M. T'VLLI CICERONIS PRO SEX. ROSCIO AMERINO ORATIO CRENO ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potis- simum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus Omnes 5 hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint pro- pterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant. Quid ergo ? audacissimus ego ex omni- 10 bus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam prae- reptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem ? Quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque 15 amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur. Ego autem si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque 20 dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et ampli- tudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit ; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam 4 de civitate sublata est. Accedit illa quoque causa quod 5 a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur ; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et belieficiis et digni- tate plurimum possunt, quorum ego nec benivolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem : neglegere debebam. His de causis ego huic causae patro- nus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed re- lictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset. 15 Forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta for- mido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae 20 6 conflavit hoc iudicium mentio facta non est. Quae res ea est ? Bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo ct clarissimo L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, 25 L. Cornelius Chrysogonus. Is a vobis, iudices, hoc postu- lat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis ; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam 5 effundere atque consumere. Hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos pro- fiteamini. Si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego 7 10 contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem. Primum a Chrysogono 3 peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat ; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem levetis et in causa 15 Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis. Quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet 8 denique vel minima res reperietur quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae 20 inveneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur. Sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugna- tur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa in- 25 digna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt ? qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postu- lare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut sup- plicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant ? 4 His de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me com- 5 9 mode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego. Nam commoditati ingenium, gra- vitati aetas, libertati tempora sunt impedimento. Huc accedit summus timor quem mihi natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. 10 Rosci pericula. Quapropter vos oro atque obsecro, iudices, 10 ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis. Fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. Hoc onus si vos aliqua ex parte adleva- bitis, feram ut potero studio et industria, iudices ; sin a 15 vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non de- ficiam et id quod suscepi quoad potero perferam. Quod si perferre non potero, opprimi me onere offici malo quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere. 20 11 Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et .rei pu- 5 blicae hoc tempore impertias. Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides ; quae sit omnium mor- 25 talium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac severa iudicia fiant intellegis. Longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt ; omnes hanc quaestionem te prac- tore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam sperant futuram. Qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti con- suerunt, ea nos hoc tempore utimur qui causam dicimus. 5 Petimus abs te, M. Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, et hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis, eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam et non modo clam 10 verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes fu- turae sint. Etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi ut id fieri liceat? Accusant ei qui in fortunas huius inva- funt, causam dicit is is cui non modo luctum mors patris attulit verum etiam egestatem ; accusant ei qui hunc ipsum iugu- lare summe cupierunt, causam dicit is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem ante 20 oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat. Atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam hjaec sunt quae dicimis, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis 25 exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum. Nam cum Me- tellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut ae- - quum est familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. 5 Itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit ; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possi- dent, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque pater- 16 nis defenditur. Hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium 10 dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit. Etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numera- batur. Postea quam victoria constituta est ab armisque 15 recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.- 20 17 Erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accus ubselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimi- citias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. Neque enim, iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt 25 T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi: alter plurima- rum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quigue ante hanc pugnam tiro esset quod scaim, facile ipsum magestrum scelere auda- ciaque superavit. Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in 18 praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitae- que rusticae dedisset, ipse autem frequens Romae esset, 5 occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius, Spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosum nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudi- catote. 10 Occiso Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius 19 Glaucia quidam, homo tenuis, libertinus, cliens et faniiliaris istius T. Rosci, et nuntiat domum non fili sed T. Capitonis inimici ; et cum post horam primam noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit ; decem horis 15 nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis per- volavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet. Quad- 20 riduo quo haec gesta sunt res ad Chrysogonum in castra 20 L. Sullae Volaterras defertur ; magnitudo pecuniae demon- stratur ; bonitas praediorum--nam fundos decem et tris reli- quit qui Tiberim fere omnes tangunt--huius inopia et soli- tudo commemoratur; demonstrant, cum pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio 25 sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse; ad eam rem operam suam pollicentur. Ne diutius teneam, iudices, societas coitur. CUm nulla iam proscriptionis mentioi fieret, cum etiam qui antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis ; manceps fit Chry- sogonus ; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria tra- duntur, quae hodie possidet ; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse s dicit, impetum facit. Haec omnia, iudices, imprudente 22 L. Sulla facta esse certo scio, Neque enini mirum, cum eodem tempore et ea quae pra terita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum 10 omnes in unum spcctent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non pos- sit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid liuiusce modi moliantur. 15 Huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui nemi- nem neque servum neque libertum improbum habeat. 23 Interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Am riam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, 20 luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pcecuniae fit dominus. Qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit,insolens in aliena ; multa palam domum suam 25 auferebat, plura clam de medio reniovebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta vendebat. Quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe 9 tota fletus gemitusque fieret. - Etenim multa simul ante 4 oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de 5 tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patriuni reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes. Nemo erat qui non ardere ormnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem 10 T. Roscium. Itaque decurionum decretum statim fit ut 25 decem primi proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. Atque ipsum decretum, quaeso, 15 cognoscite. DECRETVM DECVRlONVM. I,egati in castra veniunt. Intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, im- prudente L. Sulla scelera hacc et flagitia fieri. Nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chry- 20 sogonum quae vellent esse facturum pollicerentur. Vsque 26 adeo autem ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen Sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, 25 cumque id ita futurum T. Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt ; Ameriam re in- orata reverterunt. Ac primo rem differre cotidie ac pro- crastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese 10 arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi 27 obtinere. Quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam, quam honoris 5 causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum ; in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. Ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas 10 recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. Eius virtute, fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur. 28 Nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam 15 Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset 20 suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tem- pore ipso pugnarent. Ita loqui homines: "quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium adductus esset ; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos ; de bonorum ven- 25 ditione et de ista societate verbum esse facturum neminem ; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo 29 negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.' Hoc con- silio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis 30 tradiderunt. Quid primum querar aut unde potissimum, iudices, II ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam ? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem ? Pater 30 5 occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. Quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur ? Tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce 10 pecunia comparant ; hanc condicionem misero ferunt ut optet utrum malit cervices T. Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus vitam amittere. Patronos huic defuturos putaverunt ; desunt ; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est, non deest 15 profecto, iudices. Et forsitan in suscipienda causa temere 31 impulsus adulescentia fecerim ; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae terrores peri- culaque impendeant omnia, succurram ac subibo. Certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, 20 omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter libereque dicere ; nulla res tanta exsistet, iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides. Etenim 32 quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit ? Patrem meum, cum proscriptus non esset, 25 iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possi detis. Quid voltis amplius ? etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis ? 12 Hominem longe audacissimum nuper habuimus in civi- 33 tate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisiinter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum. Is cum curas et in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius 5 laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. Cum ab eo quaereretur quid tandem accusa- turus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem 10 quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respolidisse : " quod non totum telum corpore recepisset.' Quo populus Romanus nihil vidit indignius iusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus perdiderit et adflixerit ; quos quia servare per com- 15 34 positionem volebat, ipse ab eis interemptus est. Estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano simillimum ? Accusatis Sex. Roscium. Quid ita ? Quia de manibus vestris effugit, quia se occidi passus non est. Illud, quia in Scaevola factum est, magis indignum videtur, hoc, quia fit a Chryso- 20 gono, non est ferendum. Nam per deos immortalis ] quid est in hac causa quod defensionis indigeat ? qui locus in- genium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat ? Totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus ; ita facillime quae res 25 totum iudicium contineat et quibus de rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis. Tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. Criminis confictionem accusato Erucius suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt, Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia 5 pugnat. De hisce omnibus rebus me dicere oportere in- tellego. Quid igitur est ? Non eodem modo de omnibus, 36 ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis populus Romanus imposuit ; ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et homi- 10 num eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis. Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. Scelestum, di 37 immortales ] ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur ] Etenim 5 si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti ? pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana coge- bant. In hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, 38 20 quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argu- mentis accusatorem censes ti oportere ? nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omni- 25 bus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque perdita? Quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa contulisti. Patrem occidit Sex. Roscius. Qui homo? adulescentulus 14 corruptus et ab hominibus nequam inductus? Annos natus 30 maior quadraginta. Vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. At hoc ab accusatore ne did quidem audistis. Luxuries igit aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. 5 Nihil autem umquam debuit. possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio coniuncta est. 90 Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio obiecit ? 10 " Patri' inquit "non placebat.' Patri non placebat ? quam ob causam ? necesse est enim eam quoque iustanu ct magnam et perspicuam fuisse. Nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse 15 parenti filium sine causis multis ,et magnis et neccessariis. 41 Rursus igitur eodgem revertamur et quaeramus quae tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. At perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat? At is quidem 20 fuit omnium constarnitissimus. Ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse. 15 "Nescio' inquit "quae causa odi fuerit; fuisse odium 42 intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum 15 qui mortuus est secum omni teinpore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.' Quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima. Ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac 30 diluam reperire non possum. Quid ais, Eruci ? tot praedia, 43 tam pulchra tam frucituosa Sex. Roscius filio suo relega- tionis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat ? Quid ? hoc patres familiae qui liberos habent, praesertim 5 homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne opta- tissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere? An amandarat hunc sic ut esset in argo ac 44 10 careret ? Quid ? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed ccrtis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius rusticana relegatio atque aman- datio appellabitur ? Vides, Eruci, quantum distet argumen- tatio tua ab re ipsa atque a veritate. Quod consuetudine , 15 patres faciunt, id quasi novum reprehendis ; quod benivo- lentia fit, id odio factum criminaris ; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis. Neque haec tu non intelligis, sed usque eo quid arguas non 45 habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum 20 etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium. At enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimit- 16 tebat, alterum ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias ; non enim expriobrandi causa sed 25 commonendi gratia dicam. Si tibi fortuna non dedit ut 46 patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes ; eo accessit studium doctrinae ut ne a litteris quidem alienus esses. Ecquid tandem tibi videtur, 30 ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaere- stratum ?--nam, ut opinor, hoc nomine est--alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa 47 relegasse ? "Quid ad istas ineptias abis ?' inquies. Quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre,5 ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas adsiduos esse cupiunt. Verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud in- certum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem 10 nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem. Etenim haec conficta arbitror esse a poetis ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem vitae cotidianae videremus. 48 Age nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non 15 modo in Vmbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus familias maxime laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem 17 Sex. Roscio vitio et culpae dedisse. Ac non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed permultos et ego novi et, 20 nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et ipsi incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet, vitam- que hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur. 49 Quid censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua 25 intellegentia esse in rusticis rebus ? Vt ex his propinquis eius, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam hic in suo. Verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat licebit. Quod tametsi miserum et indignum est, feret tamen aequo animo, iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere ; 5 hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit. 10 Ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. Etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestis- 15 simum iudicares. At hercule maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re publica maximam et florentis- simam nobis reliquerunt. Suos enim agros studiose cole bant, non alienos cupide appetebant ; quibus rebus et agris 10 et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt. Neque ego haec eo 51 profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intelle atur cum a ud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni tempore 25 ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque con- sumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re 30 vera honestius facere posset. 52 Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor. ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid est aliud ? "Immo vero' inquit "est; nam istum exhere- dare in animo habebat.' Audio ; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat ; nam illa, opinor, tu quoque concedis 5 levia es e atque inepta: "Convivia cum patre non inibat.' Quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret. " Domum suam istum non fere quisquam vocabat.' Nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset. Verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria ; illud quod 10 19 coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest, " Exheredare pater filium cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa ; quaero qui scias ; tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare 15 omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse sese oblivisceretur ; quae sine magnis huiusce peccatis 54 accidere potuisse non arbitror. Verum concedo tibi ut ea 20 praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis ; illud qui- dem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. Quid ergo adfers qua re id factum putemus? Vere nihil potes dicere ; finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et 25 horum virorum talium dignitati inludere. Exheredare filium voluit. Quam ob causam ? " Nescio.' Exheredavitne ? " Non.' Quis prohibuit ? " Cogitabat.' Cogitabat ? cui dixit ? "Nemini.' Quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo 30 accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem ? Nemo nostrum est, 55 Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse- vident omnes qua de causa huic inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse. Quid ergo est ? 5 Ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam putares aliquid valere oportere. Accusatores multos esse in civitate utile est ut metu con- 20 tineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane 56 10 inludamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret ; tametsi miserum est, tamen ei qui huic accuset possim aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid habeat qoud possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari 15 et calumniari sciens non videatur. Qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores,quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemneri non potest; utilius est autem absolvi innocen- tem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria 20 publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint. At fures internoscere non possunt, signif- cant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior. Quod si luce quoque 25 canes latrent cum deos salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit. Simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum 57 anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis 30 praeberi videmus; vos autem maxime debitus in eos impe- tum facere qui merentur. Hoc populo gratissimum est. Deinde, si voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem commisisse in suspicione latratote ; id quoque concedi potest. Sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac 5 tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita vehementer ad caput adfigent ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis. 10 21 quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator ? quid hisce autem ad suspicandum ? "Ne exheredaretur veritus est.' Audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit. "Habebat pater in animo.' Planum fac. Nihil est ; non quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud 15 vobis suspicariin mentem venerit. Cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis : "Ego quid acceperim scio, quid dicam nescio ; unum illud spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum ; de bonorum em- ptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere 20 auderet hoc tempore'? Haec te opinio falsa in istam frau- dem impulit ; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsulum putasses. 59 Operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegen- tiam eius in accusando considerare. Credo, cum vidisset 25 qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse num ille aut ille defensurus esset ; de me ne suspicatum quideni esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. Postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, cum in mentem veniret ei, resideret, deinde 30 spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro conessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur. Peroravit aliquando, ad- sedit; surrexi ego. Respirare visus est quod non allus 6o 5 potius diceret. Coepi dicere. Vsque eo animadverti, iu- dices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chryso- gonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est. Intellexi quid eum pepugisset. Iterum ac tertio nominavi. Postea homines cursare ultro et 10 citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiam- que eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem 15 indignaru videri. Quae quoniam te fefellerunt, Eruci, quo- 61 niamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque pru- 20 delitiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum. De parricidio causa dicitur ; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit. Quod in 62 minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra 15 et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere. In quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi 30 coniectura res penditur, neque testis incertus auditur neque accusatoris ingenio res iudicatur. Cum niulta antea com- missa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singu- laris audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. Haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. 5 Quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, 63 tam atrox, tam nefaria credi non potest. Magna est enim vis humanitatis ; multum valet communio sanguinis ; recla- mitat istius modi suspicionibus ipsa natura ; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana 10 specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indi- gnissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet. 33 Non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam 15 Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubi- tum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum. Cum neque servus quis- quam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse qui- 20 dem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum ? neutrumne sensisse ? ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent ? Erat porro 25 65 nemo in quem ea suspicio conveniret. Tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. Nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset so statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt. 5 Videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi 24 causa suppiicium de matre sumpsisse, cum praesertim deo- 66 rum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt ? 10 Sic se res habet, iudices : magnam vinl, magnam necessi- tatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis ; ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur. Nolite enim putare, quem 67 15 ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint agitari et perterreri Fu- riarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; 20 hae sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium poenas a consceleratissimis filiis repe- tant. Haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene mani- 68 festum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sum- 25 ptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. Accedat huc oportet odium parentis, animadversionis pa- ternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem ; paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum 69 facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt. Qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vin dicandum. 25 Itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores no-5 stros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint eis qui apud 70 ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate. Pruden- 10 tissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem 15 facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius ] qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parri- 2 cidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in fiumen deici. 26 O sin ularem sa ientiam, iudices ] Nonne videntur hunc 25 71 hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente 1 solem a uam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur ? Noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent 30 immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur ; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint. 5 Etenim quid tam est commune quam spiritus vivis, terra 72 mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis ? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita mori- untur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa 10 quidem mortui conquiescant. Tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris ? Si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen dili- 15 gentius paratius ue venisses Vtrum uid agatur non vides 73 15 gentius paratiusque venisses. Vtrum quid agatur non vides, 73 an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest ; apud homines autem pru- dentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere. 20 Esto, causam proferre non potes. Tametsi statim vicisse 27 debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus hulus inno- centia. Non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. Ita quaero abs te, 25 C. Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi. Quo modo occidit ? 74 ipse percussit an aliis occidendum dedit ? Si ipsum arguis Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos? Servosne an liberos ? Si liberos, quos homines ? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios ? Si Ameria, qui sunt ei? cur non nominantur ? si Roma, unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit ? ubi eos convenit ? qui conlocutus est ? quo 5 modo persuasit ? ' Pretium dedit'; cui dedit ? per quem dedit ? unde aut quantum dedit? Nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet ? Et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris ; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum 10 homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido 75 constitisse. Qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus,in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem 15 neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. In urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur ; vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, 20 diligentiae, iustitiae magistra est. 28 Verum haec missa facio; illud quaero,is homo qui; ut 76 tute dicis numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens prae- sertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices, quae 25 tamen argui suspiciose possunt ; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. Arcessi- vit aliquem. Quem aut quando ? Nuntium misit. Quem aut ad quem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. Nihil horum ne confingi quidem potest ; et tamen causa de parricidio dicitur. 5 Reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immor-77 tales, rem miseram et calamitosam ] Quid ? In tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur,id Sex. Roscio facere non licet ? Vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis ; unus puer victus 10 cotidiani administer ex tanta familia Sex.'Roscio relictus non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle ; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in uaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit ; meministisne T. Roscium recusare ? Quid ? ei servi ubi l5 sunt ? Chrysogonum, iudices, sectantur ; apud eum sunt in honore et in pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego M. T'VLLI CICERONIS PRO SEX. ROSCIO AMERINO ORATIO CRENO ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potis- simum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus Omnes 5 hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint pro- pterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant. Quid ergo ? audacissimus ego ex omni- 10 bus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam prae- reptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem ? Quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque 15 amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur. Ego autem si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit. Deinde quod ceterorum neque 20 dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et ampli- tudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit ; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam 4 de civitate sublata est. Accedit illa quoque causa quod 5 a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur ; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et belieficiis et digni- tate plurimum possunt, quorum ego nec benivolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem : neglegere debebam. His de causis ego huic causae patro- nus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed re- lictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset. 15 Forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta for- mido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae 20 6 conflavit hoc iudicium mentio facta non est. Quae res ea est ? Bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo ct clarissimo L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, 25 L. Cornelius Chrysogonus. Is a vobis, iudices, hoc postu- lat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis ; sese hoc incolumi non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod adeptus est per scelus, id per luxuriam 5 effundere atque consumere. Hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos pro- fiteamini. Si vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego 7 10 contra brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, aliquanto aequiorem. Primum a Chrysogono 3 peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat ; deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem levetis et in causa 15 Sex. Rosci periculum quod in omnis intenditur propulsetis. Quod si aut causa criminis aut facti suspicio aut quaelibet 8 denique vel minima res reperietur quam ob rem videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae 20 inveneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex. Rosci vita dedatur. Sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugna- tur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa in- 25 digna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt ? qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postu- lare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut sup- plicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant ? 4 His de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me com- 5 9 mode dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari posse intellego. Nam commoditati ingenium, gra- vitati aetas, libertati tempora sunt impedimento. Huc accedit summus timor quem mihi natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis adversariorum et Sex. 10 Rosci pericula. Quapropter vos oro atque obsecro, iudices, 10 ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis. Fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. Hoc onus si vos aliqua ex parte adleva- bitis, feram ut potero studio et industria, iudices ; sin a 15 vobis, id quod non spero, deserar, tamen animo non de- ficiam et id quod suscepi quoad potero perferam. Quod si perferre non potero, opprimi me onere offici malo quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere. 20 11 Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et .rei pu- 5 blicae hoc tempore impertias. Quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides ; quae sit omnium mor- 25 talium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac severa iudicia fiant intellegis. Longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt ; omnes hanc quaestionem te prac- tore manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam sperant futuram. Qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti con- suerunt, ea nos hoc tempore utimur qui causam dicimus. 5 Petimus abs te, M. Fanni, a vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, et hoc cogitetis, nisi in hac causa qui vester animus sit ostendetis, eo prorumpere hominum cupiditatem et scelus et audaciam et non modo clam 10 verum etiam hic in foro ante tribunal tuum, M. Fanni, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes fu- turae sint. Etenim quid aliud hoc iudicio temptatur nisi ut id fieri liceat? Accusant ei qui in fortunas huius inva- funt, causam dicit is is cui non modo luctum mors patris attulit verum etiam egestatem ; accusant ei qui hunc ipsum iugu- lare summe cupierunt, causam dicit is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem ante 20 oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat. Atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam hjaec sunt quae dicimis, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis 25 exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum. Nam cum Me- tellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut ae- - quum est familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. 5 Itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit ; nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possi- dent, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque pater- 16 nis defenditur. Hic cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium 10 dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate defendit. Etenim rectum putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numera- batur. Postea quam victoria constituta est ab armisque 15 recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.- 20 17 Erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accus ubselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimi- citias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret. Neque enim, iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt 25 T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi: alter plurima- rum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem nuper se ad eum lanistam contulit, quigue ante hanc pugnam tiro esset quod scaim, facile ipsum magestrum scelere auda- ciaque superavit. Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in 18 praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitae- que rusticae dedisset, ipse autem frequens Romae esset, 5 occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius, Spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosum nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudi- catote. 10 Occiso Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius 19 Glaucia quidam, homo tenuis, libertinus, cliens et faniiliaris istius T. Rosci, et nuntiat domum non fili sed T. Capitonis inimici ; et cum post horam primam noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit ; decem horis 15 nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis per- volavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet. Quad- 20 riduo quo haec gesta sunt res ad Chrysogonum in castra 20 L. Sullae Volaterras defertur ; magnitudo pecuniae demon- stratur ; bonitas praediorum--nam fundos decem et tris reli- quit qui Tiberim fere omnes tangunt--huius inopia et soli- tudo commemoratur; demonstrant, cum pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio 25 sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse; ad eam rem operam suam pollicentur. Ne diutius teneam, iudices, societas coitur. CUm nulla iam proscriptionis mentioi fieret, cum etiam qui antea metuerant redirent ac iam defunctos sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci, hominis studiosissimi nobilitatis ; manceps fit Chry- sogonus ; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria tra- duntur, quae hodie possidet ; in reliquas omnis fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quem ad modum ipse s dicit, impetum facit. Haec omnia, iudices, imprudente 22 L. Sulla facta esse certo scio, Neque enini mirum, cum eodem tempore et ea quae pra terita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum 10 omnes in unum spcctent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non pos- sit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid liuiusce modi moliantur. 15 Huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui nemi- nem neque servum neque libertum improbum habeat. 23 Interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Am riam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, 20 luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pcecuniae fit dominus. Qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit,insolens in aliena ; multa palam domum suam 25 auferebat, plura clam de medio reniovebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta vendebat. Quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe 9 tota fletus gemitusque fieret. - Etenim multa simul ante 4 oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de 5 tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patriuni reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes. Nemo erat qui non ardere ormnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem 10 T. Roscium. Itaque decurionum decretum statim fit ut 25 decem primi proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. Atque ipsum decretum, quaeso, 15 cognoscite. DECRETVM DECVRlONVM. I,egati in castra veniunt. Intellegitur, iudices, id quod iam ante dixi, im- prudente L. Sulla scelera hacc et flagitia fieri. Nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chry- 20 sogonum quae vellent esse facturum pollicerentur. Vsque 26 adeo autem ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. Homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen Sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, 25 cumque id ita futurum T. Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt ; Ameriam re in- orata reverterunt. Ac primo rem differre cotidie ac pro- crastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese 10 arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi 27 obtinere. Quod hic simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam, quam honoris 5 causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum ; in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. Ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas 10 recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. Eius virtute, fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in proscriptos referretur. 28 Nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam 15 Sex. Rosci custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem compararent qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset 20 suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tem- pore ipso pugnarent. Ita loqui homines: "quod iudicia tam diu facta non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium adductus esset ; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam defuturos ; de bonorum ven- 25 ditione et de ista societate verbum esse facturum neminem ; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore ut hic nullo 29 negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.' Hoc con- silio atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non potuerunt occidere, eum iugulandum vobis 30 tradiderunt. Quid primum querar aut unde potissimum, iudices, II ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam ? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem ? Pater 30 5 occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa, direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. Quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur ? Tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce 10 pecunia comparant ; hanc condicionem misero ferunt ut optet utrum malit cervices T. Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus vitam amittere. Patronos huic defuturos putaverunt ; desunt ; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est, non deest 15 profecto, iudices. Et forsitan in suscipienda causa temere 31 impulsus adulescentia fecerim ; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae terrores peri- culaque impendeant omnia, succurram ac subibo. Certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, 20 omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter libereque dicere ; nulla res tanta exsistet, iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides. Etenim 32 quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit ? Patrem meum, cum proscriptus non esset, 25 iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possi detis. Quid voltis amplius ? etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis ? 12 Hominem longe audacissimum nuper habuimus in civi- 33 tate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisiinter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum. Is cum curas et in funere C. Mari ut Q. Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae civitatis, de cuius 5 laude neque hic locus est ut multa dicantur neque plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. Cum ab eo quaereretur quid tandem accusa- turus esset eum quem pro dignitate ne laudare quidem 10 quisquam satis commode posset, aiunt hominem, ut erat furiosus, respolidisse : " quod non totum telum corpore recepisset.' Quo populus Romanus nihil vidit indignius iusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus perdiderit et adflixerit ; quos quia servare per com- 15 34 positionem volebat, ipse ab eis interemptus est. Estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano simillimum ? Accusatis Sex. Roscium. Quid ita ? Quia de manibus vestris effugit, quia se occidi passus non est. Illud, quia in Scaevola factum est, magis indignum videtur, hoc, quia fit a Chryso- 20 gono, non est ferendum. Nam per deos immortalis ] quid est in hac causa quod defensionis indigeat ? qui locus in- genium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat ? Totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus ; ita facillime quae res 25 totum iudicium contineat et quibus de rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis. Tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. Criminis confictionem accusato Erucius suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt, Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia 5 pugnat. De hisce omnibus rebus me dicere oportere in- tellego. Quid igitur est ? Non eodem modo de omnibus, 36 ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis populus Romanus imposuit ; ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et homi- 10 num eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis. Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. Scelestum, di 37 immortales ] ac nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia complexa esse videantur ] Etenim 5 si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti ? pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana coge- bant. In hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, 38 20 quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argu- mentis accusatorem censes ti oportere ? nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque omni- 25 bus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque perdita? Quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa contulisti. Patrem occidit Sex. Roscius. Qui homo? adulescentulus 14 corruptus et ab hominibus nequam inductus? Annos natus 30 maior quadraginta. Vetus videlicet sicarius, homo audax et saepe in caede versatus. At hoc ab accusatore ne did quidem audistis. Luxuries igit aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. De luxuria purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere interfuisse. 5 Nihil autem umquam debuit. possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio coniuncta est. 90 Quae res igitur tantum istum furorem Sex. Roscio obiecit ? 10 " Patri' inquit "non placebat.' Patri non placebat ? quam ob causam ? necesse est enim eam quoque iustanu ct magnam et perspicuam fuisse. Nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse patri filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non est, odio fuisse 15 parenti filium sine causis multis ,et magnis et neccessariis. 41 Rursus igitur eodgem revertamur et quaeramus quae tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. At perspicuum est nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat? At is quidem 20 fuit omnium constarnitissimus. Ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse. 15 "Nescio' inquit "quae causa odi fuerit; fuisse odium 42 intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum 15 qui mortuus est secum omni teinpore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.' Quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima. Ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac 30 diluam reperire non possum. Quid ais, Eruci ? tot praedia, 43 tam pulchra tam frucituosa Sex. Roscius filio suo relega- tionis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat ? Quid ? hoc patres familiae qui liberos habent, praesertim 5 homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne opta- tissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere? An amandarat hunc sic ut esset in argo ac 44 10 careret ? Quid ? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed ccrtis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius rusticana relegatio atque aman- datio appellabitur ? Vides, Eruci, quantum distet argumen- tatio tua ab re ipsa atque a veritate. Quod consuetudine , 15 patres faciunt, id quasi novum reprehendis ; quod benivo- lentia fit, id odio factum criminaris ; quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis. Neque haec tu non intelligis, sed usque eo quid arguas non 45 habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes verum 20 etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium. At enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimit- 16 tebat, alterum ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias ; non enim expriobrandi causa sed 25 commonendi gratia dicam. Si tibi fortuna non dedit ut 46 patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes ; eo accessit studium doctrinae ut ne a litteris quidem alienus esses. Ecquid tandem tibi videtur, 30 ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaere- stratum ?--nam, ut opinor, hoc nomine est--alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa 47 relegasse ? "Quid ad istas ineptias abis ?' inquies. Quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre,5 ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas adsiduos esse cupiunt. Verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud in- certum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem 10 nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem. Etenim haec conficta arbitror esse a poetis ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem vitae cotidianae videremus. 48 Age nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non 15 modo in Vmbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus familias maxime laudentur; iam profecto te intelleges inopia criminum summam laudem 17 Sex. Roscio vitio et culpae dedisse. Ac non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed permultos et ego novi et, 20 nisi me fallit animus, unus quisque vestrum qui et ipsi incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet, vitam- que hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur. 49 Quid censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua 25 intellegentia esse in rusticis rebus ? Vt ex his propinquis eius, hominibus honestissimis, audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam hic in suo. Verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat licebit. Quod tametsi miserum et indignum est, feret tamen aequo animo, iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere ; 5 hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit. 10 Ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. Etenim qui praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem turpissimum atque inhonestis- 15 simum iudicares. At hercule maiores nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant itaque ex minima tenuissimaque re publica maximam et florentis- simam nobis reliquerunt. Suos enim agros studiose cole bant, non alienos cupide appetebant ; quibus rebus et agris 10 et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani nomen auxerunt. Neque ego haec eo 51 profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intelle atur cum a ud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni tempore 25 ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque con- sumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re 30 vera honestius facere posset. 52 Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor. ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid est aliud ? "Immo vero' inquit "est; nam istum exhere- dare in animo habebat.' Audio ; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat ; nam illa, opinor, tu quoque concedis 5 levia es e atque inepta: "Convivia cum patre non inibat.' Quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret. " Domum suam istum non fere quisquam vocabat.' Nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset. Verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria ; illud quod 10 19 coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest, " Exheredare pater filium cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa ; quaero qui scias ; tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare 15 omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse sese oblivisceretur ; quae sine magnis huiusce peccatis 54 accidere potuisse non arbitror. Verum concedo tibi ut ea 20 praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis ; illud qui- dem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. Quid ergo adfers qua re id factum putemus? Vere nihil potes dicere ; finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et 25 horum virorum talium dignitati inludere. Exheredare filium voluit. Quam ob causam ? " Nescio.' Exheredavitne ? " Non.' Quis prohibuit ? " Cogitabat.' Cogitabat ? cui dixit ? "Nemini.' Quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo 30 accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem ? Nemo nostrum est, 55 Eruci, quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse- vident omnes qua de causa huic inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te adductum esse. Quid ergo est ? 5 Ita tamen quaestus te cupidum esse oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam putares aliquid valere oportere. Accusatores multos esse in civitate utile est ut metu con- 20 tineatur audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane 56 10 inludamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret ; tametsi miserum est, tamen ei qui huic accuset possim aliquo modo ignoscere. Cum enim aliquid habeat qoud possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari 15 et calumniari sciens non videatur. Qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores,quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemneri non potest; utilius est autem absolvi innocen- tem quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria 20 publice locantur et canes aluntur in Capitolio ut significent si fures venerint. At fures internoscere non possunt, signif- cant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior. Quod si luce quoque 25 canes latrent cum deos salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum cum suspicio nulla sit. Simillima est accusatorum ratio. Alii vestrum 57 anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis 30 praeberi videmus; vos autem maxime debitus in eos impe- tum facere qui merentur. Hoc populo gratissimum est. Deinde, si voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem commisisse in suspicione latratote ; id quoque concedi potest. Sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac 5 tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita vehementer ad caput adfigent ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis. 10 21 quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator ? quid hisce autem ad suspicandum ? "Ne exheredaretur veritus est.' Audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit. "Habebat pater in animo.' Planum fac. Nihil est ; non quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud 15 vobis suspicariin mentem venerit. Cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis : "Ego quid acceperim scio, quid dicam nescio ; unum illud spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum ; de bonorum em- ptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere 20 auderet hoc tempore'? Haec te opinio falsa in istam frau- dem impulit ; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsulum putasses. 59 Operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegen- tiam eius in accusando considerare. Credo, cum vidisset 25 qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse num ille aut ille defensurus esset ; de me ne suspicatum quideni esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. Postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, cum in mentem veniret ei, resideret, deinde 30 spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro conessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur. Peroravit aliquando, ad- sedit; surrexi ego. Respirare visus est quod non allus 6o 5 potius diceret. Coepi dicere. Vsque eo animadverti, iu- dices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chryso- gonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo se erexit, mirari visus est. Intellexi quid eum pepugisset. Iterum ac tertio nominavi. Postea homines cursare ultro et 10 citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiam- que eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem 15 indignaru videri. Quae quoniam te fefellerunt, Eruci, quo- 61 niamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque pru- 20 delitiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum. De parricidio causa dicitur ; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit. Quod in 62 minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra 15 et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere. In quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi 30 coniectura res penditur, neque testis incertus auditur neque accusatoris ingenio res iudicatur. Cum niulta antea com- missa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singu- laris audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia. Haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum. 5 Quae nisi multa et manifesta sunt, profecto res tam scelesta, 63 tam atrox, tam nefaria credi non potest. Magna est enim vis humanitatis ; multum valet communio sanguinis ; recla- mitat istius modi suspicionibus ipsa natura ; portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana 10 specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indi- gnissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet. 33 Non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam 15 Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubi- tum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum. Cum neque servus quis- quam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse qui- 20 dem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum ? neutrumne sensisse ? ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent ? Erat porro 25 65 nemo in quem ea suspicio conveniret. Tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt. Nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset so statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt. 5 Videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi 24 causa suppiicium de matre sumpsisse, cum praesertim deo- 66 rum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt ? 10 Sic se res habet, iudices : magnam vinl, magnam necessi- tatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis ; ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur. Nolite enim putare, quem 67 15 ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint agitari et perterreri Fu- riarum taedis ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent; 20 hae sunt impiis adsiduae domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium poenas a consceleratissimis filiis repe- tant. Haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene mani- 68 festum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sum- 25 ptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. Accedat huc oportet odium parentis, animadversionis pa- ternae metus, amici improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad eam rem ; paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum 69 facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt. Qua re hoc quo minus est credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vin dicandum. 25 Itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores no-5 stros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint eis qui apud 70 ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate. Pruden- 10 tissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem 15 facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius ] qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parri- 2 cidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in fiumen deici. 26 O sin ularem sa ientiam, iudices ] Nonne videntur hunc 25 71 hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente 1 solem a uam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur ? Noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus attigissent 30 immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt expiari putantur ; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius partem ullam reliquerint. 5 Etenim quid tam est commune quam spiritus vivis, terra 72 mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis ? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita mori- untur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa 10 quidem mortui conquiescant. Tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris ? Si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen dili- 15 gentius paratius ue venisses Vtrum uid agatur non vides 73 15 gentius paratiusque venisses. Vtrum quid agatur non vides, 73 an apud quos agatur? Agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest ; apud homines autem pru- dentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere. 20 Esto, causam proferre non potes. Tametsi statim vicisse 27 debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus hulus inno- centia. Non quaero abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo occiderit. Ita quaero abs te, 25 C. Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi. Quo modo occidit ? 74 ipse percussit an aliis occidendum dedit ? Si ipsum arguis Romae non fuit; si per alios fecisse dicis, quaero quos? Servosne an liberos ? Si liberos, quos homines ? indidemne Ameria an hosce ex urbe sicarios ? Si Ameria, qui sunt ei? cur non nominantur ? si Roma, unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit neque umquam plus triduo fuit ? ubi eos convenit ? qui conlocutus est ? quo 5 modo persuasit ? ' Pretium dedit'; cui dedit ? per quem dedit ? unde aut quantum dedit? Nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet ? Et simul tibi in mentem veniat facito quem ad modum vitam huiusce depinxeris ; hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum 10 homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido 75 constitisse. Qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus,in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem 15 neque arborem in omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. In urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur ; vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, 20 diligentiae, iustitiae magistra est. 28 Verum haec missa facio; illud quaero,is homo qui; ut 76 tute dicis numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens prae- sertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices, quae 25 tamen argui suspiciose possunt ; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. Arcessi- vit aliquem. Quem aut quando ? Nuntium misit. Quem aut ad quem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. Nihil horum ne confingi quidem potest ; et tamen causa de parricidio dicitur. 5 Reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immor-77 tales, rem miseram et calamitosam ] Quid ? In tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur,id Sex. Roscio facere non licet ? Vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis ; unus puer victus 10 cotidiani administer ex tanta familia Sex.'Roscio relictus non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle ; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in uaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit ; meministisne T. Roscium recusare ? Quid ? ei servi ubi l5 sunt ? Chrysogonum, iudices, sectantur ; apud eum sunt in honore et in pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat. Quid facitis ? cur recu- 78 satis ? Dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in 20 egestate et in insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt. Omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna ; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri 13 potest : mortis paternae de servis paternis quaestionem habere filio non licet ] Ne tam diu quidem dominus erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur ? Veniam, neque ita multo postea, ad hunc locum ; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem. 29 Nunc, Eruci, ad te venio Conveniat mihi tecum ne- cesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse id quod negas, aut per aliquos liberos aut 5 servos. Liberosne ? quos neque ut convenire potuerit ne- que qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. Ego contra ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque 10 de praediis umquam temere discesserit. Restare tibi vide- batur servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris suspicionibus confugere posses ; ubi scopulum offen- dis eius modi ut non modo ab hoc crimen resilire videas verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intelle- 15 80 gas. Quid ergo est quo tamen accusator inopia argumen- torum confugerit ? " Eius modi tempus erat" inquit "ut homines volgo impune occiderentur ; qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' In- terdum mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi 20 velle nos iudicio perfundere, accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. Quid ais ? volgo occidebantur ? Per quos et a quibus ? Nonne cogitas te a sectoribus huc adductum esse ? Quid postea ? Nescimus per ista tempora 81 eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum ? Ei deni-25 que qui tum armati dies noctesque concursabant, qui Romae erant adsidui, qui omni tempore in praeda et in sanguine versabantur, Sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniqui- tatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit, propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit. 5 Vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis 82 vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est ; nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc lotempus ac nova obiecit ; quae mihi iste visus est ex alia oratione declamare quam in alium reum commentaretur ; ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant ; de quibus quoniam verbo arguit, verbo satis est negare. Si quid est quod ad testis reservet,ibi quoque 15 nos, ut inipsa causa, paratiores reperiet quam putabat. Venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. 80 Nam si mihi liberet acussare, accusarem alios potius ex qui- bus possem crescere ; quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. Is enim mihi videtur amplissimus qui sua 10 virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. Desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania ; quaeramus ibi maleficium ubi et est et inveniri potest ; iam intelleges, Eruci, certum crimen quam multis suspicionibus coarguatur, tametsi neque 5 omnia dicam et leviter unum quidque tangam. Neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invi- tum facere, quod non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit. 84 Causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. Roscio reperio. Tecum enim mihi res est, T. Rosci, quoniam istic sedes ac te palam adversarium esse profiteris. De Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse audio, testis prodierit ; tum alias quoque suas palmas 5 cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur. L. Cassius ille quem populus Romanus verissimum et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quae- rere solebat "cui bono ' fuisset. Sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento acce- 10 85 dere. Hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horre- bant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur. Ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra auda- 15 ciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere. 31 In hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam 20 possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et su- spicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egcstatem. Quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus ? quid si ut audax ? quid si ut illius qui occisus est 25 inimicissimus? num quaerenda causa quae te ad tantum facinus adduxerit ? Quid ergo horum negari potest ? Tenui- tas hominis eius modi est ut dissimulari non queat atque eo 87 magis eluceat quo magis occultatur. Avaritiam praefers qui societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum alienissimo. Quam sis audax, ut alia obliviscar hinc omnes intellegere potuerunt quod ex tota societate hoc est ex tot sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes 5 atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. Inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei fami- liaris controversias concedas necesse est. Restat, iudices 88 ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, 10 is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egen- tissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nulluim fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorum- 15 que insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius. Haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus esses in reo, quam 32 diu diceres] quo te modo iactares] tempus hercule te citius 89 20 quam oratio deficeret. Etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possis consumere. Neque ego non possum ; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. Verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege 5 adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit. Multos caesos non ad Trasumennum lacum, sed ad Servilium vidimus. Quis ibi non est volneratus ferro Phrygio ? 90 Non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, deni- que Memmios quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem, Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. Iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant ; qui omnes, quod ad me attinet, 5 vellem viverent. Nihil enim mali est canes ibi quam pluri- mos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt. 91 Verum, ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis belli ac turba molitur Dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis 10 volneribus mederentur ; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque mi- scebant ; a quibus miror ne quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta ; nam et accusatores et iudices sustulerunt. Hoc commodi est quod ita vixerunt ut 15 testis omnis, si cuperent, interficere non possent ; nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum civitas erit, iudicia fient. Verum, ut coepi dicere, et Erucius, haec si haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, et ego, iudices, possum ; sed in animo 20 est, quem ad modum ante dixi, leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere. 33 Video igitur causas esse permultas quae istum impel- fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius ?--Romae. -- Quid ? tu, T. Rosci, ubi tunc eras ? -- Romae. Verum quid ad rem ? et alii multi. -- Quasi nunc id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui 30 adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit. Age nunc ceteras 93 quoque facultates consideremus. Erat tum multitudo sica- riorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid ? ea multitudo quae erat ? Opinor aut 5 eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. Si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es ; sin eos quos qui leviore nomine appellant percus- sores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela ; mihi 10 crede, aliquem de societate tua reperies ; et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito ; ita fa- cillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur. Dices : " Quid 94 postea, si Romae adsiduus fui ? ' Respondebo : " At ego omnino non fui.' --Fateor me sectorem esse, verum et alii l5 multi. -- At ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. -- Non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, suni sicarius. --At ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine. Permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem 20 fuisse malefici suscipiendi ; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur, 25 Videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem 34 Sex. Rosci abs te, T. Rosci, facta sunt ; quae ita aperta et 95 manifesta sunt ut medius fidius, iudices invitus ea dicam. Vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim. Cum hoc 30 vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto volentatem meam; venit enim mihi in mentem oris tui. Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusa- 5 tore ? Qua in re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus 96 mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia. Occiso Sex. Roscio quis primus Ameriam nuntiat ? Mallius Glaucia, quem iam antea nominavi, tuus cliens et familiaris. Quid attinuit eum potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante 10 consilium de morte ac de bonis eius inieras nullamque socie- tatem neque sceleris ncque praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? -- Sua sponte Mallius nuntiat. -- Quid, quaeso, eius intererat ? An, cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod 15 Romae audierat primus nuntiaret ? Cuius rei causa venerat ssum ' inquit "divinare.' Eo rem iam adducam ut nihil divinatione opus sit. Qua ratione T. Roscio Capitoni primo nuntiavit ? Cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot propinqui cognatique 20 optime convenientes, qua ratione factum est ut iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. Roscio Capitoni potissimum 97 nuntiaret ? Occisus est a cena rediens ; nondum lucebat cum Ameriae scitum est. Quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat ? Non quaero 25 quis percusserit ; nihil est, Glaucia, quod metuas ; non ex- cutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor ; nihil ad me arbitror pertinere ; quoniam cuius consilio occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Vbi aut unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? Fac audisse statim ; quae res eum nocte una tantum itineris contendere coegit ? quae necessitas eum tanta premebat ut 5 si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma pro- ficisceretur, nullam partem noctis requiesceret ? Etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda 35 aut coniectura capienda est ? Nonne vobis haec quae 98 audistis cernere oculis videmini, iudices ? non illum 10 miserum, ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, non impetum repentinum ? non ver- satur ante oculos vobis in caede Glaucia? non adest iste T. Roscius ? non suis manibus in curru conlocat Autome- dontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae 15 nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet ? Quid 99 erat quod Capitonem primum scire vellet ? Nescio, nisi hoc video, Capitonem in his bonis esse socium ; de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possi- 20 dere. Audio praeterea non hanc suspicionem nunc primum 100 in Capitonem conferri; multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen lemniscatam quae Roma ei de- feratur ; nullum modum esse hominis occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. Habeo 25 etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis LX de ponte in Tiberim deiecerit. Quae, si prodierit atque adeo cum prodierit--scio enim proditurum esse--audiet. Veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum 101 facere possum Erucium conscripsisse ; quod aiunt illum 30 Sex Roscio intentasse et minitatum esse se omnia illa pro testimonio esse dicturum. O praeclarem testem, iudices] O gravitatem dignam exspectatione ] o vitam honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius testimonium vestrum ius iurandum accommodetis ] Profecto non tam perspicue nos istorum maleficia videremus, nisi ipsos caecos redderet 5 cupiditas et avaritia et auacia. 36 Alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad 102 socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimu- lare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos 10 poneret Alter si dis immortalibis placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur utrum is quod dixerit credendum, ac non quod fecerit vindicandum sit. Itaque more maiorum comparatum est ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium dc 15 103 sua re non dicerent. Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret ; nam illud in talem virum non audeo dicere : Si diceret, non crederetur. Videte nunc quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia. 20 Cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quae- 104 ritur. Quid ? tu, vir optime, ecquid habes quod dicas ? 25 mihi ausculta : vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. Multa scelerate, multa audaciter, multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere. Neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. Huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset. Nunc 5 quid est quod quisquam ex vobis audire desideret, cum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra vos- met ipsos facere videamini ? Age nunc illa videamus, iudices, quae statini consecuta 105 sunt. Ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci 10 quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. Quae- 37 ritur etiam nunc quis eum nuntium miserit ? nonne perspi- cuum est eundem quiAmeriam ? Curat Chrysogonus ut eius bona veneant statim - qui non norat hominem aut rem. At qui ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti 15 quem omnino numquam viderat ? Soletis, cum aliquid hu- iusce modi audistis, iudices, continuo dicere : " Necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum ; ei plerumque indi" cant, per eos plerique produntur.' Hic nihil est quod su' spicione occupetis. Non enim ego ita disputabo : "Veri 1O6 20 simile est Roscios istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum Chrysogonoiam antea amicitia ; nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.' Haec pos- 107 25 sum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est ; ipsos certo scio non negare ad haec bona Chryso- gonum accessisse impulsu suo. Si eum qui indici causa partem acceperit oculis cernetis, poteritisne dubitare, iudices, qui indicarit ? Qui sunt igitur in istis bonis quibus partem Chrysogonus dederit ? Duo Roscii. Num quisnam prae- terea ? Neino est, iudices. Num ergo dubiuni est quin ei obtulerint hanc praedam Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt ? 5 lO8 Age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. Si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a Chrysogono tantis praemiis donabantur ? si nihil aliud fecerunt nisi rem detu- - lerunt nonne satis fuit eis gratias agi denique, ut perlibera- 10 liter ageretur, honoris aliquid haberi? Cur tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur ? cur quae reliqua sunt iste T. Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet ? Nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse? 15 38 Venit in decem primis legatus in castra Capito. Vos lO9 totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum 20 110 esse eum iudicatote. Impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et volun- tatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum adi- 25 turum ; illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, cum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam interclu- dere. Postremo isto hortatore, auctore, intercessore Sullam legati non adierunt ; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator 5 voluerit testimonium eis denulltiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt. In privatis rebus si qui rem mandatam 111 non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, eum maiores summum ad- misisse dedecus existimabant. Itaque mandati constitutum 10 est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur ; quam qui laedit oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. Non enim possumus 15 omnia per nos agere ; alius in alia est re magis utilis. Id- circo amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur. Quid recipis mandatum, si aut negle- 112 cturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas ? 20 Recede de medio ; per alium transigam. Suscipis onus offici quod te putas sustinere posse ; quod maxime videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt. Ergo idcirco turpis 39 haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem. Nam neque mandat quisquam fere nisi amico 25 neque credit nisi ei quem fidelem putat. Perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset. Itane est ? in minimis 113 rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio conde- mnetur necesse est,in re tanta cum is cui fama mortui, for- 30 tunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur ? In minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque in- famiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit ; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non5 neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed per- fidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque ad- fecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio 114 damnabitur ? Si hanc ei rem privatim Sex. Roscius man- davisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, lo inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, inter- poneret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret ? 115 Nunc non hanc ei rein Sex. Roscius mandavit sed, id quod 15 multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonis- que omnibus a decurionibus publice T. Roscio mandatus est; et ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac muni- 20 cipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit. 6 Videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi male- ficium nullum posse quo iste sese non contaminarit. In rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea 25 quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui cum altero rem communicavit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cuise commiserit ? Atque ea sunt animi- advertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. Tecti esse ad alienos possumus, intimi multa apertiora videant necesse est ; socium cavere qui possumus ? quem etiam si metuimus, ius ofci laedimus. Recte igitur maiores 5 eum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. At vero T. Roscius non unum 117 rei pecuniariae socium fefellit, quod tametsi grave est tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici manda- 10 torumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tra- didit, omni fraude et perfidia fefellit ; qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. Itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias 15 parum putantur cauti providique fuisse ; iste qui initio pro- ditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adver- sariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. In eius modi vita, iudices, in his tot tan- 20 tisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis. Etenim quaerere ita debetis : ubi nlulta avare, 118 mult audacter, multa improbe, multa perfidiose facta vide- bitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. Tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et 25 propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convicatur. Quid tandem, quaeso, atque adeo inter vivos numerabitur ? In minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque in- famiae vocatur, propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non 5 neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed per- fidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque ad- fecerit, qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio 114 damnabitur ? Si hanc ei rem privatim Sex. Roscius man- davisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, 10 inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, inter- poneret, ille qui sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret ? 115 Nunc non hanc ei rein Sex. Roscius mandavit sed, id quod 15 multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonis- que omnibus a decurionibus publice T. Roscio mandatus est; et ex eo T. Roscius non paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac muni- 20 cipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit. 116 Videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi male- ficium nullum posse quo iste sese non contaminarit. In rebus minoribis socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea 25 quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui cum altero rem communicavit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cuise commiserit ? Atque ea sunt anim- advertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. Tecti esse ad alienos possumus, intimi multa apertiora videant necesse est ; socium cavere qui possumus ? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. Recte igitur maiores 5 eum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. At vero T. Roscius non unum 117 rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines -- honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici manda- 10 torumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tra- didit, omni fraude et perfidia fefellit ; qui de scelere suspicari eius nihil potueru t, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. Itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias 15 parum putantur cauti providique fuisse ; iste qui initio pro- ditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adver- sariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. In eius modi vita, iudices, in his tot tan- 20 tisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis. Etemin quaerere ita debitis: ubi multa avare, 118 multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta vide- bitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. Tametsi hoc quidem minime latet qoud ita promptum et 25 propisitum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intelligatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur. Quid tandem, quaeso, eudices ? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessissc videtur aut hic discipulus magistro tantulum de arte conce- dere ? Par est avaritia, similis improbitas, eadem impuden- tia, gemina audacia. 41 Etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite 5 nunc discipuli aequitatem. Dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. Tu semper, T. Rosci, recusasti. Quaero abs te : " Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is te non com- movebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua 10 videbatur ? ' Postulabant homines nobilissimi atque in- tegerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi ; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. Postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vcl 15 iose sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris lnorte 120 quaereretur. Res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confi- terere. Quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. Cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. 20 Servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo ; quod a vobis oppugnari video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est ; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit.--In dominos quaeri de servis 25 iniquum est.--At non quaeritur ; Sex. enim Roscius reus est ; neque enim, cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos esse dicitis.--Cum Chrysogono sunt.-- Ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versarl, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris 5 familiae rusticani. Non ita est profecto, iudices ; non est 121 veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam co- gnorit eorum et fidem. Est quiddam quod occultatur ; quod 10 eminet et apparet. Quid igitur ? Chrysogonus suine male- fici ccultandi causa quaestionem de eis haberi non volt ? Minime, iudices ; non in omnis arbitror omnia convenire. Ego in Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor ; neque hoc mihi nunc primum in mentem venit l5 dicere. Meministis me ita distribuisse initio causam: in crimen cuius tota argumentatio permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae sunt. Quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit. Nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus 20 et nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam potestas data est, non modo infirmari verum etiam vindicari oportere. Ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis 123 quos constat, cum caedes facta sit, adfuisse, eum cupere verum inveniri ; qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo 25 non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. Dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. Nam et multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argu- mentis dici potest. Verum ego quod invitus ac necessario 30 facio neque diu neque diligenter facere possum. Quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniectu- raeque committo. 43 Venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo 5 nomine tota societas latuit ; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. Si enim taceo, vel maximam partem relinquo ; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se putent. Tametsi ita se res habet ut 10 mihiin communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur ; haec enim causa nova profecto et singularis 125 est. Bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus. Primum hoc videamus : eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt ? Atque hoc non ita quaeram, 15 iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse--si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur--verum ego hoc quaero : Qui potuerunt ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive 20 Cornelia--non enim novi nec scio--verum ista ipsa lege bona 126 Sex. Rosci venire qui potuerunt ? Scriptum enim ita dicunt esse :VT AVT EORUM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORUM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISIO SVNT. Dum praesidia 25 ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt, in summo otio rediens a cena Romae occisus est. Si-lege, bona quoque lege venisse fateor. Sin autem constat contra omnis non modo veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero. 5 In quem hoc dicam quaeris, Eruci? Non in eum quem 44 vis et putas ; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius 127 eximia virtus omni tempore purgavit. Ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occi- 10 sum esse diceret, ut his de rebus a legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus non sit. Denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse ; id quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur. Opinor enim l28 esse in lege quam ad diem proscriptiones venditionesqur l5 fiant, nimirum Kalendas Iunias. Aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur. Profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab isto tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt ; nam lege 20 quidem bona venire non potuisse constat. Intellego me ante tempus, iudices, haec scrutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam curem. modi ducit ; facile egestatem suam se laturum putat, si hac 25 indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit. Verum 129 quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita au- diatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partimpro Sex. Roscio. Quae enim mihi ipsi indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror per- 30 tinere, ea pro me ipso ex animi mei sensu ac dolore pronun- tio - quae ad huius vitae casum causamque pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis. 45 Ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio 130 uaero primum ua re civis optimi bona venierint, deinde 5 qua re hominis eius qui neque proscriptus neque apud adver- sarios occisus est bona venierint, cum in eos solos lex scripta sit, deinde qua re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, deinde cur tantulo venierint. Quae omnia si, quem ad modum solent liberti liequam et improbi lo facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit ; nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante, partim imprudente L. 131 Sulla commisisse. Placet igitur in his rebus aliquid impru- dentia praeteriri? Non placet,, iudices, sed necesse est. 15 Etenim si Iuppiter Optimus Maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepc ventis vehementio- ribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi 20 ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra com- moda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem 25 quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua anim- advertere non potuisse ? nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit. Verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae 132 nunc cum maxime fiunt nonne quivis potest intellegere 5 gonum ? qui Sex. Rosci nomen deterendum curavit, cuius honoris causa accusare se dixit Erucius . . . Desunt non pauca. * * * * * * * In vico Pallacinae Locus ubi cenaverat Roscius.-- Maxime metuit Sullam scilicet.--Derivat tamen et ait se 10 id est suspicionem suam in alium deducit. Hoc enim dicebat Chrysogonus: "Non quia timui na mihi tollerentur bona Rosci, ideo eius praedia dissipavi, sed, quia aedificabam, in Veientanam ideo de his transtuli.'-- Manu praedia praediis praediis, occasione, quem ad modum dicimus: "fac ad manum 15 illum codicem'.--Hic ego audire istos cupio In hoc capite de potentia Chrysogoni invidiam facit, ut enumeret singula deli- ciarum genera, quod habeat pluris possessiones, mancipia, quae omnia dicit de rapinis ipsum habere. (Schol. Gron. p. 436. 14.) * * * * * * 20 . . . aptum et ratione dipositam se habere existimant, qui 46 in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt. Alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet 133 animi causa rus amoenum et suburbanum et propinquum. Domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur. Quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, 5 quid marmoris apud illum putatis esse ? Tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domo potuit. Familiam vero quantam et 134 quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam ? Mitto hasce artis volgaris coquos pistores, lecticarios ; animi et 10 aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviis tota vicinitas personet. In hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia ? honesta, credo,in eius modi domo, si domus haec habenda est potius l5 quam officina nequitiae ac deversorium flagitiorm omnium. 135 Ipse vero quem ad modum composito et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum vi- detis, iudices ; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem 20 - putet. Quae vero efficiat et quae conetur si velim comme- morare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. Tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare ; non enim vereor ne quis alienum me animum 25 habuisse a causa nobilitatis existimet. 47 Sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt. Quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de amplitudine contendere ? quo in certamine 5 perditi civis erat non se ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas retineretur. Quae per- fecta esse et suum cuique honorem et gradum redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et 10 felicitate L. Sullae gesta esse intellego. Quod animadversum 137 est in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo reprehendere ; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo. Quae ut fierent idcirco pugnatum esse arbitror meque in eo studio 15 partium fuisse confiteor. Sin autem id actum est et ldclrco arma sumpta sunt ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto bello non re- 20 creatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est. Verum longe aliter est ; nil horum est, 138 iudices. Non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. Etenim qui 48 haec vituperare volunt Chrysogonum tantum posse querun- 25 tur ; qui laudare volunt concessum ei non esse commemo- rant. Ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat : " Vellem quidem liceret ; hoc dixissem.' Dicas licet. " Hoc fecissem.' Facias licet ; nemo prohibet. " Hoc decrevissem.' Decerne, modo 30 recte ; omnes approbabunt. " Hoc iudicassem.' Laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris. Dum necesse erat 139 resque ipsa cogebat, unus omnia poterat ; qui postea quam magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procura- tio auctoritasque est restituta. Quam si retinere volunt ei qui reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere ; sin has caedis et rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut approbabunt--nolo in eos gravius quicquam ne 5 ominis quidem causa dicere, unum hoc dico : nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt ornamenta sua conce- 140 dant necesse est. Quapropter desinant aliquando dicere male ali uem locutum esse si ui vere ac libere locutus sit, 10 desinant suam causam cum Chrysogono communicare, de- sinant si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splen- dorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse. Quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus 15 antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id uod solum prope in civitate sincerum sanctumque 141 restat. Hicne etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus ? hicne etiam potens essevolt? 0 rem miseram atque acerbam ] 20 Neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis - viros aliquid ad perniciem posse innocentis, id ipsum queror. 49 Idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publi- cam reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique 15 142 nobilium bona fortunas arasque nostras vexare possent ? Si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim ; tametsi inermis, iudices, sensi. Sin autem victoria nobilium ornamento atque emolu- mento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. Quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se 5 ipsum probe novit ; causa enim splendidior fiet, si nequis- simo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur. Verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua 143 10 me uti res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit. Sex. Roscius horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de suo patrimonio queritur. Putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta ; culpa l5 liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere ; si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis 144 omnibus commodis dicit. Rogat oratque te, Chrysogone, sinihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnla con- 20 cessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in ege- state degere. Praedia mea tu possides, ego aliena miseri- 25 cordia vivo ; concedo, et quod animus aequus est et quia necesse est. Mea domus tibi patet, mihi clausa est ; fero. Familia mea maxima tu uteris, ego servum habeo nullum ; patior et ferendum puto. Quid vis amplius? quid inse- queris, quid oppugnas ? qua in re tuam voluntatem laedi a 30 me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti? si metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium 5 studes perdere nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscri- ptorum bona patria reddantur ? 146 Facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis rebus quas L. Sulla 10 gessit. Quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit, per deos immortalis ] quae ista tanta crude- litas est, quae tam fera immanisque natura ? Quis umquam 15 praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta 147 spolia detrahere mallet ? Scis hunc nihil habere, nihil audere, nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque 20 odisse debes nec quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. Quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici filia, Nepotis sorore, specta- 25 tissima femina, quae cum patrem clarissimum, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet. An, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus 51 videtur? Mihi crede, si pro patris huius hospitiis et 5 gratia vellent onines huic hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur ; sin autem pro magni- tudine iniuriae proque eo quod summa res publicia in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. Nunc ita defenditur, 10 non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se potentia superari putent. Quae domi gerenda sunt, ea per 199 boris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. Quoniam ad intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sen- tentiis iudicum permitteretur. Nimirum, iudices, pro hac 20 nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit ; haec acta res est ut ei nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defen- derent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si 25 omnes qui eodem loco nati sunt facerent, et res publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent. 52 Verum si a Chrysogono iudices non impetramus ut pecunia 150 nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne 30 lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. Quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc 5 tempore in re publica versata est vestros quoque animos--id quod fieriprofecto non potest--duriores acerbioresque reddit, actum est, iudices ; inter feras satius est aetatem degere quam 151 in hac tanta immanitate versari. Ad eamne rem vos reser- vati estis, ad eamne rem delecti ut eos condcmnaretis quos 10 sectores ac sicarii iugulare non potuissent ? Solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant. Nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis 15 viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effuge- rint. Di prohibeant, iudices, ne hoc quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur ] 152 An vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei 20 initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci peri- culo quaeri? Dubium est ad quem maleficium pertineat, - cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egen- tem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla 25 sed ne suspicio quidem potuit consistere? Numquid hic aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona venie- runt ? Quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis ] iudices, ne nova et multo crudelior per vos proscriptio in- staurata esse videatur. Illam priorem quae facta est in eos 5 qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos im- 10 mortalis] quem in locum rem publicam perventuram putetis ] Homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos 159 qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit. Vestrum nemo est quin intel- legat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus 15 existimabatur hoc tempore domestica crudelitate labor Hanc tollite ex civitate, iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari ; quae non modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommo- 20 dorum. Nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus. M.TVLLI CICERONIS DE IMPERIO CN. POMPEI AD QVIRITES ORATIO M. TVLLI CICERONIS DE IMPERIO CN. POMPEI .AD QVIRITES ORATIO QVAMQVAM mihi semper frequens conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplis- simus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patult 5 non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statue- remque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum in- dustria adferri oportere, omne meum tempus amicorum 10 temporibus transmittendum putavi. Ita neque hic locus 2 vacuus fuit umquam ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex vestro iudicio fructum est amplissimum con- secutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter 15 praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis et quid aliis praescriberetis. Nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex 20 forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt et, si quid in dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo 3 iudicio tribuendum esse duxerunt. Atque illud in primis mihi laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi 5 ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit. Dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute ; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi 2 non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est. 10 4 Atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vecti- galibus atque sociis a duobus potentissimis adfertur regibus, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbi- 15 tratur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae ; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei 5 publicae periculaque rerum suarum detulerunt, Bithyniae 20 quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate ; L. Lucullum magnis rebus gestis ab eo bello discedere ; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum ; unum ab 25 omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, prae- terea neminem. 6 Causa quae sit videtis ; nunc quid agendum sit ipsi considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicen- dum. Genus est eius belli quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium debeat. 5 In quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus tum summa in re militari tradita est ; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt ; agun- tur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus 10 amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis et ipsorum causa et rei publicae consulendum. Et quoniam semper 3 appetentes gloriae praeter ceteras gentis atque avidi laudis 7 fuistis, delenda vobis est illa macula Mithridatico bello 15 superiore concepta quae penitus iam insedit ac nimis inve- teravit in populi Romani nomine, quod is qui uno die tota in Asia tot in civitatibus uno nuntio atque una significatione omnis civis Romanos necandos trucidandosque curavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit 20 sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat ut se non Ponti neq Cappadociae latebris oc- cultare velit sed emergere ex patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est in Asiae luce, versari. Etenim adhuc 8 ita nostri cum illo rege contenderunt imperatores ut ab illo 25 insignia victoriae, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo for- tissimi viri summi imperatores, sed ita triumpharunt ut ille pulsus superatusque regnaret. Verum tamen illis im- peratoribus laus est tribuenda quod egerunt, venia danda quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit. 5 4 Mithridates autem omne reliquum tempus non ad ob- livionem veteris belli sed ad comparationem novi contulit. Qui postea, cum maximas aedificasset ornassetque classis exercitusque permagnos quibuscumque ex gentibus potuisset comparasset et se Bosphoranis, finitimis suis, bellum inferre 10 simularet, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces quibuscum tum bellum gerebamus, ut, cum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gere- retur, vos ancipiti contentione districti de imperio dimi- 15 10 caretis. Sed tamen alterius partis periculum, Sertorianae atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompei divino consilio ac singulari virtute depulsum est ; in altera parte ita res ab L. Lucullo, summo viro, est administrata ut initia illa rerum gestarum magna 20 atque praeclara non felicitati eius sed virtuti, haec autem extrema quae nuper acciderunt non culpae sed fortunae tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta 11 oratione mea neque falsa adficta esse videatur ; de vestri 25 imperi dignitate atque gloria, quoniam is est excrsus ora- tionis meae, videte quem vobis animum suscipiendum putetis. Maiores nostri saepe pro mercatoribus aut naviculariis 5 nostris iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis quo tandem animo esse debetis ? Legati quod erant appel- 5 lati superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit ? Illi libertatem imminutam civium Romanorum 10 non tulerunt ; vos ereptam vitam neglegetis ? Ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt ; vos legatum omni sup- plicio interfectum relinquetis? Videte ne, ut illis pulcher- rimum fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non 15 posse. Quid ? quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur, quo id tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus ; imminent duo reges toti Asiae non solum 20 vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis - civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem co- guntur ; imperatorem a. vobis certum deposcere cum praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se ; 25 facere sine summo periculo posse arbitrantur. Vident enim 13 et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo summa sint omnia, et eum propter esse, quo etiam carent aegrius; cuius adventu ipso atque nomine tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intellegunt ac retardatos. Hi vos, quoniam libere loqui non licet, taciti rogant ut se quoque dignos existimetis quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam 5 magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbis sociorum non multum ab hostili expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc prae- sentem vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta 10 humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille diutissime commoretur. qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius convenit 15 iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur ? Nam ceterarum provinciarum vecti- galia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas vix contenti esse possimus, Asia vero tam opima est ac 20 fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur facile omnibus terris antecellat. Itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere voltis, non modo a calamitate sed etiam 25 15 a metu calamitatis est defendenda. Nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur ; at in vectigalibus non solum adventus mali sed etiam metus ipse adfert calamitatem. Nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua relin- quuntur, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio con- 5 quiescit. Ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal conservari potest ; qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur. Quo tandem igitur animo esse existimatis aut eos qui vecti- 16 galia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, 10 cum duo reges cum maximis copiis propter adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal salinis habent, quas in agris, quas in portibus atque in cus- todiis magno periculo se habere arbitrentur ? Putatisne vos l5 illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt con- servaveritis non solum, ut ante dixi calamitate sed Ttiam Ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihil. ego extremum proposueram, cum essem de belli genere 20 dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, ha- benda est ratio diligenter. Nam et publicani, homines honestissimi atque ornatissimi, illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res 25 et fortunae vobis curae esse debent. Etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esse 18 dicemus. Deinde ex ceteris ordinibus homines gnavi atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absenti- bus consulere debetis, partim eorum in ea provincia pecu- nias magnas conlocatas habent. Est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium calamitate prohibere, 5 sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica seiunctam esse non posse. Etenim illud primum parvi refert, vos publicanis amissa vectigalia postea victoria reci- perare - neque enim isdem redimendi facultas erit propter 19 calamitatem neque aliis voluntas propter timorem, Deinde 10 quod nos eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem certe calamitate docti me- moria retinere debemus. Nam tum, cum in Asia magnas permulti res amiserunt, scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. Non enim possunt una in civitate multi 15 rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem : a quo periculo prohibete rem publi- cam. Etenim-- mihi credite id quod ipsi videtis--haec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata est cum illis pecuniis Asiaticis et co- 20 - haeret - ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant.Qua re videte num dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae pluri- morum civium coniunctae cum re publica defendantur. - 25 8 Quoniaim de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest enim hoc dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. In quo maxime laborandum est ne forte ea vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda 5 esse videantur. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam 10 Cyzicenorum oppressam esse ab ipso rege maxima multitu- dine et oppugnatam vehementissime ; quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis 15 inflammata raperetur superatam esse atque depressam ; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omni- 20 bus rebus ornata ac referta, ceterasque urbis Ponti et Cap- padociae permultas uno aditu adventuque esse captas; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec ommia salvis populi Romani sociis atque lntegris vectlgali- 25 bus esse gesta. Satis opinor hoc esse laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis, a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum. 9 Requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit magnum esse bellum. Cognosci.te, Quirites ; non enim hoc sine causa quaeri videtur. Primum ex suo regno sic Mithridates profugit ut ex eodem Ponto Medea illa quondam fugisse dicitur, quam praedicant in 5 fuga fratris sui membra in eis locis qua se parens perseque- retur dissipavisse, ut eorum conlectio dispersa maerorque patrius celeritatem consequendi retardaret. Sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti pulcherrimarumque rerum omnium quas et a maioribus acceperat et ipse bello 10 superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat in Ponto omnem reliquit. Haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in 23 persequendi studio maeror, hos laetitia tardavit. Hunc in illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit dif- 15 dentemque rebus suis confirmavit et adflictum erexit perdi- tumque recreavit, Cuius in regnum postea quam L. Lucul- lus cum exercitu venit, plures etiam gentes contra impera- torem nostrum concitatae sunt. Erat enim metus iniectus eis nationibus quas numquam populus Romanus neque 20 lacessendas bello neque temptandas putavit ; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum ad- ductum. Ita nationes multae atque magnae novo quodam 25 terrore ac metu concitabantur. Noster autem exercitus, tametsi urbem ex Tigrani regno ceperat et proeliis usus erat secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio 24 suorum commovebatur. Hic iam plura non dicam ; fuit enim illud extremum ut ex eis locis a militibus nostris reditus magis maturus quam progressio longior quaereretur. Mithridates autem se et suam manum iam comfirmarat eo- rum opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant et magnis 5 adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur. Iam hoc fere sic fieri solere accepimus ut regum adflictae fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges sunt aut vivunt in regno, ut eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur. 10 Itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis 25 numquam est ausus optare. Nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque l5 victorem impetum fecit. Sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me no- stram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris impera- toris non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret. Hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L. 26 20 Lucullus, qui tamen aliqua ex parte eis incommodis mederi fortasse potuisset, vestro iussu coactus qui imperi diuturni- tati modum statuendum vetere exemplo putavistis, partim militum qui iam stipendiis confectis erant dimisit, partim M. Glabrioni tradidit. Multa praetereo consulto ; sed ea 25 vos coniectra perspicite quantum illud bellum factum putetis quod coniungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gentes, novus imperator noster 10 accipiat vetere exercitu pulso. 27 Satis multa mihi verba fecisse videor qua re esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. 5 Restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Qui- rites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quenmam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putare- 10 tis ] Nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiqui- tatis memoriam virtute superarit, quae res est quae cuius- 28 quam animum in hac causa dubium facere possit? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res 15 inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutcm, auctorita- tem, felicitatem. Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui 2O extrema pueritia miles in exercitu summi fuit imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adule- 25 scentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. Quod denique genus esse belli potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae ? Civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense 30 mixtum ex civibus atque ex bellicosissimis nationibus, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae 5 huius viri scientiam fugere possit. Iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par II inverniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum aut 29 vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre ? Neque enim solae sunt virtutes imperatoriae quae volgo existi- 10 mantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt Testis est Italia quam ille ipse victor L. Sulla huius virtute 30 15 et subsidio confessus est liberatam ; testis Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit ; testis Africa quae magnis op- pressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit ; tcstis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispanlam 20 Gallcrum internicione patefactum est ; testis Hispania quae bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum 25 atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. testes 31 nunc vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes nationes, maria denique omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. Quis enim toto mari locus per ho annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset aut tam fuit abditus ut lateret? Quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret ? Hoc tantum bellum, tum turpe, tam vetus, tam late divisum 5 atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno impera- 32 tore confici posse ? Quam provinciam tenuistis a praedoni- bus liberam per hosce annos ? quod vectigal vobis tutum fuit-? quem socium defendistis ? cui praesidio classibus 10 vestris fuistis ? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut metu relictas aut a praedonibus captas 12 urbis esse sociorum ? Sed quid ego longinqua commemoro ? Fuit hoc quondam, fuit proprium populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, 15 non sua tecta defendere. Sociis ego vestris mare per hosce annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam Brundisio nisi hieme summa transmiserint ? Qui ad vos at exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint ? Mercatoribus mare tutum non 20 fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potesta- 33 tem pervenerint? Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumcrabilisque alias captas esse com- memorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate 25 sciatis ? An vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea bellum gesserat a praedonibus esse sub- latos ? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani , 5 praepositus esset a praedonibus capta atque depressa est ? Pro diimmortales ] tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei nunc nullanl intra Oceani ostium 10 praedonum navem esse audiatis ? Atque haec qua celeri- 34 tate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. Quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore . tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter 15 Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit ? qui non- dum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit, inde Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibus firmissimisque praesidiis adornavit, ipse autem ut Brundisio profectus est, undequinquagesimo die totam ad 25 imperiuin populi Romani Ciliciam adiunxit - omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt. Idem Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema 5 hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate con- fecit. 13 Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. Quid ? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt ] Non enim bellandi 10 virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comi- tesque virtutis. Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate, quanto ingenio, quanta 15 humanitate ] quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio con- sideremus. Summa enim sunt omnia, Quirites, sed ea magis ex aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci 37 atque intellegi possunt. Quem enim possumus imperatorem ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant 20 atque venierint ? Quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem pro- vinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit ? Vestra admurmuratio facit, Quirites, 25 ut agnoscere videamini qui haec fecerint ; ego autem nomino neminem ; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit confiteri. Itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates quocumque ventum sit, nostri exercitus adferant quis ignorat ? Itinera quae per 38 hosce annos in Italia per agros atque oppida civium Ro- manorum nostri imperatores fecerint recoldamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. 5 Vtrum pluris arbitraminiper hosce annos militum ve tr armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? Neque enim potest exercitum is continere im- perator qui se ipse non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. 10 Hic miramur hunc homineru tantum excellere ceteris, cuius 39 legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? Iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur ; non modo ut 15 sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam permittitur. Hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in socioruin atque ami-- quae sit temperantia considerate. Vnde illam tantam 20 celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis ? Non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae res quae ceteros remorari solent non retardarunt. Non avaritia ab instituto cusu ad l5 praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis ad cogni- tionem, non denique labor ipse ad quietem ; postremo signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda 30 quidem existimavit. Itaque omnes nunc in eis locis Cn. 41 Pompeium sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur ; nunc denique incipiunt credere fuisse homi Rom nos hac quondam continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae pro- ditum videbatur; nunc intellegunt non sine causa lucem adferre coepit ; nunc intellegunt non sine causa maiores suos tum cum ea temperantia magistratus habe- bamus servire populo Romano quam imperare aliis maluisse. Iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is qui 10 dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse 42 videatur. Iam quantum consilio, quantum dicendi gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas impera- toria, vos, Quirites, hoc ipso ex loco saepe cognostis. Fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis quam 15 hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint ? Humanitate iam tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum permittendum sit qui ad omnia nostrae 20 memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur ? 15 Et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re idem ille imperator plurimum possit. Vehe- 25 menter autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut oderint aut ament opinione non minus et fama quam aliqua ratione certa commoveri? Quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares ? de quo homine vos, id quod maxime facit 5 auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis ? An 44 vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Ro- manus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium 10 gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit ? Itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis con- firmem quantum auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. Qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est ilnpe- 15 rator, tanta repente vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta cst unius hominis spe ac nomine quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. Iam accepta in Ponto calamitate ex eo 45 proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii 20 pertimuissent, hostium opes animique crevissent,satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Qui- rites, nisi ad ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones Fortuna populi Romani attu- lisset. Huius adventus et Mithridatem insolita inflatum 25 victoria continuit et Tigranen magnis copiis minitantem Asiae retardavit. Et quisquam dubitabit quid virtute per- fecturus sit qui tantum auctoritate perfecerit, aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conserva- turus sit qui ipso nomine ac rumore defenderit? Age vero 46 ill uantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt ] quod a communi Cretensium legati, cum in a eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt ] Quid ? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeiuin legatum usque in Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum 10 semper iudicavit, ei quibus erat molestum ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicari maluerunt. Potestis igitur iam constituere, Quirites, hanc auctoritate multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis ampli- ficatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras 15 nationes valituram esse existimetis. 47 Reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus, sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. Ego enim sic existimo, Maximo, Marcello, 20 Scipioni, Mario ceterisque magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius im- peria mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus 25 adiuncta fortuna. De huius autem hominis felicitate quo de nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praete- rita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. Itaque 48 non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper volun- 5 tatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obse- cundarint ; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab is immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot et quantas di immortales ad 10 Cn. pompeium detulerunt. Quod et illi proprium ac per- petuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle et optare debetis. Qua re cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non 49 15 possit, ita magnum ut accurtissime sit administrandum, et cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis, Quirites, quin hoc tantum boni quod vobis ab dis immortalibus oblatum et datum est in rem 20 publicam conservandam atque amplificandam conferatis ? quod si Romae Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore, 17 tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mittendus ; " nunc cum ad ceteras summas utilitates haec quoque oppor- tunitas adiungatur ut in eis ipsis locis adsit, ut habeat 25 exercitum, ut ab eis qui habent accipere statim possit, quid exspectamus ? aut cur non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium commendamus ? 51 At enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. Quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et 5 valere oportere confiteor ; sed in hac causa, tametsi co- gnostis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et cla- rissimorum, talmen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem isti vera esse ro concedunt, et necessa ium bellum esse et magnum et in uno 52 Cn. Pompeio summa esse omnia. Quid igitur ait Horten- sius ? Si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. Obsolevit iam ista oratio re multo magis quam verbis 15 refutata. Nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A, Gabinium, graviter omateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra eam 20 53 legem verba fecisti. Quid ? tum, per deos immortalis ] ,si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus ? An tibi tum imperium hoc esse videbatur cum populi Romani 25 legati quaestores praetoresque capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus ? Quae civitas umquam fuit antea, non dico Atheniensium 18 quae satis late quondam mare tenuisse dicitur, non Cartha- 54 giniensium qui permultum classe ac maritimis rebus value- runt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam 5 disciplina navalis et gloria permansit, quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet ? At hercules aliquot annos con- tinuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius 10 usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam dignitatis atque imperi caruit. Nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque 55 superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginiensis, 15 homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse pote- ramus. Nos qui antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus tam 20 procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italae maritimis ac portabis nostris sed etiam Appia iam via carebamus. Et eis temporibus nonne pudebat 25 magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium 19 spoliis ornatum reliquissent ] Bono te animo tum, Q. Hor- tensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et ea quae sentiebatis ; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori5 suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. Itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videremini omnibus gentibus ac nationibus terra marique 57 imperare. Quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum 10 esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias 15 quos voluerunt legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus con- stituta est expers esse debet eius imperatoris atque eius exercitus qui consilio ac periculo illius est constitutus ? 58 An C. Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. 20 Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt ; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat ? De 25 quo legando consules spero ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum ; neque me impediet cuiusquam iniquitas quo minus vobis fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam, de qua, ut ego arbitror, isti ipsi qui minitantur etiam atque etiam quid liceat con- siderabunt. Mea quidem sententia, Quirites, unus A. Ga. 5 binius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum- suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum sus- ceptumque confecit. Reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia 20 10 dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis 15 est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui 20 debet summi viri vita atque virtute. At enim ne quid novi 60 fiat contra exempla atque instituta maiorum. Non dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam 25 duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab codem Scipione esse deletas, non com- memorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret ; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Ca- tuli voluntate constituta recordamini. 5 21 Quid tam novum quam adulescentulum privatum exer- citum difficili rei publicae tempore conficere ? Confecit. Huic praeesse ? Praefuit. Rem optime ductu suo gerere ? Gessit. Quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu lorlge abesset 10 imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia administrandum ? Fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. Quid vero tam inauditum quam equitem Ro- 15 manum triumphare ? At eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam studio visendam et 62 concelebrandam putavit. Quid tam inusitatum quam ut, cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques- Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro 20 consule mitteretur ? Missus est. Quo quidem tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret "non oportere " mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse dicitur "non se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere.' Tanta in eo rei publicae bene gerendae 25 spes constituebatur ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur. Quid tam singulare quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret qualu ullum alium magistratum per leges capere licuisset ? quid tam incredibile quam ut iterum eques 30 Romanus ex senatus consulto triumpharet? Quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam con- stituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc uno homine vidimus. Atque haec tot exempla tanta ac 63 5 tam nova profecta sunt in eodem homine a Q. Catuli atque a ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum homi- num auctoritate. Qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum 22 auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam 10 semper esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctori- tatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem istis reclamantibus vos unum illum 15 ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis. Hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consu-64 luistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur. Sin autem vos plus tum in re publica vidistis, vos eis repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, -- 20 salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum . esse fateantur. Atque in hoc bello Asiatico et regio, Quirites, non solum militaris illa virtus quae est in Cn. Pom- peio singularis sed aliae quoque animi virtutes magnae et 25 multae requiruntur. Difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum impera- torem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. Deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia modera- tiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum 65 hominum nemo arbitratur. Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam 5 domum satis clausam ac munitam fuisse ? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter 66 diripiendi facultatem inferatur. Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissim disputarem; norunt enim sociorum volnera, vident eorum 10 calamitates, querimonias aud nt. Pro sociis vos contra hostis exercitus mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? Quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum 23 animos ac spiritus capere possit ? Qua re, etiam si quem 15 habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum 20 67 Asiaticum regiumque mittatur. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. Videbat enim 25 praetores locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos quicquam aliud adsequi classium nomine nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. Nunc qua cupiditate homines in provincias, quibus iacturis quibusque condicionibus roficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse 5 non arbitrantur. Quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. Qua re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia quiinter 68 tot annos unus inventus est quem sociiin urbis suas cum exercitu venisse gauderent. 10 Quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confir- mandan putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat; est C. 15 Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn. Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis, est C. Cassius, integritate, veritate, constantia singulari. Qua re videte ut 20 horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt respon- dere posse videamur. Quae cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et 24 legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque 69 comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romamo 25 maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas perti- mescas. Primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror ; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum studio adesse videamus quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus ? Ego autem, quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc 5 beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac 70 defero testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad 10 rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut homi- 15 nem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, 71 consequemur. Quam ob rem, si quid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicae causa 20 suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simul- tates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse. Sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, 25 Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus com- modis et rationibus praeferre oportere. M. TVLLI CICERONIS ORATIO QVA L. CATILINAM EMISIT IN SENATV HABITA Qvo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra ? 1 quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem 1 sese effrenata iactabit audacia ? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, 5 nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque move- runt ? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides ? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi 10 fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem no- strum ignorare arbitraris ? 0 tempora, o mores ] Senatus 2 haec intellegit, consul videt ; hic tamen vivit. Vivit ? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque no- 15 strum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat in te conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu machinaris. An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti, 3 20 Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit : Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus ? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes 5 acriorbus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consi- lium neque auctoritas huius ordinis : nos, nos, dico aperte, 2 consules desumus. Decrevit quondam senatus uti L. Opi- 4 mius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet : nox nulla intercessit : interfectus est propter quasdam sedi- tionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus 15 est permissa res publica: num unum diem postea L. Satur- ninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac ei publicae poena remorata est ? At vero nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim eius modi senatus consultum, verum inclu-20 sum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad con- firmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non dis- 25 solutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque con- 5 demno. Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus ; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici 5iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam cmdelius factum esse dicat. Verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam improbus, tam 10 perditus, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fateatur. Quam diu quisquam erit qui te 6 defendere audeat, vives, et vives ita ut nunc vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus ne commovere te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures 15 non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custidient. Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, 3 si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae potest, 20 si inlustrantur, si erumpunt omnia ? Muta iam istam men- tem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. Teneris undique ; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas. Meministine 7 me ante diem XII Kalendas Novembris dicere in senatu 25 fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae ? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam atrox tamque incredibilis verum id quod malto magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circum-5 clusum commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansis- 8 semus caede contentum te esse dicebas ? Quid ? cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistin illam coloniam 10 meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam ? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modo audiam sed etiam videam planeque sentiam. 4 Recognosce mecum tandem noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad 15 perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios--non agam obscure--in M. Laecae domum ; con- venisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes ? quid taces ? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum 20 9 una fuerunt. 0 di immortales ] ubinam gentium sumus ? quam rem publicam habemus ? in qua urbe vivimus ? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis 25 terrarum exitio cogitent. Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero ] Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti part Italiae, statuisti quo quem- que proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi 5 esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto interfecturos esse pollicerentur. Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro 10 dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis mu- rO nivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse prae- dixeram. Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere 5 15 aliquando ex urbe ; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberaveris, modo inter me -atque te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non 20 potes ; non feram, non patiar, non sinam. Magna dis im- 11 mortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, anti- quissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus 25 periclitanda rei publicae. Quam diu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et 30 copiis nullo tumultu publice concitato ; denique, quotiens- cumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse 12 coniunctam. Nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum inmortalium, tecta urbis, vitam om- nium civium, Italiam totam ad exitium et vastitatem vocas. 5 Qua re, quoniam id quod est primum, et quod huius imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere non- dum audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius, ad communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus ; sin tu, 1O quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. 13 Quid est, Catilina ? num dubitas id me imperante facere quod iaru tua sponte faciebas ? Exire ex urbe iubet consul hostem. Intermgas me, num in exsilium ? Non iubeo, 15 6 sed, si me consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat nemo qui non oderit. Quae nota domesticae turpi-- tudinis non inusta vitae tuae est ? quod privatarum rerum 20 dedecus non haeret in fama? quae libido ab oculis, quod facinus a lmanibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit ? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad l4 libidinem facem praetulisti? Quid vero ? nuper cum morte 25 superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur, Praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere senties : ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad 5 summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent. Potestne tibi haec lux, Catilina, 15 aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio culn telo 10 manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed Fortunam populi Romani obstitisse ? Ac iam illa omitto--neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea--quotiens tu me designatum, quo- 15 tiens vero consulem interficere conatus es] quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi ] Nihil agis, nihil adsequeris, neque tamen conari ac velle desistis. Quotiens iam tibi extorta est ista sica de manibus, quotiens 16 20 excidit casu aliquo et elapsa est ] Quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere. Nunc vero quae 7 tua est ista vita ? Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae 25 tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salu- tavit ? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio tacitur- nitatis oppressus ? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt quod omnes consulares qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsendisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem 5 17 animo tibi ferendum putas ? Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem : tu tibi urbem non arbitraris ? et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis 10 omnium oculis conspici mallem : tu, cum conscientia scele- rum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare ? Si te parentes timerent atque odissent tui neque eos ratione ulla placare 15 posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria, quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare : huius tu neque auctoritatem verebere nec iudi- 18 cium sequere nec vim pertimesces ? Quae tecum, Catilina, 20 sic agit et quodam modo tacita loquitur : "Nullum iam ali- quot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te ; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad negle- gendas leges et quaestiones verum etiam ad evertendas 25 perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe ; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.' Haec si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare 19 5 debeat, etiam si vim adhibere non possit ? Quid, quod tu te in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad Mr. Lepidum te habitare velle dix-lsti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es atque ut domi meae te adservarem rogasti. Cum a me quoque 10 id responsum tulisse nullo modo posse isdem parie- tibus tuto esse tecum, quia magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Metellum demigrasti uem tu vide- 15 licet et ad custodiendum te diligentissimum et ad su- spicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse iam dignum custodia iudicarit? Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori 20 20 aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae soli- udinique mandare ? "Refer'inquis "ad senatum'; id enim postulas et, si hic ordo placere sibi decreverit te ire in exsilium, obtempera- 25 turum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rcm publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est ? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silen- tium ? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium uorum voluntatem tacitorum perspicis ? At si hoc idem huic adulescenti optimo P. Sestio, si fortissimo viro M. Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatus iure optimo vim et manus intulisset. De te 5 autem Catilina cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant senatum, quorum tu et 10 frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur. 15 9 Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exsilium cogites ? Vtinam tibi istam mentem di im- mortales duint ] tametsi video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae 20 nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scele- rum tuorum at in osteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo tua ista sit privata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas 15 non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a 2 furore revocarit Quam ob rem, ut saepe iam dixi, profi- ciscere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exsilium ; vix feram sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in ex- silium iussu consulis iveris, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna scelera- 5 torum manu, confer te ad Manlium, concita perditos civis secerne te a bonis, infer patriae bellum, exsulta impio latro- cinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse videaris. Quamquam quid ego te invitem, a quo iam 24 sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praesto- 10 larentur armati, cui sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus confido perniciosam ac funestam futu- ram, cui domi tuae sacrarium sceleratum constitutum fuit, sciam esse praemissam ? Tu ut illa carere diutius possis 15 quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium 10 transtulisti ? Ibis tandem aliquando quo te iam pridem 25 tua ista cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem 20 voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum, Hic 26 25 tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis, quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis ] Ad huius vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui iacere humi non solum ad obsidendum stupru verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum insidiantem somno maritorum verum, etiam bonis otiosorum. Habes ubi ostendes tuam illam praeclarem patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium quibus te brevi tempore confecturu 27 esse senties. Tantum profeci, cum te a consulatu reppuli, 5 ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset a te scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur. 11 Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, 10 diligenter quae dicam, et ea penitus animis vestris menti- busque mandate. Etenim si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur: "M. Tulli, quid agis ? Tune eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem 15 exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur ? Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo sup-20 plicio mactari imperabis ? Quid tandem te impedit ? mosne 28 maiorum ? At persaepe etia " ti in hac re publica perniciosos civis morte multarunt. An leges quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt ? At numquam in hac urbe qui a re publica defecerunt civium iura tenue- 25 runt. An invidiam posteritatis times ? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam qui te, hominem per te co- gnitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad sum- mum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis. Sed si quis est invidiae metus, non est vehemen- 29 tius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac ne- quitiae pertimescenda. An, cum bello vastabitur Italia, 5 vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum ?' His ego sanctissimis 12 rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondebo. Ego, si hoc opti- mum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte 10 multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si summi viri et clalissimi cives Satur- nini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt sed etiam hone- starunt, certe verendum mihi non erat ne quid hoc parricida 15 civium interfecto invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem. Quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui 30 aut ea quae imminent non videant aut ea quae vident 20 dissimulent ; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo conroborave- runt ; quorum auctoritate multi non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo 25 intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stul- tum fore qui non videat coniurationem esse factam, nemi- nem tam improbum qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprilni, non in perpetuum comprimi posse. Quod si sese eieoerit sacumque suos eduxerit et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam 13 stirps ac semen malorum omnium. Etenim iam diu, patres 31 conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, 5 sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Nunc si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, peri- culum autem residebit et erit inclusum penitus in venis 10 atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis 15 32 ingravescet. Qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod saepe iam dixi, secernantur a nobis ; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflam- 20 mandam urbem comparare ; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equiti- bus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensio- 25 nem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis. 33 Hisce omiribus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere 30 ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus, hunc et huius socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis 5 ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniuctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis. M. TVLLI CICERONIS IN L. CATILINAM ORATI0 SECVNDA HABITA AD POPVLVM 1 TANDEM aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem 1 audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molien- tem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vcl emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. 5 Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moeni- bus ipsus intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine contraversia vici- mus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra 10 domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo imperdiente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidi- mus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis 2 insidiis in apertum latrocinium coniecimus. quod vero 15 non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatem putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque ab- 20 iectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget : quae quidem mihi laetari videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit. 2 Ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qul in 3 5 hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non com- prehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque 10 a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res pu- ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stulti- tiam non putarent, quam multos qui etiam defenderent, quam multos qui propter improbitatem faverent ? Ac si 15 illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae verum etiam vitae periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne 4 vobis quidem omnibus etiam tum re probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut eius socios invidia 20 oppressus persequi non possem, rem huc deduxi ut tum palam pugnare possetis cum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud moleste fero quod ex urbe parum comitatus exierit. 25 Vtinam ille omnis secum suas copias eduxisset ] Tongilium mihi eduxit quem amare in praetexta coeperat, Publicium et Minucium quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat : reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam valentis, quam nobilis ] Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus 5 habuit, et his copiis quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui vadi- monia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum 10 praetoris ostendero, concident. Hos quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos qui exer- 15 citum deseruerunt pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis quod quid cogitent me scire sentiunt neque 6 tamen permoventur. video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum 20 depoppscerit. Omnia superioris noctis consilia ad me per- lata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Ne illi vehe- menter errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. 25 4 Ouod exspectavi, ian sum adsecutus ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis- nisi vero si quis est qui Catilinae similis cum Catilina sen- tire non putet. Non est iam lenitati locus ; severitatem res ipsa flagitat. Vnum etiam nunc desiderio sui miserum tabescere. Demonstrabo iter : Aurelia via profectus est ; si accelerare volent,-ad vesperam consequentur. 0 fortunatam 7 rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis eiecerit ] Vno me hercule Catilina exhausto levata mihi et recreata res 5 publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis par- ricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, 10 quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus in- veniri potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum? Iam vero quae8 tanta um uam in ullo iuventutis inlecebra fuit quanta in 15 illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagi- tiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum ho- 2O minum conlegerat ] Nemo non modo Romae sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit- Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui 25 se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse com- memoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercita- tione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque in- 30 strumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret. Hunc 10 vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint despe- ratorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei ] Non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et tolerandae audaciae ; nihil cogitant nisi caedem, 5 nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt ; res eos iam pridem, fides nuper deficere coepit : eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet. Quod si in vino et alea comissationes solum et scorta uaererent essent illi quidem desperandi, 10 sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentis- simis, ebrios sobriis, dormientis vigilantibus ? qui mihi accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, 15 debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum 11 atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere fatum aliquod et nam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropin- quare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non 20 potest sustulerit non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. Nulla enim est natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata - domesticum bellum manet,intus insidiae sunt, intus 25 inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria no- bis, cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad per- 30 niciem civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea quae merentur exspectent. At etiam sunt qui dicant, Quirites, a me electum esse 6 Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem, istos 12 5ipsos eicerem qui haec loquuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non --- potuit ; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit. Quin hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem 10 omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Cati- lina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potuis ut importunissimum hostem? Quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat 15 nudam atque inanem reliquerunt. Hic ego vehemens ille 13 consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina in nocturno conventu ad M. Laecam fuisset necne. Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reti- cuisset, patefeci cetera : quid ea nocte egisset, ubi fuisset, 20 quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum tascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam 25 cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat scirem esse prae- missam. In exsilium eiciebam quem iam ingressum esse 14 in bellum videram ? Etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit etilla castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, 7 non in haec castra confert. 0 condicionem miseram non modo administrandae verum etiam conservandae rei 5 publicae ] Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sen- tentiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit, et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exsilium converterit, non ille a me spoliatus armis 10 audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus innocens in exsilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur: et erunt qui illum, si hoc fecerit, non improbum sed miserum, me non diligentissimum consulem sed crudelissimum tyran- 15 15 num existimari velint ] Est mihi tanti, Quirites, huius in- vidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. Sed mihi credite, non est iturus. Numquam ego ab dis 20 immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae causa ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis ; multoque magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius quam quod eiecerim. Sed cum sint 25 homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, 16 idem, si interfectus esset, quid dicerant ? Quamquam isti- qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc que- runtur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. 30 Ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis 5 nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur. Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste , ui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, 10 qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus ? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam me audire volent, intellego. Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus homi- 15 num istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam. Vnum 18 genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima sima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de posses- sione detrahere, adquirere ad fidem ? Quid enim exspectas ? bellum ? Quid ergo ? in vastatione omnium tuas posses- 25 siones sacrosanctas futuras putes ? an tabulas novas ? Errant qui lstas a Catilina exspectant : meo beneficio tabulae novae proferuntur, verum auctionariae ; neque enim isti qui pos- sessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. Quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum 30 est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletiori- bus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota 9 facturi contra rem publicam quam arma laturi. Alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, ho- 5 nores quos quieta re publica desperant perturbata se videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id quod conantur se consequi posse : primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae ; 10 deinde ma'nos animos esse in bonis viris, magnam concor- diam ordinum, maximam multitudinem, magnas praeterea militum copias - deos denique immortalis huic invicto po- pulo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. Quod si iam 15 sint id quod summo furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? Non vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit 20 20 necesse? Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum ; quo ex genere iste est Man- lius cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex eis coloniis quas Sulla constituit ; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen 25 ei sunt coloni qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis magnis, convi- viis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus : qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos 5 ego utrosque in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur. Quartum 10 10 genus est sane varium et mixtum et turbulentum ; qui iam 21 pridem premuntur, qui numquam emergunt qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sum ti- proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex 15 agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines quam primum, si stare non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant. Nam illud non intellego quam ob rem, si vivere 20 honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant arbi- '; trentur. Quintum genus est parricidarum, sicariorum, deni- 22 que omnium facinerosorum. Quos ego a Catilina non revoco ; nam neque ab eo divelli possunt et pereant sane l5 in latrocinio, quoniam sunt ita multi ut eos carcer capere non possit. Postremum autem genus est non solum nu- mero verum etiam genere ipso atque vita quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu ; quos pexo capillo, nitidos, aut imberbis aut bene 30 barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis, velis amictos, non togis quorum omnis industria vitae et vigilandi labor 23 in antelucanis cenis expromitur. In his gregibus omnes ajeatores omnes adulteri, omnes impuri impudicique ver- santur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari ne ue saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et 5 spargere venena didicerunt. Qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam se Catilina perierit, scitote hoc in re publica semi- narium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? Quem ad modum autem illis carere poterunt, his 10 praesertim iam noctibus ? Quo autem pacto illi Appenni- num atque illas pruinas ac nivis perferent ? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt. 11 O bellum magro opere pertimescendum, cum hanc sic 15 24 habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam ] In- struite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. Et primuru gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite ; deinde contra illam naufragorum eiectam 20 Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis silvestribus. Neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque 25 egestate conferre debeo. Sed si, omissis his rebus quibus 25 nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi iaceant intellegere possumus. Ex hac enim parte 30 pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor ; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido ; hinc denique aequitas, tem- perantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temerltate, cum vitiis omnibus ; 5 postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In eius modi certamine ac proelio nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimus virtutibus tot et tanta vitia 10 superari? Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad mo- dum iam antea dixi, vestra tecta vigiliis custodiisque defen- dite; mihi ut urbi sine vestro metu ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. Coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac 15 nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque de- fendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patricio- rum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque 20 praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis motus conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus consti- tuendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis. Nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui 27 25 contra urbis salutem omniumque vestruin in urbe a Ca- tilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati sunt cives, monitos etiam atque etiam volo. Mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectav-it ut id quod a latebat erumperet. Quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse con- sulem mihi aut cum his vivendum aut pro his esse morien- dum. Nullus est portis custos, nullus insidiator viae : si qui exire volunt, conivere possum ; qui vero se in urbe commo- 5 verit cuius ego non modo factum sed vel inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores 10 nostri esse voluerunt. 13 Atque haec omnia sic agentur ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudellsslmum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur. 15 Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo -modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. Sed si vis manifestae auda- ciae; si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in 20 tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes 29 salvi esse possitis. Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis deorum immortalium significationibus, 25 quibus ego ducibus in hanc spem sententiamque sum in- gressus; qui iam non procul, ut quodam solebant, ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque auxilio sua templa atque urbis tecta defen- dunt. Quos vos, Quirites, precari, venerari, implorare debetis ut, quam urbem pulcherrimam florentissimam potentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra marique superatis a perditissimorum civium 5 nefario scelere defendant. M. TVLLI CICERONIS IN. L. CATILINAM ORATIO TERTIA HABITA AD POPVLVM 1 REM publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, 1 bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperi, fortunatissimam pulcherri- mam ue urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e 5 2 vobis conservatam ac restitutam videtis. Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies quibus con- servamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa laetitia est nascendi incerta condicio et quod sine sensu 10 nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad deos immortalis beni- volentia famaque sustulimus, esse apud vos posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, 15 delubris, tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus, idemque gladios in rem pu- blicam destrictos rettudimus mucronesquc eorum a iu- 3 gulis vestris deiecimus. Quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam brevi- 20 ter ut et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui et ignoratis et exspectatis scire possitis. Principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acer- rimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis 5 insidiis salvi esse possemus. Nam tum cum ex urbe 2 Catilinam eiciebam--non enim iam vereor huius verbi in- vidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit--, sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui resti- 10 tissent infirmos sine illo ac debilis fore putabam. Atque 4 ego, ut vidi, quos maximo furore et scelere esse inflam- matos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auri- 15 bus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehende- rem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque ut com- peri legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus 20 Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eos- que in Galliam ad suos civis codemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic esse ad Cati- linam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, 25 quod erat difficilimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur. Itaque 5 hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum practores, for- tissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me 30 vocavi, rem exposui, quod fieri placeret ostendi. Illi au- tem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bi- pertito fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. 5 Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor ad- 6 sidue in rei publicae praesidio cum gladiis miseram. In- terim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium 10 magno comitatu legati Allobroges ingredi inciperent una- que Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, igno- 3 rabatur a ceteris. Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissa sedatur. Litterae quaecum- 15 que erant in eo comitatu integris signis praetoribus tra- duntur ; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissi- mum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est 20 L. Statilius et post eum Cethegus ; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris dandis praeter con- 7 suetudinem proxima nocte vigilarat. Cum summis et cla- rissimis huius civitatis viris qui audita re frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam 25 ad senatum deferri placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. torem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum si- carum numerum et gladiorum extulit. Introduxi Voltur- 4 cium sine Gallis --fidem publicam iussu senatus dedi; hor- 10 tatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Len- tulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut ser- vorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet ; id autem eo consilio ut, cum 15 urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis ex- ciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret. Intro- 9 ducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a P. Len- 20 tulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confir- masse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se esse 25 tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capi- 30 toli autem incensionem vicesimus. Hanc autem Cethego 10 cum ceteris contraversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi 5 placeret, Cethego nimium id longum videretur. Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. Primo ostendimus Cethego : signum cognovit. Nos linum incidimus ; legimus. Erat 5 scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse ; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa respondisset 10 dixissetque se semper bonorum ferramentorum studio- sum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit. Introductus Statilius co- gnovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi 15 tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. Ad- nuit. "Est vero' inquam "notum quidem signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos ; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revo- 11 care debuit. Leguntur eadem ratione ad senatum Allo- 20 brogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit ; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesivit a Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent, itcmque a Volturcio. 25 Qui cum illi breviter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo ni- hilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta conscientiae vis sset osten- dit. Nam cum id posset infitiari, repente praeter opinio- nem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio qua semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impu- 5 dentia qua superabat omnis improbitasque defecit. Vol- 12 turcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam dalas esse dicebat. At- que ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. Erant autem sine no- 10 mine, sed ita: "Quis sim scies ex eo quem ad te misi. Cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus. Vide ecquid tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, 15 ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit. Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt 13 argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, 20 sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari sed indicare se ipsi viderentur. Indiciis expositis atque editis, Quirites, 6 senatum consului de summa re publica quid fieri pla- ceret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae 25 sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit ex- ponam. Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, 14 quod vitute, consilio, providentia mea res publica maximus 30 periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. Atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis re- movisset. Atque ita censuerunt ut P. Lentulus, cum se 5 praetura abdicasset, in custodiam tmderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius qui omnes prae- sentes erant in custodiam traderentur ; atque idem hoc decretum est in L. Cassium qui sibi procurationem in- cendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium cui ad 10 sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indica- tum, in P. Furium qui est ex eis colonis quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Vmbrenum, libertinum hominem, a quo 15 primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica con- 15 servata reli uorum mentis sanari posse arbitraretur. Atque 20 etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est: "quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationi- 25 bus conferatur hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata re publica constituta est. Atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactis indiciis, con- fessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius 30 verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus C. Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo 5 puniendo liberaremur. Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosis- 6 simique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnis Catilinac copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem 10 quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum nec L. Cassi adipes nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. Omnia 15 norat, omnium aditus tenebat ; appellare, temptare, sollici- tare poterat, audebat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque manus deerat. Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum 2O putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret ; frigus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego l7 hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium 25 compulissem--dicam id quod sentio, Quirites--non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris depre- 30 henderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum quam haec in tota re publica coniuratio mani- festo comprehensa est. Quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, 5 dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus. 8 Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me admini- strata ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta 10 et provisa esse videantur. Idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani consili tantarum re- rum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene oculis videre possimus. Nam ut illa omittam,visas nocturno 15 tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera quae tam multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc fiunt canere di immortales viderentur, hoc certe, Quirites, quod sum dicturus neque pmetermittendum neque relin- 20 19 quendum est, Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus compluris in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus, 25 quem inauratum in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore cum haruspices eg tota Etruria convenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum ciivile ac do- mesticum et totius urbis at e imperi occasum appropin- 5 quare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent. Itaque illorum responsis 20 tum etludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso con- 10 locare et contra atque antea fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis ortum et forum curiamque conspicerct, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur ut a senatu populoque Romano perspici pos- 15 sent. Atque illud signum conlocandum consules illi locave- runt ; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur. Hic quis potest esse tam aversus a vero, tam praeceps, tam 9 mente captus qui neget haec omnia quae videmus prae- 21 20 cipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari? ETenim cum esset ita responsum, caedis, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incre- dibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus 25 verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis Optimi Maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae duce- rentur, eo ipso tempore signum statueretur ? Quo conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos quae erant contra salutem omnium cogitata inlustrata et 22 patefacta vidistis Quo etiam maiore sunt isti odio sup- plicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque ac nefarios ignis inferre conati. Quibus ego si me restitisse Iuppiter restitit ; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. Dis ego immortalibus ducibus hanc mentem voluntatemque 10 suscepi atque ad haec tanta indicia perveni, Iam vero illa - Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque dome- sticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium 15 esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere iosse et non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, 20 id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos nom pugnando sed tacendo superare potuerunt ? 10 Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi saepe honores dis immortalibus 25 iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, erepti sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimi- catione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis. Etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, 24 non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit : C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros 5 partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam : omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris in- terfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius 1O victoriae crudelitatem postea Sulla : ne dici quidem opus est quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro Q. Catulo : attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum. (Atque illae tamen omnes dis- 25 15 sensiones erant eius modi quae non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum 20 nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione civium diiudicatae sint. In hoc autem uno post hominum me- moriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex 25 haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostlum numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium super- futurum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum 11 autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem 26 et civis integros incolumisque servavi. Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nul- lum insigne honoris, nullam monumentum laudis postulabo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis 5 ego vestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta ho- noris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus 10 crescent, litterarum monumentis inveterascent et conrobo- rabuntur - eandemque dicm intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei uno ue tempore in hac re publica duos civis exstitisse quorum alter finis vestri imperi non terrae 15 sed caeli regionibus terminaret, alter huius imperi domi- 12 cilium sedisque servaret. Sed quoniam earum rerum quas 27 ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis vivendum est quos vici ac subegi,illi hostis aut interfectos 20 aut oppressos reli uerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint provi- dere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent ego providi, ne mihi noceant vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi 25 quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium quod mihi in perpetuum compa- ratum est, magna in re publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae quam qui neglegunt, cum me violare volent, se indicabunt. Est enim nobis is 28 animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. Quod si omnis impetus domesticorum hostium depulsus a --vobis 5 se in me unum converterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus : mihi qui- dem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria 10 virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere ? Illud perficiam profecto, Quirites, ut ea quae gessi in con- 29 sulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo ut 15 meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem illum custodem huius urbls ac vestrum in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte custodiis 20 vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis providebo, Qui- rites. M. TVLLI CICERONIS IN L. CATILINAM ORATIO QVARTA HABITA IN SENATV 1 VIDEO, patres conscripti, in me omnium vestrum ora 1 atque oculos esse conversos, video vos non solum de vestro ac rei publicae verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. Est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam per 5 deos immortalis ] deponite atque obliti salutis meae de vobis ac de vestris liberis cogitate. Mihi si haec condicio consulatus data est ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter verum etiam libenter, dum modo meis laboribus vobis populo-10 2 que Romano dignitas salusque pariatur. Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gen- tium, non domus, commune perfugium, non lectus ad 15 quietem datus, non denique haec 'sedes honoris umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in vestro timore sanavi. Nunc si hunc exitum consulatus mei di immortales esse voluerunt ut vos populumque Romanum 20 ex caede miserrima, coniuges liberosque vestros virginesque Vestalis ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedis- sima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna subeater. Ete- nim si P. Lentulus suum nomen inductus a vatibus fatale ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem 5 exstitisse ? Qua re, patres conscripti, consulite vobis, pro- 2 spicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque 3 vestras, populi Romani nomen salutemque defendite ; mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum debeo sperare omnis deos qui huic urbi praesident pro 10 eo mihi ac mereor relaturos esse gratiam ; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar. Nam neque turpis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sa ienti. Nec tamen ego sum ille ferreus qui flatris carissimi atque amantissimi praesentis 15 maerore non movear horumque omnium lacrimis a qui- bus me circumsessum videtis. Neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor et abiecta metu filia et parvolus filius, quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille qui 20 exspectans huius exitum diei stat in conspectu meo gener. Moveor his rebus omnibus, sed in eam partem uti salvi sint vobiscum omnes, etiam si me vis aliqua oppreserit, potius quam et illi et nos una rei publique peste pereamus. Qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, 4 25 circumspicite omnis procellas quae impendent nisi pro- videtis. Non Ti. Gracchus quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gracchus quod agrarios concitare cona- tus est, non L. Saturninus quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium 30 adducitur : tenentur ei qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae resti- terunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio : sollicitantur Allobroges, servitia ex- citantur, Catilina arcessitur, id est initum consilium ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem 5 populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi 3 calamitatem relinquater. Haec omnia indices detulerunt 5 rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, pri- mum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem 10 patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se abdicare praetura coegistis ; tum quod eum et ceteros de quibus iudicastis in custodiam dandos censuistis, maxime- que quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno 15 die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. Quae sunt omnia eius modi ut ei qui in custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a vobis damnati esse videantur. 6 Sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tam- 20 quam integrum et de facto quid iudicetis et de poena quid censeatis. Illa praedicam quae sunt consulis. Ego magnum in re publica versari furorem et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus num- 25 quam putavi. Nunc quicquid est, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est, Quantum facinus ad vos delatum sit videtis.. Huic si paucos putatis adfinis esse, vehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum ; manavit 30 non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et obscure serpens multas iam provincias occupavit. Id op- primi sustentando et prolatando nullo pacto potest; qua- cumque ratione placet celeriter vobis vindicandum est. Video duas adhuc esse sententias unam D Silani qui 4 censet eos qui haec delere conati sunt morte esse mul- 7 5 tandos, alteram C. Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro sua dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. Alter eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare conati sunt, qui delere 10 imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in improbos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur. Alter in- tellegit mortem a dis immortalibus non esse supplici causa 15 constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem. Itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt. Vincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. Municipiis dispertiri iubet. Habere 20 videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare. Decernatur tamen, si placet. Ego enim suscipiam 8 et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non putent esse suae dignitatis recusare. Ad- iungit graveln poenam municipiis, si quis eorum vincula 25 ruperit ; horribilis custodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum ; sancit ne quis eorum poenam quos condemnat aut per senatum aut per populum levare possit ; eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari solet. Bona praeterea publicari iubet ; vitam solam relinquit 30 nefariis hominibus : quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias et omn s sce erum. poenas ademisset. Itaque ut aliqua in vita formido improbis esset proposita, apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam 5 pertimescendam. 5 Nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. 9 Si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam quae popularis habetur secutus est, fortasse publica vlam quae popularls nabetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce 10 sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. Sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat. Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat sententiam tam- 15 quam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. In- tellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem. 10 Video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum 20 sententiam ferat. Is et nudius tertius in custodiam civis Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori gratulationem, indici praemium decrerit, quid de tota re et causa iudicarit. 25 At vero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam ; qui autem rei publicae sit hostis eum civem esse nullo modo posse : denique ipsum latorem Semproniae legis iussu populi poenas rei publicae dependisse. Idem ipsum Lentulum, largitorem et prodi- gum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam 5 appellari posse popularem. Itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat P. Lentulum aeternis tenebris vin- culisque mandare et sancit in posterum ne quis huius sup- plicio levando se iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. Adiungit etiam publicatio- 10 nem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur. Quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comi- 6 tem ad contionem populo carum atque iucundum, sive 11 Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos 15 crudelitatis vituperatione populus Romanus liberabit, atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda crudelitas ? Ego enim de meo sensu iudico. Nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut 20 ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor-- quis enim est me mitior ?--sed singu- lari quadam humanitate et misericordia. Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem. 25 Cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furol in vestra caede bacchantis. Cum vero mihi pro- 12 posui regnantem Lentulum, sicut ipse se ex atis sperasse confessus est, purpuratum esse huic Gabinium, cum exer- citu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque rum ac vexationem vir- ginum Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer haec identur misera atqu miseranda, idcirco in eos qui ea perficere voluerunt me severum vehementemque 8 praebebo. Etenim quaero, si quis pater familias, liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, sup- plicium de servis non quam acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelis- simus esse videatur? Mihi vero importunus ac ferreus 10 qui non dolore et cruciatu n e is suum dolorem crucia-- tumque lenierit. Sic nos in his hominibus qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros tr cidare voluerunt, qui singu- las unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium deler nati sunt, qui id egerunt 15 ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi fuerimus misericordes habebimur ; sin remissiores esse voluerimus, summae nobis crudeli tis in patriae civiumque 18 pernicie fama subeunda est. Nisi vero cuipiam L. Caesar, 20 vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectis- simae, virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere 25 necatum esse dixit. Quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? Largitionis volun- tas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. Atque illo tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus, armatus Gracchum est persecutus, Ille etiam grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae minueretur ; hic ad evertenda fundamenta rei publlcae 5 Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Itallam vas- tandam diripiendamque Catilinae. Vereamini minus censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius 10 statuisse videamini: multo magis est verendum ne re- missione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur. Sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare 7 15 non possum. Iaciuntur enim voces quae perveniunt ad 14 auris meas eorum qui vereri videntur ut habeam satis praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die trans- igenda. Omnia et provisa et parata et constituta sunt, patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia 20 tum multo etiam maiore populi Romani ad summum im- perium retinendum et ad communis fortunas conservan- das voluntate. Omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum, omnium denique aetatum ; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus 25 huius templi ac loci. Causa est enim post urbem conditam haec inventa sola in qua omnes sentirent unum atque idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, 15 cum omnibus potius quam soli perire voluerunt. Hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in impro- borum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. Ceteri vero, di immortales ] qua fre- 5 quentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt ] Quid ego hic equites Ro- manos commemorem? qui vobis ita summam ordinis con- silique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent ; quos ex multorum annorum dissensione huius-10 ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit Quam si con- iunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse 15 venturum. Pari studio defendendae rei publicae conve- nisse video tribunos aerarios, fortissimos viros ; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequen- tasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem 16 esse conversos. Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam 20 tenuissimorum. Quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et commune patriae solum cum sit carum tum vero dulce 8 atque iucundum ? Operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute 25 fortunam huius civitatis consecuti, vere hanc suam patriam esse iudicant quam quidam hic nati, et summo natiloco, non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. Sed quid ego hosce ordines atque homines commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae de- fendendam excitavit ? Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhor- 5 rescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum audet et quantum potest conferat ad salutem voluntatis. Qua re 17 si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque impe- 10 ritorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. Multo 15 vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo vero --id enim potius est dicendum--genus hoc universum amantissimum est oti. -Etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio ; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid 20 tandem incensis futurum fuit? Quae cum ita sint, patres 18 conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt : vos ne populo Romano deesse videamini providete. Habetis 9 consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reser- 25 vatum. Omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, voce consentiunt. Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum 30 ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. Praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque libe- rorum anima, de fortunis omnium, de sedibus, de focis 19 vestris hodierno die vobis iudicandum est. Habetis ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper faculas datur ; habetis omnis ordines, omnis homines, universum populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque idem sentientem. Cogitate quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabi- litam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exag- 10 geratasque fortunas una nox paene delerit. Id ne umquam posthac non modo non confici sed ne cogitari quidem possit a civibus hodierno die providendum est. Atque citarem, locutus sum, sed ut mea vox quae debet esse in re 15 publica princeps officio functa consulari videretur. 10 Nunc ante quam ad sententiam redeo, de me pauca 20 dicam. Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse perniagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam turpem iudico et infirmam et 22 abiectam. Quod si aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publi- cae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit. Etenim mors, quam illi fortasse minitantur, omnibus est parata : vitae 25 tantam laudem quanta vos me vestris decretis honestastis nemo est adsecutus ; ceteris enim semper bene gesta, mihi 21 uni conservata re publica gratulationem decrevistis. Sit Scipio clarus ille cuius onsilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque Italia decedere coactus est, ornetur 30 alter eximia laude Africanus qui duas urbis huic imperio infestissimas Karthaginem Numantiamque delevit, habeatur vir egregius Paulus ille cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna 5 gloria Marius qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac ter- minis continentur : erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis , 10 provincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi qui absunt habeant quo victores revertantur. Quamquam 22 est uno loco condicio melior externae victoriae quam do- mesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti beneficio se obligatos putant, qui autem ex numero 15 civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos, cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis. Qua re mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video. Id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque 20 tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui servatus est sed in omnium gentium sermonibus ac men- tibus semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. Neque ulla profecto tanta vis reperietur quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et 23 tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit. Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro pro-11 vincia quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis in- signibus quae sunt a me propter urbis vestraeque salutis 30 custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincia- libus quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis proque hac quam perspicitis ad conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro 5 saeptum esse arbitrabor. Quod si meam spem vis impro- borum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidi non solum ad salutem verum etiam ad dignitatem, si eius qui haec omnia suo solius periculo conservarit illum filium esse meminertis. 10 24 Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum con- 15 sulem qui et parere vestris decretis non dubitet et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit. quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis proque hac quam perspicitis ad conservandam rem ublicam diligentia nihil a vobis nisi huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo: quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro 5 saeptum esse arbitrabor. Quod si meam spem vis impro- borum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidi non solum ad salutem verum etiam ad dignitatem, si eius qui haec omnia suo solius periculo conservarit illum filium esse memineritis. 10 24 Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum con- 15 sulem qui et parere vestris decretis non dubitet et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit. M. TVLLI CICERONIS PRO L. MVRENA ORATIO M. TVLLl CICERONIS PRO L. MVRENA ORATIO QVAE precatus a dis immortalibus sum, iudices, more 1 institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centu- 1 riatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque 5 feliciter eveniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis po, puloque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiam- 10 que adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter 15 prospereque eveniret. Quae cum ita sint, iudics, et cum 2 omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus com- mendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul 20 et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur. Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio "causae reprensa est ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore 5 fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim. 2 Et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam 3 derigenti et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum 10 Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L. Murenae attingere. Cuius reprehenso me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei pro- 15 bem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi quam a consule ? Quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata ? Quod si in eis rebus repetendis quae mancipi 20 sunt is periculum iudici praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul qui consulem declaravit auctor bene- 4 fici populi Romani defensorque periculi esse debebit. Ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic 25 causae publice constitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. Quod si e portu solventibus ei qui iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet 5 prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae tempestates esse subeundas ? Qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in 10 re publica Kalendis Ianuariis esse. Quod si ita est, non 5 tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare. Nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli ut 3 eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim de civium 15 periculis defendendis non abrogarem. Etenim si largi- tionem factam esse confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset ; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediat ? 20 Negat esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei 6 publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. Ego autem has partis lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis seve- 25 ritatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo civium postulabat. Quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehe- mens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitateru vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetu- dinique servire ? Ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit. 5 7 Sed me,iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat qui gravissime et acerbissime se ferre dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio 10 vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est negle- gendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum 15 petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. Abiit illud tempus ; mutata ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenae quantum tu a me postulare ausus sis, 8 tantum debuisse, contra salutem nihil debere. Neque 20 enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nunc cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo non laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos 4 defendamus. Mihi autem cum Murena, iudices, et magna 25 et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem in honoris contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam mihi superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim 5 iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem homi- num periculis sublevandis non impertiam. Nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperis, eos, cum adeptus sis, deponere, esse hominis et astuti et ingrati. 10 Quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae 9 infamia, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum ne- glectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est eius 15 modi quam nec industrius quisquam nec misericors nec officiosus deserere possit. Atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. Nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato 20 illum ipsum quem contra veneris causa cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere. Etenim 10 si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item 25 ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. Ego vero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, su- perbum si consuli defuissem. Qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto 5 in loco ; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere. 5 Intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et 11 earum unam in reprehensione vitae, alteram in contentione 10 dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam. Atque harum trium partium prima illa quae gravissima debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos lex magis quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de vita L. Murenae dicere aliquid coegerit. Obiecta est enim 15 Asia . uae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est sed in militari labore peragrata. Qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset, aut hostem aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. An cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum 20 filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum deco- rare fugiendum fuit,ut rebus communiter gestis paene simul 12 cum patre triumpharet ? Hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si 25 habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam num- quam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est. Quam ob rem non Asiae nomen obiciendum Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum 30 aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. Meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiam solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum 5 patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. Male- dicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupavit. Saltatorem appellat L. Murenam Cato. Maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici 10 conviciatoris. Qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, adripere maledictum ex trivio aut ex scurrarum aliquo convicio neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere quibus praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. 15 Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in convivio moderato atque honesto. Tempestivi convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi adripis hoc quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis 2O illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? Nullum turpe convivium, non amor, non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes in eo te 25 umbram luxuriae reperturum putas ? Nihil igitur in vitam 14 L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices. Sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petu- lans dictum in vita proferatur. Bene habet ; iacta sunt fundamenta defensionis. Nondum eniru nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. Quo consti- tuto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis. 7 Summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, 15 integritatis, industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L. Murena, atque ita paria ut neque ipse dignitate vinci a te potuerit neque te dignitate 10 superit. Comtempsisti L. Murenae genus, extulisti tuum. Quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes in Aventinum sevocanda esse videatur. Sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proavus L. Murenae et avus praetor 15 fuit, et pater, cum amplissime atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipi- scendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur. 16 Tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et historicis est notior, populo vero 20 et sufragatoribus obscurior. Pater enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus. Itaque non ex sernione hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda me- moria est nobilitatis tuae. Qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque per- 25 fecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. Nec mihi umquam minus in Q. Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M. Aemilio. Etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius 30 fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sua virtute renovare. Quamquam ego iam putabam, iudices, 8 multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo 17 5 labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus, sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemo- randis id agebam. Cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, 10 sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. Etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero 15 improbissimo atque audacissimo, altero modestissimo atque optimo viro, peterem ; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Quod si id crimen homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent. Omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in 18 20 utroque dignitas ; videamus cetera. " Quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' Non est respondendum ad omnia. Neque enim vestrum quem- quam fugit, cum multi pares dignitate fiant, unus autem primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem 25 dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. Sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotios-am et molestam. Consedit utriusque nomen in quaestura. Nullum enim vobis sors campum dedit in quo 19 excurrere virtus cognoscique posset. Reliqui temporis spa- 5 tium in contentionem vocatur. Ab urtoque dissimillima 9 ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urba- nam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollici- tudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam 10 perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit ; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus unum hominem elaborare in ea scientia 20 quae sit multis profutura. Quid Murena interea ? For- tissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, 15 L. Lucullo, fuit ; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit, urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refer- tam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est 20 versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore ges- serit, nullam sine hoc imperator. Atque haec quamqaum praesente L. Lucullo loquor, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lu- 25 cullua tantum laudis impertiit quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda 21 gloria debuit. Summa in utroque est honestas, summa dignitas ; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari at- que eadem in laude ponam. Sed non licet; agitat rem 30 militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. " Apud exercitum mihi fueris " inquit ; " tot annos forum non attigeris ; afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, 5 cum his qui in foro habitarint de dignitate contendas?' Primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum inter- dum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam - sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi 10 et tu item fortasse ; verum tamen utrique nostrum deside- rium nihil obfuisset. Sed ut hoc omisso ad studiorum atque 22 artium contentionem revertamur, qui potest dubitari quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria ? Vigilas tu de nocte 15 ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat ; te gallorum, illum buci- narum cantus exsuscitat ; tu actionem instituis, ille aciem instruit ; tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur ; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu 20 ut aquae pluviae arceantur ; ille exercitatus est in propa- gandis finibus, tuque in regendis. Ac nimirum--dicen- 10 dum est enim quod sentio--rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. Haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum pa- 25 rere huic imperio coegit ; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latet in tutela ac praesidio bellicae virtutis. Simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt. 23 Et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni 5 honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia con- cilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem 10 11 debent habere. Summa dignitas est in eis qui militari 24 laude antecellunt ; omnia enim quae sunt in imperio et in statu civitatis ab his defendi et firmari putantur ; summa etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. Gravis 15 etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis per- movere. Quaeritur consul qui dicendo non numquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum 20 flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. Quo- 25 rum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. Primum 25 dignitas in tam tenui scientia non potest esse ; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae, Deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. Posset agi 3O lege necne pauci quondam sciebant ; fastos enim volgo non habebant. Erant in magna potentia qui consulebantur ; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur. Inven- tus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos con- 5 fixerit et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit et ab ipsis his cautis iuris consultis eorum sapientiam com- pilarit. Itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgata et cognita sine sua opera lege agi posset, verba quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi inter- 10 essent. Cum hoc fieri bellissime posset : "Fundus Sabi 12 meus est.' "Immo meus,' deinde iudicium, noluerunt. 26 Satis verbose ; cedo quid postea ? "EVM EGO EX IVRE QVIRI- TIVM MEVM ESSE AIO.' Quid tum? "INDE IBI EGO TE EX 15 IVRE MANVM CONSERTVM VOCO.' Quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. Transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. "VNDE TV ME' inquit "EX IVRE MANVM CONSERTVM VOCASTl, INDE IBI EGO TE REVOCO. Praetor interea ne pulchrum 20 se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loque- retur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo : " SVIS VTRISQVE SVPERSTITIBVS PRAESENTIBVS ISTAM VIAM DICO ; ITE VIAM. Praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret. "REDITE VIAM.' Eo- 25 dem duce redibant. Haec iam tum apud illos barbatos ridicula, credo, videbantur, homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. Isdem inetpiis fucata sunt illa omnia: " QVANDO TE IN IVRE CONSPICIO' et haec : "ANNE TV DICAS QVA EX CAVSA VINDICAVERIS ?' Ouae dum erant occulta, 5 necessario ab eis qui ea tenebant-petebantur ; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenis- 27 sima. Nam, cum permulta praeclare legibus essent con- stituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta 10 ac depravata sunt. Mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt ; hi invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum contine- rentur. Sacra interire illi noluerunt ; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa 15 reperti sunt. In omni denique iure civili aequitatem reli- querunt verba ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putarunt omnis mulieres quae coemptionem facerent " Gaias ' vocari. Iam illud mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, 20 post tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum " diem tertium ' an ' perendinum,' " iudicem ' an " arbitrum,' 13 " rem ' an "litem ' dici oporteret. Itaque, ut dixi, dignitas 28 in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam 25 minus. Quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. Itaque non modo benefici conlocandi spem sed etiam illud quod aliquamdiu fuit " LlCET CONSVLERE ?' iam perdidistis. Sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam valet. Peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare. Diffi- 5 cilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. Itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me iuris consultum esse profitebor. Etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen quicquam tam 10 anguste scriptum est quo ego non possim " QVA DE RE AGITVR ' addere ; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. Si id quod oportet responderis, idem videare respondisse quod Servius ; sin aliter, eti m controversum ius nosse et tractare videare. Quapropter non solum illa 29 15 gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestrae exercitationi ad honorem antecellit. Itaque mihi videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. 20 Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citha- roedi fieri non potuerint, sic nos videmus ui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. Etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis 25 qui dicunt salus ipsa petitur. Deinde vestra res onsa at ue decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione orationis firma esse non possunt. In qua si satis profecis- sem, parcius de eius laude dicerem ; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt. 14 Duae sint artes igitur quae possint locare homines in am- 30 plissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. Ab hoc enim pacis ornamenta retinenrur, ab illo belli pericula repelluntur. Ceterae tamen virtutes ipsae per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia ; 5 quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. Sed nunc de studiis ad honorem appositis, non de insita cuiusque virtute disputo. Omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul at ue aliqui motus novus bellicum canere coepit. Etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, 10 "proeliis promulgatis pellitur e medio ' non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum " sapientia ; vi geritur res, spernitur orator ' non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam "bonus; horridus miles amatur,' vestrum vero studium totum iacet. 15 "Non ex iure manum consertum, sed mage ferro' inquit "rem repetunt ' Quod si ita est cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas omnium princeps. 20 31 Verum haec Cato nimium nos nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithri- daticum cum mulierculis esse estum. Quod ego longe secus existimo, iudices ; deque o pauca disseram ; neque enim causa in hoc continetur. Nam si omnia bella quae 25 cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini, de Aetolis M. Fulvi, de rege Perse L. Pauli, de Pseudo- philippo Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. Sin haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae 5 fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis con- temnitur ? Atqui ex veterum rerum monumentis vel maxi- mum bellum populum Romanum cum Antiocho gessisse video ; cuius belli victor L. Scipio aequa parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine 10 ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit. Quo quidem in bello virtus enituit egregia 32 M. Catonis, proavi tui; quo ille cum esset ut ego mihi statuo, talis qualem te esse video, numquam cum Scipione esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. 15 Neque vero cum P. Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maxi- mis periculis rem publicam liberasset, nisiillud grave bellum et vehemens putaretur. Atqui si diligenter quid Mithri- 15 20 dates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum populus Romanus bellum gessit hunc regem nimirum antepones. Quem L. Sulla maximo et fortis- simo exercitu, pugnax et acer et non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello invectum totam in Asiam cum 25 pace dimisit ; quem L. Murena, pater huiusce, vehementis- sime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit ; qui rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe cona- tuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum 33 suis coniuncturum putaret. Ad quod bellum duobus con- sulibus ita missis ut alter Mithridatem persequeretur, alter 5 Bith niam tueretur alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt ; L. Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum comme- morari possit neque maiore consilio et virtute gestum. Nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia 10 constitisset eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur. Quid ? illam pugnam navalem 15 ad Tenedum, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris ? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum ; expul- sus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque au- 20 ctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus 16 copiisque renovarit. Ac si me nunc de rebus gestis esset nostri exercitus imperatorisque dicendum, plurima et ma- xima proelia commemorare possem ; sed non id agimus. 34 Hoc dico: Si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex conte- 25 mnendus fuisset, neque tanta cura senatus et populus Roma- nus suscipiendum putasset neque tot annos gessisset neque tanta loria L. Lucullus, neque vero eius belli conficiendum exitum tanto studio populus Romanus ad Cn. Pompeium detulisset. Cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumera- biles, vel acerrima mihi videtur illa quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. Qua ex pugna cum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire 5 non posset, etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. Itaque ipse Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen tantum in unius anima posuit ut, cum ipse omnia quae tenuerat, adie- rat, sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illum 10 vita expulit bellum confectum iudicarit. Hunc tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot proeliis tot impera- tores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti aesti- mata est ut morte eius nuntiata denique bellum confectum arbitrarentur? Hoc igitur in bello L. Murenam legatum 15 fortissimi animi, summi consili, maximi laboris cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consu- latum adipiscendum quaru hanc nostram forensem industnam dignitatis habuisse. At enim in praeturae petitione prior renuntiatus est 7 20 Servius. Pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum 35 populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem in reliquis honoribus debeat ? Quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes commutationesque fluctuum, quantas perturba- 25 tiones et quantos aestus habet ratio comitiorum ? Dies intermissus aut nox interposita saepe perturbat omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris. Saepe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus 36 admiretur, quasi vero non ipse fecerit. Nihil est incertius volgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius 5 ratione tota comitiorum. Quis L. Philippum summo ingenio, opera, gratia, nobilitate a M. Herennio superari posse arbitratus est ? quis Q. Catulum humanitate, sapientia, integritate antecellentem a Cn. Mallio ? quis M. Scaurum, hominem gravissimum, civem egregium, fortissimum sena- 10 torem, a Q. Maximo ? Non modo horum nihil ita fore - putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita factum esset intellegi potuit. Nam, ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, 15 sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura causa est ut casu 18 excitata esse videatur. Sed tamen si est reddenda ratio, 37 duae res vehementer in praetura desideratae sunt quae ambae in consulatu multum Murenae profuerunt, una ex- 20 spectatio muneris quae et rumore non nullo et studiis sermo- nibusque competitorum creverat, altera quod ei quos in provincia ac legatione omni et liberalitatis et virtutis suae testis habuerat nondum decesserant. Horum utrumque ei fortuna ad consulatus petitionem reservavit. Nam et L. 25 Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem comitiis L. Murenae praesto fuit, et munus amplissimum quod petitio praeturae desiderarat praetura restituit. Num 38 tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quaeque cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando 5 multum etiam apud universum populum Romanum auctori" tatis habet, suffragatio militaris? Imperatores enim comitiis consularibus, non verborum interpretes deliguntur. Qua re gravis est illa oratio : "Me saucium recreavit, me praeda donavit ; hoc duce castra cepimus, signa contulimus ; num- 10 quam iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, ipse cum fortis tum etiam felix.' Hoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem ? Etenim, si tanta illis comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit prae- rogativum, quid mirum est in hoc felicitatis famam sermo- 15 nemque valuisse ? Sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima et hanc 19 urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam tam valde contemnere ; quae huic admodum profuerunt. Nam 20 quid ego dicam populum ac volgus imperitorum ludis magno opere delectari ? Minus est mirandum. Quamquam huic causae id satis est ; sunt enim populi ac multitudinis comitia. Qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L. Murenae apud populum 25 profuisse. Sed si nosmet ipsi qui et ab delectatione com-39 muni negotiis impedimur et in ipsa occupatione delectationes alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur et ducimur, quid tu admirere de multitudine indocta ? L. Otho, 40 vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum dignitatem sed etiam voluptatem. Itaque lex haec quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod hone- stissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est restitutus. Qua re delectant homines, mihi crede, ludi, etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; 5 quod ego in mea petitione sensi. Nam nos quoque habui- mus scaenam competitricem. Quod si ego qui trinos ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas ? 10 41 Sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari, militaris suffragatio urbanae, sit idem magnificen- tissimos et nullos umquam fecisse ludos; quid? in ipsa praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem 20 interfuisse ? Huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii 15 tibi optabamus, iuris dicundi; in qua gloriam conciliat magnitudo ne oti ratiam aequitatis largitio ; qua in sorte sapiens praetor qualis hic fuit offensionem vitat aequabili- tate decernendi, benivolentiam adiungit lenitate audiendi. Egregia et ad consulatum apta provinca in qua laus aequi- tatis, integritatis, facilitatis ad extremum ludorum voluptate concluditur. Quid tua sors ? Tristis, atrox, quaestio peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera plena accusatorum atque indicum ; cogendi iudices inviti, retinendi contra voluntatem ; scriba damnatus, ordo totus 25 alienus; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes et prope pars civitatis offensa est ; lites severe aestimatae cui placet obliviscitur, cui dolet meminit. Postremo tu in provinciam ire noluisti. Non possum id in te reprehendere quod in me ipso et praetore et consule probavi. Sed tamen L. Murenae provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit. Habuit proficiscens dilectum in Vmbria ; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua 5 usus multas sibi tribus quae municipiis Vmbriae conficiuntur adiunxit. Ipse autem in Gallia ut nostri homines desperatas iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. Tu interea Romae scilicet amicis praesto fuisti ; fateor ; sed tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui 10 solere in eos a quibus provincias contemni intellegunt. Et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad con- 21 sulatus petitionem, disparem fortunam provincialium ne oti- 43 orum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicamiam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam 15 vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe dixi. Petere consulatum nescire te, Servi, persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum dicere magis te fortem accusatorem mihi videri quam 20 sapientem candidatum. Primum accusandi terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et populi opinionem a spe adipiscendi avertunt et amicorum studia debilitant. Nescio quo pacto semper hoc fit--neque in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus-- 25 simul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse videatur. Quid ergo ? acceptam 44 iniuriam persequi non placet? Immo vehementer placet ; sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. Petitorem ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo, 30 magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. Non placet mihi inquisitio candidati, praenuntia repulsae, non testium potius quam sufragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae, non denuntiatio potius quam per- salutatio, praesertim cum iam hoc novo more omnes fere domos omnium concursent et ex voltu candidatorum con- 5 iecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere 45 videatur. "Videsne tu illum tristem, demissum ? iacet, diffidit, abiecit hastas.' Serpit hic rumor. "Scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis quaerere ? Alium fac iam, quoniam sibi hic ipse desperat.' 10 Eius modi rumoribus candidatorum amici intimi debilitantur, studia deponunt ; aut certam rem abiciunt aut suam operam 22 et gratiam iudicio et accusationi reservant. Accedit eodem ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem curam operam diligentiamque suam in petitione non possit 15 ponere. Adiungitur enim accusationis cogitatio, non parvs res sed nimirum omnium maxima. Magnum est enim te comparare ea quibus possis hominem e civitate, praesertim non inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per suos et vero etiam per alienos defendatur. Omnes enim 20 ad pericula propulsanda concurrimus et qui non aperte inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissi- 46 morum officia et studia praestamus. Qua re ego expertus et pretendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in pretendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, 25 in accusando laborem. Itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus dili- genter adornet atque instruat. Vnum sustinere pauci possunt, utrumque nemo. Tu cum te de curriculo peti- tionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, existimasti te utrique negotio satis facere posse, Vehe- menter errasti, Quis enim dies fuit, postea quam in istam 5 accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris ? Legem ambitus flagitasti 23 quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta Calpurnia. Gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. Sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse 10 armasset ; petitioni vero refragata est. Poena gravior in 47 plebem tua voce efflagitata est ; commoti animi tenuiorum. Exsilium in nostrum ordinem ; concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi con- dicionem te auctore constituit. Morbi excusationi poena 15 addita est ; voluntas offensa multorum quibus aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. Quid ergo ? haec quis tulit ? Is qui auctoritati senatus, voluntati tuae paruit, denique is tulit cui minime proderant. Illa quidem 20 quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter adversata tibi esse existimas ? Confusionem suffragiorum flagitasti, praerogationum legis Maniliae, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. Graviter homines honesti atque in suis vicinitatibus et municipiis 25 gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur. Idem editicios iudices esse voluisti, ut odia occulta civium quae tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque 48 erumperent. Haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsaepiebant. Atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et 5 copiosissimo, Q. Hortensio, multa gravissime dicta sunt. Quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi l0 videretur. Itaque in isdem rebus fere versor et quoad 24 ossum iudices occurro vestrae satietati. Sed tamen Servi quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares 15 49 deposita atque abiecta petitione ? Etenim te inquirere videbant, tristem ipsum, maestos amicos ; observationes, testificationes, seductiones testium, secessiones subscri- ptorum animadvertebant, quibus rebus certe ipsi candida- torum voltus obscuriores videri solent ; Catilinam interea 20 alacrem atque laetum, stipatum choro iuventutis, vallatum indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum tum conlegae mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis, circumfluentem colonorum Arretinorum et Faesulanorum exercitu ; quam turbam dissimillimo ex genere distinguebant 25 homines perculsi Sullani temporis calamitate. Voltus erat ipsius plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiae, sic ut ei iam exploratus et domi conditus consulatus videretur. Murenam contemnebat, Sulpicium accusatorem suum nu- merabat non competitorem ; ei vim denuntiabat, rei publicae minabatur. Quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus 25 sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset, 50 5 nolite a me commoneri velle ; vosmet ipsi vobiscum recorda- mini. Meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces percrebruissent quas habuisse in contione domestica dice- batur, cum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset ; integrorum et fortuna- 10 torum promissis saucios et miseros credere non oportere ; qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent, spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet ; minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum qui esset futurus dux et signifer calamitosorum. Tum igitur, 51 15 his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. Itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum de his rebus iussi, si quid vellet, quae ad me adlatae essent dicere. Atque ille, ut 20 semper fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit atque induit. Tum enim dixit duo corpora esse rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite ; huic, si ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum. Congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro 25 rei indignitate decrevit ; nam partim ideo fortes in decer- nendo non erant, quia nihil timebant, partim, quia omnia. Erupit e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo viro, iudicium minitanti ac denuntianti respondisset, si quod 26 et in suas fortunas incendium excitatum id se non aqua 56 sed ruina restincturum . His tum rebus commotus et quod homines iam tum coniuratos cum gladiis in campum deduci a Catilina sciebam, descendi in campum cum firmissimo 5 praesidio fortissimorum virorum et cum illa lata insignique lorica, non quae me tegeret--etenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem sed caput et collum solere petere--verum ut omnes boni animadverterent et, cum in metu et periculo consulem viderent, id quod est factum, ad opem prae- 10 sidiumque concurrerent. Itaque cum te, Servi, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate inflam- matum viderent, omnes qui illam ab re publica pestem depellere cupiebant ad Murenam se statim contulerunt. 53 Magna est autem comitiis consularibus repentina voluntatum 15 inclinatio, praesertim cum incubuit ad virum bonum et multis aliis adiumentis petitionis ornatum. Qui cum honestissimo patre atque maioribus, modestissima adule- scentia, clarissima legatione, praetura probata in iure, grata in munere, ornata in provincia petisset diligenter, et ita 20 petisset ut neque minanti cederet neque cuiquam minaretur, huic mirandum est magno adiumento Catilinae subitam spem consulatus adipiscendi fuisse ? 54 Nunc mihi tertius ille locus est relictus orationis, de ambitus criminibus, perpurgatus ab eis qui ante me dixerunt, 25 a me, quoniam ita Murena voluit, retractandus ; quoin loco C. Postumo, familiari meo, ornatissimo viro, de divisorum indiciis et de deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M. Catoni, homini in omni virtute excellenti, de ipsius accusatione, de senatus 30 consulto, de re publica respondebo. Sed pauca quae meum 27 animum repente moverunt prius de L. Murenae fortuna 55 conquerar. Nam cum saepe antea, iudices, et ex aliorum miseriis et ex meis curis laboribusque cotidianis fortunatos 5 eos homines iudicarem qui remoti a studiis ambitionis otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his L. Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum animo adfectus ut non queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius eventum fortu- 10 namque miserari. Qui primum, dum ex honoribus continuis familiae maiorumque suorum unum ascendere gradum digni- tatis conatus est, venit in periculum ne et ea quae ei relicta, et haec quae ab ipso parta sunt amittat, deinde propter studium novae laudis etiam in veteris fortunae discrimen 15 adducitur. Quae cum sunt gravia, iudices, tum illud 56 acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descenderint. Nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego non iniuria L. Murenae sed 20 honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, C. Postumus, vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui- necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. Accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius, cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores 25 esse debebant. Accusat M. Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit, tum ea condicione nobis erat in hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium praesidio multis etiam alienis, exitio vix cuiquam inimico esse deberet 57 Respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur praetorius candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. Cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, 5 cum petere destitit ; sin autem eorum aliquis largitus est, ex etendus amicus est qui alienam potius iniuriam quam suam persequatur. DE POSTVMI CRIMINIBVS, DE SERVI ADVLESCENTIS. 28 Venio nunc ad M. Catonem, quod est fundamentum ac 10 58 robur totius accusationis ; qui tamen ita gravis est accusator et vehemens ut multo magis eius auctoritatem quam crimi- nationem pertimescam. In quo ego accusatore, iudices, primum illud deprecabor ne quid L. Murenae dignitas illius, ne quid exspectatio tribunatus, ne quid totius vitae splendor 15 et gravitas noceat, denique ne ea soli huic obsint bona M. Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit. Bis consul fuerat P. Africanus et duos terrores huius imperi, Carthaginem Numantiamque, deleverat cum accusavit L. Cottam. Erat in eo summa eloquentia, summa fides, summa 20 integritas, auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani quod illius opera tenebatur. Saepe hoc maiores natu dicere audivi, hanc accusatoris eximiam vim et dignitatem plurimum L. Cottae profuisse. Noluerunt sapientissimi homines qui tum rem illam iudicabant ita quemquam cadere in iudicio 25 59 ut nimiis adversarii viribus abiectus videretur. Quid ? Ser. Galbam--nam traditum memoriae est--nonne proavo tuo, fortissimo atque florentissimo viro, M. Catoni, incumbenti ad eius perniciem populus Romanus eripuit ? Semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus 5 universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices restiterunt. Nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. Valeant haec omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium 10 calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repu- dientur. Nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum 60 ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet periculis honlinum, si existimabit iudicium accusatoris in 15 reum pro aliquo praeiudicio valere oportere. Ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei 29 de tua virtute iudicium vituperare non possum ; non nulla forsitan conformare et leviter emendare possim. "Non multa peccas,' inquit ille fortissimo viro senior magister, 20 "sed peccas ; te regere possum.' At ego non te ; verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse huius modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. Finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis 25 denique virtutes magnum hominem et excelsum: Accessit istuc doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patitur. Et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in 61 imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi et vobis nota et iucunda sunt disputabo. In M. Catone, iudices, haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verum a magistro. Fuit enim quidam 5 summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae sunt et praecepta eius modi. Sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere ; neminem misericordem esse nisi stultum et levem ; viri non esse neque exorari neque placari; 10 solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges ; nos autem qui sapientes non sumus fugitivos, exsules, hostis, insanos denique esse dicunt ; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus 15 delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit ; sapientem nihil 30 mutare numquam. Hoc homo ingeniosissimus, M. Cato, 62 auctoribus eruditissimis inductus adripuit, neque disputandi 20 causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Petunt aliquid publicani; cave ne quicquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi ; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. Fatetur aliquis se peccasse et sui delicti veniam petit; 25 "nefarium est facinus ignoscere.' At leve delictum est. "Omnia peccata sunt paria.' Dixisti quippiam : " fixum et statutum est.' Non re ductus es sed opinione ; "sapiens nihil opinatur.' Errasti aliqua in re ; male dici putat. Hac ex disciplina nobis illa sunt: "Dixi in senatu me nomen 30 consularis candidati delaturum.' Iratus dixisti. " Numquam ' inquit " sapiens irascitur.' At temporis causa. "Improbi ' inquit 'hominis est mendacio fallere ; mutare sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium.' Nostri autem 63 5 illi---fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae--nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliqusndo gratiam ; viri boni esse misereri ; distincta genera esse delictorum et disparis 10 poenas ; esse apud hominem constantem ignoscendilocum ; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quod nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando ; omnis virtutes mediocritate quadam esse mode- 15 ratas. Hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista 31 natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior 64 nec temperantior nec iustior--neque enim esse potes--sed paulo ad lenitatem propensior. Non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum 20 hominem summa dignitate atque honestate praeditum ; putares, cum in eiusdem anni custodia te atque L. Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse coniunctum ; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses, mitiorem in partem interpretarere. 5 Ac te ipsum, quantum ego opinione auguror, nunc et animi 65 quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. Etenim isti ipsi mihi videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimuln animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus. " Nihil ignoveris.' Immo aliquid, non omnia. " Nihil gratiae causa feceris.' Immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. " Misericordia 5 commotus ne sis.' Etiam, in dissolvenda severitate ; sed tamen est laus aliqua humanitatis. " In sententia permaneto.' 66 Vero, nisi sententiam sententia alia vicerit melior. Huiusce modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem Panaetium domi; cuius 10 oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi sapientior ? Possum de L. Philo, de C. Gallo dicere haec 15 eadem, sed te domum iam deducaru tuam. Quemquamne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis ? De cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. 20 Est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturae similitudo illius ad te magis qui ab illo ortus es uam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. Sed si illius comitatem et facilitatem tuae 25 gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt 32 meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius. 67 Qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove vim, praetermitte auctoritatem quae in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, con- gredere mecum criminibus ipsis. Quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis ? Ambitum accusas ; non 5 defendo. Me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim. Punivi ambitum, non innocentiam ; am- bitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. Dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladia- 10 toribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. Ergo ita senatus iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint ; decernit quod nihil opus est, dum candidatis morem gerit. Nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin factum 15 sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest. Est igitur 68 ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare. Atque id de- cernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit 20 intellegi possit. Qua re doce ab L. Murena illa esse commissa ; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam. " Multi obviam prodierunt de provincia decedenti.' Con- 33 sulatum petenti solet fieri; eccui autem non proditur rever- 25 tenti? " Quae fuit ista multitudo ? ' Primum, si tibi istam rationem non possim reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse mul- tos ? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur. 69 Quid ? si etiam illud addam quod a consuetudine non ab- horret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit aut mirandum, cum in civitate rogati infimorum hominum filios 5 prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire sole- amus in ea non esse ravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos ? Quid ? si omnes societates venerunt quarum ex numero multi sedent iudices ; quid ? si multi homines nostri ordinis 10 honestissimi; quid ? si illa officiosissima quae neminem patitur non honeste in urbem introire tota natio candida- torum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multi- tudo admirationis ? Omitto clientis, vicinos, tribulis, exerci- 15 tum totum Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius umquam sed ne voluntati quidem defuisse. 70 At sectabantur multi. Doce mercede ; concedam esse opus est ' inquit "sectatoribus ? ' A me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus ? Homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. Neque enim fieri potest neque postulan" 25 dum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos neces- sarios candidatos adsectentur totos dies ; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non solet. Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum 71 fructum offici, Cato ; sine eos qui omnia a nobis sperant 5 habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. Si nihil erit praeter ipsorum suffragium, tenues, etsi suffra- gantur, nil valent gratia. Ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possunt. Atque haec a nobis petunt omnia neque ulla 10 re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compen- sari putant posse. Itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L. Caesare consule factum restiterunt. Nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum 15 excludere. At spectacula sunt tributim data et ad pran- 72 dium volgo vocati. Etsi hoc factum a Murena ommnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recorder quantum hae con- questiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detra- 20 xerint. Quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum memoria quo haec sive ambitio est sive libera- litas non fuerit ut locus et in circo et in foro deratur amicis et tribulibus? Haec homines tenuiores praemia commodaque a suis tribulibus vetere instituto adseque- 25 bantur*** Deest non nihil. 35 Praefectum fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, 73 quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? Haec omnia sectatorum spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine in tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab senatus auctoritate defenditur. Quid 5 enim ? senatus num obviam prodire crimen putat ? Non, sed mercede. Convince. Num sectari multos ? Non, sed conductos. Doce. Num locum ad spectandum dare aut ad prandium invitare ? Minime, sed volgo, passim. Quid est volgo ? Vniversos. Non igitur, si L. Natta, summo 10 loco adulescens, qui et quo animo iam sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius vitrico fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis, huius propinqua et necessaria, locum suum gladiatorium 15 concessit huic, non et illa pie fecit ethic a culpa est remo- tus. Omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum. 74 At eniln agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in 20 magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. Ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur ? " Quippe' inquit "tu mihi summum imperium, tu sum- mam auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas foven- dis hominum sensibus et deleniendis animis et adhibendis 25 voluptatibus ? Vtrum lenocinium' inquit "a grege deli- catae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas ?' Horribilis oratio ; sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes uorum nemo qu- 5 stavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt ; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant. Qua re noli, Cato, maiorum instituta 36 10 quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium 75 severa oratione reprehendere. Fuit eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q. Tubero. Is, cum epulum Q. Maximus P. Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret rogatus est a 15 Maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius. Atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur ; 20 quem cum supremo eius die Maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissi- mum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. Huius in morte celebranda gravi- ter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam 25 Tuberonis, itaque homo integerrimus, civis optimus, cum 76 esset L. Pauli nepos, P. Africani, ut dixi, sororis filius, his haedinis pelliculis praetura deiectus est. Odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam dili git ; non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem 30 multo minus ; distinguit rationem officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac voluptatis. Nam quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad magistratum man- dandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est digni- tas non servas. Cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te adiuvet rogas ? Rogas tu me ut mihi praesis, ut commit- tam ego me tibi. Quid tandem ? istuc me rogari oportet abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem pericu-5 77 lumque suscipias ? Quid quod habes nomenclatorem ? in eo quidem fallis et decipis. Nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. Sin iam noris, tamenne per monitorem appellandi sunt cum petis, quasi incertus sis ? Quid quod, 10 cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas ? Quid, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? Haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt ; sin per- pendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. Qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, 15 gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri com- paraverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae libcralitatem magis significat quam largitionem. 37 At enim te ad accusandum res publica adduxit. Credo, 78 Cato, te isto animo atque ea opinione venisse; sed tu im- 20 prudentia laberis. Ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L. Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. Audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies 25 atque noctes de re publica cogitantem ] Non usque eo L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet illius sceleris contagio quam quis- quam putat, ad pluris pertinet. Intus, intus, inquam, est equus Troianus ; a quo numquam me consule dormientes . 5 opprimemini. Quaeris a me ecquid ego Catilinam metuam. 79 Nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas ; nec tam timendus est nunc exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum dese- ruisse dicuntur. Non enim deseruerunt sed ab illo in 10 speculis atque insidiis relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. Hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. Quorum ego ferrum 15 et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum con- sulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis 20 Ianuariis in re publica duo consules. Nolite arbitrari, 80 mediocribus consiliis aut usitatis viis eos uti. Non lex improba, non perniciosa largitio, non auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. Inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidan- 25 dorum, nominis Romani exstinguendi. Atque haec cives, cives, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie con- siliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. Sed moneo, iudices. In exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem ublicam cupio tradere incolumem ab his tantis peri- culis defendendam. 5 38 Atque ad haec mala, iudices, quid accedat aliud non videtis? Te, te appello, Cato; nonne prospicis tempe- statem ani tui? Iam enim in hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui ; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te 10 ad tribunatus petitionem vocaverunt. Omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Cati- lina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erum- 82 punt. qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae 15 nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? Neque isti me meo nomine interfici sed vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveri volunt. Nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, 20 si possent, tollere ; id quod, mihi crede, et agunt et moli- untur. Vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi ; sed, cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribu- niciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te 25 oppressuros arbitrantur. Nam ne sufficiatur consul non timent. Vident in tuorum potestate conlegarum fore ; spe- rant sibi D. Silanum, clarum virum, sine conlega, te sinc 83 consule, rem publicam sine praesidio obici posse. His tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui 30 mihi non tibi, sed patriae natus esse videris, videre quid agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re pu- blica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum 5 otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod velis negotium sustinendun. Quamquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est, 39 iudices ; totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. Si L. Catilina cum suo consilio nefariorum 10 hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam, si interficere posset, occideret. Petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suum furorem imperatorum copia, ut maior facultas tribunis plebis detur depulso adversario l5 seditionis ac discordiae concitandae. Idemne igitur delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt quod ille importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret ? Mihi credite, 84 iudices, in hac causa non solum de L. Murenae verum 20 etiam de vestra salute sententiam feretis. In discrimen extremum venimus ; nihil est iam unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. Non solum minuenda non sunt auxilia quae habemus sed etiam nova, si fieri possit, com- paranda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello 25 Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro--di immortales ] sine gemitu hoc dici non potest--non nemo etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. Di faxint ut meus conlega,vir fortissi- mus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat ] 30 ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica periculum parturit consilio discutiam 5 et comprimam. Sed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint ? Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo conlega occupatus. Hunc iam qui impedituri sint * * * illa pestis immanis importuna Catilinae prorumpet, 5 qua po * * * minatur ; in agros suburbanos repente advolabit ; versabitur in urbe furor, in curia timor, in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas ; omni autem in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. Quae iam diu com arantur eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis 10 erit res publica, facile et magistratuum consiliis et privatorum 40 diligentia comprimentur. 86 Quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo, 15 pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et ceterorum civium consulatis ; deinde ego idem et defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore 20 confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamen- tatione obruatis. Modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem in squalore et sordibus, confectus 25 morbo, lacrimis ac m-aerore perditus vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, vestram misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur. Nolite, per deos immortalis ] iudices, hac eum cum re qua 87 5 se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. Atque ita vos L. Murena, iudices, orat atque obse- crat, si iniuste neminem laesit, si nullius auris volun- tatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio 10 nec domi nec militiae fuit it apud vos modestiae locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. Misericordiam spoliatio consulatus magnam ha- bere debet, iudices ; una enim eripiuntur cum con" sulatu omnia ; invidiam vero his temporibus habere 15 consulatus ipse nullam potest ; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam solus opponitur. Qua re quid invidendum Murenae aut cuiquam 88 nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices ; 20 quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis. Si, quod Iuppiter omen 91 avertat ] hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet ? domumne ? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua 25 gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat ? An ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate 89 conspiciat ? Sed quid eius matrem aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omninum suorum consuetudine conspectuque privat ? Ibit igitur in exsilium miser? Quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas 5 gessit ? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. An se in con- trariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat ? In ea porro 10 provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet?- Qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis cum, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celeb unde hospites atque amici gratulatum Romam concurre- 90 rent, repente exstiterit ipse nuntius suae calamitatis ] Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienis- sima a mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae 20 consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio honestissimo uod in hac tota causa frequens maestum- que vidistis. Nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est, domesticum et 25 suum consulem potissimum avellere, Quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo ut cupidissimum oti, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.