. Catule, te appello ; loquor enim de tuo clarissimo pulcherrimoque monumento. Non iudicis solum severitatem in hoc crimine, sed prope inimici atque accusa- toris vim suscipere debes. Tuus enim honos illo templo senatus populique Romani beneficio, tui nominis aeterna 10 memoria simul cum templo illo consecratur ; tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus exstitisse videatur, non quae deleret Iovis Optimi Maximi templum, 15 sed quae praeclarius magnificentiusque deposceret. Audisti 7O Q. Minucium dicere domi suae deversatum esse Antiochum regem Syracusis ; se illud scire ad istum esse delatum, se scire non redditum ; audisti et audies omni e conventu Syracusano qui ita dicant, sese audientibus illud Iovi 20 Optimo Maximo dicatum esse ab rege Antiocho et con- secratum. Si iudex non esses et haec ad te delata res esset, te potissimum hoc persequi, te petere, te agere opor- teret. Quare non dubito quo animo iudex huius criminis esse debeas, qui apud alium iudicem multo acrior quam ego 25 sum actor accusatorque esse deberes. Vobis autem, iudices, quid hoc indignius aut quid minus 32 ferendum videri potest ? Verresne habebit domi suae cande- 71 labrum Iovis e gemmis auroque perfectum ? cuius fulgore conlucere atque inlustrari Iovis Optimi Maximi templum opor- 30 tebat, id apud istum in eius modi conviviis constituetur, quae domesticis stupris flagitiisque agra un. in istius lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis here- ditariis ornamentis Capitoli ornamenta ponentur ? Quid huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis qui nunc tanto scelere se obstrictum esse non sentiat, quiin 5 iudicium veniat ubi ne precari quidem Iovem Optimum Maximum atque ab eo auxiliuru petere more omnium possit ? a quo etiam di immortales sua repetunt in eo iudicio quod hominibus ad suas res repetendas est con- stitutum. Miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem, 10 Iunonem Sami, Pergae Dianam, multos praeterea ab isto deos tota Asia Graeciaque violatos, qui a Capitolio manus abstinere non potuerit ? Quod privati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus est. 15 72 Itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse ; ita sese in ea provincia per triennium gessit ut ab isto non solum hominibus verum etiam dis immortalibus bellum indictum 33 putaretur. Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices, 20 quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haecloca veniente conditum esse demonstrant. Itaque Segestani non solum perpetua societate atque amicitia, verum etiam cognatione se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine 25 ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent Carthaginem sunt ex illo loco deportata. Fuit apud Se- gestanos ex aere Dianae simulacrum, cum summa atque antiquissima praeditum religione tum singulari opere arti- 30 ficioque perfectum. Hoc translatum Carthaginem locum tantum hominesque mutarat, religionem quidem pristinam conservabat ; nam propter eximiam pulchritudinem etiam hostibus digna quam sanctissime colerent videbatur. Ali- 73 quot saeculis post P. Scipio bello Punico tertio Carthaginem cepit ; qua in victoria,--videte hominis virtutem et dili- 5 gentiam, ut et domesticis praeclarissimae virtutis exemplis gaudeatis et eo maiore odio dignam istius incredibilem audaciam iudicetis,--convocatis Siculis omnibus, quod diu- tissime saepissimeque Siciliam vexatam a Carthaginiensibus esse cognorat, iubet omnia conquiri; pollicetur sibi magnae 10 curae fore ut omnia civitatibus, quae cuiusque fuissent, restituerentur. Tum illa quae quondam erant Himera sublata, de quibus antea dixi, Thermitanis sunt reddita, tum alia Gelensibus, alia Agrigentinis, in quibus etiam ille nobilis taurus, quem crudelissimus omnium tyrannorum 15 Phalaris habuisse dicitur, quo vivos supplici causa demittere homines et subicere flammam solebat. Quem taurum cum Scipio redderet Agrigentinis, dixisse dicitur aequum esse illos cogitare utrum esset Agrigentinis utilius, suisne servire anne populo Romano obtemperare, cum idem monumentum 20 et domesticae crudelitatis et nostrae mansuetudinis haberent. Illo tempore Segestanis maxima cum cura haec ipsa ; 34 Diana, de qua dicimus, redditur ; reportatur Segestam ; in 74 suis antiquis sedibus summa cum gratulatione civium et laetitia reponitur. Haec erat posita Segestae sane excelsa 25 in basi, in qua grandibus litteris P. Africani nomen erat incisum eumque Carthagine capta restituisse perscriptum. Colebatur a civibus, ab omnibus advenis visebatur; cum quaestor essem, nihil mihi ab illis est demonstratum prius. Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola ; 30 verum tamen inerat in illa magnitudine aetas atque habitus virginalis ; sagittae pendebant ab umero, sinistra manu 75 retinebat arcum, dextra ardentem facem praeferebat. Haec cum iste sacrorum omnium et religionum hostis praedoque vidisset quasi illa ipsa face percussus esset, ita flagrare cupiditate atque amentia coepit ; imperat magistratibus ut eam demoliantur et sibi dent ; nihil sibi gratius ostendit 5 futurum. Illi vero dicere sibi id nefas esse, seseque cum summa religione tum summo metu legum et iudiciorum teneri. Iste tum petere ab illis, tum minari, tum spem, tum metum ostendere. Opponebant illi nomen interdum P. Africani ; populi Romani illud esse dicebant ; nihil se 10 in eo potestatis habere quod imperator clarissimus urbe hostium capta monumentum victoriae populi Romani esse 76 voluisset Cum iste nihil remissius atque etiam multo vehementius instaret cotidie, res agitur in senatu : vehe- menter ab omnibus reclamatur. Itaque illo tempore ac l5 primo istius adventu pernegatur. Postea, quidquid erat oneris in nautis remigibusque exigendis, in frumento im- perando, Segestanis praeter ceteros imponebat, aliquanto amplius quam ferre possent. Praeterea magistratus eorum evocabat, optimum quemque et nobilissimum ad se arces- 20 sebat, circum omnia provinciae fora rapiebat, singillatim uni cuique calamitati fore se denuntiabat, universis se funditus eversurum esse illam civitatem minabatur. Itaque aliquando multis malis magnoque metu victi Segestani prae- toris imperio parendum esse decreverunt. Magno cum 25 luctu et gemitu totius civitatis, multis cum lacrimis et lamentationibus virorum mulierumque omnium simulacrum 35 Dianae tollendum locatur. 77 Videte quanta religio fuerit apud Segestanos. Repertum esse, iudices, scitote neminem, neque liberum neque servuln, neque civem neque peregrinum, qui illud signum auderet attingere ; barbaros quosdam Lilybaeo scitote adductos esse operarios ; ii denique illud ignari totius negoti ac religionis 5 mercede accepta sustulerunt. Quod cum ex oppido ex- portabatur, quem conventum mulierum factum esse arbitra- mini, quem fletum maiorum natu ? quorum non nulli etiam illum diem memoria tenebant cum illa eadem Diana Segestam Carthagine revecta victoriam populi Romani 10 reditu suo nuntiasset. Quam dissimilis hic dies illi tempori videbatur ] Tum imperator populi Romani, vir clarissimus, deos patrios reportabat Segestanis ex urbe hostiu recupe- ratos : nunc ex urbe sociorum praetor eiusdem populi turpissimus atque impurissimus eosdem illos deos nefario 15 scelere auferebat. Quid hoc tota Sicilia est clarius, quam omnis Segestae matronas et virgines convenisse cum Diana exportaretur ex oppido, unxisse unguentis, complesse coronis et floribus, ture, odoribus incensis usque ad agri finis prose- cutas esse? Hanc tu tantam religionem si tum in imperio 78 20 propter cupiditatem atque audaciam non pertimescebas, ne nunc quidem in tanto tuo liberorumque tuorum periculo perhorrescis ? Quem tibi aut hominem invitis dis immorta- libus aut vero deum tantis eorum religionibus violatis auxilio futurum putas? Tibi illa Diana in pace atque in 15 otio religionem nullam attulit ? quae cum duas urbis in quibus locata fuerat captas incensasque vidisset, bis ex duorum bellorum flamma ferroque servata est; quae Car- thaginiensium victoria loco mutato religionem tamen non amisit, P. Africani virtute religionem simul cum loco recu- 30 peravit. Quo quidem scelere suscepto cum inanis esset basis et in ea P. Africani nomen incisum, res indigna atque intoleranda videbatur omnibus non solum religiones esse violatas, verum etiam P. Africani, viri fortissimi, rerum gestarum gloriam, memoriam virtutis, monumenta victoriae 79 C. Verrem sustulisse- Quod cum isti renuntiaretur de basi. ac litteris, existimavit homines in oblivionem totius negoti esse venturos si etiam basim tamquam indicem sui sceleris sustulisset. Itaque tollendam istius imperio locaverunt ; quae vobis locatio ex publicis litteris Segestanorum priore 5 actione recitata est. 36 Te nunc, P. Scipio, te, inquam, lectissimum ornatis- simumque adulescentem, appello, abs te ofcium tuum debitum generi et nomini requiro et flagito. Cur pro isto, qui laudem honoremque familiae vestrae depeculatus est, 10 pugnas, cur eum defensum esse vis, cur ego tuas partis suscipio, cur tuum munus susti neo, cur M. Tillius P. Africani monumenta requirit, P. Scipio eum qui illa sustulit defendit? Cum mos a maioribus traditus sit, ut monumenta maiorum ita suorum quisque defendat ut ea ne 15 ornari quidem nomine aliorum sinat, tu isti aderis, qui non obstruxit aliqua ex parte monumento P. Scipionis sed id 80 funditus delevit ac sustulit ? Quisnam igitur, per deos immortalis, tuebitur P. Scipionis memoriam mortui, quis non menta atque indicia virtutis, si tu ea relinques aut 20 deseres, nec solum spoliata illa patieris sed etiam eorum spoliatorem vexatoremque defendes ? Adsunt Segestani, clientes tui, socii populi domani atque amici ; certiorem te faciunt P. Africanum Carthagine deleta simulacrum Dianae maioribus suis restituisse, idque apud Segestanos 25 eius imperatoris nomine positum ac dedicatum fuisse ; hoc Verrem demoliendum et asportandum nomenque omnino P. Scipionis delendum tollendumque curasse ; orant te atque obsecrant ut sibi religionem, generi tuo laudem gloriamque restituas, ut, quod per P. Africanum ex urbe ho- stium recuperarint, id per te ex praedonis domo conservare possint. Quid aut tu his respondere honeste potes aut illi facere, 37 5 nisi ut te ac fidem tuam implorent ? Adsunt et implorant. Potes domesticae laudis amplitudinem, Scipio, tueri, potes ; omnia sunt in te quae aut fortuna hominibus aut natura largitur ; non praecerpo ructum offici tui, non allenam mihi laudem appeto, non est pudoris mei P. Scipione, 10 florentissimo adulescente, vivo et incolumi me propugna- torem monumentorum P. Scipionis defensoremque profiteri. Quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium, 81 me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed etiam laetari P. Africani eius modi fortunam esse mortui 15 ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint defendatur, neque ullum adventicium auxilium requiratur. Sin istius amicitia te impedit, si hoc quod ego abs te postulo minus ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego vicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse 20 arbitrabar. Deinde ista praeclara nobilitas desinat queri populum Romanum hominibus novis industriis libenter honores mandare semperque mandasse. Non est que- rendum in hac civitate, quae propter virtutem omnibus nationibus imperat, virtutem plurimum posse. Sit apud 25 alios imago P. Africani, ornentur alii mortui virtute ac nomine ; talis ille vir fuit,ita de populo Romano meritus est ut non uni familiae sed universae civitati commendatus esse debeat. Est aliqua mea pars virilis, quod eius civitatis sum quam ille amplam inlustrem claramque reddidit, prae- 30 cipue quod in his rebus pro mea parte versor quarum ille princeps fuit, aequitate, industria, tem perantia, defensione miserorum, odio improborum ; quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista qua vos delectamini generis et nominis. 38 Repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani. Causam Siculorum quam suscepi relinquo, iudicium de 5 pecaniis repetundis ne se hoc tempore, SEgestanorum iniuriae neglegantur: basis P. Scipionis restituatur, nomem invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Cartha- gine captum reponatur. Haec abs te non Siculorum de- fensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is 10 qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservan- damque suscepit. Non vereor ne hoc officium meum P. Servilio iudici non probem, qui cum res maximas ges- serit monumentaque sualum rerum gestarum cum maxime constituat atque in iis elaboret profecto volet haec non 15 solum suis posteris verum etiam omnibus viris fortibus et bonis civibus defendenda, non spolianda improbis tradere. Non vereor ne tibi, Q. Catule, displiceat, cuius amplissimum orbi terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes monumentorum et putare omnis 20 bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum perti- 83 nere. Equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moveor ut ea reprehendenda tantum putem ; hic vero tanto dolore adficior ut nihil indignius, nihil minus ferundum esse videatur. Verres Africani monumentis domum suam 15 plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris omabit ? Verres temperantissimi sanctissimique viri monumentum, Dianae simulacrum virginis, in ea domo conlocabit in qua semper meretricum lenonumque flagitia versantur ? 39 At hoc solum Africani monumentum violasti. Quid ? 3o 84 a Tyndaritanis non eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? at quem ad modum, di immortales ] quam audacter, quam libidinose, quam impudenter ] Audistis nuper dicere Iegatos Tyndaritanos, homines honestissinlos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa 5 religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque esse sublatum. Qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fierl non solum 10 oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit. Quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant in- 55 credibile videretur, non est ab isto primo illo adventu 15 perseveratum. Discedens mandat proagoro Sopatro, cuius verba audistis, ut demoliatur ; cum recusaret, vehementer minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. Refert rem ille ad senatum ; vehementer undique reclamatur. Ne multa, iterum iste ad illos aliquanto post venit, quaerit 20 continuo de signo. Respondetur ei senatum non per- mittere ; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset ; simul religio commemoratur. Tum iste, " Quam mihi religionem narras, quam poenam, quem senatum ? vivum te non relinquam; moriere virgis nisi 25 mihi signum traditur.' Sopater iterum flens ad senatum rem defert, istius cupiditatem minasque demonstrat. Sena- tus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus pertur- batusque discedit. Ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat ullo modo fieri posse. 30 Atque haec--nihil enim praetermittendum de istius im- 40 pudentia videtur--agebantur in conventu palam de sella ac 86 86) de loco superiore. Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigid , imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua n forum deiciant nudumque constituant. Vix erat hoc plane imperatum cum illum 5 spoliatum stipatumque lictoribus videres. Omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis caederetur ; fefellit hic homnes opinio. Virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum ? Non usque eo est impro- bus ; non omnia sunt in uno vitia ; numquam fuit crudelis. 10 Leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marceliorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae ; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recen- tissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum 15 domi nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari 87 ac deligari iubet. Quo cruciatu sit adfectus venire in men- tem necesse est omnibus, curu esset vinctus nudus in aere, in imbri in frigore. Neque tamen finis huic iniuriae cru- delitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, 20 atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti simulacrum illud Mercuri polliceretur. Cla- mabant fore ut ipsi se di immortales ulciscerentur ; hominem interea perire innocentem non oportere. Tum frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. Ita Sopater de 25 statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. Non possum disposite istum accusare, si cupiam : opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singu- 41 lari. Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno 30 pacto distinguere ac separare possim nescio. Est pecuni- arum captarum, quod signum ab sociis pecuniae magnae sustulit ; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum, positum imperatoris 5 nostri nomine, non dubitavit auferre ; est maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus est ; est sceleris, quod religiones maximas violavit ; est crudelitatis, quod in hominem in- nocentem, in socium vestrum atque amicum, novum et 10 singulare supplici genus excogitavit : illud vero quid sit iam 89 non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in C. Marcelli statua. Quid est hoc ? patronusne quod erat ? Quid tum ? quo id spectat? utrum ea res ad opem an ad calamitatem clientium atque hospitum valere debebat ? an 15 ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis praesidi nihil esse ? Quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis imperio maiorem esse vim quam in bonorum absentiuru patrocinio ? An vero ex hoc illa tua singularis significatur insolentia, superbia, contumacia ? Detrahere videlicet ali- 20 quid te de amplitudine Marcellorum putasti, Itaque nunc Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est. Quam in te tantam virtutem esse aut digni-90 tatem arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae tam inlustris provinciae traducere ad te, auferre a certissimis 25 antiquissimisque patronis ? Tu ista nequitia, stultitia in- ertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri potes ? tibi Marcelli statua pro patibulo in clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas ? Quid 30 postea ? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare ? an vero id quod accidit ? Nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, de- 42 turbarunt simul ac successum isti audierunt. Dedit igitur tibi nunc fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius reli- gione te his iudicibus vinctum adstrictumque dedamus. 5 91 Ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyn- daritanos M. Marcello huic Aesernino vendidisse, atque hoc sua causa etiam M. Marcellum ipsum sperabat esse dicturum ; quod mihi numquam veri simile visum est, adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen 10 suum isti ad translationem criminis commodaturum. Verum tamen ita mihi res tota provisa atque praecauta est ut, si maxime esset inventus quiin se suscipere istius culpam crimenque cuperet, tamen is proficere nihil posset. Eos enim deduxi testis et eas litteras deportavi ut de istius facto 15 92 dubium esse nemini possit. Publicae litterae sunt depor- tatum Mercurium esse Messanam sumptu publico ; dicunt quanti; praefuisse huic negotio publice legatum Poleam. Quid ? is ubi est ? Praesto est, testis est. Proagori So- patri iussu. Quis est hic ? Qui ad statuam adstrictus est. 20 Quid ? is ubi est ? Vidistis hominem et verba eius audistis. Demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei loco praeerat. Quid ? hoc nos dicimus ? Immo vero ipse praesens. Romae nuper ipsum istum esse pollicitum sese id signum legatis redditurum si eius rei testificatio tolleretur 25 cautamque esset eos testimonium non esse dicturos,--dixit hoc apud vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et principes Tyndaritanae civitatis. Quid ? Agrigento nonne eiusdem P. Sclplonis monu- 43 mentuin, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore 5 litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti ? Quod quidem, iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitas 10 est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium vi- ctoriae, testimonium societatis requirebant. Itaque ab iis qui principes in ea civitate erant praecipitur et negotium datur quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis 15 sacras. Etenim iste Agrigenti--credo propter multitudinem illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, viri fortes atque honesti, permulti in illo oppido con- iunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negoti- antur--non audebat palam poscere aut tollere quae place- 20 bant. Herculis templum est apud Agrigentinos non longe 94 a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius--tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidi--usque eo, iudices, 25 ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in preci- bus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam osculari solent. Ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum arma- torum fit concursus atque impetus. Clamor a vigilibus 30 fanique custodibus tollitur ; qui primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. Postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. Interea ex clamore fama tota urbe percrebruit expugnari deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino prae- donum impetu, sed ex domo atque ex cohorte praetoria 5 95 manum fugitivorum instructam armatamque venisse. Nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam in- firmis tuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. Itque brevi tempore ad fanum ex urbe tota concurritur. Horam 10 amplius iam in demoliendo signo permulti homines molie- bantur ; illud interea nulla lababat ex parte, cum alii vecti- bus subi ctis c narentur commovere alii deligatum omnibus membris rapere ad se funibus. Ac repente Agrigentini concurrunt ; fit magna lapidatio ; dant sese in fugam istius 15 praeclari imperatoris nocturni milites. Duo tamen sigilla perparvula tollunt, ne omnino inanes ad istum praedonem religionum revertantur. Numquam tam male est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re aiebant in labores Herculis non minus hunc immanissi- 20 mum verrem quam illum aprum Erymanthium referri oportere. 44 Hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini postea, viri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla neque tam ex nobili civitate. Chrysas est amnis qui per 25 Assorinorum agros fluit ; is apud illos habetur deus et reli- gione maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam viam qua Assoro itur Hennam ; in eo Chrysae simulacrum est praeclare factum e marmore. Id iste poscere Assorinos propter singularem eius fani religionem non ausus est ; 30 Tlepolemo dat et Hieroni negotium. Illi noctu facta manu armataque veniunt, foris aedis effringunt ; aeditumi custo- desque mature sentiunt ; signum quod erat notum vicinitati bucina datur; homines ex agris concurrunt ; eicitur fuga- turque Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae 5 praeter unum perparvulum signum ex aere desideratum est. Matris Magnae fanum apud Enguinos est,--iam enim 97 mihi non modo breviter de uno quoque dicendum, sed etiam praetereunda videntur esse permulta, ut ad maiora istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera veniamus : 10 in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corin- thio, hydriasque grandis simili in genere atque eadem arte perfectas idem ille Scipio, vir omnibus rebus praecellentis- simus, posuerat et suum nomen inscripserat. Quid iam de isto plura dicam aut querar? Omnia illa, iudices, 15 abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter vestigia violatae religionis nomenque P. Scipionis reliquit ; hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento atque in supellectile Verris nominabuntur. Tu videlicet 98 20 solus vasis Corinthiis delectaris, tu illius aeris temperationem, tu operum liniamenta sollertissime perspicis ] Haec Scipio ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissi- mus : tu sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris,intellegis et iudicas ] Vide ne ille non solum 25 temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se elegantis dici volunt vicerit. Nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxu- riem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, ut posteris nostris monumenta religiosa esse videantur. 45 Audite etiam sin ularem eius, iudices, cupiditatem, auda- 99 ciam, amentiam, in iis praesertim sacris polluendus quae non modo manibus attingi, sed ne cogitatione quidem volari fas 5 fuit. Sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem reli- qione qui Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum. In eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod veri non modo cuius modi esset sed ne esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium non est 10 viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. Hoc signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt. Postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitae, maiores natu, probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. Omnibus 15 100 acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur. Tum iste permotus illa atrocitate negoti, ut ab se sceleris illius suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidem negotium ut aliquem reperiret quem illud fecisse insimularet, daretque operam ut is eo crimine damnaretur, ns ipse esset in 20 crimine. Res non procrastinatur. Nam cum iste Catina profectus esset, servi cuiusdam nomen defertur; is accu- satur, ficti testes in eum dantur. REm cunctus senatus Catinensium legibus iudicabat. Sacerdotes vocantur; ex iis quaeritur secreto in curia quid esse factum arbitrarentur, 25 quem ad modum signum esset ablatum. Respondent illae praetoris in eo loco servos esse visos. Res quae esset iam antea non obscura, sacerdotum testimonio perspicua esse coepit. Itur in consilium; servus ille innocens omnibus sententiis absolvitur,-- quo facilius vos hunc omnibus 30 sententiis condemnare possitis. Quid enim postulas, 101 Verres ? quid speras, quid exspectas, quem tibi aut deu aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu servos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne 5 ornandi quidem causa fas erat ? iisne rebus manus adferre non dubitasti a quibus etiam oculos cohibere te religionum iura cogebant ? Tametsi ne oculis quidem captus in hanc fraudem tam sceleratam ac tam nefariam decidisti ; nam id concupisti quod numquam videras, id, inquam, adamasti 10 quod antea non aspexeras ; auribus tu tantam cupiditatem concepisti ut eam non metus, non religio, non deorum vis, 102 non hominum existimatio contineret. At ex bono viro, credo, audieras et bono auctore. Qui id potes, qui ne ex viro quidem audire potueris ? Audisti igitur ex muliere 15 quoniam id viri nec vidisse neque nosse poterant. Qualem porro illam feminam fuisse putatis, iudices, quam pudicam, quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari spoliandi rationem ostenderet ? Ac minime mirum, quae sacra per summam castimoniam virorum ac mulierum fiant, 20 eadem per istius stuprum ac flagitium esse violata. 46 Quid ergo ? hoc solum auditione expetere coepit, cum id ipse non vidisset ? Immo vero alia complura; ex quibus eligam spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere audistis. Nunc eadem illa, 25 quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite. lO3 Insula est Melita, iudices, satis lato a Sicilia mari periculo- soque diiuncta ; in qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam accessit, quod tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit. Ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quae in his fere locis navali copia gestia atque versata sunt, sed etiam haec praedonum multitudine semper inviolatum sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriae proditum est, 5 classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissaeque donasse. Regem primo delectatum esse munere ; post, ubi audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi 10 misisse qui eos dentis reponerent. Itaque in iis scriptum litteris Punicis fuit regem Masinissam imprudentem acce- pisse, re cognita reportandos reponendosque curasse. Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae. 15 104 Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno nuntio per servos Vencrios, quos eius rei causa miserat, tollenda atque asportanda curavit. 47 Pro di immortales ] quem ego hominem accuso? quem legibus aut iudiciali iure persequor ? de quo vos sententiam 20 per tabellam feretis ? Dicunt legati Melitenses publice spoliatum templum esse Iunonis, nihil istum in religiosis- simo fano reliquisse ; quem in locum classes hostium saepe accesserint, ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod neque praedo violarit ante neque umquam hostis attigerit, 25 id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino sit re- lictum. Hic nunc iste reus aut ego accusator aut hoc iudicium appellabitur ? Criminibus enim coarguitur aut suspicionibus in iudicium vocatur ] Di ablati, fana vexata, nudatae urbes reperiuntur ; earum autem rerum nullam sibi iste neque infitiandi rationem neque defendendi facultatem reliquit ; omnibus in rebus coarguitur a me, convincitur 5 a testibus, urgetur confessione sua, manifestis in maleficiis tenetur,--et manet etiam ac tacitus facta mecum sua recognoscit ] Nimium mihi diu videorin uno genere versari criminum - 105 sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animo- 10 rumque vestrorum. Quam ob rem multa praetermittam ; ad ea autem quae dicturus sum reficite vos, quaeso, iudices, per deos immortalis,--eos ipsos de quorum religione iam diu dicimus,--dum id eius facinus commemoro et profero quo provincia tota commota est. De quo si paulo altius 15 ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite : rei magnitudo me breviter perstringere atrocitatem criminis non sinit. Vetus et haec opinio, iudices, quae constat ex antiquis- 48 simus Graecorum litterus ac monumentis, insulum Siciliam 106 20 totam esse Cereri et Liberae consecratam. Hoc cum ceterae gentes sic -arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est ut in animis eorum insitum atque innatum esse videatur. Nam et natas esse has in his locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam, 25 quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. Quam cum investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur inflammasse taedas iis ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt ; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem 30 omnem peragrasse terrarum. Henna autem, ubi ea quae lO7 dico gesta esse memorantur, est loco perexcelso atque edito, quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes, tota vero ab omni aditu circumcisa atque directa est ; quam circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore anni, locus ut ipse raptum illum virginis,quem iam 5 a pueris accepimus, declarare videatur. Etenim prope est spelunca quaedam conversa ad aquilonem infinita altitudine, qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito non lon e a S racusis penetrasse sub terras, lacumque in eo 10 loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos dies anniversarios agunt celeberrimo virorum mulie- 49 rumque conventu. Propter huius opinionis vetustatem, quod horum in his locis vestigia ac prope incunabula re- periuntur deorum, mira quaedam tota Sicilia privatim ac 15 publice religio est Cereris Hennensis. Etenim multa saepe prodigia vim eius numenque declarant ; multis saepe in difficillimis rebus praesens auxilium eius oblatum est, ut haec insula ab ea non solum diligi sed etiam incoli custo- 108 dirique videatur. Nec solum Siculi, verum etiam ceterae 20 gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. Etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur, ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attu- lisse, quantam esse religionem convenit eorum apud quos eam natam esse et fruges invenisse constat ? Itaque apud 25 patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore, cum Tiberio Graccho occiso magnorum periculorum metus ex ostentis portenderetur, P. Mucio L, Calpurnio consulibus aditum est ad libros Sibyllinos ; ex quibus inventum est Cererem antiquissimam placari oportere. Tum ex amplis- 30 simo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani, cum esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificen- tissimum templum, tamen usque Hennam profecti sunt. Tanta enim erat auctoritas et vetustas illius religionis ut, cum illuc irent, non ad aedem Cereris sed ad.ipsam 5 Cererem proficisci viderentur. Non obtundam diutius ; 109 etenim iam dudum vereor ne oratio mea aliena ab iudici- orum ratione et a cotidiana dicendi consuetudine esse videatur. Hoc dico, hanc ipsam Cererem antiquissimam, religiosissimam, principem omnium sacrorum quae apud 10 omnis gentis nationesque fiunt, a C. Verre ex suis templis ac sedibus esse sublatam. Qui accessistis Hennam, vidistis simulacrum Cereris e marmore et in altero templo Liberae. Sunt ea perampla atque praeclara, sed non ita antiqua. Ex aere fuit quoddam modica amplitudine ac singulari opere 15 cum facibus perantiquum, omnium illorum quae sunt in eo fano multo antiquissimum ; id sustulit. Ac tamen eo con- tentus non fuit. Ante aedem Cereris in aperto ac propa- 110 tulo loco signa duo sunt, Cereris unum, alterum Triptolemi, pulcherrima ac perampla. Pulchritudo periculo, amplitudo 20 saluti fuit, quod eorum demolitio atque asportatio perdiffi- cilis videbatur. Insistebat in manu Cereris dextra grande simulacrum pulcherrime factum Victoriae ; hoc iste e signo Cereris avellendum asportandumque curavit. Qui tandem istius animus est nunc in recordatione 50 25 scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum non solum animo commovear verum etiam corpore per- horrescam ? Venit enim mihi fani, loci, religionis illius in mentem ; versantur ante oculos omnia, dies ille quo, cum ego Hennam venissem, praesto mihi sacerdotes Cereris 30 cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque civium, in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur, 111 Non illi decumarum imperia, non bonorum direptiones, non iniqua iudicia, non importunas istius libidines, non vim, non contumelias quibus vexati oppressique erant con- 5 querebantur ; Cereris numen, sacrorum vetustatem, fani religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio expiari volebant ; omnia se cetera pati ac neglegere dicebant. Hic dolor erat tantus ut Verres alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam asportasse sed ipsam abripuisse Ce- 10 rerem videretur. Etenim urbs illa non urbs videtur, sed fanum Cereris esse ; habitare apud sese Cererem Hennenses arbitrantur, ut mihi non cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes accolae atque antistites Cereris esse 112 videantur. Henna tu simulacrum Cereris tollere audebas, 15 Henna tu de manu Cereris Victoriam eripere et deam deae detrahere conatus es ? quorum nihil violare, nihil attingere ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri propiora sunt quam religioni. Tenuerunt enim P. Popilio P. Rupilio consulibus illum locum servi, fugitivi, barbari, hostes ; sed 20 neque tam servi illi dominorum quam tu libidinum, neque tam fugitivi illi ab dominis quam tu ab iure et ab legibus, neque tam barbari lingua et natione illi quam tu natura et moribus, neque tam illi hostes hominibus quam tu dis immortalibus. Quae deprecatio est igitur ei reliqua qui 25 indignitate servos, temeritate fugitivos, scelere barbaros, 51 crudelitate hostes vicerit ? 113 Audistis Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos Henninsis, publice dicere sese a suis civibus haec habere mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris 30 et Victoriae reposcerent ; id siimpetrassent, tum ut morem veterem Hennensium conservarent, publice in eum tametsi vexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta accepissent, testimonium ne quod dicerent ; sin autem ea 5 non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut de eius iniuriis iudices docerent, sed maxime de religione quere- rentur. Quas illorum querimonias nolite, per deos immor- talis, aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices ] Aguntur iniuriae sociorum, agitur vis legum, agitur existi- 10 matio veritasque iudiciorum. Quae sunt omnia permagna, verum illud maximum : tanta religione obstricta tota pro- vincia est, tanta superstitio ex istius facto mentis omnium Siculorum occupavit ut quaecumque accidant publice pri- vatimque incommoda propter eam causam sceleris istius 15 evenire videantur. Audistis Centuripinos, Agyrinensis, 114 Catinensis, Aetnensis, Herbitensis complurisque alios pu- blice dicere quae solitudo esset in agris, quae vastitas, quae fuga aratorum, quam deserta, quam inculta, quam relicta omnia. Ea tametsi multis istius et variis iniuriis acciderunt, 20 tamen haec una causa in opinione Siculorum plurimum valet, quod Cerere violata omnis cultus fructusque Cereris in iis locis interisse arbitrantur. Medemini religioni soci- orum, iudices, conservate vestram ; neque enim haec externa vobis est religio neque aliena ; quodsi esset, si susciperc 25 eam nolletis, tamen in eo qui violasset sancire vos velle oporteret. Nunc vero in communi omnium gentium reli- 115 gione, inque iis sacris quae maiores nostri ab exteris natio- nibus adscita atque arcessita coluerunt,--quae sacra, ut erant re vera, sic appellari Graeca voluerunt,--neglegentes 30 ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus ? 52 Vnius etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatis- simae Syracusarum, direptionem commemorabo et in medium proferam, iudices, ut aliquando totam huius generis orationem concludam atque definiam. Nemo fere vestrum est quin quem ad modum captae sint a M. Mar- 5 cello Syracusae saepe audierit, non numquam etiam in annalibus legerit. Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia : ab illo qui cepit conditas, 10 116 ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas. Ac iam illa omitto quae disperse a me multis in locis dicentur ac dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum a caede servatum est, id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse, portum Syracusanoruru, 15 qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque patuisse ; mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas, quae tum in urbe capta commissa non sunt neque odio hostili ne ue licentia militari neque more belli neque 20 iure victoriae ; mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium perfecta sunt ; ea quae coniuncta cum illis rebus sunt de quibus antea dixi cognoscite. 117 Vrbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcher- rimam omnium saepe audistis. Est, iudices, ita ut dicitur, 25 Nam et situ est cum munito tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in aedificatione amplexuque urbis inclusos ; qui cum diversos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione ars oppidi quae appellatur Insula, 30 mari disiuncta angusto, ponte rursus adiungitur et conti- netur. Ea tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis 53 constare dicatur ; quarum una est ea quam dixi Insula, 118 quae duobus portibus cincta in utriusque portus ostium 5 aditumque proiecta est ; in qua domus est quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellant, Dianae, et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Mi- nervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui 10 nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissima piscium, qui fluctu totus operiretur nisi munitione ac mole lapidum diiunctus esset a mari. Altera autem est urbs Syra- 119 cusis, cui nomen Achradina est ; in qua forum maximum pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima 15 est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una via lata perpetua multisque trans- versis divisae privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est ; in qua gymnasium amplissimum 20 est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habi- tatur frequentissime. Quarta autem est quae, quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur ; quam ad summam theatrum maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui 25 Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum; quod iste si portare potuisset, non dubltasset auferre. Nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa 54 commemorata esse videantur. Qui cum tam praeclaram 120 urbam vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi 30 Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua prae- seertim perculi nihil ostenderetur, delere er exstinquere. Itaque aedificiis omnibus, publicis privatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda venisset. In orn habuit victoriae rationem, habuit humanitatis ; victoriae putabat esse multa 5 Romam deportare quae ornamento urbi esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim quam 121 conservare voluisset. In hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano adpetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae adportata sunt, ad 10 aedem Honoris et Virtutis itemque aliis in locis videmus. Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano ; putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit ; deum vero nullum violavit, 15 nullum attigit. Conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum rum et iuris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis. 20 55 Aedis Minervae est in insula, de qua ante dixi; quam Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit ; quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. 25 Pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta prae- clare ; iis autem tabulis interiores templi parietes vestie- bantur. Nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. Has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illa sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attigit ; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum 5 ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerant, nudos ac deformatos reliquit. Et Marcellus qui, si Syracusas 123 cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit : Verres qui non Honori neque Virtuti, quem ad modum 10 ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet is Minervae templum spoliare conatus est. Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretri- ciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant 15 imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum. Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum 20 immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit. Iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem? 56 Vereor ne haec qui non viderunt omnia me nimis augere 124 atque ornare arbitrentur ; quod tamen nemo suspicari debet, 15 tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, praesertim ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati et mendacio meo conscios. Confirmare hoc liquido, iudices, possum, valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo fuisse Incredibile dictu est quam multi Graeci de harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. Nimium forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto ; verum tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea quae 5 illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. Ex ebore dili entissime perfecta argumenta erant in valvis ; ea detra- henda curavit omnia. Gorgonis os. pulcherrimum cinctum anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non 10 solum artificio sed etiam pretio quaestuque duci ; nam bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant multae et graves, non dubitavit auferre ; quarum iste non opere delectabatur sed pondere. Itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxirue nunc 15 tantum ad claudendum factae esse videantur. 125 Etiamne gramineas hastas--vidi enim vos in hoc nomine, cum testis diceret, commoveri: quod erat eius modi ut semel vidisse satis esset, (in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum 20 magnitudo incredibilis de qua vel audire satis esset, nimium videre plus quam semel,) etiam id concupisti ? 57 Nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi 126 iustam excusationem, prope ut concedendum atque igno- scendum esse videatur. Silanionis opus tam perfectum, tam 15 elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres ? Nimirum contra dici nihil potest. Nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste est non sumus tam delicati esse non possumus, si quando 30 aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem Felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit : Verres haec habeat domi, Verres ornamentis fanorum atque oppi- 5 dorum habeat plenam domum, villas refertas. Etiamne huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis ? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur. Atque haec Sappho sublata quantum desiderium 127 10 sui reliquerit, dici vix potest. Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec sub- tiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non sustulisset. Nunc enim quod scriptum 15 est inani in basi declaret quid fuerit, et id ablatum indicat Quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti ? quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant. Quid ? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio 128 20 palam ablatum est? Quid? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis Imperatoris, quem Graeci Vrion nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? quid? ex aede Liberae agninum caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num dubitasti tollere ? Atque ille Paean sacrificiis anniver- 25 sariis simul cum Aesculapio apud illos colebatur ; Aristaeus, qui ut Graeci ferunt, Liberi filius inventor olei esse dicitur, una cum Libero patre apud illos eodem erat in templo 58 consecratus. Iovem autem Imperatorem quanto honore in 129 suo templo fuisse arbitramini? Conicere potestis, si re- cordari volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum in Capitolio (58) posuerat T. Flamininus. Etenim tria ferebantur in orbe 5 terrarum signa Iovis Imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud Macedonicum quod in Capitolio vidimus, alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. Illud Flamininus ita ex aede sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio 10 130 Iovis poneret. Quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. Hoc tertium, quod erat Syra- cusis, quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod 15 religioni concesserat, quod cives atque incolae colere, advenae non solum visere verum etiam venerari solebant, 131 id C. Verres ex templo Iovis sustulit. Vt saepius ad Mar- cellum revertar, iudices, sic abetote, pluris esse a Syra- cusanis istius adventu deos quaru victoria Marcelli homines 20 desideratos. Etenim ille requ e etiam dicitur Archimederu - illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisset interfectum permoleste tulisse : iste omnia quae requisivit non ut conservaret verum ut asportaret requisivit. 59 Iam illa quae leviora videbuntur ideo praeteribo, quod 25 mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus 112 sacris abstulit Syracusis. Itaque, iudices, ii qui hospites ad ea quae visenda sunt solent ducere et unum quidque ostendere,--quos illi mystagogos vocant,--conversam iam habent demonstrationem suam. Nam ut ante demonstra- bant quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum sit ostendunt. 5 Quid tum ? mediocrin tandem dolore eos adfectos esse arbitramini? Non ita est, iudices, primum quod omnes religione moventur et deos patrios quos a maioribus acce- perunt colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur ; deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae 10 pictae Graecos homines nimio opere delectant. Itaque ex illorum querimoniis intellegere possumus haec illis acer- bissima videri quae forsitan nobis levia et contemnenda esse videantur. Mihi credite, iudices,-- tametsi vosmet ipsos haec eadem audire certo scio,--cum multas acceperint 15 per hosce annos socii atque exterae nationes calamitates et iniurias, nullas Graeci homines gravius ferunt ac tulerunt quam huiusce modi spoliationes fanorum atque oppidorum. Licet iste dicat emisse se, sicuti solet dicere, credite hoc 133 mihi, iudices : nulla umquam civitas tota Asia et Graecia 20 signum ullum, tabulam pictam ullam, ullum denique orna- mentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit; nisi forte existimatis, posteaquam iudicia severa Romae fieri desierunt Graecos homines haec venditare coepisse, quae tum non modo non venditabant, cum iudicia fiebant, verum etiam 23 coemebant ; aut nisi ar ramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, iis qui post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse. 30 Acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam 60 et simulatam empt- quam si qui clam surripiat aut 34 eripiat palam atque auferat ; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tab ublicas pretio adductam civitatem et pretio parvo, ea quae accepisset a maioribus vendidisse atque abalienasse. Etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos contemnimus, delectantur. 5 Itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illos quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam orna- tissimi florentissimique essent ; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinque- bant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia 10 videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis. 135 Quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt, merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur ? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittant, ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis 15 ut Cupidinis signum, propter quod unum visunter Thespiae quid Cnidios ut Venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Athe- niensis ut ex marmore Iac m aut Paralum pictum aut 20 ex aere Myronis buculam ? Longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda sunt tota Asia et Graecia ; verum illud est quam ob rem haec commemorem, quod existimare vos hoc volo, mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur. 25 61 Atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis co- 136 groscite. Ad quos ego cum venissem, sic primum existi- mabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, civitatem Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium societatem ; simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio prae- 5 turam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudine sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem. Itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, 137 eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam. Cum 10 diutius in negotio curaque fueram, ut requiescerem curam- que animi remitterem, ad Carpinati praeclaras tabulas revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis, illius Verrucios, de quibus ante dixi, explicabam ; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque 15 publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo postulare. Cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis habebat, homo nobilis, qui sacerdos Iovis fuisset, qui honos est apud Syracusanos 20 amplissimus. Agit mecum et cum fratre meo ut, si nobis videretur, adiremus ad eorum senatum ; frequentis esse in curia; se iussu senatus a nobis petere ut veniremus. Primo (62) nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in 138 mentem non esse vitandum illum nobis conventum et 25 locum ; itaque in curiam venimus. Honorifice sane con- 62 surgitur ; nos rogatu magistratus adsedimus. Incipit is loqui qui et auctoritate et aetate et, ut mihi visum est, usu rerum antecedebat, Diodorus Timarchidi, cuius omnis oratio hanc habuit primo sententiam: senatum et populum Syra- um moleste graviterque ferre quod ego, cum in ceteris Siciliae civitatibus senatum populumque docuissem quid iis utilitatis, quid salutis adferrem, et cum ab omnibus mandata, legatos, litteras testimoniaque sumpsissem, in illa civitate nihil eius modi facerem. Respondi neque Romae in con- 5 ventu Siculorum, cum a nie auxilium communi omnium legationum consilio petebatur causaque totius provinciae ad me deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur in ea curia in qua inauratam C. Verris statuam viderem. 10 139 Quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus aspectu statuae et commemoratione ut illud in curia positum monu- mentum scelerum non beneficiorum videretur. Tum pro se quisque, quantum dicendo adsequi poterat, docere me coepit ea quae paulo ante commemoravi, spoliatam urbem, 15 fana direpta, de Heracli hereditate, quam palaestritis con- cessisset, multo maximam partem ipsum abstulisse ; neque postulandum fuisse ut ille palaestritas diligeret, qui etiam inventorem olei deum sustulisset ; neque illam statuam esse ex pecunia publica neque publice datam, sed eos qui here- 20 ditatis diripiendae participes fuissent faciendam statuen- damque curasse ; eosdem Romae fuisse legatos, illius adiutores im robitatis socios furtorum conscios flagitiorum ; eo minus mirari me oportere si illi communi legatorum voluntati et saluti Siciliae defuissent. 25 63 Vbi eorum dolorem ex illius iniuriis non modo non 140 minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum animum in illos, tum mei consili negotique totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne 30 deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent. Itaque iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici. Primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore con- ditas habebant, proferunt ; in quibus ostendunt omnia quae 5 dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere ; perscripta autem hoc modo : Quod ex aede Mi- nervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede Liberi--ut quisque iis rebus tuendis conservandisque praefuerat, ita perscriptum erat--cum rationem e lege red- 10 derent et quae acceperant tradere deberent, petisse ut sibi, quod eae res abessent, ignosceretur ; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus. Quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi. De laudatione autem ratio sic mihi reddita est. Primum, 141 15 cum a C. Verre litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse decretum ; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos ; postea, cum meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam 20 potestatem haberet ut decernerent ; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre. Id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite. Mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant, 64 25 dicat sententiam qui velit ; nominatim nemo rogatur, et 142 tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur ; sin aliquando tacent omnes, tunc sortito coguntur dicere. Cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris. 30 In quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant ; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eum publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos esse ; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione 5 iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod ali- 143 quando voluissent quam quod tum cogerentur Conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere. Refertur de Peducaeo. Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine. Id adeo ex ipso senatus consulto cogno- 10 scite ; nam principum sententiae perscribi solent. Recita. " QVOD VERBA FACTA SVNT DE SEX. PEDVCAEO. Dicit qui primi suaserint. Decernitur. Refertur deinde de Verre. Dic, quaeso, quo modo ? "QVOD VERBA FACTA SVNT DE C. VERRE'--quid postea scriptum est ?--" CVM SVRGERET 15 NEMO NEQVE SENTENTlAM DICERET'--quid est hoc ?--" SORS DVCITVR.' Quam ob rem ? nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire a praetore gratiam posset ? Nemo. Illi ipsi tui convivae, consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. In 20 qua curia statua tua stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudis quidem filius nudata provinca commoveret. 194 Atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse laudatores ut omnes intellegere possent non lauda- tionem sed potius inrisionem esse illam quae commone- 25 faceret istius turpem calamitosamque praeturam. Etenim scriptum esse ita : QVOD IS VIRGIS NEMINEM CECIDISSET-- a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos ; QVOD VIGILANTER PROVINCIAM AD- MINISTRASSET--cuius omnis vigilias in stupris constat 5 adulteriisque esse consumptas ; cuius modi constat, hoc vero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accu- sator recitare non desineret QVOD PRAEDONES PROCVL AB lNSVLA SICILIA PROHIBVISSET VERRES--quos etiam intra Syracusanam insulam recepisset. 10 Haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum fratre (65) e curia, ut nobis absentibus, si quid vellent, decernerent. 145 Decernunt statim primum ut cum Lucio fratre hospitium 65 publice fieret, quod is eandem voluntatem erga Syracusanos suscepisset quam ego semper habuissem. Id non modo 15 tum scripserunt, verum etiam in aere incisum nobis tradi- derunt. Valde hercule te Syracusani tui, quos crebro commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo satis iustam causam coniungendae necessitudinis putant quod te accusaturus sit et quod inquisitum in te venerit. Postea 20 decernitur, ac non varie sed prope cunctis sententiis, ut laudatio quae C. Verri decreta esset tolleretur. In eo cum 146 iam non solum discessio facta esset, sed etiam perscriptum atque in tabulas relatum, praetor appellatur. At quis appellat ? magistratus aliqui ? Nemo. Senator ? Ne id 25 quidem. Syracusanorum aliqui ? Minime. Quis igitur praetorem appellat ? Qui quaestor istius fuerat, P. Caese- tius. 0 rem ridiculam ] o desertum hominem, desperatum, relictum ] A magistratu Siculo, ne senatus consultum Siculi- homines facere possent, ne suum ius suis moribus, suis legibus obtinere possent, non amicus istius, non hospes, non deninue aliquis Siculus, sed quaestor populi Romani praetorem appellat] Quis hoc vidit, quis audivit? Praetor aequus et sapiens dimitti iubet senatum. Concurrit ad me maxima multitudo. Primum senatores clamare sibi eripi 5 ius, eripi libertatem, populus senatum laudare, gratias agere, cives Romani a me nus uam discedere. Quo quidem die nihil aegrius factum est multo labore meo quam ut manus ab illo appellatore abstinerentur. 147 Cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acute 10 quid decernat ; nam ante quam verbum facerem, de sella surrexit atque abiit. Itaque tum de foro, cum iam ad- 66 vesperasceret, discessimus. Postridie mane ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere. Ille enim vero negat et ait in- 15 dignum facinus esse quod e in senatu Graeco verba fecissem ; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse. Respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. Cum multa tum etiam hoc me memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum 20 Numidicum, verum ac germanum Metellum, interesset ; illum noluisse sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis virum quicum optime convenisset, hunc homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et meturu comparare, 148 Quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios, 25 multum tabellas non commendaticias sed tributarias valuisse, admonitu ipsorum Syracusanorum impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum perscripserant. Ecce autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syra- cusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac 30 desertum putetis ] Retinere incipit tabulas Theomnast quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theo- ractum vocant ; qui illic eiu-s modi est ut eum pueri sectentur, ut omnes cum loqui coepit inrideant. Huius 5 tamen insania, quae ridicula est aliis, mihi tum molesta sane fuit ; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, voce maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius pervenimus. Hic ego postulare coepi ut mihi tabulas 149 obsignare ac deportare liceret ; ille contra dicere, negare 10 esse illud senatus consultum in quo praetor appellatus esset, negare id mihi tradi oportere. Ego legem recitare, omnium mihi tabularum et litterarum fieri potestatem ; ille furiosus urgere nihil ad se nostras leges pertinere. Praetor intelle- gens negare sibi placere, quod senatus consultum ratum 15 esse non deberet, id me Romam deportare. Quid multa ? nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem poenamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non esset. Ille autem insanus, qui pro isto vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit, credo, ut 20 in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis cognoram et acceperam. Laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex tota pro- 67 vincia soli sunt qui te salvum velint, ita tamen laudent ut 150 25 Heius, qui princeps legationis est, adsit, ita laudent ut ad ea quae rogati erunt mihi parati sint respondere. Ac ne subito a me opprimantur, haec sum rogaturus : navem populo Romano debeantne ? fatebuntur. Praebuerintne praetore C. Verre ? negabunt. Aedificarintne navem one- 30 rariam maximam publice, quam Verri dederunt ? negare non poterunt. Frumentum ab iis sumpseritne C. Verres, quod populo Romano mitteret, sicuti superiores? negabunt. Quid militum aut nautarum per triennium dederint ? nullum datum dicent. Fuisse Messanam omnium istius furtorum ac praedarum receptricem negare non poterunt ; permulta multis navibus illinc exportata, hanc navem denique maxi-5 mam, a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam fatebuntur. 151 Quam ob rem tibi habe sane istam laudationem Mamer- tinorum ; Syracusanam quidem civitatem ut abs te adfecta est ita in te esse animatam videmus, apud quos etiam 10 Verria illa flagitiosa sublata sunt. Etenim minime con- veniebat ei deorum honores haberi qui simulacra deorum abstulisset. Etiam hercule illud in Syracusanis merito reprehenderetur, si, cum diem festum ludorum de fastis suis sustulissent celeberrimum et sanctissimum, quod eo 15 ipso die Syracusae a Marcello capte esse dicuntur, idem diem festum Verris nomine agerent, cum iste a Syracusanis quae ille calamitosus dies reliquerat ademisset. At videte hominis impudentiam atque adrogantiam, iudices, qui non solum Verria haec turpia ac ridicula ex Heracli pecunia 20 constituerit, verum etiam Marcellia tolli imperarit, ut ei sacra deosque patrios amiserant, eius autem familiae dies festos tollerent per quam ceteros quoque festos dies recuperarant. 25 M. TVLLI CICERONIS ACTIONIS IN C. VERREM SECVNDAE LIBER QVINTVS QVI INSCRIBITVR DE SVPPLICIIS NEMlNI video dubium esse, iudices quin apertissime 1 C Verres in Sicilia sacra profana ue omnia et rivatim et 1 C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque 5 praedandi. Sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius defensio ostenditur ; cui quem ad modum resistam multo mihi ante est, iudices, providendum. Ita enim causa con- stituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque 10 a belli periculis tutam esse servatam. Quid agam, iudices ? 2 quo accusationis meae rationem conferam ? quo me vertam ? ad omnis enim meos impetus quasi murus quidam boni nomen imperatoris opponitur. Novi locum ; video ubi se iactaturus sit Hortensius. Belli pericula, tempora rei 15 publicae, imperatorum penuriam commemorabit ; tum de- precabitur a vobis, tum etiam pro suo iure contendet ne patiamini talem imperatorem populo Romano Siculorum testimoniis eripi, ne obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiae velitis. 10 Non possum dissimulare, iudices ; timeo ne C. Verres 3 propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae fecit impune fecerit. Venit enim mihi in mentem in iudicio M'. Aquili quantum auctoritatis, quantum momenti oratio M. Antoni habuisse existimata sit ; qui, ut erat in dicendo non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata 5 ipse arripuit M'. Aquilium constituitque in conspectu omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore exceptas ; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui 10 erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non peper- cisset, hic non ad populi Romani laudem sed ad iudicum 4 crudelitatem videretur esse servatus. Eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque temptatur, idem quaeritur. Sit fur, 15 sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps ; at est bonus imperator, at felix et ad dubia rei publicae 2 tempora reservandus. Non agam summo iure tecum, non dicam id uod debeam forsitan obtinere, cum iudicium certa lege sit,--non quid in re militari fortiter feceris, sed 20 ad modum manus ab alienis pecuniis abstinueris abs te doceri oportere ; non, inquam, sic agam, sed ita quaeram, quem ad modum te velle intellego,quae tua opera et quanta fuerit in bello. 5 Quid dicis ? an bello fugitivorum Siciliam virtute tua 25 liberatam ? Magna laus et honesta oratio ; sed tamen quo bello ? Nos enim, post illud bellum quod M'. Aquilius confecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum bellum fuisse. " At in Italia fuit.' Fateor, et magnum quidem ac vehemens. Num igitur ex eo bello partem aliquam laudis 30 a etere conaris ? num tibi illius victoriae gloriam cum M. Crasso aut Cn. Pompeio communicatam putas ? Non arbitror hoc etiam tuae deesse impudentiae, ut quicquam eius modi dicere audeas. Obstitisti videlicet ne ex Italia transire in Siciliam fugitivorum copiae possent. Vbi quando 5 qua ex parte ? cum aut ratibus aut navibus conarentur accedere ? Nos enim nihil umquam prorsus audivimus, sed illud audivimus, M. Crassi, fortissimi viri, virtute consilioque factum ne ratibus coniunctis freto fugitivi ad Messanam transire possent, a quo illi conatu non tanto opere 10 prohibendi fuissent, si ulla in Sicilia praesidia ad illorum adventum opposita putarentur. At cum esset in Italia bellum tam prope a Sicilia, tamen 6 in Sicilia non fuit. Quid mirum ? ne cum in Sicilia quidem fuit eodem intervallo, pars eius belli in Italiam ulla pervasit. 25 Etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc loco 3 profertur ? utrum aditum facilem hostibus an contagionem imitandi belli periculosam fuisse ? Aditus omnis hominibus sine ulla facultate navium non modo disiunctus sed etiam clausus est, ut illis quibus Siciliam propinquam fuisse dicis 20 facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem accedere. Contagio autem ista servilis belli cur abs te 7 potius quam ab iis omnibus qui ceteras provincias obtinue- runt praedicatur ? An quod in Sicilia iam antea bella fugi- tivorum fuerunt ? at ea ipsa causa est cur ista provincia 25 minimo in periculo sit et fuerit. Nam posteaquam illinc M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta prae. torum fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset. Vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium praetorem 30 in Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus esset, admiratum requisisse quis eum percussisset; cum audisset pastorem cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide ad praetorem quasi ad laudem atque ad praemium accucur- risse ; quaesisse Domitium qui tantam bestiam percussisset ; illum respondisse, venabulo ; statim deinde iussu praetoris in crucem esse sublatum. Durum hoc fortasse videatur, 5 neque ego ullam in partem disputo : tantum intellego, maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in 4 praetermittendo dissolutum videri. Ergo his institutis pro- 8 vinciae iam tum, cum bello sociorum tota Italia arderet, homo non acerrimus nec fortissimus, C. Norbanus, in summo l0 otio fuit : perfacile enim sese Sicilia iam tuebatur, ut ne quod ex ipsa bellum posset exsistere. Etenim cum nihil tam coniunctum sit quam negotiatores nostri cum Siculis usu, re, ratione, concordia, et cum ipsi Siculi res suas ita constitutas habeant ut iis pacem expediat esse, imperium 15 autem populi Romani sic diligant ut id imminui aut com- mutari minime velint, cumque haec a servorum bello pericula et praetorum institutis et dominorum disciplina provisa sint, nullum est malum domesticum quod ex ipsa provincia nasci possit. 20 9 Quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre praetore, nullaene consensiones factae esse dicuntur ? Nihil sane quod ad senatum populumque Romanum pervenerit, nihil quod iste publice Romam scripserit ; et tamen coeptum esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. Id 25 adeo non tam ex re quam ex istius factis decretisque co- gnosco. Ac videte quam non inimico animo sim acturus : ego ipse haec quae ille quaerit, quae adhuc numquam audistis, commemorabo et proferam. 10 In Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt, 30 Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata coniurationis. Res delata ad istum. Statim, ut par fuit, iussu eius homines qui fuerant nominati comprehensi sunt adductique Lilybaeum ; domino denuntiatum est, causa 5 dicta, damnati. Quid deinde ? quid censetis ? furtum 5 fortasse aut praedam exspectatis aliquam. Nolite usque quaque idem quaerere. In metu belli furandi locus qui potest esse ? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa est. Tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, 10 cum denuntiavit ut adesset ; fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam dicerent ; etiam alter locus, ut ab- solverentur : damnatis quidem servis quae praedandi potest esse ratio ? produci ad supplicium necesse est. Testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, 15 testis splendidissima civitas Lilybitana, testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum : fieri nihil potest, producendi sunt. Itaque producuntur et ad palum alligantur. Etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, 11 quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine 20 aliquo quaestu atque praeda. Quid in eius modi re fieri potuit ? Quod commodum est, exspectate facinus quam vultis improbum ; vincam tamen exspectationem omnium. Homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum 15 inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi. Quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis ? 30 Remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero ; neque enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu gratis suscipere conatus sis. Verum de ista furandi prae- dandique ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua 6 laude disputo. Quod ais, bone custos defensorque pro- 12 vinciae? Tu quos servos arma capere et bellum facere in 5 Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia iudicaras, hos ad supplicium iam more maiorum traditos ex media morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus Romanis reservares ? Perditae civitates desperatis iam 10 omnibus rebus hos solent exitus exitialis habere, ut da- mnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules reducantur, res iudicatae rescindantur. Quae cum accidunt, nemo est uin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi eveniant ; nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse 15 13 arbitretur. Atque haec sicubi facta sunt, ita facta sunt ut homines populares aut nobiles supplicio aut exsilio leva- rentur, at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at non eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad fortunas omnium pertinerent. Hoc vero novum et eius modi est ut 20 magis propter reum quam propter rem ipsam credibile videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos servos quod ad omnium liberorum caput et sanguinem 14 pertineret. 0 praeclarum imperatorem nec iam cum 25 M'. Aquilio fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipio- nibus, Mariis conferendum ] tantumne vidisse in metu periculoque provinciae ] Cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit ] Com- prendi iussit ; quis non pertimcscat ? causam dicere do- minos; quid servo tam formidolosum ? FECISSE VIDERI pronuntiat ; exortam videtur flammam paucorum dolore 5 ac morte restinxisse. Quid deinde sequitur ? Verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus et crux. Hisce omnibus sup- pliciis sunt liberati. Quis dubitet quin servorum animos summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate 10 praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur ? Quid ? hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid ? in Leonte 7 Imacharensi non idem fecisti? Quid ? iste motus servi- tiorum bellique subita suspicio utrum tibi tandem diligentiam 15 custodiendae provinciae an novam rationem improbissimi quaestus attulit ? Halicyensis Eumenidae, nobilis hominis et honesti, magnae pecuniae vilicus cum impulsu tuo in- simulatus esset, HS LX a domino accepisti, quod nuper ipse iuratus docuit quem ad modum gestum esset. Ab 20 equite Romano C. Matrinio absente, cum is esset Romae, quod eius vilicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS DC abstulisti. Dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrini, dixit ipse Matrinius, dicit vir clarissimus, Cn. Lentulus censor, qui 25 Matrini honoris causa recenti negotio ad te litteras misit mittendasque curavit. Quid ? de Apollonio, Diocli filio, Panhormitano, cui 16 Gemino cognomen est, praeteriri potest ? Ecquid hoc tota Sicilia clarius, ecquid indignius, ecquid manifestius proferri 30 potest ? Quem, ut Panhormum venit, ad se vocari et de tribunali citari iussit concursu magno frequentiaque con- ventus. Homines statim loqui: " Mirabar quod Apollonius, homo pecuniosus, tam diu ab isto maneret integer ; excogi- tavit nescio quid, nescio quid attulit ; profecto homo dives repente a Verre non sine causa citatur.' Exspectatio summa omnium quidnam id esset, cum exanimatus subito ipse ac- currit cum adulescente filio ; nam pater grandis natu iam 5 17 diu lecto tenebatur. Nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret ; eum dicit coniurasse et familias con- citasse,--is omnino servus in familia non erat,--eum statim exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine illo servum habere neminem : iste hominem abripi a tribu- 10 nali et in carcerem conici iubet. Clamare ille, cum rape- retur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere. Haec cum maxime summa hominum frequentia testifica- retur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non 15 dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici--cum maxime, ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est. Videte constantiam praetoris, et eius praetoris qui in his 18 rebus non ita defendatur ut mediocris praetor, sed ita laudetur ut optimus imperator. Cum servorum bellum 10 metueretur, quo supplicio dominos indamnatos adficiebat, hoc servos damnatos liberabat : Apollonium, hominem locupletissimum, qui, si fugitivi bellum in Sicilia facerent, amplissimas fortunas amitteret, belli fugitivorum nomine indicta causa in vincla coniecit : servos, quos ipse de con- 25 sili sententia belli faciendi causa consensisse iudicavit, eos sine consili sententia sua sponte omni supplicio liberavit. 19 Quid? si aliquid ab Apollonio commissum est quam ob rem in eum iure animadverteretur, tamenne hanc rem sic agemus ut crimini aut invidiae reo putemus esse oportere si quo de homine severius iudicaverit? Non agam tam acerbe, non utar ista accusatoria consuetudine, si quid est factum clementer, ut dissolute factum criminer, si quid 5 vindicatum est severe, ut ex eo crudelitatis invidiam col- ligam. Non agam ista ratione; tua sequar iudicia, tuam defendam auctoritatem, quoad tu voles ; simul ac tute coeperis tua iudicia rescindere, mihi suscensere desinito ; meo iure enim contendam eum qui suo iudicio damnatus 10 sit iuratorum iudicum sententiis damnari oportere. Non 20 defendam Apolloni causam, amici atque hospitis mei, ne tuum iudicium videar rescindere ; nihil de hominis fruga- litate, virtute, diligentia dicam ; praetermittam illud etiam de quo ante dixi, fortunas eius ita constitutas fuisse familia, 15 pecore, villis, pecuniis creditis ut nemini minus expediret ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; non dicam ne illud quidem, si maxime in culpa fuerit Apollo- nius, tamen in hominem honestissimae civitatis honestis- simum tam graviter animadverti causa indicta non oportuisse. 20 Nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, 21 cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam. Etiam illud praeteribo, quotiens- 25 cumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus-- nam tam diu fuit Apollonius in carcere--totiens te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacer- dotibusque publicis, orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. Re- 30 linquo haec omnia ; quae si velim persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae 9 iudicum iam pridem esse praeclusos. Omnia tibi ista concedam et remittam ; provideo enim quid sit defensurus Hortensius ; fatebitur apud istum neque senectutem patris neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus 5 valuisse uam utilitatem salutem ue provinciae ; dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse ; quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint in improbos more maiorum constituta. Quae cum omnia 10 graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apol- lonium Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla defensione, sine causa de carcere emitti iusserit ; tantumque in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere per- 15 mittam quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum 23 infinitumque esse videatur. Nam quae iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognoscite quot et quanta sint, deinde haec expendite atque aestimate pecunia : reperietis 20 idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut ceteris formidines similium incommodorum atque exempla periculorum proponeret. Primum insimulatio est repentina capitalis at ue invidiosi criminis,-- statuite quanti hoc putetis et quam multos redemisse ; deinde crimen sine 25 accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defen- sione,--aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse ; postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium 30 atque a conspectu parentium ac liberum, denique a libero spiritu atque a communi luce seclusum,--haec vero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo. Haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis 24 perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae scelerique occurrere ; nisi vero existimatis hominem pecu- 5 niosissimum sine causa quaestus electum ad tam incredibile crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac temptatum, et non per illum omnibus pecuniosissimis Siculis metum propositum et iniectum. 10 Cupio mihi ab illo, iudices, subici, quoniam de militari 10 eius gloria dico, si quid forte praetereo. Nam mihi videor 25 iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent ; certe nihil sciens praetermisi. Habetis hominis consilia, diligentiam, vigi- 15 lantiam, custodiam fensionemque provinciae. Summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt impera- torum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. Non ad Q. Maximi sapientiam ue ad illius superioris Africani 20 in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, neque ad C. Mari vim atque virtutem ; sed aliud genus im- peratoris sane diligenter retinendum et conservandum, quaeso, cognoscite. 25 Itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re 26 militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque reddiderit. Primum temporibus hibernis ad magnitudinem frigorum et tempestatum vim ac fluminum praeclarum hoc 30 sibi remedium compararat. Vrbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint. Hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum 5 quidem quisquam viderit; ita diei solem homines viderunt. longitudo stupris et flagitiis continebatur. 27 Cum autem ver esse coeparet--cuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astro notabat, sed cum rosam viderat tum incipere ver arbitrabatur--dabat se labori 10 atque tineribus ; in quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem II viderit. Nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octa- phoro ferebatur,in qua pulvinu erat perlucidus Melltensis rosa fartus ; ipse autem coronam habebat unam in capite, 15 alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. Sic con- fecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis 20 iuratis audistis - controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. Deinde ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripserat, Veneri 28 iam et Libero reliquum tempus debe i arbitrabatur. Quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris 25 egregia ac singularis diligentia. Nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iis oppidis in quibus consistere prae- tores et conventum agere soleant, quo in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta ad libidinem mulier esset. Itaque non nullae ex eo numero in convivium adhibebantur 30 palam ; si quae castiores erant, ad tempus veriebant, lucem conventumque vitabant. Erant autem convivia non illo silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque eo pudore qui in magistratuum conviviis versari soleat, sed 5 cum maximo clamore atque convicio ; non numquam etiam res ad pugnam atque ad manus vocabatur. Iste enim praetor severus ac diligens, qui populi Romani legibus numquam paruisset, illis legibus quae in poculis ponebantur diligenter obtemperabat. Itaque erant exitus eius modi ut 10 alius inter manus e convivio tamquam e proelio auferre- tur, alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut fusi sine mente ac sine ullo sensu iacerent,--ut quivis, cum aspexisset, non se praetoris convivium, sed Cannensem pugnam nequitiae videre arbitraretur. 15 Cum vero aestas summa esse coeperat, quod tempus 12 omnes Siciliae semper praetores in itineribus consumere 29 consuerunt, propterea quod tum putant obeundam esse maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et familiae congregantur et magnitudo serviti perspicitur et 20 labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet, tempus anni non impedit : tum, inquam, cum concursant ceteri praetores, iste novo quodam genere imperator pul- cherrimo Syracusarum loco stativa sibi castra faciebat. Nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum ex alto 30 25 sinus ab litore ad urbem inflectitur, tabernacula carbaseis intenta velis conlocabat. Huc ex illa domo praetoria, quae regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos dies nemo extra illum locum videre posset. In eum autem ipsum locum aditus erat nemini, nisi qui aut socius aut minister libidinis esse posset. Huc omnes mulieres, quibuscum iste consuerat, conveniebant, quarum incredibile est quanta multitudo fuerit Syracusis; huc homines digni istius ami- citia, digni vita illa conviviisque veniebant. Inter eius modi viros et mulieres adulta aetate filius versabatur, ut 5 eum, etiamsi natura a parentis similitudine abriperet, con- suetudo tamen ac disciplina patris similem esse cogeret. 31 Huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio tibicine maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier, 10 itemque uxor Aeschrionis, honesto loco nata, in conventum suum mimi Isidori filiam venisse. Iste autem Hannibal, qui in suis castris virtute putaret oportere non genere cer- tari, sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia 13 deportaret. Ac per eos dies, m iste cum pallio purpureo 15 talarique tunica versaretur in conviviis muliebribus, non offendebantur homines neque moleste ferebant abesse a foro magistratum, non ius dici, non iudicia fieri ; locum illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque symphoniae, in foro silentium esse summum causarum 20 atque iuris, non ferebant homines moleste; non enim ius abesse videbatur a foro neque iudicia, sed vis et crudelitas et bonorum acerba et indigna direptio. 32 Hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi ? huius furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam, 25 scelus, audaciam rerum gestarum magnitudine atque im- peratoriis laudibus tegere conaris ? Hic scilicet est metuen- dum ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres, ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus 30 aspiciat, ex mulierum morsu vestigia libidinis atque ne- quitiae. Di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem 33 facere audeas ] Cognoscentur enim omnia istius aera illa vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis 5 qualis fuerit intellegatis. Renovabitur prima illa militia, cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci solebat ; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est ; multa eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis 10 fructu dissoluta et compensata sunt. Iam vero, cum in 34 eius modi patientia turpitudinis aliena non sua satietate obduruisset, qui vir fuerit, quot praesidia, quam pudoris et pudicitiae vi et audacia ceperit, quid me attinet dicere aut coniungere cum istius flagitio cuiusquam prae- 15 terea dedecus? Non faciam, iudices ; omnia vetera praeter- mittam, duo sola recentia sine cuiusquam infamia ponam, ex quibus coniecturam facere de omnibus possitis,--unum illud, quod ita fuit inlustre notumque omnibus ut nemo tam rusticanus homo L. Lucullo et M. Cotta consulibus 20 Romam ex ullo municipio vadimoni causa venerit, quin sciret iura omnia praetoris urbani nutu atque arbitrio Cheli- donis meretriculae gubernari, alterum quod, cum paludatus exisset votaque pro imperio suo communique re publica nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri 25 solitus est ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus, contra fas, contra auspicia, contra omnis divinas atque humanas religiones ] O di immortales ] quid interest inter mentes hominum et 14 cogitationes ] Ita mihi meam voluntatem spemque reliquae 30 vitae vestra populique Romani existimatio comprobet, ut ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus man- davit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi religione arbitrarer ] Ita quaestor sum factus ut mihi illum honorem tum non solum datum, sed etiam creditum et com- missum putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia provinca ut omnium oculos in me unum coniectos esse arbitrarer, ut 5 me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda videntur esse, ea non modo his extraordinariis cupiditatibus, 36 sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem. Nunc sum designatus aedilis ; habeo rationem quid a populo Romano 10 acceperim ; mihi ludos sanctissimos maxima cum cura et caerimonia Cereri, Libero, Liberaeque faciundos, mihi Floram matrem populo plebique Romanae ludorum cele- britate placandam, mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani appellati sunt, cum dignitate maxima et religione 15 Iovi Iunoni, Minervaeque esse faciundos, mihi sacrarum aedium procurationem, mihi totam urbem tuendam esse commissam ; ob earum rerum laborem et sollicitudinem fructus illos datos, antiquiorem in senatu sententiae dicendae locum togam p@aetextam, sellam curulem, ius imaginis ad 20 37 memoriam posteritatemque prodendae. Ex his ego omnibus - rebus, iudices,--ita mihi omnis deos propitios velim,-- etiamsi mihi iucundissimus est honos populi, tamen nequa- quam capio tantum voluptatis quantum et sollicitudinis et laboris, ut haec ipsa aedilitas, non quia necesse fuerit, alicui 25 candidato data, sed, quia sic oportuerit, recte conlocata et iudicio populi in loco esse posita videatur. 15 tu cum esses praetor renuntiatus quoqou modo,--mitto enim- et praetereo quid tum sit actum,--sed cum esses renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es, 30 qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore adfici pronuntiavit, ut hoc putares aliquam rei publicae partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo caren- dum esse meretricis ? Cum tibi sorte obtigisset uti ius diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam 5 cogitasti? neque illud rationis habuisti, si forte te experge. facere posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam nequitiamque venisse ? Itaque non modo a domo tua Chelidonem in praetura excludere noluisti, sed in Cheli- 10 donis domum praeturam totam detulisti. Secuta provincia 39 est ; in qua numquam tibi venit in mentem non tibi idcirco fascis ac securis et tantam imperi vim tantamque ornamen- torum omnium dignitatem datam ut earum rerum vi et auctoritate omnia repagula pudoris officique perfringeres, ut 15 omnium bona praedam tuam duceres, ut nullius res tuta, nullius domus clausa, nullius vita saepta, nullius pudicitia munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse; in qua tu te ita gessisti ut, omnibus cum teneare rebus, ad bellum fugitivorum confugias ; ex quo iam intellegis non 20 modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum exortam. Nisi forte Italici fugitivorum belli reliquias atque illud Tempsanum incommodum proferes, ad quod recens cum te peropportune fortuna attulisset, si quid in te vir- tutis aut industriae habuisses, idem qui semper fueras 25 inventus es. Cum ad te Valentini venissent et pro iis homo disertus ac 16 nobilis, M. Marius, loqueretur, ut negotium susciperes, ut, 40 cum penes te praetorium imperium ac nomen esset, ad illam parvam ruanum exstinguendam ducem te principemque praeberes, non modo id refugisti, sed eo ipso tempore, cum esses in litore Tertia illa tua, quam tu tecum deportaras, erat in omnium conspectu ; i sis autem Valentinis ex tam inlustri nobilique municipio tantis de rebus responsum 5 dedisti, cum esses cum tunica pulla et pallio. Quid hunc proficiscentem, quid in ipsa provincia fecisse existimatis qui, cum iam ex provincia non ad triumphum sed ad iudicium decederet, ne illam quidem infamiam fugerit quam sine ulla 41 voluptate capiebat ? 0 divina senatus frequentis in aede 10 Bellonae admurmuratio ] Memoria tenetis, iudices, cum advesperasceret et paulo ante esset de hoc Tempsano in- commodo nuntiatum, cum inveniretur nemo qui in illa loca cum imperio mitteretur, dixissetque quidam Verrem esse non longe a Tempsa, quam valde universi admurmuraverint, 15 quam palam principes dixerint contra. Et his tot crimini- bus testimoniisque convictus in eorum tabella spem sibi aliquam proponit, quorum omnium palam causa incognita voce damnatus est ? 17 Esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspione belli 20 42 laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne quod esset ; at vero contra bellum praedonum classem habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto praeclare defensa provincia est. Sic de bello prae- 25 donum, sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas istius maximas avaritiae maiestatis dementiae, libidinis, crudelitatis. Haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis adhuc, diligenter attendite. 30 Rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quaereretur. Superiorum praetorum consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum 5 militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti. Ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur, ex ipsorum litteris testibusque quaeremus. Navem vero 44 cybaeam maximam triremis instar, pulcherrimam atque 10 ornatissimam cybaeam, palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice, sciente tota Sicilia, per magistratum senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum ipse decederet, adpulsa Veliam 15 est cum plurimis rebus, et iis quas iste Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae maximeque eum delectabant. Eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices : quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam 20 exsilium atque explorare fugam domini videbatur. Quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, 18 tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in 45 iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua ecunia aedificatam esse navem. Aude hoc saltem dicere quod 25 necesse est ; noli metuere, Hortensi, ne quaeram quilicuerit aedificare navem senatori ; antiquae sunt istae leges et mor- tuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. Fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudicis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret- Quid enim tibi navi ? qui si quo publice proficisceris, praesidi et vecturae causa sumptu publico navigia prae- bentur ; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec arcessere res transmarinas ex iis locis in quibus te habere 46 nihil licet. Deinde cur quicquam contra leges parasti ? 5 Valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae ; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo : Tu tibi hoc numquam turpe, numquam criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedi- 10 ficari onerariam navem in provincia quam tu cum imperio obtinebas ? Quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare ? inanem te navem esse illam in Italiam adducturum ? naviculariam, cum Romam venisses, esse facturum ? Ne illud quidem quisquam poterat suspi- 15 cari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. Eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo. Sed hoc, homo amentissime, non intel- legis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudato- ribus -esse sublatum ? Nam dixit Heius, princeps civitatis, princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa 25 est navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam, eique faciendae senatorem Mamertinum ce praefuisse. Reliqua est materies. Hanc Reginis, ut ipsi dicunt-- tametsi tu negare non potes--publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti. Si ex et quo fit navis, 19 et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis im- pensum ? At Mamertini in tabulis nihil habent. Primum 48 5 video potuisse fieri ut ex aerario nihil darent ; etenim vel Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est publice coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque effici potuit ; deinde--id quod perspicio et quod ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex litteris--multas pecunias 10 isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse per- scriptas. Iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam opulo Romano e cognoverant, eius capiti litteris suis pepercisse. Sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam 15 non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris, scriptum proferre non potes. At enim idcirco navem Mamertinis non imperasti quod 49 sunt foederati. Di adprobent ] Habemus hominem in 20 Fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in pu- blicis religionibus foederum sanctum ac diligentem ; omnes qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem foederis imperarint. Sed tamen tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foe- 15 deratis navem imperasti ? An hoc probabis, in aequa causa populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem fuisse ? Quid ? si eius modi esse haec duo foedera duorum 50 populorum, iudices, doceo, ut Tauromenitanis nominatim cautum et exceptum sit foedere ne navem dare debeant, 30 Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit ut navem dare necesse sit, istum autem contra foedus et Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num cui dubium poterit esse quin Verre praetore plus Mamertinis cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit ? Re- citentur foedera. 20 Isto igitur tuo, quem ad modumipse praedicas, beneficio, 5 ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius im- peri condicionem sociorum, memoriam foederis : qui ex foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, 10 sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, hi ne in freto ante sua tecta et domos navigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius 51 foederis et imperi condicionem redemerunt. Quid censetis in hoc foedere faciendo voluisse Mamertinos impendere 15 laboris, operae, pecuniae ne haec biremis adscriberetur, si id ullo modo possent a nostris maioribus impetrare? Nam cum hoc munus imponebatur tam grave civitati, inerat nescio quo modo in illo foedere societatis quasi quaedam nota servitutis. Quod tum, recentibus suis officiis, integra 20 re, nullis populi Romani difficultatibus, a maioribus nostris foedere adsequi non potuerunt, id nunc, nullo novo officio suo, tot annis post,--iure imperi nostri quotannis usurpatum ac semper retentum,--summa in difficultate navium, a C. Verre pretio adsecuti sunt, ac non hoc solum adsecuti, 25 ne navem darent : ecquem nautam, ecquem militem, qui aut in classe aut in praesidio esset, te praetore per triennium 21 Mamertini dederunt ? 52 Denique cum ex senatus consulto itemque ex lege Te- rentia et Cassia frumentum aequabilter emi ab omnibus Siciliae civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque commune Mamertinis remisisti. Dices frumentum Mamer- tinos non debere. Quo modo non debere ? an ut ne 5 venderent ? non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere quod exigeretur, sed ex eo quod emeretur. Te igitur auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamer- tini iuvare populum Romanum debuerunt. Quae tandem 53 civitas fuit quae deberet ? Qui publicos agros arant, certum 10 est quid e lege censoria debeant : cur his quicquam prae- terea ex alio genere imperavisti? Quid ? decumani num quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent ? cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti empti darent ? Quid immunes ? hi certe nihil debent. At 15 eis non modo imperasti, verum etiam, quo plus darent quam poterant, haec sexagena milia modium, quae Mamer- tinis remiseras, addidisti. Neque hoc dico, ceteris non recte imperatum, sed Mamertinis, qui erant in eadem causa, et quibus superiores omnes item ut ceteris imperarant pecu- 20 niamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his dico non recte remissum. Et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit et de consili sententia Mamertinis se fmmentum non im- 25 perare pronuntiat. Audite decretum mercennarii praetoris 54 ex ipsius commentario, et cognoscite quanta in scribendo gravitas, quanta in constituendo iure sit auctoritas. Recita. COMMENTARIVS. De consili sententia libenter ait se facere itaque perscribit. Quid, si hoc verbo non esses usus 30 "libenter'? nos videlicet invitum te quaestum facere puta- remus. Ac " de consili sententia " ] Praeclarum recitari consilium, iudices, audistis ; utrum vobis consilium tandem praetoris recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an 55 praedonis improbissimi societas atque comitatus ? En foederum interpretes, societatis, pactionis, religionis au- 5 ctores ] Numquam in Sicilia frumentum publice est emptum quin Mamertinis pro portione imperaretur, antequam hoc delectum praeclarumque consilium iste dedit, ut ab his nummos acciperet ac sui similis esset. Itaque tantum valuit istius decreti auctoritas quantum debuit eius hominis 10 qui, a quibus frumentum emere debuisset, iis decretum vendidisset. Nam statim L. Metellus ut isti successit, ex C. Sacerdotis et ex Sex. Peducaei instituto ac litteris fru- 22 mentum Mamertinis imperavit. Tum i i intellexerunt se 5 id quod a malo auctore emissent diutius obtinere non 15 posse. (22) Age porro tu, qui tam religiosum existimari te voluisti (56) interpretem foederum, cur Tauromenitanis frumentum, cur Netinis imperasti ? quarum civitatum utraque foederata est. Ac Netini quidem sibi non defuerunt ac, simul pro- 20 nuntiasti libenter te Mamertinis remittere, te adierunt et eandem suam causam foederis esse docuerunt. Tu aliter decernere eadem in causa non potuisti; pronuntias Netinos frumentum dare non debere et ab his tamen exigis. Cedo mihi eiusdem praetoris litteras et rerum decretarum et fru- 25 menti imperati. LlTTERAE RERVM DECRETARVM. Quid potius in hac tanta et tam turpi inconstantia suspicari possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut isti a Netinis pecuniam cum posceret non datam, aut id esse actum ut intellegerent Mamertini bene se apud istum tam 30 multa pretia ac munera conlocasse, cum idem alii iuris ex eadem causa non obtinerent ? Hic mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinae 57 laudationis ] in qua quam multa sint vulnera quis est 5 vestrum,iudices, quin intellegat? Primum enim in iudiciis qui decem laudatores dare non potest, honestius est ei nullum dare quam illum quasi legitimum numerum consuetudinis non explere. Tot in Sicilia civitates sunt quibus tu per triennium praefuisti : arguunt ceterae, paucae et parvae vi et 1O metu repressae silent, una laudat. Hoc quid est nisi in- tellegere quid habeat utilitatis vera laudatio, sed tamen ita provinciae praefuisse ut hac utilitate necessario sit carendum ? Deinde, quod alio loco antea dixi, quae est ista tandem 58 laudatio, cuius laudationis legati et principes et publice tibi 15 navem aedificatam et privatim se ipsos abs te spoliatos expilatosque esse dixerunt ? Postremo quid aliud isti faciunt, cum te soli ex Sicilia laudant, nisi testimonio nobis sunt omnia te sibi esse largitum quae tu de re publica nostra detraxeris ? Quae colonia est in Italia tam bono 20 iure, quod tam immune municipium, quod per hosce annos tam commoda vacatione omnium rerum sit usum quam Mamertina civitas ? Per triennium soli ex foedere quod debuerunt non dederunt, soli isto praetore omnium rerum immunes fuerunt, soli in istius imperio ea condicione vix- 15 erunt ut populo Romano nihil darent, Verri nihil negarent. Verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar 23 accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra 59 foedera. Ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et remisisti quod non oportebat, et accepisti quod non licebat. 30 Exigere te oportuit navem quae contra praedones, non quae cum praeda navigaret, quae defenderet ne provinca spolia retur, non quae provinciae spolia portaret. Mamertini tibi et urbem uo furta undique deportares, et navem in qua exportares praebuerunt ; illud tibi oppidum receptaculum praedae fuit, illi homines testes custodesque furtorum,illi 5 tibi et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt. Itaque ne tum quidem cum classem avaritia ac nequitia tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es ; quo tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate pro- vinciae, etiamsi precario essent rogandi, tamen ab iis impe- 10 traretur. Reprimebat enim tibi et imperandi vim et rogandi conatum praeclara illa non populo Romano reddita biremis, sed praetori donata cybaea. Ea fuit merces imperi, auxili, iuris, consuetudinis, foederis. 60 Habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac ven- 15 ditum pretio : cognoscite nunc novam praedandi rationem 24 ab hoc primum excogitatam. Sumptum omnem in classem frumento stipendio ceterisque rebus suo quaeque nauarcho civitas semper dare solebat. Is neque ut accusaretu a nautis committere audebat, et civibus suis rationes referre 20 debebat, et in illo omni negotio non modo labore sed etiam periculo suo versabatur. Erat hoc, ut dico, factitatum sem- per, nec solum in Sicilia sed in omnibus provinciis, etiam in sociorum et Latinorum stipendio ac sumptu, tum cum illorum auxiliis uti solebamus : Verres post imperium con- 25 stitutum primus imperavit ut ea pecunia omnis a civitati- bus sibi adnumeraretur, ut is eam pecuniam tractaret quem 61 ipse praefecisset. Cui potest esse dubium quam ob rem et omnium consuetudinem veterem primus immutaris, et tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae neglexeris, 30 et tantam difficultatem cum crimine, molestiam cum su- spicione susceperis ? Deinde alii quaestus instituuntur, ex uno genere navali videte quam multi ] accipere a civitatibus pecuniam ne nautas darent, pretio certo missos facere nautas, missorum omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet 5 non dare,--haec omnia ex civitatum testimoniis cognoscite. Recita. TESTIMONIA CIVITATVM. Huncine hominem, 25 hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam ] civitatibus 62 pro numero militum pecuniarum summas discribere, certum pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere ] 10 quos qui dederat commeatum totius aestatis abstulerat, iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. Ita quaestus duplex unius missionis fiebat. Atque haec homo amentissimus in tanto praedonum impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et 15 ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset Cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in 63 Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam raetori non quae praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus suis semiplenis 20 navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non ceperunt, sed abduxerunt onere suo plane captam atque depressam. Erat ea- navis plena iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste. Haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa 25 ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. Quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra q am primum exhiberentur. Adpellitur navis Syracusas ; exspecta- 64 30 tur ab omnibus supplicium. Iste quasi praeda sibi advecta, non praedonibus captis, si qui senes ac deformes erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis arti- ficique habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio cohortique distribuit, symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in exina- 5 niunda nave consumitur. Archipiratam ipsum videt nemo, de quo supplicium sumi oportuit. Hodie omnes sic habent --quid eius sit vos coniectura adsequi debetis--istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse. 26 "Coniectura est.' Iudex esse bonus nemo potest qui 10 65 suspicione certa non movetur. Hominem nostis, consue- tudinem omnium tenetis,--qui ducem praedonum aut ho- stium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur. Hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam captum sese vidisse 15 diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, quaererent, videre cuperent. Quid accidit cur tanto opere iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset ? Homines maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius 20 cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque ex- saturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est. 66 Vnus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret ? At contra, quacum- 25 que iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat ; itaque ei con- cursus fiebat undique ut non modo ex iis oppidis qua ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. Ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorurum 30 gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus ? Quia nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos saepe metueris, eos te vinctos ad supplicium duci videre. Hoc tu quam ob rem non 67 5 fecisti? quam ob rem ita pirata iste occultatus est quasi eum aspici nefas esset ? quam ob rem supplicium non sumpsisti ? quam ob causam hominem reservasti ? ecquem scis in Sicilia antea captum archipiratum qui non securi percussus sit ? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer 10 exemplum. Vivum tu archipiratam servabas : quo ? Per triumphum,credo, quem ante currum tuum duceres ; neque enim quicquam erat reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur. 15 Age porro custodiri ducem praedonum novo more quam 27 securi feriri omnium exemplo magis placuit. Quae sunt istae 68 custodiae? apud quos homines, quem ad modum est ad- servatus ? Lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum ; 20 totum est e saxo in mirandam altitudinem depresso et mul- torum operis penitus exciso; nihil tam clausum ad exitum, nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest. In has lautumias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae 25 deduci imperantur. Eo quod multos captivos civis 69 Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis verus ille dux quaereretur. Itaque h minem huic optimae 3O tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat hominem--quo? Lily- baeum fortasse ? Video ; tamen homines maritimos non plane reformidat. Minime, iudices. Panhormum igitur ? Audio ; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano ca- 70 ptus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri 5 oportebat. Ne Panhormum quidem. Quo igitur ? quo putatis ? Ad homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos, ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, 10 unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem archi- piratam. Et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum- esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque 15 adhiberetur. 28 Interea Syracusani, homines periti et humani, qui non 71 modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnes cotidie pira- tarum qui securi ferirentur ; quam multos esse oporteret, ex 20 ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. Iste, quod omnis qui artifici aliquid habue- rant aut formae removerat atque abduxerat, reliquos si, ut consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent 15 quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quin rationem numerumque haberet, et reliquos non 72 desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret. Cum magnus numerus deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere coepit civis Romanos, quos in carcerem antea coniecerat ; quorum alios Sertorianos milites fuisse insimu- 5 labat, et ex Hispania fugientis ad Siciliam adpulsos esse dicebat, alios, qui a praedonibus erant capti, cum merca- turas facerent aut aliquam ob causam navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse arguebat. Itaque alii cives Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere 10 ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum a multis civibus Romanis cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, securi feriebantur. Quorum ego de acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero, et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum 15 habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita de- ficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem. Haec 73 igitur est gesta res, haec victoria praeclara : myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, 20 formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani ho- stilem in modum cruciati et necati, omnis vestis ablata, omne aurum et argentum ablatum et aversum. At quem ad modum ipse se induit priore actione ] Qui 29 25 tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendi- dissimi, testimonio,--cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,--exsiluit con- scientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus ; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniaru accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi non percussisse ; domi esse apud sese archipiratas 74 dixit duos. O clementiam populi Romani seu potius pati- entiam miram ac singularem ] Civem Romanum securi 5 esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces : archipiratam negat, fateris. Fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit populus Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit. Quid ? sciebas tibi crimini datum iri ? 10 quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? Inimicum habebas neminem ; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. An te id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat ? Qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum 15 crimen et iudicium horrueris, cum tot testibus coarguare 75 potes de damnatione dubitare ? Verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi ad defen- sionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu 20 meo producere ad ignotos tanto post eum quem archi- piratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire ? Vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset, hic defensio nulla est. Itaque illud semper omnes 25 fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero. Piratam vivum tenuisti. Quem ad finem? Dum cum imperio fuisti. Quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diu- . turnam dedisti? Verum esto, sit tibi illud liberum omne 76 tempus quoad cum imperio fuisti : etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in 5 domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt, quoad per me licitum est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrio- nem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit. Quod est huiusce rei ius, quae consue- 30 10 tudo, quod exemplum ? Hostem acerrimum atque infestis- simum populi Romani seu potius communem hostem gentium nationumque omnium quisquam omnium mortalium privatus intra moenia domi suae retinere poterit ? Quid ? 77 si pridie quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis 15 securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te,--si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra rem publicam facere potuisset, quid diceres ? "Apud me habitavit, mecum fuit ; ego illum ad iudicium meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, 20 vivum atque incolumem reservavi.' Itane vero ? tu tua pericula communi periculo defendes ? tu supplicia q ae debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes ? populi Romani hostis privati hominis custodiis adservabitur ? At etiam qui triumphant eoque 25 diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae 30 finem facit. 78 Et nunc cuiquam credo esse dubium quin tu id com- missurus non fueris,--praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam,--ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret ] Si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metu- 5 isse, quaero, cui probares ? Cum constaret istum Syracusis a nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto 10 ante metuisse : si eum diceres esse mortuum, quis te audiret ? 79 Nunc cum vivum nescio quem istum producis, taruen te derideri vides. Quid ? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico, ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? 15 Verum hoc erat : si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes ; si hic falsus esset mor- tuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere Plura dixi quam volui de illo archi- pirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis 2O argumenta praetermisi. Volo enim esse totum mihi crimen integrum : est certus locus certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur. 31 Hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locu- pletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites 25 revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non soluru provinciae saluti verum etiam ipsi praedae posset esse. Nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto praedonum metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad 30 luxuriem libidinesque suas domo sua regia--quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent--contentus non fuit ; tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, quod antea demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari 5 iussit in litore, quod est litus in Insula Syracusis post Are- thusae fontem propter ipsum introitum atque ostium portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco. Hic dies aestivos 81 praetor populi Romani, custos defensorque provinciae, sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet 10 nemo praeter ipsum et praetextatum filium--etsi recte sine exceptione dixeram virum, cum isti essent, neminem fuisse. Non numquam etiam libertus Timarchides adhibebatur, mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine ab- 15 duxerat. Erat Pipa quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in istius cupiditatem facti sunt tota Sicilia percelebrantur ; erat Nice, facie 82 eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni Syracusani. Hanc vir amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat 20 nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis devinciebatur. Illo autem tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero tot in acta dies secum habere. Itaque excogitat rem singu- 25 larem ; navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse iubet atque imperare. Hoc eo facit ut ille non solum abesset a domo dum navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto atque ablegato viro non liberius quam antea--quis enim umquam istius libidini obstitit ?--sed paulo solutiore animo 5 tamen secum illam haberet si non tamquam virum sed tamquam aemulum removisset. 83 Accipit navis sociorum atque amicorum Cleomenes Syra- 32 cusanus. Quid primum aut accusem aut querar ? Siculone homini legati, quaestoris, praetoris denique potestatem, 10 honorem, auctoritatem dari ? Si te impediebat ista con- viviorum mulierumque occupatio, ubi quaestores, ubi legati, ubi ternis denariis aestimatum frumentum, ubi muli, ubi legatis a senatu populoque Romano permissa et data, 15 denique ubi praefecti, ubi tribuni tui ? Si civis Romanus dignusisto negotio nemo fuit, quid civitates quae in amicitia fide ue populi Romani perpetuo manserant ? ubi Segestana, ubi Centuripina civitas ? quae cum officiis fide vetustate, 84 tum etiam cognatione populi Romani nomen attingunt. O 20 di immortales ] quid ? si harum ipsarum civitatum militibus, navibus, nauarchis Syracusanus Cleomenes iussus est im- perare, non omnis honos ab isto dignitatis, aequitatis, offici- que sublatus est? Ecquod in Sicilia bellum gessimus quin Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur ? Atque 25 haec ego ad memoriam vetustatis, non ad contumeliam civitatis referri volo. Itaque ille vir clarissimus summusque imperator, M. Marcellus, cuius virtute captae, misericordia conservatae sunt Syracusae habitare in ea parte urbis quae in Insula est Syracusanum neminem voluit ; hodie, inquam, Syracusanum in ea parte habitare non licet ; est enim locus quem vel pauci possent defendere. Committere igitur eum non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa parte 5 urbis navibus aditus ex alto est ; quam ob rem qui nostros exercitus saepe excluserant, iis claustra loci committenda non existimavit. Vide quid intersit inter tuam libidinem 85 maiorumque auctoritatem, inter amorem furoremque tuum et illorum consilium atque prudentiam. Illi aditum litoris 10 Syracusanis ademerunt, tu imperium maritimum concessisti ; illi habitare in eo loco Syracusanum, qua naves accedere possent, noluerunt, tu classi et navibus Syracusanum prae- esse voluisti; quibus illi urbis suae partem ademerunt, iis tu nostri imperi partem dedisti, et quorum sociorum opera 15 Syracusani nobis dicto audientes sunt, eos Syracusano dicto audientis esse iussisti. Egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; 33 sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Hera- cliensis, Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in 2O speciem, sed inops et infirma propter dimissionem pro- pugnatorum atque remigum. Tam diu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum praetervecta est ; ipse autem, qui visus multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum 25 nautis paulisper dedit. Stetit soleatus praetor populi Ro- mani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. Iam hoc istum vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderant. Posteaquam paulum provecta 87 classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautae 3O coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, collige- bant et iis miseri perditique alebantur ; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie ac nequitia tum etiam imperio putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo 34 posito perpotabat. Ecce autem repente ebrio Cleomene 5 esurientibus ceteris nuntiatur piratarum esse navis in portu Odysseae . namita is locus nominatur ; nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat terrestre praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos ex eo loco deduxisset explere se numerum nautarum et 10 remigum posse. Reperta est eadem istius hominis ava- rissimi ratio in praesidiis quae in classibus ; nam erant 88 perpauci reliqui, ceteri dimissi. Princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, praecidi ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur signum 15 dari iussit. Haec Centuripina navis erat incredibili celeri- tate velis ; nam scire isto praetore nemo poterat quid quae- que navis remis facere posset ; etsi in hac quadriremi propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges et milites deerant. Evolarat iam e conspectu fere fugiens 20 quadriremis cum etiam tum ceterae naves uno in loco 89 moliebantur. Erat animus in reliquis ; quamquam erant pauci, quoquo modo res se habebat, pugnare tamen se clamabant, et quod reliquum vitae viriumque fames fecerat id ferro potissimum reddere volebant. Quodsi Cleomenes 25 non tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. Erat enim sola illa navis constrata et ita magna ut propugnaculo ceteris posset esse, quae si in praedonum pugna versaretur, urbis instar habere inter illos piraticos myoparones videretur ; sed tum inopes, relicti ab duce 30 praefectoque classis, eundem necessario cursum tenere coe- perunt. Helorum versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri 90 navigabant, neque ii tam praedonum impetum fugiebant quam imperatorem sequebantur. Tum ut quisque in fuga 5 postremus, ita in periculo princeps erat ; postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur. Ita prima Haluntinorum navis capitur, cui praeerat Haluntinus homo nobilis, Phylarchus, quem ab illis praedonibus Locrenses postea publice redemerunt; ex quo vos priore actione iurato 10 rem omnem causamque cognostis. Deinde Apolloniensis navis capitur, et eius praefectus Anthropinus occiditur. Haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus 35 pervenerat; iam sese in terrame navi eieceret quadrire- memque fluctuantem in salo reliquerat. Reliqui praefecti 15 navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis ad Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. Tum praedonum dux Heracleo, repente praeter spem non sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pul- 20 cherrimam populi Romani in litus expulsam et eiectam, cum primum invesperasceret, inflammari incendique iussit. 0 tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae ] 92 o casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum ] o istius nequitiam ac turpitudinem singularem ] 25 Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi flamma, classis populi Romani praedonum incendio con- flagrabat. Adfertur nocte intempesta gravis huiusce mali nuntius Syracusas ; curritur ad praetorium, quo istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum 30 cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet ; includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset. 93 Huius autem praeclari imperatoris ita erat severa domi disciplina ut in re tan et tam gravi nuntio nemo admitte- retur, nemo esset qui auderet aut dormientem excitare aut interpellare vigilant . Iam vero re ab omnibus cognita 5 concursabat urbe tota maxima multitudo. Non enim, sicut erat antea semper consuetudo, praedonum adventum signi- ficabat ignis e specula sublatus aut tumulo, sed flamma ex ipso incendio navium et calamitatem acceptam et periculum 36 reliquum nuntiabat. Cum praetor quaereretur et constaret 10 neminem ei nuntiasse, fit ad domum eius cum clamore 94 concursus atque impetus. Tum iste excitatus audit rem omnem ex Timarchide, sagum sumit,--lucebat iam fere,-- procedit in medium vini somni stupri plenus. Excipitur ab omnibus eius modi clamore ut ei Lampsaceni periculi 15 similitudo versaretur ante oculos; hoc etiam maius hoc videbatur quod in odio simili multitudo hominum haec erat maxima. Tum istius acta commemorabatur, tum flagitiosa illa convivia, tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim, tum quaerebant ex isto palam tot dies 20 continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid egisset, tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagi- tabatur, neque quicquam propius est factum quam ut illud Vticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas, ut quo sepulchra duorum praetorum improborum duabus 25 in provinciis constituerentur. Verum habita est a multi- tudine ratio temporis, habita tumultus, habita etiam digni- tatis existimationisque communis, quod is est conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, verum etiam hac re publica dignissimus existimetur. Con-95 firmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet, arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars, complent. 5 Vnam illam noctem solam praedones ad Helorum com- morati, cum fumantis etiam nostras navis reliquissent, accedere incipiunt Syracusas ; qui videlicet saepe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam 10 esse visuros. Ac primo ad illa aestiva praetoris accedunt, 37 ipsam illam ad partem litoris ubi iste per eos dies taber- naculis positis castra luxuriae conlocarat. Quem postea- quam inanem locum offenderunt et praetorem commosse ex eo loco castra senserunt, statim sine ullo metu in ipsum 15 portum penetrare coeperunt. Cum in portum dico,iudices,-- explanandum est enim diligentius eorum causa qui locum ignorant,--in urbem dico atque in urbis intinam partem venisse piratas ; non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitur et continetur, ut non ad- 20 luantur mari moenia extrema, sed ipse influat in urbis sinum portus. Hic te praetore Heracleo pirata cum quattuor 97 myoparonibus parvis ad arbitrium suum navigavit. Pro di immortales ] piraticus myoparo, cum imperi populi Romani nomen ac fasces essent Syracusis, usque ad forum 25 Syracusanorum et ad omnis crepidines urbis accessit, quo neque Carthaginiensium gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant, multis bellis saepe conatae umquam aspirare potuerunt, neque populi Romani invicta ante te praetorem gloria illi navalis umquam tot Puniis Siciliensi- busque bellis penetrare potuit- qui locus eius modi est ut ante Syracusani in moenibus suis, in urbe, in foro hostem armatum ac victorem quam in portu ullam hostium navem 98 viderint. Hic, te praetore, praedonum naviculae perva- 5 gatae sunt quo Atheniensium classis sola post hominum memoriam trecentis navibus vi ac multitudine invasit; quae in eo ipso portu loci ipsius portusque natura victa atque superata est. Hic primum opes illius civitatis coni- minutae depressaeque sunt : in hoc portu Atheniensium 10 nobilitatis, imperi, gloriae naufragium factum existimatur. 38 Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo a latere sed etiam a tergo magnam partem urbis relin- queret ? Insulam totam praetervectus est, quae est urbs Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores, 15 ut ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis tenerent, in eorum potestatem portum 99 futurum intellegebant. At quem ad modum est perva- gatus ] Radices palmarum agrestium, quas in nostris navibus invenerant, iactabant, ut omnes istius improbitatem 20 et calamitatem Siciliae possent cognoscere. Siculosne milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant ut populo Romano totique Italiae suppe litare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos 25 a quo maiores eorum ceteros quoque frugibus inventis removerunt ] Te praetore Siculi milites palmarum stirpi- 100 bus, piratae Siculo frumento alebantur ] O spectaculum miserum atque acerbum ] ludibrio esse urbis gloriam, populi Romani nomen, omnium hominum conventum atque 30 multitudinem piratico myoparoni ] in portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere piratam, cum praetoris inertissimi nequissimique oculos praedonum remi respergerent ] 5 Posteaquam e portu piratae non metu aliquo adfecti sed satietate exierunt, tum coeperunt quaerere homines causam illius tantae calamitatis. Dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum si remigibus militibusque dimissis, reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum 10 mulierculis perpotante, tanta ignominia et calamitas esset accepta. Haec autem istius vituperatio atque infamia con- 101 firmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant. Qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot ex sua quisque nave 15 missos sciret esse. Res erat clara, neque solum argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur. Homo 39 certior fit agi nihil in foro et conventu toto die nisi hoc, quaeri ex nauarchis quem ad modum classis sit amissa ; illos respondere et docere unum quemque, missione re- 20 migum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. Quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit. Causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. Videbat illis nauarchis tcstibus tantum hoc crimen sustinere 25 se nullo modo posse. Consilium capit primo stultum, verum tamen clemens. Nauarchos ad se vocari iubet ; 102 veniunt. Accusat eos quod eius modi de se sermones habuerint ; rogat ut in sua quisque dicat navi se tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam 30 esse dimissum. Illi enim vero se ostendunt uod vellet esse facturos. Iste non procrastinat, advocat amicos statim ; quaerit ex iis singillatim quot quisque nautas habuerit. Re- spondet unus quisque ut erat praeceptum. Iste in tabulas refert ; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione 5 103 uteretur. Derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. Iam iste erat hac stultitia multis in rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris civitatum 10 tolli et referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctori- 40 tatibusque convincitur. Vbi hoc videt, illorum confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, init consilium non improbi praetoris,--nam id quidem esset 15 ferendum,--sed importuni atque amentis tyranni : statuit, si hoc crimen extenuari vellet,--nam omnino tolli posse non arbitrabatur,--nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse 104 privandos. Occurrebat illa ratio : " Quid Cleomene fiet ? poterone animum advertere in eos quos dicto audientis esse 20 iussi, missum facere eum cui potestatem imperiumque per- misi ? poterone eos adficere supplicio qui Cleomenen secuti sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi iussit ? poterone esse in eos vehemens qui navis non modo inanis habuerunt sed etiam apertas, in eum dissolutus qui 25 solus habuerit constratam navem et minus exinanitam ? Pereat Cleomenes una ] ' Vbi fides, ubi exsecrationes, ubi dexterae complexusque, ubi illud contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo litore ? Fieri nullo modo poterat quin Cleomeni parceretur. Vocat Cleomenen, 105 dicit ei se statuisse animadvertere in omnis nauarchos ; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. " Tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque incon- 5 stantiae suscipiam quam aut in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' Agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quod istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea 10 quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. Quid ergo ? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilis- simus, testis relinquetur ? "In praesentia,' inquit Cleo- menes, " quoniam ita necesse est ; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.' 15 Haec posteaquam acta et constituta sunt procedit iste 41 repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; 106 in forum venit, nauarchos vocari iubet. Qui nihil metue- rent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. Iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. Implorare illi 20 fidem praetoris, et quare id faceret rogare. Tum iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. Fit clamor et admiratio populi tantam esse in homine impu- dentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, 25 aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur, aliis prodi- tionis crimen inferret ; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa. Cum haec ita 107 fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum ipsum, cuicuimodi est, quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret ; nam quid Cleomenes facere potuit ?--non enim possum quemquam insimulare falso-- quid,inquam, magno opere potuit Cleomenes facere istius avaritia navibus exinanitis ? Atque eum vident sedere ad 5 latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, in- susurrare. Tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori. 10 108 Adponitur iis tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere solebat et emissarium. 15 42 Veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio ; vinctos aspiciunt catenis liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent ; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam 20 erat neque umquam fuerat, implorant. Pater aderat Dexo Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. Cuius tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum cum illa aucto- ritate miseria videres perditum, non te eius lacrimae, non 109 ad partem humanitatis revocare potuit? Sed quid ego hospiti iura in hac immani belua commemoro ? Qui Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per hospitium exhausit et exinanivit, absentem in reos rettu- lerit, causa indicta capite damnarit, ab eo nunc hospitiorum 5 iura atque officia quaeramus ? Cum homine enim crudeli nobis res est an cum fera atque immani belua? Te patris lacrimae de innocentis fili periculo non movebant; cum patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te neque praesens filius de liberum caritate neque absens pater de 10 indulgentia patria commonebat ? Catenas habebat hospes 110 tuus Aristeus, Dexonis filius. Quid ita ? " Prodiderat classem.' Quod ob praemium ? " Deseruerat.' Quid Cleomenes ? "Ignavus fuerat.' At eum tu ob virtutem corona ante donaras. Dimiserat nautas.' At ab omnibus 15 tu mercedem missionis acceperas. Alter parens ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis ; qui quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus. Quid erat autem quod quis- quam diceret aut defenderet ? " Cleomenem nominare non 20 licet.' At causa cogit. " Moriere, si appellaris ' ; numquam enim iste cuiquam est mediocriter minatus. At remiges non erant. "Praetorem tu accuses ? frange cervices.' Si neque praetorem neque praetoris aemulum appellari licebit, cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est ? 25 Dicit etiam causam Heracleus Segestanus, homo domi suae 43 nobilissimo loco natus. Audite, ut vestra humanitas postulat, 111 iudices ; audietis enim de magnis incommodis iniuriisque sociorum. Hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et 30 iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit ] Is certe neque classem prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit ; etenim tum esset hoc animiadvertendum cum classis Syracusis proficiscebatur. Is tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo mani- festo scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa 5 112 conferri criminis potuit. Fuit in illis nauarchis Heraclien- sis quidam Furius,--nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina,--homo, quam diu vixit, non domi suae solum,-post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. In quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere 10 laederet,--nam id quidem, quoniam moriundum videbat, sine periculo se facere intellegebat,--verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem causae suae scripsit : quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudeli- 15 tatis ex illa oratione commonefiat. In qua docet quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit, quot secum habuerit ; item de ceteris navibus dicit ; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur. Ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur ;20 clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute 113 uam de sua vita lacrimas matris valere. Deinde etiam illud video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedi- 25 cavit, non posse Verrem testis interficiendo testimonium exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur ; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sce- leris audaciae crudelitatis testem fore. Iam illa praeclara: 5 non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab dis manibus innocentium Poenas sceleratorumque Furias in tuum iudicium esse venturas ; sese ideo leviorem suum casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in 10 conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Ro- mani ferirentur. Ne multa, iudices, libertate quam vos 114 sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est. Condemnat omnis de consili sententia ; tamen neque 44 l5 iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, - talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latro- num, hoc est de comitum suorum sententia condemnat 20 omnis. Hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi 115 socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis .periculis fortunisque omnibus per- timescunt : indigne ferunt illam clementiam mansuetudi- nemque nostri imperi in tantam crudelitatem inhumani- 25 tatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum prae- torem improbum ex indignissima morte innocentium quae- rere. Nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbi- tatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil 30 videtur. Nam si cum aliorum improbitate certet, longe 116 omnis multumque superabit ; sed secum cum ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleo- mene, quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset ; tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam 5 causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides ; a securi negat esse ei periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. Ne multa, ipsum dicere adulescentem audistis se ob hunc 117 met m ecuniam Timarchidi numerasse. Levia sunt haec 10 in hoc reo. Metum virgarum nauarchus, homo nobilis- obilissimae civitatis, pretio redemit : humanum est. Alius ne condemnaretur pecuniam dedit : usitatum est. Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem, nova postulat, inaudita desiderat ; non de praetore 15 Siciliae, sed ne nefario tyranno fieri iudicium arbitratur. 45 Includuntur in carcerem condemnati; supplicium con- stituitur in illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum ; prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum 118 vestitumque ferre. Patres hi quos videtis iacebant in 20 limine, matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret. Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces com- parabatur. "Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi intro 5 ferre liceat, tantum.' Nemo recusabat. "Quid ? ut uno ictu securis adferam mortem filio tuo, quid dabis ? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu dolo- ris aliquo spiritus auferatur ?' Etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur. 0 magnum atque intolerandum 119 10 dolorem ] o gravem acerbamque fortunam ] Non vitam liberum, sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes. Atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo de plaga et de uno illo ictu loquebantur, idque postremum parentis suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui causa 15 lictori pecunia daretur. Multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi; verum tamen mors sit extremum. Non erit.- Estne aliquid ultra quo crudelitas progredi possit ? Reperietur ; nam illorum, cum erunt securi percussi ac necati, corpora feris obicientur. Hoc si 20 luctuosum est parentibus, redimant pretio sepeliendi pote- statem. Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere 120 audistis se ob se-pulturam Heraclei nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse ; ne hoc possis dicere, " Patres enim veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus, 25 dicit, neque de filio dicit. Iam hoc quis tum fuit Syracusis quin audierit quin sciat, has Timarchidi pactiones sepul- turae cum vivis etiam illis esse factas? Non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur ? Quibus omnibus rebus actis atque decisis producuntur 5 46 e carcere, deligantur. Quis tam fuit illo tempore ferreus, 121 quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur ? Ecquis fuit quin lacrimaret quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune 10 arbitraretur ? Feriuntur securi. Laetaris tu in omnium gemitu et triumphas ; testis avaritiae tuae gaudes esse sub- latos Errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum inno- centium sanguine elucre arbitrabare ; praeceps amentia 15 ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. Etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis desunt, tamen ex ipso illo numero nauarchorum aliqui vivunt et adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum inno-20 centium oenas fortuna et ad hanc causam reservavit. 122 Adest Phylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit, oppressus a praedonibus et captus est ; cui calamitas saluti fuit, qui nisi captus a piratis esset in hunc prae- donem sociorum incidisset. Dicit is pro testimonio de 25 missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. Adest Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus ; eadem dicit, nulla in re discrepat. 123 Per deos immortalis ] quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem ad modum auditis ? Vtrum ego desipio et plus quam satis est doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic acerbissimus innocentium cruciatus et maeror pari sensu doloris adficit ? Ego enim 5 cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis. Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex 47 quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe 10 nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius fune- stam securem esse servatos ? Cum mihi Tyndaritani illius 124 venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. Quas urbis P. Africanus etiam 15 ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. En quod Tyndaritani libenter praedicent : "Nos in septemdecim populis Siciliae nume- ramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis 20 amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata sunt.' Multum velo haec iis iura nautas contra Carthaginem Scipio duxit, at nunc navem 25 contra praedones paene inanem Cleomenes ducit ; vobis- cum Africanus hostium spolia et praemia laudis communi- cavit, at nunc, per Verrem spoliati, nave a praedonibus abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini. Quid vero ? illa Segestanorum non solum litteris tradita neque commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et comprobata cognatio quos tandem fructus huiusce necessi- tudinis in istius imperio tulit ? Nempe hoc iure fuit, iudices, ut ex sinu patriae nobilissimus adulescens istius 5 carnifici Sextio dederetur. Cui civitati maiores nostri maximos a ros at ue optimos concesserunt, quam im- munem esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem 10 deprecaretur. 48 Quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe 126 denique ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis ? Ad senatumne venient? Quid ? ut de Verre supplicium sumat? Non est usitatum, non senatorium. Ad populum 15 Romanum confugient? Facilis est populi causa ; legem enim se sociorum causa iussisse et eius legis custodes ac vindices praeposuisse dicet. Hic locus igitur est unus quo perfugiant, hic portus, haec arx, haec ara sociorum ; quo quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis 20 rebus solebant. Non argentum, non aurum, non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt ; metuunt homines imperiti ne iam haec populus Romanus concedat et ita velit fieri. Patimur enim multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos 25 homines omnis omnium nationum pecunias pervenisse. Quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat ut obscura sua cupiditas esse videatur. In urbe nostra pulcherrima atque 127 ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non 5 ab hostibus victis capta atque deportata sit ? at istorum villae sociorum fid lissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyaicum, Miletum, Chium, Samum, 10 totam denique Asiam, Achaiam, Graeciam, Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis ? Sed haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. Ne publice a populo Romano spoliarentur officiis ac fide providerunt ; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non 15 poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant ; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppe- ditandi facultas. Itaque res suas neglegunt ; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt, Aspicite, aspicite 128 20 iudices, squaloreln sordisque sociorum ] Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, 49 domo sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non facit ; sese ipsum abs te repetit, nihil amplius ; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus 25 ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quae .publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossi" 30 bus fili sui solacium vult aliquod reportare. Hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recupera- ret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, 129 isdem te condemnatum videret. Si per L. Metellum licitum esset, iudices, matres illorum miserorum sororesque venie- 5 bant ; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu acce- derem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis facibus mihi obviam venit, et ita,---me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, fili nomen implo- rans,--mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius excitare 10 ab inferis filium possem. Faciebant hoc itidem ceteris in civitatibus grandes natu matres et item parvi liberi miserorum ; quorum utrumque aetas laborem et industriam 130 meam, fidem et misericordiam vestram requirebat. Itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia 15 detulit ; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguia corpora mortuorum, ne maeror parentum ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset esse. 20 Hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatem deiec ro, iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse arbitrabor. 50 Quadpropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen 25 conetur defendere, is ita defendat ut illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque peri- culo belli et terra et mari saepe offenderint. Nullam tibl- obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus com- mode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia 5 fortunae colligas. Ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum ; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum ; te illo tempore ipso superiori- busque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse 10 dico; harum rerum omnium auctores testisque produco. Num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia 132 fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor ? Tametsi solent ii fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati. 15 Istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit. Homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent ; in illa autem calamitate non Martem fuisse communem, sed Venerem possumus dicere. Quodsi fortunam tibi obici non oportet, cur tu fortunae illorum 20 innocentium veniam ac locum non dedisti ? Etiam illud praecidas licet, te, quod supplicium more 133 maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in cri- men et in invidiam vocari. Non in supplicio crimen meum vertitur ; non ego nego securi quemquam feriri debere, non 25 ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam flagiti tolli dico oportere ; fateor non modo in socios sed etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer vindicatum. Quare haec quoque praetermittas 51 licet. Ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. Hoc nauachi reliqui dicunt, hoc herbitenses, hoc civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses, hoc denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes 5 Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio milites colligeret, quos in navibus conlocaret ; quod certe non fecisset si suum nume- rum naves haberent ; ea est enim ratio instructarum ornata- rumque navium ut non modo plures sed ne singuli quidem 10 134 posslnt accedere. Dico praeterea illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ac per- ditos ; dico aut omnis extra culpam fuisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam navem plurimos nautas haberet, summum imperium obti- 15 neret, aut, si omnes in culpa fuerint, non oportuisse Cleo- menen constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus ; dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, merce- dem vulneris atque plagae, mercedem funeris ac sepulturae 135 constitui nefas fuisse. Quapropter si mihi respondere voles 20 haec dicito classem instructam atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam ; mentiri nauarchos, mentiri tot tam gravis civitates, mentiri etiam Siciliam totam - proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse 25 in terram ut Pachyno deduceret milites ; animum illis, non copias defuisse ; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis relictum esse atque desertum ; nummum ob sepulturam datum nemini. Quae si dices, tenebere ; sin alia dices, ea quae a me dicta sunt non refutabis. 30 Hic tu etiam dicere audebis, "Est in iudicibus ille fami 52 liaris meus, est paternus amicus ille.' Non ut quisque 136 maxime est quicum tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet ? "Paternus amicus est.' Ipse 5 pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset ? Cum tibi haec diceret, "Tu in provincia populi Rolnani praetor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima 10 publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato capta praedonum, archipira- tam ab oculis omnium removisti, tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire 15 potuisti, tu tuam domum piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es, tu in provincia tam splendida, tu apud socios fidelissimos, civis Romanos 137 honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies 20 nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubri- 25 tu praetor in povincia cum tunica pallioque purpureo visus es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurie atque avaritia classis populi Romani a praedoni- 138 bus capta et incensa est; post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo te praetore primum piratae navigaverunt ; neque haec tot et tanta dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos 5 sine ulla causa de complexu parentum suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentum luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit ; tibi hominum innocentium sanguis non modo 53 voluptati sed etiam quaestui fuit ] '-- haec si tibi tuus 10 parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare ? 139 Satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini, satis promisso nostro ac recepto. Reliqua est ea causa, iudices, quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed 15 in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est; quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet. In qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid, argumenta, iudices, exspectare : omnia quae dicam sic 20 erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere possem. Furor enim quidam, sceleris et audaciae comes, istius effrenatum animum importunamque naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta 25 140 sunt, ea in civis Romanos expromere. Virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem ? Tantum brevissime, iudices, dico: nullum fuit omnino civitati isto praetore in hoc genere discrimen. Itaque iam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam sine istius nutu ferebatur manus 30 ipsa lictoris. Num potes hoc negare, Verres, in foro Lilybaei maximo 54 conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu Pan- hormitano, veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad telram virgis et verberibus abiectum ? Aude hoc 5 primum negare, si potes ; nemo Lilybaei fuit quin viderit, nemo in Sicilia quin audiverit. Plagis confectum dico a lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse. At quam ob causam, di immortales ] tametsi iniuriam facio 141 communi causae et iuri civitatis ; quasi enim ulla possit 10 esse causa cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita quaero quae in Servilio causa fuerit. Ignoscite in hoc uno, iudices ; in ceteris enim non magnopere causas requiram. Locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia Quod isti simul ac renuntiatum est, hominem iubet Lily- 15 baeum vadimonium Venerio servo promittere. Promittit ; Lilybaeum venitur. Cogere eum coepit, cum ageret nemo, nemo postularet, sponsionem mille nummum facere cum lictore suo, " Ni furtis quaestum faceret.' Recuperatores se de cohorte sua dicebat daturum. Servilius et recusare et 20 deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium capitis in se constitueretur. Haec cum maxime loqueretur, 142 sex lictores circumsistunt valentissimi et ad pulsandos ver- berandosque homines exercitatissimi, caedunt acerrime virgis; denique proximus lictor, de quo iam saepe dixi, 25 Sextius, converso baculo oculos misero tundere vehemen- tissime coepit. Itaque ille, cum sanguis os oculosque com- plesset, concidit, cum illi nihilo minus iacenti latera tun- derent, ut aliquando spondere se diceret. Sic ille adfectus illim tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus. Iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venu- state, de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem 5 posuit. Sic etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna vota cupiditatum suarum. 55 Nam quid ego ed ceteris civium Romanorum suppliciis 143 singillatim potius quam generatim atque universe loquar? Carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus 10 I Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domi- cilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. Indignum hoc video videri omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi. Retineri :5 enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium Romanorum sit, statuitis id pertinere ad 20 144 communem causam libertatis et dignitatis. In externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romano- rum includere ausus es ? Numquamne tibi iudici, num- quam contionis, numquam huius tantae frequentiae, quae 25 nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem ? numquam tibi populi Romani absentis digni- tas, numquam species ipsa huiusce multitudinis in oculis animoque versata est? numquam te in horum conspectum rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, 30 numquam sub legum et iudiciorum potestatem casurum esse duxisti? At quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot 56 scelerum suscipiendorum causa ? Nulla, iudices, praeter 145 5 praedandi novam singularemque rationem. Nam ut illi quos a poetis accepimus, qui sinus quosdam obsedisse mari- timos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficere pos- sent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae 10 partibus imminebat. Quaecumque navis ex Asia, quae ex Syria, quae Tyro, quae Alexandria venerat, statim certis indicibus et custodibus tenebatur ; vectores omnes in lau- tumias coniciebantur, onera atque merces in praetoriam domum deferebantur. Versabatur in Sicilia longo inter- l5 vallo alter non Dionysius ille nec Phalaris,--tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos,--sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate quae in isdem locis versata esse dicitur. Non enim Charybdim tam in- 146 festam neque Scyllam nautis quam istum in eodem freto 20 fuisse arbitror ; hoc etiam iste infestior, quod multo se pluribus et immanioribus canibus succinxerat, Cyclops alter multo importunior ; hic enim totam insulam obsidebat, ille Aetnam solam et eam Siciliae partem tenuisse dicitur. At quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius 25 tam nefariae crudelitatis ? Eadem quae nunc in defensione commemorabitur. Quicumque accesserant ad Siciliam paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a Dianio fugere dicebat. Illi ad deprecandum periculum profere- bant alii purpuram Tyriam, tus alii atque odores vestemque linteam, gemmas alii et margaritas, vina non nulli Graeca venalisque Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus quibus ex locis navigarent. Non providerant eas ipsas sibi causas esse periculi, quibus argumentis se ad salutem uti arbitra- bantur. Iste enim haec eos ex piratarum societate adeptos 5 esse dicebat ; ipsos in lautumias abduci imperabat, navis 57 eorum at ue onera diligenter adservanda curabat. His institutis cum completus iam mercatorum carcer esset, tum illa fiebant quae L. Suettium, equitem Romanum, lectissi- mum virum, dicere audistis, et quae ceteros audietis. 10 Cervices in carcere frangebantur indignissime civium Ro- manorum, ut iam illa vox et imploratio, "Civis Romanus sum,' quae saepe multis in ultimis terris opem inter bar- baros et salutem tulit, ea mortem illis acerbiorem et supplicium maturius ferret. 15 Quid est, Verres ? quid ad haec cogitas respondere? num mentiri me, num fingere aliquid, num augere crimen ? num quid horum dicere istis defensoribus tuis audes ? Cedo mihi, quaeso, ex ipsius sinu litteras Syracusanorum, quas ipse ad arbitrium suum confectas esse arbitratur, cedo 20 rationem carceris, quae diligentissime conficitur, quo quisque die datus in custodiam, quo mortuus, quo necatus sit. 148 LITTERAE SYRACVSANORVM. Videtis civis Romanos gre- gatim coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestrorum civium. Quaerite 25 nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareant. Nulla sunt. Omnesne mortui? Si ita posset defendere, tamen fides huic defensioni non haberetur. Sed scriptum exstat in isdem litteris quod iste homo barbarus ac dissolutus neque attendere umquam neque intellegere 30 potiut: inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, supplicio adfecti ac necati sunt. Si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio 58 fecisset aliquid in civis Romanos eius modi, nonne publice 149 5 vindicaremus, nonne bello persequeremur ? possemus hanc iniuriam ignominiamque nominis Romani inultam impuni- tamque dimittere ? Quot bella maiores nostros et quanta suscepisse arbitramini, quod cives Romani iniuria adfecti, quod navicularii retenti, quod mercatores spoliati dice- 10 rentur ? At ego iam retentos non queror, spoliatos feren- dum puto ; navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincla mercatores esse coniectos et in vinclis civis Romanos necatos esse arguo. Si haec apud Scythas dicerem, non 150 hic in tanta multitudine civium Romanorum, non apud 15 senatores, lectissimos civitatis, non in foro populi Romani de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen animos etiam barbarorum hominum permoverem ; tanta enim huius imperi amplitudo, tanta nominis Romani digni- tas est apud omnis nationes ut ista in nostros homines 20 crudelitas nemini concessa esse videatur. Nunc tibi ego ullam salutem, ullum perfugium putem, cum te implicatum severitate iudicum, circumretitum frequentia populi Romani esse videam ? Si mehercule, id quod fieri non posse in- 151 tellego, ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione 25 explicaris, in illas tibi maiores plagas incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi necesse est. Cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam 30 mea vera accusatio debeat. Quid enim defendit ? Ex Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse dicit. Quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem 152 fecit ? qui tibiid facere licuit ? Forum plenum et basilicas istorum hominum videmus, et animo aequo videmus; civilis enim dissensionis et seu amentiae seu fati seu calamitatis non est iste molestus exitus, in quo reliquos saltem civis incolumis licet conservare. Verres, ille vetus 5 proditor consulis, translator quaesturae, aversor pecuniae publicae, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut, quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, per omnis magistratus, in foro, in suffragiis, in hac urbe, in re publica versari liceret, iis omnibus mortem acerbam 10 crudelemque proponeret si fortuna eos ad aliquam partem 153 Siciliae detulisset. Ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. Quem non ille summo cum studio salvum incolumemque servavit ? cui civi supplicanti 15 non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit ? Itane vero ? quibus fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re publica momentum umquam fuit, mors et cruciatus erat 59 constitutus ? Vide quam commodam defensionem excogi- 20 taris ] Malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus - populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio 25 furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis. 154 Sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. Adsunt enim Puteoli toti ; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui 30 partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spo- liatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatos, partim securi percussos esse dicunt. Hic vide quam me sis usurus aequo. Cum ego P. Granium testem produxero qui suos 5 libertos abs te securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris ; meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo ; ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianio fugientis ad Siciliam esse delatos. Nihil est quod te mallem probare ; nullum enim 10 facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest. Reducam iterum equitem Romanum, 155 L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,--ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,--testem 15 nullum interrogasti. Interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. Herennius, is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex conventu Syracusano qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen 20 inspectantibus omnibus Syracusis securi percussus est. Hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo. Quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus 60 involutis in piratarum captivorum numero producebantur 156 25 ut securi ferirentur? Quae ista nova diligentia, quam ob causam abs te excogitata ? an te L. Flavi ceterorumque de T. Herennio vociferatio commovebat ? an M. Anni, gra- vissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque fecerat ? qui nuper pro testi- 30 monio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum qui omnibus in illo conventu notu8, qui Syracusis natus esset, abs te securi percussum esse dixit. 157 Post hanc illorum vociferationem, post hanc communem famam atque querimoniam non mitior in supplicio, sed diligentior esse coepit ; capitibus involutis civis Romanos 5 ad necem producere instituit ; quos tamen idcirco necabat palam quod homines in conventu, id quod antea dixi, nimium diligenter praedonum numerum requirebant. Haec- ine plebi Romanae te praetore est constituta condicio, haec negoti gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen ? 10 Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula subeunda fortunae, nisi etiam hae formidines ab nostris magistratibus atque in nostris provinciis impendebunt ? Ad eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis provincia, plena optimorum sociorum honestissimorumque civium, 15 quae civis Romanos omnis suis ipsa sedibus libentissime semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto navigarent, qui apud barbaros propter togae nomen in honore aliquo fuissent, qui ex praedonum insidiis, qui ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia securi 20 ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur ? 61 Nam quid ego de P. Gavio, Consano manicipe, dicam, 158 iudices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo dolore animi dicam ? tametsi dolor me non deficit ; ut cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo, suppe-25 tant magis laborandum est. Quod crimen eius modi est ut, cum primum ad me delatum est, usurum me illo non putarem ; tametsi enim verissimum esse intellegebam, tamen credibile fore non arbitrabar. Coactus lacrimis omnium civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur, 3O adductus Valentinorum, hominum honestissimorum, omni- umque Reginorum testimoniis multorumque equitum Romanorum qui casu tum Messanae fuerunt, dedi tantum priore actione testium res ut nemini dubia esse possit. Quid nunc agam? Cum iam tot horas de uno genere ac 159 5 de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem vim verborum eius modi, quae scelere istius digna sint, aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut varietate criminum vos attentos tenerem, quem ad modum de tanta re dicam ? Opinor, unus modus atque una ratio 10 est ; rem in medio ponam ; quae tantum habet ipsa gravi- tatis ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam ad inflammandos vestros animos eloquentia requiratur. Gavius hic quem dico, Consanus, cum in illo numero 160 civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et 15 nescio qua ratione clam e lautumiis profugisset Messa- namque venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia Reginorum, civium Romanorum, videret et ex illo metu mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui Messanae et queri coepit 20 se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse Romam, Verri se praesto advenienti futurum. Non intelle- 62 gebat miser nihil interesse utrum haec Messanae an apud istum in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem 25 scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium con- sciam. Itaque ad magistratum Mamertinum statim de- ducitur Gavius, eoque ipso die casu Messanam Verres venit. Res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syra- cusis in lautumiis fuisse quereretur; quem iam ingredientem 30 in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se retra- ctum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod 161 videretur. Agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque conlaudat. Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; ardebant oculi, toto ex ore cru- delitas eminebat. Exspectabant omnes quo tandem pro- 5 gressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Ro- manum, municipem Consanum ; meruisse cum L. Raecio, splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, 10 ex quo haec Verres scire posset. Tum iste, se comperisse eum speculandi causa in Siciliam a ducibus fugitivorum esse missum ; cuius rei neque index neque vestigium ali- quod neque suspicio cuiquam esset ulla; deinde iubet 162 undique hominem vehementissime verberari. Caedebatur 15 virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur nisi haec, " Civis Romanus sum.' Hac se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum 20 arbitrabatur; is non modo hoc non perfecit, ut virgarum vim deprecaretur, sed cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis, crux,--crux, inquam,--infelici et aerum- noso, qui numquam istam pestem viderat, comparabatur. 63 O nomen dulce libertatis ] o ius eximiuru nostrae civi- 25 163 tatis ] o lex Porcia legesque Semproniae ] o graviter desi- derata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas ] Hucine tandem haec omnia reciderunt ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foedera- torum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis 30 haberet deligatus in foro virgis caederetur ? Quid ? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admove- bantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum qui tum aderant 5 fletu et gemitu maximo commovebare ? In crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret ? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. 10 Statui egomet mihi tum modum et orationi meae et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo; et Glabrionem id quod sapientissime fecit facere laetatus sum, ut repente consilium in medio testimonio dimitteret. Etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas 15 vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus. Nunc quoniam iam 164 exploratum est omnibus quo loco causa tua sit et quid de te futurum sit, sic tecum agam. Gavium istum, quem repentinum speculatorem fuisse dicis, ostendam in lautu- 20 mias Syracusis a te esse coniectum, neque id solum ex litteris ostendam Syracusanorum, ne possis dicere me, quia sit aliqui in litteris Gavius, hoc fingere et eligere nomen, ut hunc illum esse possim dicere, sed ad arbitrium tuum testis dabo qui istum ipsum Syracusis abs te in lautumias 25 coniectum esse dicant. Producam etiam -Consanos muni- cipes illius ac necessarios, qui te nunc sero doceant, iudices non sero, illum P. Gavium quem tu in crucem egisti civem Romanum et municipem Consanum, non speculatorem fugitivorum fuisse. 64 Cum haec omnia quae polliceor cumulate tuis proximus 165 plana fecero tum istuc ipsum tenebo quod abs te mihi datur ; eo contentum esse me dicam. Quid enim nuper tu i se cum opuli Romani clamore atque impetu pertur- batus exsiluisti, quid, inquam, elocutus es ? Illum, quod 5 moram supplicio quaereret, ideo clamitasse se esse civem Romanum, sed speculatorem fuisse. Iam mei testes veri sunt. Quid enim dicit aliud C. Numitorius, quid M. et P. Cottii, nobilissimi homines ex agro Tauromenitano, quid Q. Lucceius, qui argentariam Regi maximam fecit, quid 10 ceteri? Adhuc enim testes ex eo genere a me sunt dati, - non qui novisse Gavium, sed se vidisse dicerent, cum is, qui se civem Romanum esse clamaret, in crucem ageretur. Hoc tu, Verres,idem dicis, hoc tu confiteris, illum clami- tasse se civem esse Romanum ; apud te nomen civitatis ne 15 tantum quidem valuisse ut dubitationem aliquam crucis, ut crudelissimi taeterrimique supplici aliquam parvam 166 moram saltem posset adferre. Hoc teneo, hic haereo, iudices, hoc sum contentus uno, omitto ac neglego cetera ; sua confessione induatur ac iuguletur necesse est. Qui 20 esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare ; non quaero qua suspicione, tua te accuso oratione : civem Romanum se esse dicebat. Si tu apud Persas aut in extrema India deprensus, Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamitares nisi te civem esse Romanum ? et si tibi ignoto 25 apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et inlustre apud omnis nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se Romanum esse diceret, apud te praetorem si non effugium ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civi- tatis adsequi potuit ? Homines tenues, obscuro loco nati, 65 navigant, adeunt ad ea loca quae numquam antea viderunt 7 5 ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existi- mationis periculo continentur, neque apud civis solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum 10 societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed, quo, cumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuram. Tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis, 168 constitue nihil esse opis in hac voce, "Civis Romanus sum,' posse impune praetorem aut alium quempiam supplicium 15 quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse dicat, quod qui sit ignoret : iam omnis provincias, iam omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis ista defensione praecluseris. Quid ? 20 si L. Raecium, equitem Romanum, qui tum erat in Sicilia, nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras mittere ? Adservasses hominem custodiis Mamertinorum tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Rae- cius veniret ; cognosceret hominem, aliquid de summo 25 supplicio remitteres ; si ignoraret, tum, si ita tibi videretur, hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus esset, in crucem tolleretur. 66 Sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris 169 infestus ac non nomini generi iuri civium hostis. Non illi in uam homini sed causae communi libertatis inimi- cus fuisti. Quid enim attinuit, cum Mamertini more atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via 5 Pompeia, te iubere in ea parte figere quae ad fretum spe- ctaret, et hoc addere,--quod negare nullo modo potes, quod omnibus audientibus dixisti palam,--te idcirco illum locum deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset ? 10 Itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messanam illo in loco fixa est. Italiae conspectus ad earu rem ab isto delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens per- angusto fretu divisa servitutis ac libertatis iura cognosceret, Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque 15 170 supplicio adfixum videret. Facinus est vincire civem Ro- manum, scelus verberare, prope parricidium necare : quid dicam in crucem tollere ? Verbo satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest. Non fuit his omnibus iste contentus ; ' spectet,' inquit, "patriam ; in conspectu leguru 20 libertatisque moriatur.' Non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem sed communem libertatis et civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. Iam vero videte hominis audaciam ] Nonne eum graviter tulisse arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset 25 in foro, non in comitio, non in rostris defigere ? Quod enim his locis in provincia sua celebritate simillimum, regione proximum potuit, elegit ; monumentum sceleris audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae, vesti- bulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque 30 navigarent. Si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos amicos 67 nostrae civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen 171 audissent, denique si non ad homines verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima 5 solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplo- rare vellem, tamen omnia muta atque inanima tanta et tam indigna rerum acerbitate commoverentur. Nunc vero cum loquar apud senatores populi Romani, legum et iudi- ciorum et iuris auctores, timere non debeo ne non unus 10 iste civis Romanus illa cruce dignus, ceteri omnes simili periculo indignissimi iudicentur. Paulo ante, iudices, 172 lacrimas in morte misera atque indigna nauarchorum non tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium miseria commovebamur : quid nunc in nostro sanguine 15 tandem facere debemus ? Nam civium Romanorum omnium sanguis coniunctus existimandus est, quoniam et salutis omnium ratio et veritas postulat. Omnes hoc loco cives Romani, et qui adsunt et qui ubique sunt, vestram severitatem desiderant, vestram fidem implorant, vestrum 20 auxilium requirunt; omnia sua iura commoda auxilia, totam denique libertatem in vestris sententiis versari arbi- trantur. A me tametsi satis habent, tamen, si res aliter 173 acciderit, plus habebunt fortasse quam postulant. Nam si qua vis istum de vestra severitate eripuerit, id quod nequ 25 metuo, iudices, neque ullo modo fieri posse video,--sed si in hoc me ratio fefellerit, Siculi causam suam perisse que- rentur et mecum pariter moleste ferent, populus quidem Romanus brevi, quoniam mihi potestatem apud se agendi dedit, ius suum me agente suis suffragiis ante Kalendas 30 Februarias recuperabit. Ac si de mea gloria atque ampli- tudine quaeritis, iudices, non est alienum meis rationibus istum mihi ex hoc iudicio ereptum ad illud populi Romani iudicium reservari. Splendida est illa causa, probabilis mihi et facilis, populo grata atque iucunda ; denique si videor hic, id quod ego non quaesivi, de uno isto voluisse crescere, isto absoluto, quod sine multorum scelere fieri 5 non potest, de multis mihi crescere licebit. 68 Sed mehercule vestra reique publicae causa, iudices, nolo in hoc delecto consilio tantum flagiti esse commissum, nolo eos iudices quos ego probarim atque delegerim sic in hac urbe notatos isto absoluto ambulare ut non cera 10 174 sed caeno obliti esse videantur. Quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. Neque de illo tibi quicquam praefinio quo minus ingenio 15 mecum atque omni dicendi facultate contendas ; cetera si qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere censeo desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, 20 a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo pecca- 175 bitur in hoc iudicio, maiore quam putas. Quod enim te liberatum iam existimationis metu, defunctum honoribus designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista 25 et beneficia populi Romani non minore negotio retinentur quam comparantur. Tulit haec civitas quoad potuit, quoad necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in iudiciis et in omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano tribuni plebi restituti sunt, omnia ista vobis, si forte non- 30 dum intellegitis, adempta atque erepta sunt. Omnium nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum quem- que nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi iudi- cent, qua tu ratione defendas. De omnibus nobis, si qui 176 tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existi- 5 matio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac liberum populi Romani iudicium consequetur. Nulla tibi (176) Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo ; quibus excu- sationibus antea nimium in aliquo iudicio studium tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam 10 potes. Quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum. Ego mei rationem 69 iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis persolu- 177 tam ; nam istum paucis horis primae actionis omnium 15 mortalium sententiis condemnavi. Reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te futururu est. At quo tempore futurum est ?--nam id maxime provi- 20 dendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio tem- porum. Nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempe lege de iudiciis iudicibusque novis promulgata - 25 quam non is promulgavit quo nomine proscriptam videtis, sed hic reus,--hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam scribendam promulgandamque curavit. Itaque cum primo a ere coepimus lex non erat 178 promulgata ; cum iste vestra severitate permotus multa 30 signa dederat quam ob rem responsurus non videretur mentio de lege nulla fiebat ; posteaquam iste recreari et confirmari visus est, lex statim promulgata est. Cui legi um vestra dignitas vehementer adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime suffragatur. Hic si quid erit commissuru a quoquam vestrum quod reprendatur, aut populus Romanus iudicabit de eo homine quem iam ante iudiciis indignum putarit, aut ei qui propter offensionem 5 iudiciorum de veteribus iudicibus lege nova novi iudices 70 erunt constituti. Mihi porro, ut ego non dicam, quis 179 omnium mortalium non intellegit quam longe progredi sit necesse ? Potero silere, Hortensi, potero dissimulare, cum tantum res publica vulnus acceperit ut expilatae provinciae, 10 vexati socii, di immortales spoliati, cives Romani cruciati et necati impune me actore esse videantur ? potero ego hoc onus tantum aut in hoc iudicio deponere aut tacitus sustinere? Non agitanda res erit, non in medium pro- ferenda, non populi Romani fides imploranda, non omnes 15 qui tanto se scelere obstrinxerunt ut aut fidem suam cor- rumpi paterentur aut iudicium corrumperent in discrimen aut iudicium vocandi ? 180 Quaeret aliquis fortasse, " Tanturune igitur laborem, tantas inimicitias tot hominum suscepturus es ? ' Non studio qui- 20 dem hercule ullo neque voluntate ; sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur ; longe alia mihi lege in hac civitate et condicione vivendum est. Venit mihi entem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilan- 25 tissimi; qui cum se virtute non genere populo Romano commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac no- minis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissi- ruorum suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usque ad summam senectutem summa cum gloria vixit. Postea 181 Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus amplissimos honores est adeptus ? Modo C. Fimbnam, 5 C. Marium, C. Caelium vidimus non mediocribus inimi- citiis ac laboribus contendere ut ad istos honores perveni- rent ad quos vos per ludum et per neglegentiam pervenistis. Haec eadem est nostrae rationis regio et via, horum nos hominum sectam atque instituta persequimur. Videmus 71 10 quanta sit in invidia quantoque in odio apud quosdam nobilis homines novorum hominum virtus et industria; si tantulum oculos deiecerimus, praesto esse insidias ; si ullum locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum statim vulnus esse ; semper nobis vigilandum, semper 15 laborandum videmus. Inimicitiae sunt, subeantur ; labor, 182 suscipiatur ; etenim tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt quam indictae atque apertae. Hominum nobilium non fere quisquam nostrae -industriae favet ; nullis nostris officiis benivolentiam illorum adlicere possumus ; 20 quasi natura et genere diiuncti sint, ita dissident a nobis animo ac voluntate. Quare quid habent eorum inimicitiae periculi, quorum animos iam ante habueris inimicos et invidos quam ullas inimicitias susceperis ? Quam ob rem mihi, iudices, optatum illud est, in hoc 183 25 reo finem accusandi facere, cum et populo Romano satis factum et receptum officium Siculis, necessariis meis, erit persolutum ; deliberatum autem est, si res opinionem meam quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos persequi ad quos maxime culpa corrupti iudici, sed etiam illos ad quos conscientiae contagio pertinebit. Proinde si qui sunt qui in hoc reo aut potentes aut audaces aut artifices ad corrum- pendum iudicium velint esse, ita sint parati ut disceptante populo Romano mecum sibi rem videant futuram ; et si me in hoc reo, quem mihi inimicum Siculi dederunt, satis 5 vehementem, satis perseverantem, satis vigilantem esse cognorunt, existiment in iis hominibus quorum ego ini- micitias populi Romani salutis causa suscepero multo graviorem atque acriorem futurum. 72 Nunc te, Iuppiter Optime Maxime, cuius iste donum 10 184 regale, dignum tuo pulcherrimo templo, dignum Capitolio atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, tibi factum ab regibus, tibi dicatum atque promissum, per ne- farium scelus de manibus regiis extorsit, cuiusque sanctissi- mum et pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit ; teque, 15 Iuno Regina, cuius duo fana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit ; teque, Minerva, quam item duobus in clarissimis et religiosissimis templis expilavit, Athenis, cum auri grande 20 pondus, Syracusis, cum omnia praeter tectum et parietes 185 abstulit ; teque, Latona et Apollo et Diana, quorum iste Deli non fanum, sed, ut hominum opinio et religio fert, sedem antiquam divinumque domicilium nocturno latro- cinio atque impetu compilavit; etiam te, Apollo quem 25 iste Chio sustulit ; teque etiam atque etiam, Diana, quam Pergae spoliavit, cuius simulacrum sanctissimum Segestae, bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum religione, iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque curavit; teque, Mercuri, quem Verres in domo et in pri- 30 vata aliqua palaestra posuit, P. Africanus in urbe sociorum et in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum custodem ac praesidem voluit esse ; teque, Hercules, quem iste 186 Agrigenti nocte intempesta servorum instructa et compa- rata manu convellere suis sedibus atque auferre conatus 5 est; teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos augustissimo et religiosissimo in templo sic spoliatam reli- quit ut nune nomen modo Africani et vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta non exstent ; vosque, omnium rerum forensium, consiliorum 10 maximorum, legum iudiciorumque arbitri et testes celeber- rimo in loco populi Romani locati, Castor et Pollux quo- rum e templo quaestum iste sibi et praedam improbissimam comparavit ; omnesque di qui vehiculis tensarum sollemnis coetus ludorum invisitis, quorum iter iste ad suum quaestum, 15 non ad religionum dignitatem faciundum exigendumque curavit ; teque, Ceres et Libera, quarum sacra, sicut opi- 187 niones hominum ac religiones ferunt, longe maximis atque occultissimis caerimoniis continentur, a quibus initia vitae atque victus, morum, legum, mansuetudinis, humanitatis 20 hominibus et civitatibus data ac dispertita esse dicuntur, quarum sacra populus Romanus a Graecis adscita et ac- cepta tanta religione et publice et privatim tuetur, non ut ab illis huc adlata, sed ut ceteris hinc tradita esse videantur quae ab isto uno sic polluta ac violata sunt ut simulacrum 25 Cereris unum, quod a viro non modo tangi sed ne aspici quidem fas fuit, e sacrario Catina convellendum auferen- dumque curarit, alterum autem Henna ex sua sede ac domo sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent, aut ipsam videre se Cererem aut effigiem Cereris non humana manu factum, sed de caelo lapsam arbitrarentur, 188 --vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimae deae, quae illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cun- ctaeque Siciliae, quae mihi defendenda tradita est, praesi- detis, a quibus inventis frugibus et in orbem terrarum 5 distributis omnes gentes ac nationes vestri religione nu- minis continentur ; ceteros item deos deasque omnis imploro et obtestor, quorum templis et religionibus iste nefario quodam furore et audacia instinctus bellum sacri- legum semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc 10 reo atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem sociorum, dignitatem rei publicae, fidem meam specta- verunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem omnes meae curae vigiliae cogitationesque elaborarunt, quae mea mens in suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem 15 189 vestra sit in iudicanda; deinde uti C. Verrem, si eius omnia sunt inaudita et singularia facinora sceleris, au' daciae, perfidiae, libidinis, avaritiae, crudelitatis, dignus exitus eius modi vita atque factis vestro iudicio conse- quatur, utique res publica meaque fides una hac accusa- 20 tione mea contenta sit, mihique posthac bonos potius defendere liceat quam improbos accusare necesse sit.